Philargyrius / Philagrius

Breuis expositio Vergilii Georgicorum

digilibLT 2015
Informazioni editoriali

LIBER I

IN NOMINE DEI PATRIS ET FILII ET SPIRITVS SANCTI INCIPIT LIBER ‛GEORGICORVM BREVIS EXPOSITIO’.

Virgilius in operibus suis diversos secutus est poetas, Homerum in Aeneade, quem licet longo intervallo secutus est, Theocritum in Bucolicis, a quo non longe abest, Hesiodum in his libris, quem penitus reliquit. Hic autem Hesiodus fuit de Ascra insula, qui scripsit ad fratrem suum Persen librum, quem appellavit ἔϱϰαὶ ἡμέϱας, idest opera et dies. Hic enim liber continet, quemadmodum agri et quibus temporibus sint colendi. Cuius libri titulum transferre noluit, sicut Bucolicorum transtulit, sicut Aeneadem appellavit (ad imitationem) Odysseae. Tamen cum periphrasi primo exprimit versu dicens: Indicabo, quo opere et quibus (temporibus) ager colendus sit.

Ingenti autem egit arte, ut potentiam nobis sui indicaret ingenii coartando lata et angustiora dilatando. Nam cum Homeri et Theocriti in brevitatem scripta collegerit, unum Hesiodi librum divisit in quattuor, quod ratione non caret. Nam omnis terra, ut etiam Varro docet, quadrifariam dividitur: aut arvus est ager, idest sationabilis, aut consitus, idest aptus arboribus, aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat, aut floreus, in quo sunt horti apibus congruentes et floribus.

Male autem quidam Georgicorum duos tantum esse adserunt libros dicentes georgian esse γῆς ἔϱγον, idest terrae operam, quam primi duo continent libri; III et IIII licet georgian non habeant, tamen ad utilitatem rusticam pertinere dicimus. Nam et pecora et apes habere studii est rustici. Licet possimus agriculturam etiam in his II invenire sequentibus. Nam et farrago sine cultura non nascitur et in hortis colendis non minorem circa terram constat inpendi laborem. Et hi libri didascalici sunt. Vnde necesse est, ut ad aliquem scribantur. Nam praeceptum et doctoris et discipuli personam requirit. Vnde ad Maecenatem dixit vel scribit, sicut Hesiodus ad Persen, Lucretius ad Mettium vel Memmium vel Remmium.

Sane agriculturae huius praecepta non ad omnes pertinent terras, sed ad solum (situm) Italiae et praecipue Venetiae teste ipso Virgilio, qui ait: Tibi res antiquae laudis et artis Ingredior, cum de Italia diceret.

In scripturis II sunt sectanda, utilitas et iucunditas. Quid utilius agricultura, qua Italia calet, in quo ait: Salve magna parens frugum Saturnia tellus? Quid iucundius, quam id, quod Hesiodus dixit, Graecus et antiquus poeta, et Virgilius secutus: Ingredior sanctos ausus recludere fontes Ascraeumque cano Romana per oppida carmen?

Hoc opus studiose voluit, hoc est agriculturam, IIII voluminibus esplicare, velut agri IIII generibus cultus aut vocabulis continetur: arvus, consitus, pascuus, floreus. Atque ita divisit primum, (ut) duae species esse videantur, hoc est agrorum cultura et rusticatio. Atque culturam item dupliciter divisit II libris: in primo segetum solertiam, in secundo vitium arborumque culturam. Item rusticationem bipertite II voluminibus ostendit: in tertio delectum pecorum conprehendit, in IIII experientiam apium indicavit. Quapropter principia iuxta praecepta rhetorum his libris adhibentur, hoc est primo et tertio; ut in primo enim de agri solertia incipit, ita et in tertio de pecorum custodiis inchoat, ut scilicet sit praefatio, invocatio, expositio. Vt in Aeneade est, uti diximus, ita et hic praefatio: Quid faciat laetas segetes et cetera. Sequitur invocatio, ut: Vos, o clarissima mundi Lumina. Deinceps expositio: Vere novo gelidus canis cum montibus humor Liquitur.

In tertio sane Georgicorum libro cuncta permiscuit in principiis, quod etiam in volumine I contra usum de pecoribus praedixerat, cum ait: Quae cura boum rel. Atque ita in eodem tertioque omnia breviter conprehendit et dilucide explicuit, ut IIII studia ruris IIII voluminibus indicaturus IIII versibus inciperet et clauderet; de agricultura: Quid faciat laetas segetes rel., de vitibus et arboribus: Vlmisque adiungere vites Conveniat; de pecoribus: Quae cura boum rel.; de apium delectu: Apibus quanta experientia parcis. Nam et ad ornatum et decorem operis sui epilogos subdidit, perfectionem utique indicans carminis, ut in secundi libri fine; cum omnia vitae instituta conprehenderet, praecipue praeposuit omnium laudibus experientiam ruris, cum ait: O fortunatos nimium, sua si bona norint, Agricolas, et subdens cetera, in quibus cum alia indicat instituta, tum maxime praedicat et praefert his omnibus exercitium agricolarum fide, quiete, utilitate, iustitia, cum dicit: At secura quies et nescia fallere vitam, Dives opum variarum, at laetis otia fundis, Speluncae vivique lacus et frigida Tempe Mugitusque boum mollesque sub arbore somni Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum usque: vestigia fecit. Item in IIII fine ex Aristaei invento originem apium praedicavit, cum ait: Tempus et Arcadii memoranda inventa magistri Pandere et cetera, quae velut in epilogo fabula Orphei subdidit et ornavit.

Omnis agri, qui colitur, IIII sunt species: arvus, consitus, pascuus, floreus. In hanc materiam quadrifariam opus suum divisit poeta. Cuius tantum duae sunt species: alia enim ad agriculturam pertinet, alia ad rusticationem. Et agriculturae quidem opera sunt segetes et vites aliaque, quae ex agris nascuntur, rusticationis autem cura pecorum et ovium ceterorumque animalium, quae ruri sunt fructuosa. Ergo duo priores libri super agricultura sunt, quapropter velut perfecto opere in II libro laudem agriculturae exsequitur, in quo etiam nullo velut principio utens statim ad ipsam rem transit, scilicet praefationem eius operis abunde explicante primo libro. At vero opus rusticationis III et IIII voluminibus continetur, quapropter tertius longiorem rursum praefationem velut novo principio ac primae conparatione incipit, et IIII expeditam et festinantem referens ex secundo similitudinem.

Principium Georgicorum paene tale est, quale in Aeneade: Vt expositio materiae ibi, hic praefatio; secunda invocatio numinis, ut: Musa, mihi causas memora; tertia expositio materiae narrativa, ut: Vrbs antiqua fuit. Hic igitur praefatio est: Quid faciat laetas segetes; invocatio numinis: Vos, o clarissima mundi Lumina, ut ibi: Musa, mihi causas; expositio materiae: Vere novo gelidus reliqua.

1

QVID FACIAT LAETAS SEGETES idest quae res terras pingues efficiat; nam segetem modo pro terra arata posuit, sicut alibi: Horrescit seges † sentibus. Pingues autem efficit terras, ut paulo post dicturus est, cinis, intermissio arandi, incensio stipularum, stercoratio. Vnde etiam ‛laetas’ ait; nam fimus, qui per agros iacitur, vulgo laetamen vocatur. Nec sane segetes simpliciter pro terra ponuntur, sed pro terra arata; Varro rerum rusticarum (I) libro: Prata purgari, salicta seri, segetes arari convenit, et infra: Seges dicitur, quod aratum, nondum satum est. Accius in Atreo: Si in segetem deteriorem datae sunt fruges. Cicero de re publica libro V: Tum in optimam segetem praeclara essent sparsa semina, et in Hortensio: Vt † non segetes agricolae subiunguntur aristis multo ante, quam serant. Postremo ipse Virgilius: Illa seges demum votis respondet avari Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit non dubie de terra arata dixit.

