Damigeron

De lapidibus

digilibLT 2016
Informazioni editoriali

Incipit liber Damigeronis peritissimi de lapidibus.

Item epistula.

[1] Desideranti tibi hoc scribere mysteria omnium lapidum quae generi humano sua sapientia prodesse uideantur, denegatum tibi non fuit.

[2] Tu itaque custodi cum summa diligentia mysterium summi altissimi dei.

[3] Hoc enim mysterium ceteris egyptiis litteratis neque allophylis ne tradideris

[4] nec cuiquam alii ne ad sterilitatem huius scientiae Aegyptus deueniat

[5] et ne eadem per aliquam concremata incendio conflagretur,

[6] ut ne immissis tedibus in Egyptum perseueros omnes efficiat Egyptiis dominantes.

[7] Hic aliis traditus non est, nec alii in sua potestate detineant perpetuaque custodia habeant.

[8] Iuro autem tibi per summum patrem dominum quod meliorem librum Egyptus huius non habet.

[9] Cuius iurationis testis est summus deus.

[10] Mittam enim tibi bonum solis nomen, per quod bonum genus noscetur.

[11] Igitur perpetualiter custodiatur a uobis.

[12] Praestat enim multum in omnibus actionibus per singula ἱερατικά, quae Graeci uocant, omnium lapidum.

[1] Euax Arabie rex Tiberio imperatori salutem.

[2] Magnifica dona tua accepi per centurionem Lucinium Frontonem nomine quem dignatus es mittere ad me.

[3] Nam et ego tibi inuicem misi quodcumque carius per terram in Orientis partibus de omnibus remediorum lapidibus nomen existit.

Incipit de lapidibus et eorum generibus.

[1] Lapides ad septem signa pertinentes. Subditi etiam et septem lapides quos ad curam homines phylacteriis habere deberent. Sunt enim sani et potentes.

[2] Lapis primus qui dicitur chrisolithus, leonis.

[3] Lapis secundus qui dicitur afroselinus, cancris.

[4] Lapis tertius qui dicitur emathitis, arietis.

[5] Lapis quartus qui dicitur keraunius, sagittarii.

[6] Lapis quintus qui dicitur medos, tauri.

[7] Lapis sextus qui dicitur arabicus, uirginis.

[8] Lapis septimus, qui dicitur ostrachitis, capricorni.

[9] Hi quaerendi tibi erunt ut habeas per omne tempus uitae tuae in custodiam diuinam et sanus eris et securus semper.

[1] De sculpturis eorum.

[2] Subieci etiam sculpturas eorum singulorum quae sunt corporis totius phylacteria, ut custodias.

[3] Lapis chrisolithus sculpitur scarabeo cum radiis, quae cantharon grece dicitur.

[4] Lapis afroselinus bouis illa cornua habente.

[5] Lapis emathitis. Sculpis [...].

[6] Lapis ceraunius. Sculpis capra comata.

[7] Lapis medos. Sculpis uenerem.

[8] Lapis arabicus. Sculpis khinokephallion.

[9] Lapis ostrakitis. Sculpis hominem crocodilli caput et scribis in latere et coxis.

[10] Et si uolueris phylacterium habere corporis tui et animae cum mathematico † trauis † ut uideas quis angelus, hoc est quod signum, hora qua natus es. Vide et ipsius angeli lapide sculpto uteris et habebis phylacterium in perpetuum quando luna est in συνόδῳ ipsius angeli hoc est in signo.

[11] Melius autem est si domino genitori tuo lapidem sculptum habueris.

[1] De lapidibus et eorum sculpturis, ut supra, septizonio.

[2] Achates. Tutela Saturni. Ingenui achates opem sedentem uti debent. Libertini † ardo † achates fidem publicam. Serui achates, leonem cubantem.

[3] Eliotropios. Tutela Solis. Ingenui eliotropium, solem radiantem. Libertini uel liberti caput solis. Serui aram et facem supra ardentem.

[4] Chrisolithus. Tutela lunae. Ingenui lunam sedentem. Libertini luna † inuica † boum. <Serui> ferant cornua lunae.

[5] Sardio. Tutela Martis. Ingenui martem tropeum ferentem. Liberti martem a[rma] ferentem. Serui arma Martis.

[6] Emathitis. Tutela Mercurii. Ingenui Mercurium in petram sedentem. Liberti † sapphirina martem † [...].

[7] Erbosa. Tutela Iouis. Ingenui Iouem sedentem aquilam. Liberti aquilam supra flumen stantem. Serui aquilam unguibus coronam tenentem.

[8] Egyptilla. Tutela Veneris. Ingenui uenerem uictricem. Liberti uenerem [...] hoc est intuendum. Serui columbam supra astantem.

Incipit indicia ualetudinis de lapidibus et eorum uirtutibus Damigeronis doctissimi.

I. Lapis aetites.

[1] Aetites uero lapis maximum naturae tutamentum. [2] Donauit Deus hunc primum lapidem hominibus, munimenti gratia salutis. [3] Quemque aquila apportans in nidum suum ab extremis partibus orbis terrarum custodiendorum ouorum suorum causa. [4] Aetites enim lapis colore pumiceo uisu asperrimo et habet infra se alterum lapidem ueluti pregnans. [5] Vtilis est ergo mulieribus praegnantibus. [6] Circumligatus enim brachio sinistro non permittit feminam abortum facere. [7] Est autem idem ad uelocitatem partus aptissimus. [8] Nam periclitante muliere introductus et tritus et super lumbaginem eius positus continuo partus liberabit. [9] Praeterea conseruabit gerentem se. [10] Sobrium enim efficiet atque omnia superantem. [11] Rebus familiaribus augebit et opinionem bonam diffamabit. [12] Et gratiosissimus erit qui hunc lapidem geret, et introitum facillimus omnibus deo et hominibus. [13] Amplius infantes et puellas conseruat. [14] Iste lapis a Castore et Polluce ualde amatus est. [15] Limphaticisque et terroribus nefandis efficit ut nec uisa somnientur nec frequenter cadant. [16] Si quem suspicaueris esse uenenarium in domo tua mitte hunc lapidem in pulmentario et inuita suspectum ad cenam. [17] Tunc si talis fuerit ille nihil manducabit, et si ausus fuerit, deuorare non poterit. [18] Tantam potentiam habet iste lapis. [19] Quem si sustuleris ex pulmentario, incipiet ille maleficus manducare et iocundare. [20] Iras quoque potentium summe delinit gestatus. [21] Hic lapis est genus tutamenti. [22] Hoc medicamento utitur aquila ne aliqua fraus sibi noceat. [23] Hunc enim lapidem a perenni flumine aquila posuit corporibus nidi sui ne uiolentur ab aliqua uolucre. [24] Nam qui progeniem conseruaret munitorem instituit. [25] Qui hunc lapidem gerit, omnes gentes inuiolatus euadit et aduersarios suos male mulcatos exsuperat.