QVO SIDERE idest quo tempore vel cuius sideris ortu (vel occasu); ex sideribus enim tempora colliguntur. In his quattuor versibus primis IIII agrorum genera sunt: quid faciat: arvus; vertere: consitus; conveniat: pascuus; sit pecori: floreus.

2

VERTERE arare. [MYCENAS civitas Graeciae, in qua vites optimae nascuntur. Item] MAECENAS [Maecenatis facit], in cuius honorem Georgica scripsit. VLMISQVE ADIVNGERE VITES. Proprie enim vites ulmis maritantur, ut ipse: summasque sequi tabulata per ulmos. Et secundum Italiae situm locutus est, in qua vites altius elevantur. Sic alibi: Non eadem vindemia arboribus pendet nostris, vel quia in Italia arbores sunt ingentes.

3

QVAE CVRA BOVM. In sequenti epexegesis est, ut hoc sit ‛qui cultus habendus sit pecori’, quod est ‛quae cura boum’: aut certe ϰατ' ἐξοχήν ait boves et postea intulit cetera pecora, ut maius animal separaret a minoribus, sicut de hominibus facit dicens: relliquias Danaum atque i. A.

HABENDO dum habentur, ut habeantur. QVI CVLTVS. Cultum posuit pro cultura. Cultura enim in animi constat intensione, cultus autem in ipsa operis diligentia, ex quo verbum nimirum illud in consuetudinem pervenit, ut pecora ‛culta’ dicantur.

4

EXPERIENTIA usu nata doctrina, notitia scientia. PARCIS idest servatricibus, quae mella custodiunt.

5

VOS O CLARISSIMA. Sunt, qui Solem et Lunam volunt intellegi. Stoici autem dicunt, non esse nisi unum Deum et unam eandemque potestatem, quae pro ratione officiorum nostrorum variis nominibus appellatur. Vnde (Solem) eundem Liberum, eundem Apollinem vocant. Item Lunam eandem * Proserpinam dicunt, secundum quos pro Sole Liberum, pro Luna Cererem invocavit.

6

QVAE DVCITIS ANNVM idest quorum cursu tempora conputantur; nam per Lunam menses, per Solem annus ostenditur.

7

ALMA pulchra ab alendo. CERES a creando dicta. Aut per Liberum masculos Deos, per Cererem feminas Deas significat. SI pro siquidem; nam ‛si’ confirmantis est.

8

CHAONIAM quia in Chaonia, in regione Epiri, priusquam Ceres frumentum invenisset, antiqui homines glande vescebantur. Et modo speciem pro genere posuit; non enim in Epiro tantum glandes fuerunt aut de solo Achelonio homines potaverunt. (ARISTA). Aristam pro frumento posuit, cum proprie ab ariditate sit dicta.

9

ACHELONIA. Achelonius fluvius Aetoliae; non quod ipse solus vino sit mixtus, sed ipsum pro qualibet aqua posuit. Sive, quoniam ex Oceano et Thetide multis genitis fluviis hic primus natus est, in honore eius omnis Achelonia dicta est aqua. POCVLAQVE INVENTIS ACHELONIA MISCVIT VVIS. Staphylus enim, Oenei regis pastor, cum videret caprum saepius a grege discedere et pleniorem reverti, secutus uvam depascentem invenit, quam decerpsit et gustavit; cuius dulcedine inductus eam expressit, et cum humorem eius bibisset, quem et suavem sensit * ac per hoc de Acheloo flumine, in cuius ripa uva fuerat inventa, aquam miscuit vino, atque ita cum potum optimum fecisset, speciem uvae et potum obtulit regi; quae cum ille probasset, uvam inventoris nomine (σταφνλήν) vocari iussit, vinum Graeco verbo οἶνον a suo nomine appellavit.

10

ET VOS AGRESTVM PRAESENTIA NVMINA idest propitia, ut: Nec tam praesentes alibi cognoscere divos, quorum praesentia favor est; et bene de diversis rebus dicturus diversa invocat numina.

11

FERTE SIMVL PEDEM idest ‛ferte’ aut simul venite aut date carmini meo facilitatem, quod utique pedibus continetur, ut sit ‛ferte pedem’: metricam praestate rationem. FAVNI Dii silvestres. Faunus et Fauna, Dii Latinorum, soliti fari, et a fando Fauni sunt dicti.

DRYADES arborum Nymphae.

13

FVDIT EQVVM. Quoniam ab Ope pro Neptuno sit equus subpositus Saturno, sicut lapis pro Iove, convenit huiusmodi historiam dicere et Neptunum invocare, quod de natura equorum dicturus est.

12

CVI PRIMA usque 14" type="schol"> NEPTVNE. Quia Neptunus in Thessalia scopulum tridenti percussit, ex quo equus Pegasus vel Scyphius nomine prosiluisse dicitur, ut alibi: At Messapus, equum domitor, Neptunia proles.

14

ET CVLTOR NEMORVM. Aristaeum invocat, Apollinis et Cyrenes filium, quem Hesiodus dicit Apollinem pastoralem fuisse. Hic, ut etiam Sallustius docet, post laniatum a canibus Actaeonem filium matris instinctu Thebas reliquit et Ceam insulam obtinuit primo, adhuc hominibus vacuam, postea (ea) relicta cum Daedalo ad Sardiniam transitum fecit. Item: PINGVIA CEAE. (Cea) insula Aegaei maris est, quae primo dicitur (a) Nymphis habitari, ideoque et Hydrussam dictam, postea a Ceo Naupactio Ceam appellatam, in quam Aristaeus ex Arcadia venisse fertur et responso patris Apollinis monitus. Qui ex pecoribus usum lactis invenit et mellis studium apium solertia consecutus est.

15

TER CENTVM pro multis. NIVEI candidi. DVMETA aspera.

16

LYCAEI montis Arcadiae.

17

PAN OVIVM CVSTOS. Pana Pindarus ex Apolline et Penelopa in Lycaeo monte editum scribit, qui a Lycone, rege Arcadiae, Lycaeus mons dictus est. Alii ex Mercurio et Penelopa natum, comitem Dianae feras solitum a cubilibus excitare et ideo capripedem figuratum, quo facilius densitatem cursu posset evadere. Cicero ait in IIII Verrinarum, Liberi esse filium. Alii eum ex Aethere et Iunone, Apollodorus * sine parentibus eum fingit, quoniam universum, idest τὸ πᾶν, huic Deo sit adtributum. Cornua, quibus solis circuli lunaeque designantur; pellis maculis distincta, quae variam designat imaginem siderum; inferior pars corporis hirsuta, ut situs terrae; cum fistula est, quoniam flatus ventorum ex eo oriuntur; metus vero ad repentinas fugas Panicus dictus propter subitam aeris commotationem. Eundem volunt etiam lanificii repertorem, a quo dictas paniculas. Denique Virgilius ex eo: Munere sic niveo lanae, si credere dignum est, Pan, Deus Arcadiae, captam te, Luna, fefellit.

SI siquidem. MAENALA idest mons Arcadiae.

18

TEGEAEE vocativus est a dirivatione Tegei, oppidi Arcadiae. Et ‛Tegeum’ tribrachys est, ‛Tegeaeus’ paeon primus.

ADSIS O TEGEAEE. ‛O’ subdistinguendum non est. O TEGEAEE. Tegea, Arcadiae civitas, ut apud Pacuvium in Atalanta: Tegea Arcadiae civitas calumina antiquum oppidum. OLEAEQVE INVENTRIX. Sunt, qui dicunt, Athenis prolatum esse olivae ramum a Minerva [quae terram percussit et erupit oliva]. Sunt, qui putant, olei humorem idcirco Minervae convenire, quia nulli possit misceri incorruptus et integer, conparabilis Virgini Deae, quae ex uno parente dicatur esse progenita, quam sapientiam interpretantur, virtutem inviolabilem, ut Homerus. Cum ergo inter Minervam et Neptunum de terra Attica esset contentio, primum Minerva in arce Athenarum olivae arborem protulisse fertur, tum Neptunus iratus mare in civitatem misit, postea per Mercurium rogatus sedavit iracundiam. Ita demum Athenae dictae sunt ob victoriam Minervae.