II. Lapis heliotropius.

[1] Heliotropius lapis nascitur in Ethiopia et Cypro et Libya. [2] Est autem colore smaragdino, sanguinis habens uenas. [3] Appellatur autem heliotropius eo quod uertit solem. [4] Missus enim in peluem argenteum aqua plenum et positum contra solem uertit eum et facit quasi sanguineum et obscurum. [5] Consecratus enim uidebis diuinam potentiam. [6] Continuo enim peluis incipiet aquam confundere, turbidus et aer cum tonitruis et fulgoribus et pluuiis et procellis adeo ut etiam imperiti per potentiam lapidum terreantur et conturbentur. [7] Tantas uires et diuinitates lapis iste habet. [8] Praeterea uaticinantur et praenuntiant futura per fluuios perennes et uocaliter per carmina. [9] Ad salutem conseruat quoque uiuendi facultatem et corpus incolume et bonam existimationem praebet gestantibus et omnem ueneni oblationem et uniuersi generis terriculas amouet. [10] Nam qui hunc lapidem gerit nunquam decipitur. [11] Tanta est huius lapidis gratia a deo concessa hominibus. [12] Hic lapis heliotropius uertit inuiolata numina solis. [13] Igitur, ut iste, lapis imbres euocat et cetera aere ostendit hominibus bene agentibus.

III. Lapis adamas.

[1] Adamas autem lapis durior ferro, et optimus nascitur in India, secundus post hunc in Arabia, ceteri in Cypro. [2] Praeterea in Philippico auro inueniuntur similes. [3] Omnes tamen et colore et magnitudine propemodum pares. [4] Apti sunt uero ad omnem magicam actionem et uires easdem habent. [5] Sed a quibusdam lapis iste dicitur ἀναγκῖτις quod cogat et perficiat omnia in quibus eum desiderabis. [6] Hunc lapidem adeptus include in nucem argenteam et consecratum portas et inuictum te praestabit et indomitum aduersus inimicos et hostes et maleficos et ab omnibus superbis, hominibusque efficieris uniuersis formidolosus. [7] Repellit autem omnem metum et uisiones incertorum somniorum et simulacra umbrarum et uenena et lites. [8] Conficies itaque armilla ex auro, argento et ferro et aeramento, tortile fac et gere circa sinistrum bracchium, quia in hoc enim lapide magnum est a deo auxilium.

IV. Lapis memnonius.

[1] Memnonius uero lapis maximum actum et ualentissimum habet. [2] Venena parata et morbos et languores et timores et inimicitias, haec omnia expellit. [3] Fidelem, uerum et firmum, et eloquentem et modestum et ingressus et egressus faciles circa omnes efficit gerentem se. [4] Insuper inuictum in omni re et in omni certamine. [5] Et ne mireris quod tantas uires laudans eum habere tibi scribo. [6] Multi enim reges experti sunt eum aduersus hostes et ad ualidas pugnas. [7] Viri eum fortes et gladiatores in arena et athletae habentes uictoria gloria gratiaque experti sunt. [8] Sed et multi apud iudices capitales causas habentes usi sunt eius efficacia. [9] Iste lapis habet autem magnum naturae munus uincendi semper. [10] Hoc autem usus lapide omnia superabit, quae dico, et omnes iras effugiet. [11] Et naufragio facto enatabit Neptunum et Nereum deos maris contempnens. [12] Verum etiam multi homines uictoriae causa gerentes eum optinuerunt. [13] Valentiores Syros.

V. Lapis diadochos.

[1] Lapis diadochos similis est berillo. [2] Vtilissimus est diuinationibus per aquam et adductionibus umbrarum tamquam non alius lapis. [3] Praeterea effigies demonum omnium diligenter ostendit. [4] Ad mortuum ne adhibeas eum. [5] Resistit enim defunctis. [6] Nam diuinus est et sanctus iste lapis et sanctificatus perpetua consecratione.

VI. Lapis smaragdus.

[1] Smaragdus lapis est pulcherrimus et ualidissimus et ad omnem aquariam diuinationem. [2] Persuasionemque habet in omni negotio portatusque adauget substantiam et corpore et sermone caste aptus. [3] Maxime autem subuenit et liberat a tempestatibus. [4] Nam quicumque perfecerit et consecrauerit eum, omnimodo impetrabit libertatem. [5] Oportet autem eum perficere sic. Adeptus lapidem iube sculpere scarabeum, deinde sub uentre eius stantem Isidem, postea pertundatur in longitudinem. [6] Tunc in aurea fibula missus discooperta consecratus est. [7] Et fac locum quendam bonum praeparari et ornari tu et cetera quae tua sunt et uidebis gloriam lapidis quantam ei deus concessit.

VII. Lapis corallius.

[1] Corallius lapis maximas habet uires in magica tractatione in maiora negotia mouentibus. [2] Est enim tenax et omnia repellit sompniorum ludibria suo remedio. [3] Maximum autem tutamentum aduersus iras dominorum est sculptum in eo nomen noctilucae, hoc est Hecates signum aut Gorgonis personam. [4] Portans autem eum numquam capietur a nullo medicamento nec a fulmine nec umbra inmissa. [5] In bello quoque et pugna maximum adiutorium est. [6] Et inuictus et efficax et impetrabilis erit sine timore et sine tristitia, et securum facit gestantem eum et facile impetrantem et introitum facile habentem. [7] Praeterea consecratus et contritus et seminatus cum frumento aut hordeo aut aliquo fructu amouet de terra grandinem et omnem perniciosam tempestatem. [8] Insuper in uineis aut oliuetis dispersus repellit omnem exitiosum impetum uentorum. [9] In domo autem positus conseruat eam ab omni maleficio et umbris demoniorum et uanis sompniis et fulminum ictibus. [10] In naue hoc si habueris multum efficacior eris. [11] Resistit autem uentis et tempestatibus et turbinibus. [12] Tantam sortitus est potestatem iste lapis remedii contra aduersas partes. [13] Consecratus uero a deo et sanctis locis hoc tutamentum, ut sit maximum die ac nocte hora diurna uel nocturna. [14] Bonumque praesidium corallius lapis habet.

VIII. Lapis exhebenus.

[1] Exhebenus lapis albus est et speciosus, cum quo solent aurifices aurum limpidare. [2] Curat autem stomachum maxime in potu aspersus cum aqua. [3] Preterea insanos aut passos in potum persanat et ad amentes similiter in potum dabis. [4] Insuper ad ueneris uoluptatem congruit mirifice. [5] Bibitus non patitur eos fatigari ui. [6] Soluit etiam uesicae dolorem, aptissime enim subuenit. [7] Nam gestatus partum sine egritudine conseruat et uelocitatem parientis facit circumligatus dextro femore parturientis. [8] Consecratus perpetua consecratione.

IX. Lapis haematites.

[1] Haematites lapis est et ipse optimum donum nature. [2] (CPT) Datum est omnibus a deo. (BAM) et quantum frigoris participat, tantum stiptice est uirtutis. [3] (CPT) Ad omnem enim corporis integritatem utilis est, etiam tutamentum bonum salutis est. (BAM) Valet etiam ad asperas palpebras factas et hebetationibus oculorum. Quod si simul facta fuerit inflammatio cum asperitate in oculis, cum albumine oui in cote resolutum inunguantur, aut cum suco fenugreci. Si autem sit inflammatio et non asperitas, in aqua resolutum cum sputamine inunguimus. Et melius operatur cum aqua in cote olearia resolutus, facit ad eos qui sanguinem exspuunt, uel cum suco mali punici et multum eos iuuat. Nam et omne ulcus superillinitus sanat. Resolutus in aqua solus ut supra profluuium mulieris stringit quia stiptice est uirtutis. Puluis uero ex eo subtilis reprimit supercrescentes in uulneribus carnes et in oculis ulcera cicatricat et rixin sanat. Cum uino ueteri potatus solutiones stringit. Ad omnem utilitatem corporis utilis est: omnemque dolorem idonee curat. Morsus serpentium cum aqua eximie curat. [4] Est enim perhennis lapis iste. [5] Et oculis maxime aptus est. [6] Oculorum hebetationibus contritus cum attico melle non fumigato inunctus sanat, et omnem oculorum dolorem infusus cum lacte mulieris curat. [7] Praeterea ad ulcera oculorum et ad morsus anguium tritus et positus cum aqua omnis serpentis uulnus eximie sanat. [8] Et fluxum sanguinis sine intermissione fluentibus positus sanat. [9] (CPT) Circumligatus autem umbilico uel inguine aut preputio lapis iste curationis gratia per stillicidium meiantibus urinam et lapidem uesicae persoluit et sanat. (BAM) Ematites utilis est, fragilis et durus equali colore rufo uel ferrugineo habens sorditias aut uenas uarias. Virtus est illi stiptica et leptintica et staltica et smictica. Cum melle uel lacte mulieris tritus uel inunctus aut inmissus dracomata et caligines oculorum detergit et sanguinem suspendit. Puluerizatus et cum uino bibitus dissuriam aperit et fluxum mulierum sistit. Vtilia colliria ex ipso fiunt doloribus oculorum. Comburitur uero ut lapis frigius ex uino superfusus.

X. Lapis chelidonius.

[1] Chelidonius lapis inuenitur in uentriculis hirundinum. [2] Cuius genera sunt duo nigrum et rufum. [3] Cape hirundines, sed meliores sunt quae ex nidis sumutur, et fissis eorum uentriculis aufers lapides, utiles sunt tibi. [4] Rufus quidem sanat lunaticos et languidos et insanos. [5] Facies autem sic: accepto panno lineo puro alliga eum ibi et circumda in sinistro brachio male habenti et intra diem tertium curabitur. [6] Praeterea gratissimos facit portantes illum et facundos et amabiles et idoneos. [7] Niger autem gestatus similiter negotiis omnibus fines optime imponit. [8] Nec non ad omnes minas et iras regum et dominorum portatus obsistit. [9] Nam qui habet eum secum omnibus hominibus placebit et ad arbitrium suum perducet. [10] Fidem enim eis accommodat. [11] Sed si cui dolent oculi, tere eum cum aqua et inunge et saluabitur. [12] Et cum tollis de nido obserua ut nec pater eorum aut mater prope sint, meliores enim habebis effectus eorum. [13] Niger autem lapis missus in panno lineo croco tincto tertianam et cotidianam febrem compescit et aduersus omnes tumores excellenter est aptus.

XI. Lapis chelonites.

[1] Chelonites autem lapis est ad praenoscenda futura. [2] Habens enim eum sub lingua quodcumque uolueris dices. [3] Cum autem acceperis eum antea tibi os dilue. [4] Valet autem haec praenuntiatio usque ad horam sextam. [5] In prima uero luna ualet per totum diem et quinta decima similiter, decrescente autem luna ante solis ortum ualet. [6] Exciditur autem lapis iste de oculis testudinis indici. [7] Si uero uis scire hoc uerum esse, mitte super thuribulum tres candentes carbones et incensum sacrificabis et superponis lapidem istum confundens, nihil enim laeditur.

XII. Lapis ceraunius.

[1] Ceraunius est lapis quem Aegyptii smaragdum uocant. [2] Inuenitur autem in illis locis ubi fulminis ictus. [3] Narratur tamen ex contritione nubium inter se fieri et pro hac causa hoc nomen meruit. [4] Hunc si quis cum castitate portat, numquam a fulmine ferietur neque domus neque uilla in qua fuerit. [5] Praeterea si habuerit eum aliquis nauigans, non periclitabitur per fulmen aut per turbinem. [6] Ampliusque ad omnem uictoriam et certamen qui portat eum exsuperabit in omnem rem. [7] Sed et oracula dat obsecrantis, in somno bona somnia. [8] Tanta est uirtus huius ceraunii lapidis.

XIII. Lapis iaspis.

[1] Iaspis autem lapis multis locis nascitur et multorum colorum est. [2] Omnium autem optimus et ualidissimus in colore est lucidissimus. [3] Perfectus est tamen consecratus et caste portatus. [4] Iste lapis imbrium est perfectus et inuocatus imbres facit.

XIV. Lapis saphirus.

[1] Saphirus uero lapis honorificatus est uehementer a deo. [2] Dicitur autem apud quosdam ὁρμίς uel ὁρμίσκος, quia hunc lapidem solent reges gestare circa ceruices. [3] Maximum enim est tutamentum. [4] Habet autem uires has. [5] Inuiolatum ab omni liuore conseruat hominem et amabilem deo efficit et corpora praebet integra et boni coloris et sudorem multum fluentem circumligatus compescit et ardorem omnem interioris partis amouet ab eo qui eum portat. Praeterea ad uetera ulcera contritus cum lacte et superpositus magnam medelam dat. [6] Et epiphoras oculorum sanat et motus frontis, et si in uisceribus tortiones habuerit cum lacte potatus sanat. [7] Et si quis uulnus in intestinis habuerit, trito lapide cum lacte circumunguis intestinum et sanabitur. [8] Si quis autem lingua uexatus fuerit, similiter ex contrito lapide lines linguam et curabitur summe. [9] Omnia quoque uulnera siue recentia siue inueterata curat eodem modo contritus et superunctus cum lacte. [10] Resistit autem ad omnem inuidiam uehementer et corpus conseruat. [11] (CPT) Sed etiam sanctos dei propitios esse facit praeclare cum impetratione et honore. (BAM) Vitia omnia oculorum uetera contritus cum lacte et inunctus summe persanat. [12] Facit autem ad diuinationem per aquam intellegere sancta responsa. [13] Diuinantibus quoque ualde optimus est. [14] Nam qui habet eum perfectum in formam scarabei omnia uera diuinabitur et fidelia habebuntur dicta eius et placabilis erit deo et hominibus qui hunc gestat cum castitate.

XV. Lapis hephaestites.

[1] Hephaestites autem lapis est rubicundus et dilucidus. [2] Nascitur uero in Coryco apud templum dei. [3] Habet autem uirtutes maximas iste lapis. [4] Missus enim in aquam feruentem continuo tepidiorem reddit. [5] Si autem permiseris eum in aqua esse, omnem ardorem tollet et frigidam aquam facit. [6] Istum uero lapidem habentes maleficium remouent a fructibus, grandines et nebulas et turbines nociuos sed et locustas. [7] Et deum propitium facit per suam potentiam. [8] Praeterea cum retinet eum aliquis in manu dextra contra solem, radios emittit et ignem euomet sua uoluntate ut uidentes mirentur. [9] Aptus est autem ad potentiores et seditiosos. [10] Nam qui portat eum tutamentum circa sinistrum bracchium omnes asperitates et omnes turbas contemnit.