19

PVER MONSTRATOR ARATRI VNCI. Alii Triptolemum, Celei filium, dicunt, alii Osirim putant, * ob quam ab Aegyptiis inter Deos sit relatus. Triptolemus, Celei, regis Eleusinae, filius fuit, qui usum serendi primus invenit et mortalibus tradidit. Bene autem de nomine tacuit et generaliter ait ‛puer’. Nam non unus aratrum in toto orbe monstravit, sed diversi in diversis locis.

20

SILVANE. Silvanus Deus silvarum, quem quidam Faunum dicunt. Hic adamavit puerum, Cupressum nomine, qui habebat mansuetissimam cervam. Hanc cum Silvanus nescius occidisset, puer dolore extinctus est, quem amator Deus in cupressum arborem eius nominis vertit, quam pro solatio portare dicitur. Hunc Silvanum quidam funebrem Deum arbitrantur et ideo cupressum tribuunt ei, quia eadem arbor apta sit funeri ob radicum infirmitatem.

21

DIIQVE DEAEQVE. Post specialem transit ad generalem invocationem, ne quod numen praetereat. Quod autem ait: studium quibus arva tueri et rel., nomina haec numinum (in) indigitamentis inveniuntur, idest in libris pontificalibus, qui et nomina Deorum et rationes ipsorum nominum continent, quae etiam Varro ait. Nam, ut supra diximus, nomina numinibus ex officiis constat inposita: verbi causa ab occatione Deus Occator dicitur, a sarritione Sarritor, a stercoratione Sterculinius, a satione Sator. TVERI pro tuendi.

22

NON VLLO SEMINE FRVGES idest non iactas a nobis.

24

TVQVE ADEO. Ad Augustum adulatur, quem vivum inter Deos nomínat et vocat, nec tamen totum adulationi dandum, sed (et) veritati. Nam cum omnes Imperatores post mortem (sint) inter Deos relati, Augustus vivus divinos honores meruit, quod etiam Horatius testatur dicens: Praesenti tibi maturos largimur honores Iurandasque tuum per numen ponimus aras. Vnde male quidam culpant Virgilium dicentes eum aviditate dixisse laudandi interitum Augusto.

25

INCERTVM EST idest nondum scimus, qui Deus esse velis. Nam Deum fieri, maximum est; in potestate habere, quis Deus velis fieri, plus esse, quam maximum, constat. VRBISNE INVISERE CAESAR idest utrum velis terrarum an maris an caeli imperium possidere.

26

ET TE MAXIMVS idest totus, ut ipse: Quo maxima motu Terra tremit.

27

AVCTOREM FRVGVM. ‛Auctor’ ab augendo dictus, velut sator, ut: Tu sanguinis ultimus auctor. POTENTEM. † Ordo est auctorem. TEMPESTATVMQVE POTENTEM. Aut bonarum tempestatum, ut: Vnde haec tam clara tempestas? Aut ‛tempestatum’ ait temporum, sicut ubique Sallustius [ait].

28

MATERNA TEMPORA MYRTO. ‛Maternam’ autem myrtum propter Iuliam gentem dixit, quae a Venere traditur oriunda. Veneris autem in honore et in tutela myrtus fuit.

29

AN DEVS INMENSI idest totius. VENIAS. Ἐμφατιϰῶς ‛venias’ magis, quam ‛fias’, ut propriae magis sit, quam alienae potestatis.

30

NVMINA SOLA COLANT idest magna, quasi melior sit futurus et Neptuno et ceteris Diis marinis. THYLE vix paucis nota insula in Oceano, quam idcirco nominavit, ut longum ei et magnum tribueret imperium. Alii putant civitatem in ultimis Hispaniae.

31

TEQVE SIBI GENERVM TETHYS. Vt solet, dixit: in honorem inmortalitatis Deam uxorem adiungit, ut Aeolo Deiopeiam offerri facit. Inconsiderate dicunt, quoniam haberet Liviam uxorem Caesar, ipsam divam futuram: quomodo autem alteram offert? Nec adtendunt ad illud, offerri quidem, sed ab eo non accipi. Non enim semper id, quod offertur, accipitur. Tethys autem uxor Oceani et mater Nympharum esse dicitur. Quod autem ait ‛emat’, ad antiquum nuptiarum pertinet ritum, quo se maritus et uxor invicem emebant, sicut et habemus in iure.

32

ANNE NOVVM SIDVS rel. Libram significat inter XII signa, qua sol aequinoctium autumnale conficit, et eleganter ‛tardis mensibus’ ait, quasi futurum sit, ut, cum Caesar abierit in caelum, hominum vita tendatur, ut in Bucolicis: et incipient magni procedere menses.

33

QVA ERIGONEM INTER. Erudite et sapienter Virgilius Scorpionis locum Augusto tradidit. Vt enim astrologi dicunt, Scorpius in zodiaco duorum * locum tenet: nam chelae eius, idest brachia extenta, δωδεϰάτην possident. Ita, si Scorpius contrahat brachia sua et relinquat locum, quem inprobe occupavit, sine iniuria cuiusquam Caesar in regionem caeli recipiatur. Nam [in] hanc partem signiferi λίτϱαν idest libram appellant. Bene igitur dat Augusto regionem iustitiae. Modo ergo secundum Chaldaicos locutus (est) dicens, posse eum habere locum inter Scorpionem et Virginem. Nam Erigone ipsa est Virgo, quae inter XII signa esse dicitur, Icari Atheniensis filia. Nam Liber Pater Icaro vinum pro hospitio *, ut regiones peragraret et usum vini monstraret, Icarus autem pastoribus dedit. Et pastores oppressi sunt somno. Quorum parentes existimantes, eos veneno necatos, eum occiderunt et in puteum iecerunt et plaustra eius proiecerunt et reliqua instrumenta. Canis autem eius quodam modo significare coepit domini mortem. Erigone autem suspitione tacta antecedentem canem sequi coepit. Filia eius Erigone secuta est canem ad puteum et cadaver patris sepelivit optavitque, ut, nisi Athenienses ulti essent mortem Icari, eadem morte perirent; inde silentio vitam finivit. Et cum inde pestilentia incidisset, responsum est, nisi punirent pastores, (eos) poenam pro illis soluturos [ex eo tempore]: magis poenam evitarent, quam paterentur. Et illi occiderunt pastores, pestilentiaque caruerunt. Liber autem memor, quod sua causa Icarus perisset, filiam eius intra astra locavit, quae est Virgo, canemque eius, qui, quotiens oritur, vites adurit Siriusque appellatur.

34

PANDITVR IPSE TIBI. Ordo est: qua locus ipse tibi panditur. ‛Tibi’ autem, quasi in tuum honorem et gloriam tuam.

‛Ardens’ autem commune omnibus caeli sideribus, an proprie ad Scorpium refertur, quod sit ferventissimum signum. An ‛ardens’ festinans et cupiens parare locum Augusto, ut alibi: Iuvenum manus emicat ardens.

35

SCORPIOS Graecus nominativus est, et ‛ardens’ quod dixit, ad illud refertur, quia Martis est domicilium. Nam Scorpii tempus frigidum Novembris est mensis.

36

QVICQVID ERIS idest quisquis. Cetera per parenthesin dicta sunt. NEC SPERENT idest allegorice dicit illum nec debere velle mori nec posse. NEC TE TARTARA REGEM. Prudenter dixit. Scit enim hominem esse, cui loquitur.