XVI. Lapis orites.

[1] Orites uero lapis est specie nigerrimus, rotundus, quem alii sideriten uocant. [2] Aptus est autem curandi morsus bestiarum. [3] Contritus enim et superillinitus cum roseo unguento super uulnera bestiarum ualidissime curat. [4] Sed et neruos coniungit alligatus. [5] Si quis homo eum secum habuerit, omnem bestiarum impetum expellit. [6] Hunc portantes magi per solitudinem iter faciunt et non uexantur a feris. [7] Est uero et alter lapis orites uiridis et subcandidas maculas habens. [8] Sciens autem si uerus sit iste lapis pone super turibulum carbones igneos ardentes quam plurimos et superpone multa genera lapidum durissimorum et istum inter eos, et dimitte ut comburantur hora una. [9] Deinde si hunc integrum et illaesum uideris, habebis eum in tutamentum, et omnia peruincit omneque periculum et omnem timorem effugat. [10] Est etiam tertium genus quasi ferrea lamina ex uno latere leuis, ex altero uelut acutos habens clauellos. [11] Habet uirtutes maximas. [12] Nam reges in coitum concubinis suis ut non deformentur aut quominus filios procreent circumligant hunc lapidem ut nec concipiant nec pariant. [13] Tantum remedium sterilitatis natura genuit. [14] Caue autem ne grauidae circumligent. [15] Cogit enim eam praeposterum eicere infantem.

XVII. Lapis achates.

[1] Achates uero lapis potentias habet optimas. [2] Sed qui similem habet colorem pelli leonis ualet ad scorpionis morsum. [3] Alligatus enim uel illinitus cum aqua statim tollit dolorem. [4] Et uiperarum morsus curat tritus et supra uulnere aspersus et datus in potione cum uino sanat. [5] Portatus autem in tutamentum erit, et facundum et potentem et gratum et suadentem facit eum qui portat, sed et robustum et colore bono facit et ad deum et ad homines amabilem.

XVIII. Lapis odontolycius.

[1] Odontolycius idest lupi dentes. [2] Prosperi sunt et utiles militibus et uenatoribus et rapere aliquid uolentibus et per aquam diuinare aut per sensus uolentibus, positus subter fundum sciphi. [3] Pro firmamento infantibus tutamentum firmum praebet. [4] Apti sunt autem maxime furibus qui aliena furari cupiunt.

XIX. Lapis alectorius.

[1] Alectorius uero lapis inuenitur in uentriculis gallinaceorum, modo fabae, cristallina specie aut aquae limpidae. [2] Hunc lapidem qui portat inuictus erit ab omni homine. [3] Iam enim a multis temptatus et probatus est. [4] Nam gladiator aut pugnator habens eum in ore suo insuperatus permanebit et sine siti. [5] Et athletam et aurigam omnimodo uincet. [6] Milo enim crotoniates hunc lapidem portans numquam est uictus. [7] Praeterea multi alii per proelia eum habentes fortiter belligerabant et inuicti permanebant, et reges expulsi de regno suo hoc confisi lapide gestando recipuerunt dominationem non solum suam, uerum etiam alienam. [8] Facit etiam securos et gratos et placentes gestantes eum. [9] Praeterea circa uenereas uoluptates reddit uigentes et ualidos et robustos. [10] Sed etiam mulieribus proderit portantibus quae uolunt uiris placere. [11] Communis enim lapis est. [12] Legatis quoque firmitatem in orationem praebet. [13] Facit etiam portantem speciosum et magnanimum et probum et bonum et omnia proposita optinentem fortibus tutamentis.

XX. Lapis gagates.

[1] Gagates uero lapis inuenitur in flumine quod appellatur Gagano. (BAM) Gagates autem lapis inuenitur in licia circa ripam fluminis quod ganges uel gangetes appellatur, colore niger et aridus et quasi luminosus mediocriter. Leuis ualde est cuius est melior qui facile exarserit igne et odorem aspalti habebit. [2] Est autem subliueo colore † magisque longius †. [3] (CPT) Habet autem uirtutes magnas et optimas. (BAM) Virtutes habet plurimas et magnas et optimas. (BAM) Aqua enim solutus dentes mobiles confirmat. [4] (CPT) Mulieribus autem si non fluxerint menstrua, si hunc lapidem conteras et ponas super carbones ardentes, deinde iubeas mulieri circumgredi et uterus eius uaporetur et sic purgabitur, et sine noxio et sine dolore. (BAM) Mulieribus menstrua prouocat si teratur lapis et super carbones aspergatur ardentes ut uaporetur interius circumtecta pannis, sic sine dolore et sine noxa purgabitur. [5] (CPT) Si quis autem mancipia mercatur et uult scire ut non sit ex eis caducus aut lunaticus succende lapidem et si aliquod tale uitium habuerit, in ipso uitio cadet. (BAM) Si quis autem mancipia uult emere, hoc lapide trito sublumiget, et statim uidebitur si caducus uel lunaticus fuerit. Ad rigores praecordiorum et dolores et euersiones facit. Incensus serpentes fugat et epilepticos prodit. Incenditur et in aquam mittitur et per triduum de eadem aqua potui detur parturienti et liberabitur. Demonibus et omnibus maleficis resistit. Virginitatem deprehendit. Fictilia uasa ex eo depicta non delentur. (E EVAX) Mancipia si uis emere hoc trito suffumiga et statim apparet si lunaticus fuerit. [6] Tantam uirtutem habet iste lapis et omnes fraudes et ligamenta persoluit. [7] Et succensus omnes angues et uiperas et serpentes exfugat ex loco.

XXI. Lapis medius.

[1] Medius lapis niger est. [2] Tritus autem emittit croceum colorem. [3] Multas bonas potentias habet. [4] Si quis gladium comparat ad uindictam inimicorum aut latronum, ita homines debent tam ad bonam quam in malam, si fortuna tulerit, parati esse. [5] Scies autem bene quidem agentes in locum impiorum non peruenire. [6] Hic ergo lapis tritus super coticulam medicinalem cum lacte mulieris quae semel et primo partu masculum peperit, et inunctus albuginem oculorum curat et omnem oculorum dolorem tollit, etiamsi uidere desperatus fuerit sanat. [7] Praeterea podagricos eodem modo cum lacte ouis tritus quae semel genuit masculinum fetum unguis et sanantur. [8] Et renes et anhelitus et omnes interiores corporis partes sic curat. [9] Hoc medicamentum maximum est et a multis probatum. [10] Preparatum uero hoc medicamentum habebis in uase uitreo uel argenteo, et ieiunus bibat. [11] Ad uindictam uero lapidem similiter super coticulam medicinalem teris et cum aqua dilue lapidem et cuticulam, et dabis cui uis ut lauet faciem et excaecabitur. [12] Si quis autem biberit ex eo pulmones euomet. [13] Oportet autem bibenti paululum dare ne satietur. [14] Hic lapis inuentus est in Media unde uocabulum habet. [15] Nascitur uero in locis apud flumen fasin.

XXII. Lapis syrtius.

[1] Syrtius uero lapis est qui et sapphirus appellatur. [2] Inuenitur in extremis Libyae partibus circa Syrtes expulsus a mari per tempestates. [3] Idem nascitur et in Apuliae regione apud Lucaniam. [4] Damigeron scribit uir integer et potens: uincit omnem uirtutem lapidum qui maximas potentias habent, et in primis tutamentis numeratur. [5] Qui habet ergo hunc lapidem armatus est aduersus omnem fraudem et omnibus maleficiis et ad insidias aliorum lapidum resistit. [6] Huius tamen naturalis potentia esse diuina dicitur. [7] Si quis a rege uel praeposito mittitur in uincula propter delictum et uoluerit aliquis seducere eum de uinculis, si fieri potest, tangat capita uinculi, statimque rumpentur. [8] Et cum solutus fuerit ueniat ad ostium et tangat hoc cum lapide et a semetipso ostium aperitur, et uadat ubicumque uoluerit, a nullo enim aspicietur. [9] Est autem circa gratiam et amicitiam conciliandam optimus.

XXIII. Lapis capnites.

[1] Capnites lapis similis est cristallo, sed multum distat ab eo. [2] Portantibus autem optimum est tutamen, in obsequio erga deum et homines cognitos facit. [3] Facundum uero et formosum facit gerentem se. [4] Curat quoque hydropicos circumligatus sinistro brachio. [5] Vtilis est autem ad formidines et minas amouendas. [6] Nam qui habet eum omnes gentes in gratiam uertit et minas mitigat.

XXIV. Lapis optallion.

[1] Optallion lapis circa oculos efficax est. [2] Nam qui gerit eum numquam oculis laborabit. [3] Aptus est autem et furibus ut non teneantur. [4] Obscurat enim aspectum proximorum ut non uideant furantes. [5] Hoc furones usi sunt gestare.

XXV. Lapis obsianus.

[1] Obsianus uero lapis, sicut maiores nostri aiunt, Dispatris uidetur esse. [2] Est enim optimus et magnus aduersus somnia incerta, resistit ut nullus alius lapis. [3] Praeterea uolentibus aliquid ledere, subuenit summe. [4] Si quis autem in eo sculpserit solem et lunam et gestauerit eum consecratum, bonam uitam exigit.

XXVI. Lapis hieracites.

[1] Hieracites lapis in primis numeratus et probatus est a magis. [2] Est enim niger modice et idoneus in rebus praenoscendis hoc modo. [3] Habebis autem sic eum ubi uolueris aliquid praescire: laua os tuum cum ceroto uel melle optimo et sub lingua pone lapidem, et dices quid de te aliquis sapiat uel cogitet, <et> futura omnia. [4] Sed impetrationibus maxime congruit. [5] Gestanti enim eum nemo tibi contradicit aliquid postulanti. [6] Verum amatoria quoque et suasoria per necessitatem efficit uerba super alios lapides. [7] Alliga ergo tibi lapidem et uadis ad pueros siue ad feminas et non tibi contradicit. [8] Quod si uolueris scire quia uerum est iste lapis, sic cognoscere poteris. [9] Lacte et melle commixto circumfunde lapidem et pones eum et non sedebit ibi musca. [10] Sic eam expellit. [11] Nec putes hunc ludibrium esse, ex eadem mixtura circumfunde alterum lapidem qualem uolueris et uidebis quanta multitudo muscarum eum circumuoluit. [12] Super haec gratissimos facit gestantes et facundos ad omnes homines. [13] Sed omnes, o imperator piissime, non credunt legentes ueras esse potentias lapidum quia non experiuntur. [14] Omnia tamen dicta a nobis et scripta ueniunt sanctificata.

XXVII. Lapis chalcedonius.

[1] Chalcedonius lapis, sanctificatus et circumligatus, aquaticos curat. [2] Praeterea qui portauerit eum a pueritia numquam mergetur neque uexabitur. [3] Pulchrum quoque facit gestantem et fidelem et potentem et omnia perficientem. [4] Sculpere oportet in eo Martem armatum aut uirginem stolatam, [uestem circumfusam] tenentem laurum. [5] Consecratus perpetua consecratione.

XXVIII. Lapis lychnites.

[1] Lychnites lapis speciosus, colore subuitreo mundo, aduersus nyctalopas [id est aduersus nocturnas aues hoc est strigas siue cauanas]. [2] Aptus collo idonee persanat enim eos. [3] Praeterea in lineo panno missus et in fronte ligatus fluxum sanguinis stringit. [4] Sciet autem qui eum portat futura praedicere. [5] Et infirmos prohibet aliena loqui et languores expellit. [6] Circumligatus etiam neruos et uerrucas corporis sanat applicatus ea parte ubi dolor est. [7] Insuper si quis eum consecratum habuerit in domum quae incenditur, si casu contigerit, continuo extinguitur incendium. [8] Iste autem lapis Vulcano est consecratus.

XXIX. Lapis topazos.

[1] Topazos lapis tutamentum optimum est; ad diuinationes aquatiles aptissimus est. [2] Quod si quis uuae marinae uinum biberit et insaniat, trito lapide super coticulam cum aqua da furioso bibere, deinde apta ei lapidem circa collum et sanabitur. [3] Sacrificantibus etiam propitiantibusque deo utilis est. [4] Suasionem enim habet secum et impetrationem et gratos facit gerentes. [5] Sanctificatus perpetua consecratione.

XXX. Lapis magnes.

(BAM) Magnes uel magnetes lapis gignitur atque inuenitur circa litus Oceani apud Troglodytas et in India. Ab inuentoribus autem sic uocatus est. Est autem colore ferrugineus. (CPT) [1] Magnes lapis magnas uirtutes habet, plenus enim spiritu, hoc est adtrahit sibi appositum ferrum et retinet. [2] Inuenit autem eum Colchis. [3] Hoc dicunt usum in magica magum uero nomine Damigeron, post quem Circe deinde Medi per omnem horam eo usi sunt. [4] Claritatem ex duodecim signorum habet hic lapis. [5] Propterea uero omnes magi confirmauerunt quia maximas haberet potentias. [6] Et sic inuenerunt quemadmodum temptarent uxores suas de caritate erga se an beniuolentiam custodirent, et cognouerunt diligenter, ita fecerunt. [7] Dormiente uxore subtus capite latenter posuerunt lapidem, et si quidem erat casta ab omni altero uiro, sic ad maritum suum accedebat somnians uolutabunda et amplexabat eum tamquam impulsa per aliquem. [8] Si autem cum altero uiro coierat, tamquam uim alicuius spiritus odoris fedissimi lapis mittebat ut de lecto in pauimento caderet tacta mulier. [9] Concordiam secum quoque habet sicut non alius lapis. [10] Multas enim mulieres cum rixa digressas a maritis suis coegit reuerti ad eos et diligere matrimonium eorum. [11] Sed etiam uxoribus earum maritos restituit. [12] Hic lapis gratiosum et obsequentem facit portantem se et iocundum sermonem. [13] Aduocatis certe magnopere subuenit et apud populum contionantibus. [14] Persuasionem enim praebet eis et decorem sermonum et uerborum facultatem, et uictoriam et exsuperationem. [15] Et ad sacrificia magorum aptissimus est. [16] Qui hunc lapidem habent, exaudit enim deus uota eorum. [17] Ideo sacrificantes et precantes gestant eum. [18] Praeterea cum uoluerint intimi, idest fures, secreta pretiosa diripere, intrant in alicuius domum, deinde inter quattuor angulos domus uel triclinii carbones ardentes ponunt uel ignem ex bitumine et superponunt minutatim praecisum lapidem. [19] Et sic transferunt mentes et oculos eorum qui adsunt ut timorem continentes fugiant inde putantes ruere domum. [20] (CPT) Nihil profanum est, rex orbis terrarum, ut iste lapis ad se adducat animal et ferrum, attrahitque ferrum et rursus amouet. Si quidam pius est erga deum, et iustum perficiet et inutilia repellit. (BAM) Vires habet preterea purgatorias et ideo ydropicis cum mulsa datur ζ. ς. et crassitudinem deducit humorum, omnesque per uentrem eicit. Tritus et combustionibus superaspersus eas sanat.