38

QVAMVIS ELYSIOS. Quaerendum, an ad auctores Graecos, an ad solum Homerum retulerit, qui in Odyssia campos laudat Elysios et adeo amoenos locos, quos praetulerit amori matris Proserpina nec accepta facultate eam voluerit sequi. (MATREM) idest Cererem. PROSERPINA Iovis et Cereris filia, quae per specum Siciliae a Dite Patre rapta est. In infernum descendit Ceres, ut filiam reciperet; illa matrem sequi noluit. Specus, per quam descenderat, mundus est appellatus. Item: rex Molossorum Proserpinam rapuit et Ceres ostia cum cantatoribus multis pulsavit nec veniebat ad eam filia eius pro loci amore.

40

DA FACILEM CVRSVM meo scilicet poemati. AVDACIBVS ADNVE COEPTIS. Verecunde suas vires extenuat.

41

IGNAROSQVE VIAE MECVM. Aut ‛viae’ idest artis vel traditionis (ignaros) miseratus rusticos iuva, ut ‛mecum ignaros’ intellegas, aut rusticis ignaris ‛fave mecum’.

42

ET VOTIS idest sacrificiis. Beneque divinam ei tribuit potestatem.

43

NOVO recenti, incipiente. ‛Ver novum’ ideo ait, quia mensis Martius initium anni est. CANIS idest albis et candidis nive.

44

LIQVITVR idest defluit. ZEPHYRO idest calido vento, qui cardinalis est in occasu.

43

HVMOR. Ordo: cum liquitur humor canis montibus.

45

TAVRVS pro bove, ut alibi: mactabam in litore taurum, ubi nisi bos intellegatur, Virgilius erravit. Tauro enim Iovi sacrificium non fit.

46

ATTRITVS splendens. VOMER vomendo terram. Dicimus autem ‛hic vomer’ et ‛hic vomis’ et ab utroque ‛huius vomeris’. Lucretius: decrescit vomer.

47

ILLA SEGES. Seges et cum fructibus intellegitur et sine fructibus, ut: Luxuriem segetum tenera depascit in herba. Tantum terra, ut: Nec pecori opportuna seges. VOTIS desideriis.

48

BIS QVAE SOLEM rel. idest dierum calorem et solis, frigora et hiemis. SENTIT aratur [idest scinditur, in transversum sulcum ducitur]; indicat autem IIII tempora.

49

RVPERVNT idest impleverunt.

50

AEQVOR modo terram accipimus, ab aequalitate, unde (et) maria aequora nominamus.

51

VENTOS quia diversis locis diversi praevalent venti ex diversa parte caeli. VARIVM MOREM aeris * nosse qualitatem, utrum pluviis gaudeat (an) tepore an frigore.

52

PATRIOS CVLTVSQVE. Duas res dicit sciendas, idest ager et quemadmodum cultus sit a maioribus, et quid melius referre consuerit. Nam ‛habitus locorum’ possibilitates accipimus.

54

VENIVNT idest crescunt, ut: pulchro veniens in corpore virtus, sive proveniunt, ut ‛provenisse’ fructus dicuntur, an proprie; solet enim sensus arboribus dare, ut: Miraturque novas frondes rel.

55

ALIBI alio loco. INIVSSA quia sine studio subeunt, sive ‛iniussa’, quasi, quae nascuntur posito semine, nasci iubeantur; nam frumenta iussa nascuntur. Tale est illud: ipsaque tellus Omnia liberius.

56

CROCEOS ab herba Lydiae croco. NONNE VIDES. Argumentatur, quasi hoc dicens: si una provincia ferre non potest omnia, quanto magis unus ager? [in Lydia]. Vt alii, Molus vel Tmolus mons est Siciliae vel Ciliciae, in quo nascitur crocum boni odoris praecipue. Nam loca commemorat, ubi plus et melius aliquid provenit. Nam crocum (et) in alia nascitur provincia, sed non tale nec tantum, quale vel quantum in Cilicia.

57

SABAEI popoli iuxta Syriam et Arabiam, dicti Sabaei (ἀπὸ τοῦ σέβεϑαι) [populi], quod apud eos tus nascitur. ‛Molles’ autem ait vel quod sub aere clementiore sint, sive ‛molles’ delicati aut toto corpore vestiti.

58

CHALYBES gens in Ponto inventrix ferri, dicti a Chalybio, Euboiae vico, quod hinc coloni sunt. NVDI ad hoc expediti, vel quod ita operantur, cum fodiunt ferrum. PONTVS CASTOREA [hypallage]. In Ponto castores dicuntur silvestres canes, quos Latine fibros dicunt. Virus, quod in testiculis habent, aptum medicis, ‛castoreum’ appellatur. † Hoc adeunt cum sciant, quam ob causam *, ultro eos sibi demere. Quod ait et Cicero in Scauriana: Cum, quam ob causam in periculo sint, sentiant, redimunt se a morte ea parte corporis, propter quam expetuntur, avulsa et relicta.

59

ELIADVM PALMAS EQVARVM. Hoc dicit: Epiros creat equas optimas, quae apud Elidem palmas merentur in Iovis Olympici curu(li certamine). Elis autem urbs est Peloponnesi, dicta a Tolotae filio Elo. Epiros autem in Europa est.

63

DVRVM GENVS idest quod ex lapidibus constat iuxta historiam Deucalionis et Pyrrhae. HOMINES NATI DVRVM GENVS. Expressit τὸ αἴτιον idest causativum; nam et Graece populi λαοί dicuntur a lapidibus.

64

PRIMIS A MENSIBVS hoc est, quod dixerat: Vere novo. Maiores nostri mensem Martium primum habuerunt.

66

PVLVERVLENTA quae glebas solvit in pulverem. ‛Pulverulenta’ inquit: aptum hoc epitheon aestatis propter ariditatem, ut ipse alibi: Sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus. MATURIS SOLIBUS pro matura facientibus, aut ‛maturis’ quasi plenis et legitimis, ut: revoluta ruebat Matura iam luce dies.

67

SVB IPSVM ARCTVRVM idest autumnali tempore, quando Arcturus oritur. Et sciendum, quod ‛sub’ praepositio, quando tempus significat, accusativo gaudet, ut hoc loco ‛sub ipsum Arcturum’, idest circa ipsum Arcturum. Arcturus idem, qui Bootes, et dictus, quod ursas putant quidam Boreo circulo contineri; Bootes autem, quod plaustrum huic ursarum nomine tribuatur. Hic oritus a. d. XI Kalend. Octobris.

68

TENVI SVLCO idest leviter arare.

71

ALTERNIS idest per vices.

72

SEGNEM pro cessantem.

69

OFFICIANT noceant. ILLIC in terra pingui.

70

HIC in sterili.

71

IDEM agricola. Omnia praecepta, quae commemorata sunt, ad illud pertinent, quod ait: Quid faciat laetas segetes. NOVALIS agri, qui alternis vacant virium novandarum gratia. Dicimus autem et has novales et haec novalia: novales, quod sementa novantur, novalia primo rura proscissa.

73

MUTATO SIDERE novo anno idest principio veris alterius anni.

74

VNDE PRIVS LAETVM. Sensus hic est: si angustia agri non patietur, ut novale habeas, fructus commutabis; nam ipsa commutatio adfert requiem.

72

SITV DVRESCERE ut redeat in vires priores.

74

LAETVM fertile; ‛homo laetus’ idest hilaris; ‛laetum pecus’ idest pingue. LEGVMEN. Legumen dicitur, quod manu legatur nec sectionem in falce requirat. SILIQVA folliculo, ubi semen leguminis. QVASSANTE idest sonante, quando quassetur.

75

VICIAE idest leguminis genus. TENVIS VICIAE. Mire ait ‛tenuis’, nam vicia vix ad triplicem fructum pervenit, cum alia legumina proventum habeant felicissimum et fertilem. TRISTIS LVPINI quod gustu suo amaro tristes faciat, vel ‛tristis’ idest amari.

[Frumenta vero sunt omnia, quae ex se emittunt aristas. Nam quod ait anta ‛farra’, nos frumenta accipimus: species est enim pro genere.]

76

SILVAMQVE SONANTEM. Vbi enim fabae tolluntur, sonat silva.

77

VRIT ENIM LINI CAMPVM. Bene excerpsit linum, papaver, avenas, et dicit post haec frumenta non esse serenda; nam licet manu legantur et sint inter legumina, viribus tamen frumentis aequantur. VRIT vexat.

78

PAPAVERA. Somniculosum esse papaver vulgatum est, ut ipse alibi ait: soporiferumque papaver, et ad dolorem obliviscendum in potionibus datur. Nam Ceres, mater Proserpinae, Iove, patre Proserpinae, admonente dicitur cibo papaveris orbitatis oblita; qui enim papavera manducat, cito somno premitur. LETHAEO. Graeco verbo usus est, quod est ‛oblivione’; somnus enim oblivionem facit. Sed et Lethaeus infernalis fluvius dicitur, de quo qui bibunt, laboriosae huius vitae obliviscuntur.

80

FIMO idest stercore, quod in visceribus fit. PINGVI idest fertili.

81

EFFETOS idest steriles, senes.

80

SOLA. ‛Solum’ singulariter.

81

CINEREM INMVNDVM ad distinctionem illius, quo utitur puella.

82

REQVIESCVNT. Non enim roborantur, quod intermissio arationis efficit, quam rem repetit dicendo: Nec nulla.

83

INARATAE et rel. idest non satae: ad illud refert, quod dixerat: tonsas cessare novales et rel.

84

AGROS quisquilias, quae in agris fiunt.

86

OCCVLTAS ex igni; occultas * exsiccatur.

88

EXVDAT per breves cavernas, per quas sudor emanat fructibus, sed non ipse humor, sed terra desudat.

92

RAPIDI velocis.

93

ACRIOR pro duobus accipi potest, an etiam pro uno, quasi sol tunc obsit, cum pluviae tenues fuerint. AVT BOREAE PENETRABILE FRIGVS ad solem et ad frigus pertinet: nam uno sermone duo diversa concludit. ‛Penetrale’, quod penetrat; ‛penetrabile’, quod facile penetratur.

94

INERTES idest infertiles.

95

CRATES idest ad exaequationem agrorum.

94

RASTRIS. Et ‛hos rastros’ dicimus et ‛haec rastra.’

96

FLAVA CERES propter maturitatem frugum. ALTO quasi semper in caelo sedeat laborantibus favens. NEQVIQVAM idest non sine causa; nam semper duae negativae confirmativam faciunt.

97

PROSCISSO verbo convenienti dicit.

98

RVRSVS IN OBLIQVVM scilicet autumnali tempore, quo iam cum seminibus aratur. PERRVMPIT. Bene ‛perrumpit’ de obliqua aratione idest contra sulcum, ut rustici dicunt.

99

ATQVE IMPERAT ARVIS idest ut tantum ferant, quantum ipse desiderat.

100

SOLSTITIA pro aequinoctiis Octobris mensis. Quomodo haec congruere possunt, cum alterum ex solstitiis hibernum sit? Et ferunt, quod ‛solstitia’ pro ‛solstitio’ sit, referentes omnino ad aestivum. Alii ‛solstitia’ pro aequinoctiis verno et autumnali † accipere, alii solstitia per omnia, inepte.

101

PVLVERE idest serenitate hiemis, quod serenitas pulverem creat et serenum per hiemem caelum significat.

102

NVLLO idest nullo, inquit, cultu tantum se iactat Moesia, quantum, qui habet ‛humida solstitia’ et ‛hiemes serenas’. Constat enim Moesiam circa culturam esse diligentem, sed non ei suus cultus (tantum) prodest, quantum hiberna serenitas. Moesia autem provincia est et civitas Phrygiae haut longe a Troia, quod magis debemus accipere propter Gargara, montes Phrygios. Moesia autem regio est uberrima frugum.

103

GARGARA ut alii, mons Apuliae. Moesiae quidem sunt II, Moesia in Europa Moesiaque in Asia. GARGARA idest pars Idae montis in Phrygia antiqua, nunc vero in Troada, quoniam Troes Phryges dicuntur. Quidam Gargara montem Asianum putant. MIRANTVR. Phantasia poetica, rei inanimali sensum dare.

104

COMMINVS statim, sine intermissione.

105

MALE PINGVIS non pinguis idest sterilis. RVIT idest aratro evertit, dissipat, frangit. Nam modo agentis est, ut: Vna Eurusque Notusque ruunt. Nam aliter dictum: ruit alto a culmine.

106

DEINDE SATIS. Post generalem commemoratam agriculturam transit ad species. SATIS segetibus, agris; nam participium est. RIVOSQVE SEQVENTES iuges, aut certe rivorum est epitheton.

107

EXVSTVS AGER scilicet aestatis calore. MORIENTIBVS HERBIS secundum Pythagoricos, qui dicunt, omne, quod crescit, animam habere.

108

SVPERCILIO eminenti et superiore clivo.

109

ELICIT educit. LEVIA SAXA calculos dicit.

110

CIET inritat vel commovet SCATEBRIS * salientibus vel scaturientibus. ‛Scaturnices’ dicuntur venae aquarum, frequentis pluviae processus, si in arido solo aqua missa perinde ebulliat atque si ibi oriatur, idest aqua fervens scaturire dicitur, quod glomeretur.

112

LVXVRIEM. Bene ‛luxuriem’, ut ostendat rem superfluam et nocituram, nisi amputetur.

113

CVM PRIMVM SVLCOS AEQVANT SATA cum adhuc herbae (sunt) tenerae, antequam in culmos cogantur. AEQVANT cooperiunt.

111

CVLMVS stipula.

114

DEDVCIT. Ordo est: paludis humorem deducit (collectum bibula arena. DEDVCIT) idest siccat vel trahit, dirivat. Haec cultura priori contraria est: nam ut illa sicco agro aquam inmittit, ita haec abundantem aquam deducit in tempore veris aut varietate aeris.

115

INCERTIS MENSIBVS inopportunis; incerti enim menses veris vel autumni: nam hiemis certum est frigus et aestatis certus est calor.

116

OBDVCTO superlito vel superfuso.

117

TEPIDO noxio, inutili. VNDE quamobrem. LACVNAE cava loca, quae concipiunt aquam pluvialem. ‛Lacunae’ sunt, in quibus aqua stare consuevit, sive quae fiunt ad deducendum humorem.

118

NEC TAMEN NIHIL idest aliquid tamen. NEC NIHIL OFFICIVNT. Hoc dicit: licet haec omnia, quae dixi, arando sint experti et hominum et boum labores, tamen sunt adhuc aliqua, quae obsunt, nisi praevideris.

119

INPROBVS ANSER insatiabilis vel inopportunus, quia fugatus redeat.

120

STRYMONEAE a Strymone, palude Thraciae vel Macedoniae. INTIBA. Pluralis numerus neutri generis, singularis vero generis masculini, ut Lucilius in V: Intiba praeterea pedibus † pressus equinis. Item INTIBA vena quaedam pessima et nervi amari terrae. AMARIS FIBRIS μεταφοϱιϰῶς amaro suco; fibras enim animalia habent idest summas iecorum partes.

121

PATER Iuppiter vel Triptolemus.

124

VETERNO desidioso * vel VETERNO otiosa pigritia vel morbi nomen.

123

MOVIT AGROS. † Multa possint in vituperationem venire, et hoc loco defendit, quod ait ‛mortalia corda acuens.’

125

ANTE IOVEM. Deest: regnantem.

127

IN MEDIVM in commune.

126

LIMITE. Inter ‛limitem’ et ‛terminum’ hoc interest: ‛limes’ consecratus est adeo, ut, quoniam eum Turnus commovit, sit interemptus; ait enim: Limes agro rel.