XXXI. Lapis lynguros.

[1] Lynguros lapis optimum tutamentum est in domo, sed et praegnantibus et infantibus ne timeant. [2] Resistit autem et morbo regio portatus aut contritus cum uino et potatus.

XXXII. Lapis daphnion.

[1] Daphnion lapis facit ad limphaticos et ad demoniosos et ad superfusionem sanguinis et ad hydropicos, si assidue portetur sanctificatus.

XXXIII. Lapis chalcedonius.

[1] Chalcedonius lapis pertusus et aptatus ferro. [2] Qui eum portat uincit causas.

XXXIV. Lapis galactites.

[1] Galactites lapis, hunc quidam uocant ananciten, alteri leucographiten, alii Egyptii smaragdum, alii galbaniten, dicunt magi et Egyptii syneciten. [2] Continet enim in se omnia quae destinaueris solus omnium lapidum. [3] Sed Ostanes, magister magorum omnium, appellauit eum super omnia uocabula lethargum quasi omnium obliuionem malorum. [4] Facit etiam utilem negotiationem. [5] Laudauit eum tamquam nullus alius lapis tantas uires habet. [6] Non enim ex auditu eum sed magis ex scriptura mirati sunt et experti omni magica actione. [7] (CPT) Solum hunc lapidem efficacissimum omnium repertum et potentissimum philosophi eternis laudibus decorauerunt. (BAM) Est enim gustu dulcis qui tritus lacteum colorem emittit unde et sic dicitur. [8] Et ipse memoratus galactites dicitur eo quod mulieribus lacte deficientibus facit habundare. [9] Facies autem sic. [10] Iubetur mulier ieiunare, deinde contritum lapidem dabis ei cum mulsa uel passo uel aqua, et bibat sufficienter et continuo habebit plurimum et optimum lac. [11] Et si non uoluerit bibere, accipe lanam ouis grauidae et facta acia pertunde lapidem et ligabis circa collum eius, et sic fluit lac. [12] Super ouilibus autem lacte deficientibus, ut excutiatur lac, sic ages. [13] Lauata ouilia circumspargis sale oriente sole. [14] Habeas antea contritum lapidem tenuiter cum aqua unde ouilia circumasperseris et uidebis quamplurimum eas lacte habundare. [15] Et si scabie laborantibus hoc feceris, sanabis eas et fecundiores habebis. [16] Letheus uero uel lethargus dicitur propter hanc causam, quia precedentia mala in obliuionem ducit hominibus. [17] Nam quicumque eum consecratum portat, ut infra scriptum est, etiam offendat regem uel potentem aut praepositum aut parentem aut dominum, in obliuionem omnia praeterita adducit. [18] Omnium autem auctorem gratiosum quoque facit semper et peritum et facundum et efficacem et impetratorem et persuadentem omnibus hominibus et deo placabilem. [19] Et sacrificiis quae fiunt deo gestatus excellenter aptus est. [20] Propitiat enim uiribus suis deum et beniuolum omnibus facit. [21] Amplius etiam aduersus inuidiam et fascinum resistit. [22] Qui eum portat numquam fascinabitur. [23] Sed infantibus pueris aptus congruit et non permittit eos macerari si quando intimidauerit eos horrida mulier. [24] Nam sicut non aliud tutamentum resistit. [25] Idem dolorem liberat dentium laborantium circumligatus. [26] Praeterea laetos et ualidos eos constituit. [27] Quod si mulieri difficulter parienti acia facta de lana ouis fecundae ligaueris circa dextrum femur continuo pariet sine dolore. [28] Nam obliuionem praebet omnium dolorum. [29] Ita resistit. [30] Craterites autem dicitur, quia tenax est. [31] Nam <per> fortitudinem et potentiam in iudiciis et causis, litigatores uincere facit. [32] Tantam magnitudinem habet iste lapis, et ne mireris quod tanta nomina habet iste lapis.

XXXV. Lapis berillus.

[1] Berillus lapis, hic magnus lapis est et lucidus, subserenus, clarus, similis oleo apollinis. [2] Sculpis in eo locustam marinam et sub pedes eius corniculam et sub gemma ponis herbam sauinam modicum auro inclusam. [3] Consecratus gestatus amorem coniungit et maiorem omnium facit. [4] Praeterea facit hic lapis ad oculorum uitia, et ad omnem ualitudinem si eum in aquam miseris et ipsam aquam potui dederis. [5] Rupto spiritu et suspiriis et epatis dolore liberat.

XXXVI. Lapis selenitis.

[1] Selenitis lapis similis iaspidi, notus, fortis et grauis, lucidus, mirabilis, sanctus lapis. [2] Simul enim cum luna crescit et decrescit splendor illius. [3] Ad multa uero utilis est. [4] Facit ad amorem et causas. [5] Facit et phtisicis languentibus. [6] Alligatus luna crescente uel ad contraria minuente luna gestatus mire facit.

XXXVII. Lapis panchrus.

[1] Panchrus lapis habet colorem omnem, purpureum, rubeum, nigrum, pallidum, roseum, uiridem, omnes colores diuersos habens. [2] Eum mane uidere bonum est. [3] Facit autem ad uictoriam. [4] Est enim inuictus et sacer [idest sanctus]. [5] Sculpis eius super Latona et Harpocraten et a retro accipitres tres. [6] (CPT) Contra omnes magicas artes auxiliatur. (BAM) Qui ad similitudinem panthere que omnibus coloribus est picta, dictus est pantheros propter colores plurimas. Panthera autem est fera degens in ultimis abditis indie, tantae ferocitatis quod leones et pardi et tigrides audita uoce illius timore perculsi macerantur febribus, de aliis feris non dubium an timeant, necne.

XXXVIII. Lapis colluro.

[1] Colluro lapis similis est saphiro, subalbidum habet colorem marinum. [2] Aptus est ad interpellationem regum et potentum. [3] Vteris circa collum pertusum.