129

MALVM VIRVS. Ad distinctionem epitheton addidit; nam virus bonum et malum est, sicut venenum: nam idem est. Sub Saturno fuere serpentes, sed sine veneno.

132

ET PASSIM RIVIS. Quondam vini rivi fuerant.

131

IGNEMQVE REMOVIT non sustulit, sed occulit.

133

EXTVNDERET excuderet.

134

HERBAM segetes.

136

ALNOS fluviales naviculas.

137

NAVITA pro ‛nauta’, ut ‛Mavors’ pro ‛Mars’. NVMEROS modos, ut diceretur Septentrio septem stellarum.

138

PLEIADES sunt stellae in cauda Tauri, quae a verno ortu Vergiliae appellantur, quae ortu suo primae navigationis tempus ostendunt. Has a matre Pleione quidam nominatas existimant, sicut etiam Atlantidas a patre Atlante. PLEIADES quae navigantibus ortu suo ostendunt initium, ἀπὸ τοῦ πλείουες idest plures, quod VII uno loco esse videantur.

HYADAS. Sunt stellae in fronte Tauri septem, ut Chaldaei tradunt, nutrices Liberi Patris, ut Musaeus scripsit, ab Hya fratre, quem in venatione interemptum fleverunt, unde Hyades dictae. Alii ab eo Hyadas dictas putant, quod ortu earum pluviae nascuntur, quae a nautis Suculae dicuntur vel vocantur. Alii, quod magis credibilius est: Υ littera formatae Hyades appellatae sunt.

CLARVMQVE LYCAONIS ARCTON. Helicen dicit, idest maiorem Septentrionem; nam minor Cynosura dicitur. ‛Lycaonis’ autem subauditur ‛filia’, altera ursarum, in quam transfigurata est Callisto, Lycaonis filia, Dianae in venationibus comes, quam Iuppiter adamavit, et in Dianam versus cum ea concubuit; quae cum pinguis apparuisset, de suo eam removit; quae Arcadem puerum edidit. Sed Iuno odio pellicita in ursam eam transfiguravit et venanti filio obtulit cumque ille feram putasset et insequi coepisset, Iuppiter eos iisdem figuris astris consecravit: et illa velut ursa fugiens et ille veluti impetum faciens in eam. Quod sidus Septentrio dicitur sive a numero stellarum sive, quod in parte poli septentrionali sit, hoc est arcton appellatur, illum autem arctophylacem eo, quod iuxta locatus custos esse videatur. ‛Claram’ autem dicit ideo, quod semper apparet.

139

VISCO autem genus laqueatus.

141

(FVNDA) est genus retis, fundendo dicta.

143

RIGOR acies, durities, unde et ‛rigidus homo’ dicitur. SERRAE. Perdix, discipulus Daedali, serrae usum primus invenit, cui magister invidens, quod melior in hoc fuisset inventus, ne plura inveniendo laudem eius infringeret, apud Athenas ex arce Minervae eum praecipitavit. Hic est sororis eius filius, propter quem Minervam fugit. A Minerva in avem perdicem mutatus, et quia praecipitatus esset, in altum non potest pervolare.

146

INPROBVS idest magnus vel nulli probabili; nullus enim est amator laboris.

147

PRIMA CERES. (Prima Ceres) omne agriculturae genus hominibus indicavit; superfluo enim quaestionem movent commentarii, dicentes Osirim vel Triptolemum aratrum invenisse: nam aliud est, unam rem invenire, aliud omnem agriculturam. Ceres cum filiam quaereret Liberam et in Atticam adveniret ad Celeum, hospitaliter ab ipso suscepta reddidit gratiam. Nam filio eius Triptolemo arandi ac serendi usum, ut ille hominibns ostenderet, ipsa demonstravit.

148

SACRAE quae victum praeberent religione quadam vel mel adferebant.

149

DEFICERENT ut per laborem ad usum frumenti veniretur.

148

ARBVTA rubra poma silvarum, quae unedones vocantur.

150

LABOR ADDITVS aut ‛datus’, ut nihil mali ante habuerint, aut revera ‛additus’, quia ante quidem erat labor, sed tantum herbarum, intiborum, postea accessit rubiginis, carduorum.

149

DODONA civitas Epiri, iuxta quam nemus est Iovi sacratum et abundans glandibus.

151

ESSET consumeret. RVBIGO autem genus est vitii, quo culmi pereunt. SEGNIS inutilis. SEGNIS in arvis infructuosis.

152

ASPERA SILVA. Notandum, etiam de herbis silvam dictam.

153

LAPPAE et TRIBVLI genera herbarum spinosarum.

154

(INFELIX) infecundum, contra: Felicem trahunt limum. STERILES ad discretionem earum, quae seruntur. DOMINANTVR quod altius inter segetes crescunt.

157

PREMES supprimes, conpesces.

159

FAMEM SOLABERE ac si diceret: ne glandibus quidem satiaberis, quod dixit: et victum Dodona negaret rel.

160

ARMA instrumenta, ut: Cerealiaque arma.

158

ACERVVM frumenti coarcervationem.

162

VOMIS. Vomis dicitur, quod trudendo vomit terram. GRAVE propter sulcos altius ínprimendos. INFLEXI pro ‛flexi’: nam ‛in’ supervacua est.

163

PLAVSTRA vehiculum bobus aptum. ELEVSINAE. Eleusina civitas est Atticae provinciae haut longe ab Athenis, in qua cum regnaret Celeus et Cererem quaerentem filiam suscepisset hospitio, illa pro remuneratione ostendit ei omne genus agriculturae. ‛Matrem’ autem ‛Eleusinam’ Cererem dicit; nam ut ‛patres’ Deos dicebant veteres, ita Deas ‛matres’ vocabant: Deum matrem, Vestam matrem, Cererem, ut ibi ait: Vestaque mater. ‛Eleusina’ dicta ab Eleusina, urbe Atticae.

164

TRIBVLA genus vehiculi, unde teruntur frumenta. TRAHAE. Trahas dicimus, quibus trahuntur frumenta et coacervantur. Dictum est autem hoc genus vehiculi a trahendo: nam rotas non habet. INIQVO PONDERE idest magno, ut sine labore possint rustici glebas confringere. RASTRI a dentium raritate dicti.

165

SVPELLEX vasa viminea idest de vimine facta.

166

CRATES coniunctae inter se virgae. VANNVS qua grana ventilantur. IACCHI ideo ait, quia Liberi Patris sacra ad purgationem animarum pertinebant, et sic homines huius mysteriis (purgabantur), sicut vannis frumenta purgantur.

170

IN BVRIM. Pars aratri, quae curvatur, ‛buris’ dicta, ut videtur Modesto, a bustione; igni enim flectitur; quasi βοὸς οὐϱά, quod sit in similitudinem caudae bovis.

172

BINAE AVRES quibus latior sulcus efficitur.

171

TEMO aircurarathir.

172

DENTALIA idest in quibus vomer inducitur: hic neutraliter, postmodum masculino genere: durum procudit arator.

173

TILIA genus arboris levissimae. LEVIS ne boves laborent.

174

STIVA aratri gubernaculum. CVRRVS. Ideo ‛currus’ propter morem provinciae suae, in qua aratra habent rotas.

175

EXPLORAT quod vitia materiae ex eo apparent; probatae enim soliditatis sunt, si in fumo minime rimas fecerint ipsa robora.

177

TENVIS subtilis.

178

AREA ex ariditate dicta, quod careat suco.

186

INOPI tam ad formicam, quam ad omnes generaliter bestias referendum.

178

CYLINDRO lapide tereti in modum columnae, quo areae coaequantur.

180

PVLVERE ne solvatur in pulverem.

179

CRETA terra.

181

EXIGVVS MVS nitela, cuius Cicero meminit.

183

CAPTI TALPAE debiles oculis. Mutavit genua, nam ‛haec talpa’ dicitur, ut in Bucolicis dicit: timidi dammae.

184

BVFO rana agrestis mirae magnitudinis.

186

CVRCVLIO vermis in frugibus nascens.

187

CONTEMPLATOR verbum futuri, ut alibi: Contemplator aquas dulces. NVX PLVRIMA idest longa; significat amygdalum. Longam dixit, ut ipse: cui plurima cervix.

188

INDVET IN FLOREM idest (se) infundet in florem, et bene elegit arborem, quae prima foliis vestitur. OLENTES odorem dantes.

189

SVPERANT abundant. PARITER pro ‛similiter’.

190

CVM MAGNO CALORE. Aut aestus nimios fore significat, aut dicit caloris festinationem futuram.

192

NEQVIQVAM PINGVIS idest non pinguis: tunc enim plena sunt, quando frumenta non habent. Vel incassum pinguis idest sine fructu erit; alibi: Nequiquam seros exercet noctua cantus, idest non exercet. Et notandum, paleam dictam numero singulari contra Artem; nam ea, quae ex pluribus constant, numeri sunt pluralis, ut ‛cancelli’.

193

SEMINA VIDI rel. idest serere volentes, instans pro futuro, ut: terruit Auster euntes. MEDICARE pro ‛medicamentis aspergere’, ut: senibus medicantur anhelis; contra ‛medicari’ pro ‛mederi’: Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum Praevaluit. (‛Medico’ et) ‛medicor’ enim antiqui dixerunt.

194

NITRO herba, qua corpora et vestes lavantur. AMVRCA humor ex oleo aquatilis, quae faeces solvit cum olivae carne et facit faeces.

195

SILIQVIS folliculis. FALLACIBVS quae plerumque fallere consuerunt.

196

PROPERATA MADERENT idest festinata coquerentur.

197

SPECTATA probata vel explorata, ut: sunt nobis fortia bello Pectora, (sunt animi) et rebus spectata iuventus.

198

DEGENERARE TAMEN quamvis cito coquerentur. NI VIS HVMANA idest studium, possibilitas.

199

MANV LEGERET. Hinc quidam volunt dictum ‛legumen’.

200

IN PEIVS RVERE AC RETRO SVBLAPSA. Bis idem dicit.

201

LEMBVM. Lembus navis piratica brevis.

202

SVBIGIT sursum agit, urget, inpellit.

204

SIDERA pro ‛sidus’. ARCTVRI cuius ortu tempestates fiunt.

205

HAEDORVMQVE DIES. Aurigae signum est haut longe a Septentrione, cuius pedi cornu Tauri una stella adiungit. Item Haedorum signum in autumno fit. Haedi autem inter sidera sunt in numero sinistro Aurigae stellae figuratae, quarum occasu tempestates concitantur. LVCIDVS ANGVIS. III sunt angues in caelo, unus, qui in Septentrione est, alter Ophiuchi, tertius australis, in quo Crater et Corvus, de quo nunc proprie dicitur ‛anguis’. Vt alii, Arcturus eo, quod sinuosus, ut serpens a breviore meatu dictus.

207

OSTRIFERI rel. Conchulae sunt, unde fit purpura. ABYDI. Sestos et Abydos civitates sunt Hellesponti in parte Asiae, quae angusto et periculoso mari segregantur.

208

LIBRA DIE pro ‛diei’. Aequinoctium autumnale, quod fit sole in Libra posito; vernale enim aequinoctium Aries efficit: tunc sol in Ariete positus. Frumenta dicit serenda autumnali tempore, legumina vero usque ad veris initium.

[205

Item Haedorum signum in autumno fit. Haedi autem inter sidera sunt in numero sinistro Aurigae stellae figuratae, quarum occasu tempestates concitantur.]

208

* in quo sol in Libra; vernali enim sol in Ariete fit. Item LIBRA DIE. Varro dixit vel scripsit: Ab aequinoctio autumnali nobis serendum usque ad diem nonagesimum primum post brumam.

210

HORDEA pluraliter dixit, sed sciendum III casus habere, ut vina rel.

211

VSQVE SVB EXTREMVM BRVMAE. Bruma videtur dicta a breviori meatu solis; non usque ergo ad brumae finem, sed circa; nam bruma finitur VIII Kal. Ian. et iste non usque ad illum diem dicit serendum. INTRACTABILIS durae.

212

CEREALE vel quod sit inter frumenta vel quod eo Ceres curas levaverit lugens filiam somno inpleta.

213

IAMDVDVM pro ‛quam primum’, ut: Iamdudum sumite poenas. Et hoc dicit: serendum eo tempore, non quando pluit, sed quando inminent pluviae.

215

FABIS genus seminis. MEDICA. Ad ipsam herbam facit apostropham. Haec herba a Medis translata in Graeciam, et hanc Xerxes pugnans ad Medos rapuit, et a Medis translata est in Graeciam, quo tempore eam invaserunt.

215 s.

PVTRES SVLCI. Ad naturam ipsius herbae respicit: nam uno anno frequenter seritur et post aliquot annis sponte procreatur.

216

ET MILIO VENIT ANNVA CVRA. Ostendit, Medicae curam non esse annuam. Haec [Medica] herba vulgo silla dicitur. MILIO. Semen nigrum simile lolio, quod ad pabulum boum seritur.

218

TAVRVS vernum tempus significat.

217s.

CANDIDVS AVRATIS APERIT CVM CORNIBVS ANNVM TAVRVS idest (non) procedit: non enim (a) capite, sed a dorso oritur idest tantum medio sui, unde incipit apparere; qua mutilatus est, oritur, non a fronte. APERIT ANNVM ideo, quia Aprili mense sol in Tauro est, quo cuncta aperiuntur, et hoc melius: et aliud est ‛aperire’ annum, aliud est ‛inchoare’. A Tauro usque ad Taurum et a Geminis usque ad Geminos annus est. Alii dicunt Sidonium ab Europae raptu consecratum taurum, alii vaccam, in quam Io transfigurata est, et ideo melius incertum habetur. Ex XII consecratur, quod Aprili mense oritur. Et inde Aprilis de aperiendo. Nam ortus eius primus in Aprili est XIIII Kal. Mai., in quo signo multa signa sunt: signa enim tempora ait.

APERIT CVM CORNIBVS ANNVM hoc est, quod tunc † ideae procedunt.

218

AVERSO ASTRO. Supinus enim Canis occidit, idest stella, quae Orionis astrum sequitur. Et ADVERSO ASTRO quidam ‛malo’ accipiunt secundum illud: aut Sirius ardor Ille sitim morbosque ferens rel. Alii ‛adverso astro’ non ad ipsum Canem referunt, sed ad solem, qui adversus intellegitur ex eo, quod contra mundum nititur. Sed magis nos intellegere convenit ‛adverso astro’ Taurum dici, cum quo Canis occidit, de quo Nigidius ait * Taurum adversum inter sidera locatum, quod posteriores eius partes, quia primi veris sunt, humidiores habeantur, priores autem ideo, quia aestatis, existant sicciores. Duplex igitur lectio est: nam (alii) ‛adverso’ legunt; cum Cane enim nascitur Sirius, qui est terris adversus, de quo legimus: Ille sitim rel. Si autem ‛averso’ legimus, ‛cum’ subaudiamus necesse est.

219

ROBVSTAQVE FARRA frumenta, quae plus habent virium, quam legumina, quo tempore nobis Atlantides occidunt, sunt serenda.

221

ATLANTIDES aliquando VI videntur, aliquando VII in caelo, quae Novembri mense incipiunt non videri a nobis.

219

AST SI TRITICEAM IN MESSEM. Hoc autem quinto die Iduum Novembrium, quando occidit Taurus cum Sirio Cane.

218

ADVERSO ideo, quoniam † Canis cuius posteriores pedes in australi circolo sunt brevitate ea, quod, cum extremi procedunt, ante occidunt. Nam cum Canis Sirius adversus per pedes occidit, ...... cum capite oriatur. (Oritur) cum Cancro, in culmen venit cum Geminis, occidit cum Tauro.