XXXIX. Lapis irisites.

[1] Irisites lapis similis est arcui celi. [2] Hic fortis, grauis, habens in medio apicem tanquam albam et nigram. [3] Hic manu gestatus impetratoris facit ad causam iuredicam.

XL. Lapis melas.

[1] Melas lapis habet in se stellas modicas. [2] Dicitur enim et syrtis. [3] Causam dicenti benedictionem et impetrationem et uictoriam facit et ad omnem inquietudinem inimicitiarum et damnorum et maleficiorum et magicas inquinationes et potionum et praecum malorum, incantationum et odium et cetera mala ex corpore expellit. [4] Est autem lapis consecratus. [5] Minorante luna a septima decima usque ad tricesimam uteris. [6] Crescente uero usque ad quintam decimam non uteris.

XLI. Lapis gagatromeos.

[1] Gagatromeos lapis est similis colore caprii aut capriolae agresti. [2] Quicumque eum portauerit in nauali bello et in alio prelio fortis erit et inimicos superabit. [3] Hunc enim lapidem Hercules usus est et cum eum deposuisset uictus est.

XLII. Lapis phoenicites.

[1] Phoenicites lapis similis est fenico balano idest dactilo, subrubeus uero uel sanguineus. [2] Est mirabilis lapis in manu sinistra gestatus, ad tristitiam et causas et actionem utilis est.

XLIII. Lapis lyncis.

[1] Secas in duas partes in mel et lac, dein tollis et includis in anulo et sic portabis et ubicumque cum ipso ieris, cum gaudio et hilaritate quae uolueris habebis.

XLIV. Lapis narcissites.

[1] Narcissites lapis est uiridis modice, Martis signum habens. [2] Hic tritus odorem habet narcissi herbae floribus magnificis. [3] Hunc lapidem qui usus fuerit, omnia uincit.

XLV. Lapis steatites.

[1] Steatites lapis similis est adipibus leonis. [2] Hic lucidior est colore leonis. [3] Victor est enim quicumque eum in sinistro bracchio usus fuerit.

XLVI. Lapis capnites.

[1] Capnites lapis ad impetrationem facit ad deum et ad homines, et corpus hilare facit et timorem malorum seu furias compescit et commendationes facit. [2] Ydropicos curat in sinistro brachio alligatus. [3] Hunc autem de qua uis consecratione consecras.

XLVII. Lapis chrysolithus.

[1] Chrysolithus lapis est spissus, lucidus, similis auro et scintillat uelut ignis. [2] Hic applicatus ad rasuram auri, leuatus philacterii tutamentum est ad nocturnos timores. [3] Pertusus et transiectus cum setis asininis et alligatus in sinistro brachio omnia demonia uincit.

XLVIII. Lapis chrysolithus alter.

[1] Chrysolithus lapis. Est enim super ipsos quasi turturis oculus. [2] Est autem et cupidinis et amoris et iustitiae adiutor. [3] Facit autem bene susceptos et eloquentes, et gratiosum et amabilem esse, et amicabilem ab his qui eum uident, et omnem ingressum aperit. [4] Facit etiam ad indignationem oculorum.

XLIX. Lapis aegophthalmos.

[1] Aegophthalmos lapis maior est quam caprii oculus, habens in se oblongum album, non ualde subcanum. [2] Gestatus in manu sinistra facit ad uiles iniurias.

L. Lapis sardo.

[1] Huius color apparet leuis siue maculosus. [2] Bonus portatus a mulieribus amabilis est. [3] Sculpis in eum uineam et hederam inuolutam.

LI. Lapis arnosteatites.

[1] Arnosteatites lapis similis est agni adipibus, coloris agni. [2] Hoc lapide quicumque usus fuerit mitescit iras regum et iudicum furias, cum habueris eum strictum in manu sinistra.

LII. Lapis chelidonius.

[1] Chelidonius lapis fortis est, spissus, similis coloris hirundinis, et ex una parte purpureus, ex altera parte subalbidus. [2] Est hic amabilis et impetratorius, uehementer facit si eum habuerit aliquis. [3] Et ad fluxum sanguinis prodest.

LIII. Lapis anthropocrinus.

[1] Anthropocrinus lapis habet in se scintellas proiectas uelut crines hominis. [2] Hic lapis artis magicae et maleficae absolutionem facit alligatus in collo cum acia multis coloribus insertus.

LIV. Lapis topazion.

[1] Topazion lapis est subracematus, lucidus, bene leuis, spissus. [2] Hunc ad maleficiorum aduersionem habere in domum bonum est.

LV. Lapis polyzonus.

[1] Polyzonus lapis, hic est niger habens in semetipso zonas albas. [2] Hic portatus ad amicos commendationes facit et fides. [3] Nascitur in mari Rubro. [4] Est enim et mulieribus continens infantes portatus in zona.

LVI. Lapis pyrites.

[1] Pyrites lapis. Hic spissus fricatus iuxta ferrum et percussus ignem eicit. [2] Hic lapis ligatus facit contra omnia maleficia et <ad> omnes dolores expellendos.

LVII. Lapis chelonites.

[1] Chelonites lapis fortis est et grauis, similis testudinis marinae. [2] Est uarius purpureus. [3] Imbres et grandines euertit et tempestates. [4] Si eum mittis in aquam pluuianam aut marinam et postea eum miseris in ignem, continuo erit serenitas.

LVIII. Lapis diphyes.

[1] Diphyes lapis est maculosus et habet in se colores duos nigrum et album. [2] Aliquotiens colores habet in medio similitudinem characteres. [3] Hunc cum inueneris allidis eum in petra fortissima, et in duas partes fractus unaque habet tuberonem in eum. [4] Facit ad amorem perpetuum inter uirum et uxorem.

LIX. Lapis aegophthalmos.

[1] Aegophthalmos lapis similis est oculo caprino sublongo, habens album, non ualde candidum, sed subliuidum. [2] Facit ad iras regum mitigationem si eum habueris in manu sinistra occupatum.

LX. Lapis alcinio.

[1] Alcinio lapis similis est aeris, idest aeramenti floris. [2] Sublatus ad solem lucet. [3] Hic non a multis cognoscitur. [4] Vtilis est portatus potestatibus. Sculpis in eum Neptunum super bigam [idest carrucam cum equis]. [5] Fit autem a quibusdam hyacinthus. [6] Est autem genus hyacinthi.

LXI. Lapis beryllus.

[1] Beryllus lapis habet colorem similem oleo. [2] Applicatus ad splendorem solis splendet. [3] Vtilis est portatus ad potentes.

LXII. Lapis adamicos.

[1] Adamicos lapis <similis> ouo ἁπαλῷ idest molle. [2] Hic lapis humidus est, lucidus, quasi marino colore nigrior, aut magis uelut hyacinthus. [3] Hunc portans bonus, persuadens, gratiosus, bonae uitae. [4] Applicatus ad oculorum uitia facit, ita ut semper eum habeas.

LXIII. Lapis diphyes.

[1] Diphyes lapis feminae similis est priori [...]. [2] Hic nullum in se tuburonem habet. [3] Facit ad amorem feminam ad feminam, uirum ad uirum.

LXIV. Lapis schistos.

[1] Schistos lapis niger est, similis ferro. [2] Nam si scissus tanquam lamina finditur. [3] Sed tritus colorem facit pallidum. [4] Qui eo usus fuerit, si a sanctis increpatus fuerit, dimittitur.

LXV. Lapis triglites.

[1] Triglites lapis grauis est et fortis, trigle piscis similis, habens in se subalbidas guttas. [2] Religioso alligatus maxime facit.

LXVI. Lapis epignathion.

[1] Epignathion lapis, sculpis glaucium auem, idest upupa, et sub pedes eius piscem glaucium et oculis eorum animalium dextris sublatis [idest tultis] et include eum in auro, et munditer gestatus facit quasi in tenebris terribilia daemonia apparere interdiu. [2] Si autem quidquid dixerit, creditur eidem. [3] In dormitione autem si quis usus fuerit eo, aliqua fantasmata uera uidebit. [4] Nocte eo non uteris.

LXVII. Lapis de nido auis upupe.

[1] Sunt tres lapilli in nido eius et quaeres eos. [2] Et si scire uolueris de homine quid absconse locutus est et cogitauerit euigilans, dormienti subter caput ponitur et quicquid uigilans cogitauerit aut locutus est absconsum aut in palam dicet tibi per somnium. [3] Haec autem auis spurcissima est et stercora humana desiderat. [4] Est autem cristis extantibus galeata, semper in sepulcris et <inter> humana stercora commorans. [5] Cuius sanguine quisquis se inunxerit dormitum pergens demones suffocantes se uidebit. [6] Et si uiuenti cor contuleris et dormienti mulieri super pectinem posueris, si cum alio uiro coit, dicet per somnium.

LXVIII.

(CT) Lapis scistus.

LXIX.

(CT) Lapides qui in uulua aut uentriculum cerui inueniuntur.

LXX.

(CT) Lapis asius.

LXXI.

(CT) Lapis magniten, (D) lapis magnete.

LXXII.

(CTD) Lapis gagatis.

LXXIII.

(CT) Lapis straicus.

LXXIV.

(CT) Lapis quatratus.

LXXV.

(CT) Lapis frigius.

LXXVI.

(CT) Lapis galactitis.

LXXVII.

(CT) Lapis meletinis.

LXXVIII.

(CT) Lapis morothos.

LXXIX.

(CT) Lapis foliginus.

LXXX.

(CT) Lapis uilapis.

LXXXI.

(CT) Lapis batrachitis.

LXXXII.

(CT) Lapis limeris.

LXXXIII.

(CT) .

EXPLICIT LIBER DE LAPIDIBVS. LEGE FELICITER.

CAPITVLA VERSIONIS ALPHABETICAE
E FONTIBVS ALIENIS HAVSTA
PRISCOQVE LAPIDARIO ADDITA

De asio lapide.

[1] Asius lapis in Alexandria tantummodo inuenitur. [2] Cuius est optimus ad usum medicinae qui est colore candidus et leuis in modum pumicis et ueluti puluis manibus insidens. [3] Alius pumiceus est habens agnitiones nigras per altum et superficiem ueluti salsedinem scabrosam, et colorem album. [4] Medetur denique fistulis, scrophis, podagris, et alienosas passiones curat. [5] Cum melle uero putredines circumscribit. [6] Datur etiam more electuarii ptisicis. [7] Viscide autem relaxare potest, habet autem saporem salsuginosum et nitrosum.

De alabastrite lapide.

[1] Alabastrites lapis uirtutis est laxatiuae. [2] Emollit denique duritias et stomachi dolores ceroto admixtus.

De frigio lapide.

[1] Frigius lapis est quo in Frigia infectores utuntur, unde et nomen accepit. [2] Vtilis est colorem habens uiridem, et qui mediocriter est grauis et uarias uenas habet sicut cathmia. [3] Comburitur uero sic: refusum uino odorato in carbonibus uiuis mitte, et flabella quamdiu colorem faciat rufum et secundo perfunde uino et carbonibus reuoca. [4] Hoc ter facere debes. [5] Obseruandum uero est ne se frangat aut nigrescat. [6] Virtus est illi crudo et cocto stiptica et anacatartica et scarotica et septica. [7] Cum ceroto combustionibus medetur. [8] Lauatur sicut cathmia. [9] Pro pustulis tere in mortario et misce rosaceum cum medullis et induc. [10] Et si fuerint pustule aquatiles cum uino induc.

De cristallo lapide.

[1] Cristallus lapis uires stipticas habet. [2] Quidam autem eum dederunt tritum cum melle ad bibendum ad generandum lac.

De lince lapide.

[1] Lincis lapis quem multi ligurium uocant. [2] Mox ubi minxerit linx lapis fit qui electrum dicitur. [3] Dolorem stomachi compescit. [4] Ventris abstinet reumatismum.

De lithargiro lapide.

[1] Lithargirum nascitur ex harena molipdinis quae combusta liquescit et sic refunditur. [2] Multi ex argento hoc faciunt et ex plumbo. [3] Melius tamen est atticum, secundum hispanum, tercium siculum quod ibi plumbum abundat. [4] Rufum uero et limpidum crisitis dicitur, exalbidum autem argiritis quia ex argento fit. [5] Virtus est ei staltica, id est strigida, et stiptica, alta uulnera replens et superfluas carnes uulneribus crescere non consentiens, sed cicatricem ducens. [6] Comburitur uero sic. [7] Frange lithargirum sicut nuces et pone super carbones igneos donec ignescat, et depone et terge sordes illius et repone. [8] Multi uero aceto aut uino extingunt, et ter coquunt et reponunt. [9] Lauatur sicut cathmia. [10] Exalbatur uero sic: accipe argiritidos libram I et frange sicut fabas et mitte in cacabo nouo cum aqua et tritici albi libram I et ordei libram I et liga in lintheolo et sic pendere fac in cacabo tamdiu quam diu ordeum se erumpat et post hec refundens in cacabo liqua triticum. [11] Separans spumam argenti et missa aqua tere diligenter tota die et sero liqua. [12] Et post hec adde calidam et dimitte tota nocte. [13] Hoc fac diebus sex. [14] Ista uero confectio spume argenti utilis est confectionibus colliriorum et cicatrices corrigit. [15] Rugas uultibus infricata tendit, liuores corporis emendat.

De pirite lapide.

[1] Pirites lapis est ex quo eramen fit. [2] Eligendus est autem colorem eraminis habens, qui missus in foco frangitur. [3] Comburitur uero sic: melle unctus in carbonibus uiuis mittitur et flabellatur quamdiu colorem rufum faciat. [4] Alii uero multis carbonibus ignitis coctum et secundo melle unctum reuocant igni quandiu se friget et postea eximunt illum et lauant sicut cathmiam et reponunt. [5] Virtus est illi crudo et cocto termantica. [6] Caligines oculorum purgat, duritiis diaforesim facit et digestionem rei. [7] Addita resina carnes purgat uel perequat lapis iste. [8] Combustus a multis difriges dicitur.

De sardio lapide.

[1] Sardius lapis dictus eo quod repertus sit primum a sardis. [2] Hic rubeum habet colorem marmori porphiretico prestantem. [3] Set inter gemmas sunt eius genera uilissima, et sunt V.