221

ATLANTIDES. Vt alii aiunt, Vergiliae sunt, quarum nomina haec: Alcyone, Merope, Celaeno, Electra Asterope, Taygete.

[Athamans, Aeoli filius, ex Nympha Phrixum et Hellen filios procreavit; Ino, Cadmi filiam, coniugem duxit, quae ad perniciem pignorum sata igni vitiata intercidebat, ac sic cum fames increvisset, subornavit eos, qui responsum ab Apolline petebant, ut dicerent, Phrixum et Hellen inmolandos. Ergo Athamans cum filios inmolare vellet, Nympha mater arietem aurei velleris iuvenibus inmisit, cui insidentes cum per maria ferrentur, Helle in fretum decidit, quod Hellespontus dicitur, Phrixus Colchos ad regem Aeetam pervenit, ibi arietem inmolavit et in luco matris pellem consecravit, quam draco pervigil custodisse dicitur.]

221

EOAE Orientis. ‛Eoae’ non est epitheton Atlantidum, sed ‛eoae abscondantur’ idest (cum) matutinum occasum faciunt; (nam) cum sol in Scorpione est, xv Kal. Maias, Vergiliae occidunt.

222

GNOSIAQVE STELLA CORONAE. Ariadnen scilicet dicit, consecratam Libero Patri, cuius occasu arbores et vites folia deponunt. CORONAE. Corona XII stellae signis proximae, in quas Ariadne, Liberi uxor, transfigurata est. Cum enim Liber Pater Ariadnen, Minois filiam, uxorem duceret, Vulcanus ei coronam obtulit, quam ad uxoris insigne inter sidera collocavit. Item GNOSIAQVE ARDENTIS Ariadne a Libero Patre adamata cum in litore dormiens a Theseo fuisset relicta, huic coronam muneri dedit, cum qua astris consecrata est.

223

COMMITTAS quasi fidis custodibus.

224

INVITAE dicit Probus a translatione dictum esse, ut ‛spem credere terrae’ et supra ‛committas’.

225

ANTE OCCASVM MAIAE idest ante occasum Atlantidum; nam Maia una est de Atlantidibus sive de Vergiliis, sed per unam omnes intellegimus: tropus synecdoche. Grata varietas: nam idem signum Tauri tot nominibns significavit, modo ‛astrum aversum’

227

VICIAM genus parvi leguminis. VILEM PHASELVM plurimum, abundantem. ‛Phaselum’ autem siliquam, (genus) leguminis.

228

PELVSIACAE LENTIS. Pelusium unum est de VII ostiis Nili fluminis, ubi optima lens nascitur.

229

BOOTES occasus tardi videtur; decidit enim cum IIII signis Tauro, Geminis, Cancro, Leone, verno scilicet tempore: tunc enim occidit. Quod autem subdidit * Quare hic primam partem occasus eius, idest cum Tauro, intellegi oportet, ut vere legumina serenda dicantur, non aestate.

230

ET AD MEDIAS SEMENTEM rel. Omnia conplexus est tempora, et vernum, quo legumen seritur, et autumnale, quo frumentum, et multi volunt, (ita) hanc partem astrologiae librasse Virgilium, ut in omnibus utrumque tempus significaret, vernale (et) autumnale.

231

DIMENSVM propter annum divisum in IIII tempora, et per XII signa XII menses accipimus.

230

PRVINAS. Ros matutino tempore congelatus.

233

ZONAE. Translatio; nam proprie ‛zonae’ in terra intelleguntur, sed hic pro parallelois posuit.

235

EXTREMAE septentrionalis et australis.

237

DVAE MORTALIBVS solstitialis et hiemalis.

238

(VIA SECTA) zodiacus, quem ‛signiferum’ † oris dicimus.

235

Item QVAM CIRCVUM EXTREMAE. Bene addidit ‛extremae’, idest ne eas circa igneam esse intellegeremus, quas constat temperatas esse vicinitate caloris et frigoris, quarum unam nos habitamus, alteram Antipodae, (ad quos) hinc torrente zona, hinc frigidis ire prohibemur. Antipodae autem dicuntur, quod contra nos positi sunt contrarii vestigiis. Terram autem dicunt undique caelo et aere cingi. Per has duas zonas in oblicum tenditur signifer circulus, qui solis continet cursum, onde fiunt II zonae frigidissimae, ad quas non accedit, una fervens, a qua paene numquam recedit, II temperatae, ad quas vicissim venit.

240

MVNDVS VT AD SCYTHIAM rel. Pro caelo mundus accipitur; nam ‛mundi’ nomine IIII elementa continentur. Quemadmodum enim erigitur mundus in septentrionalem plagam, ita declinatur in australem. Iam definitio est nostri climatis, idest nostrae habitationis, quae a Septentrione incipiens in australi desinit plaga. RIPHAEAS ARCES. Scythiam dicit, cuius sunt montes Riphaei.

238

VIA SECTA. Eridani, fluminis Italiae, simulacrum in caelo dicitur esse.

241

LIBYAE. Regio Africae.

242

HIC VERTEX septentrionalis Arctos, ut Aratus dicit, quia secundum clima nostri caeli arcticus circulus contra Orientem non venit, ut contra antarcticus sopra non excurrit, quapropter partem illam in sphaera astrologi nulla pictura designant. SEMPER SVBLIMIS idest haec pars mundi nobis semper videtur.

243

STYX. Palus infernalis. (ILLVM). Axem notion idest australem, qui numqnam nobis videtur, sicut borios. Et hic sunt variae opiniones philosophorum: alii dicunt, a nobis abscedentem solem ire ad Antipodas, alii negant et volunt, illic tenebras esse perpetuas. Mire ait ‛Styx atra’ quasi de infernis. ATRA. Philosophi dicunt, (recedentes) animas hinc illic alia corpora induere.

245

CIRCVM PERQVE DVAS. Et ‛circum’ enim et ‛per’; nam per utramque labitur, maiorem cauda tangens, alvo conplectens minorem.

245 246

IN MOREM FLVMINIS ARCTOS OCEANI METVENTES AEQVORE T. Haec refert ad fabulam. Nam hae duae pellices Iunonis fuisse dicuntur, quas postquam luppiter inter sidera retulit, Iuno rogavit Thetyn, suam nutricem, ne umquam pateretur eas occidere, unde nunc ‛metuentes’ eas dicit. Thetys vero, Iunonis nutrix, Oceani uxor. Propter quod negantur occidere.

247

INTEMPESTA inapta vel grossa, septima pars noctis. Posset sane hoc fieri in aliqua parte mundi, ut paene sibi totum vindicet nox.

250

EQVIS. Apud poetas sol equos et currum habere dicitur.

253

HINC. Ex ratione philosophiae vel astrologiae; et iam conclusio est; nam hoc dicit: non sine causa intuemur siderum ortus et occasus: hinc enim universa noscuntur.

252

CAELO aere.

254

INFIDVM. Lucretius: Infidi maris insidias viresque dolosque.

258

TEMPORIBVS PAREM idest verno, aestivo, autumnali, hiberno: de rebus contrariis fecit declinationem dicendo ‛parem’, revera enim nihil est tam diversum et contrarium inter se, quam aestas hiemi et e contra.

260

MVLTA usque DATVR. Hic est ordo: multa maturare datur, quae forent in serenitate properanda. Nam male (quidam) ‛forent’ esse praesentis temporis volunt, ut sit sensus: multa sunt properanda, quae maturare datur. MOX CAELO SERENO idest in usum caeli sereni multa maturare datur, idest celeriter facere, quae si velis caelo sereno properanter facere, non diligenter facere poteris, dum festinas. ‛Maturare’ verbum habet duas significationes: dicitur enim ‛maturare’ tarde, idest sensim aliquid facere, dicitur et pro ‛velociter’, ut Plautus in Curculione: qui homo maturare quaesivit pecuniam, nisi eam mature parserit, substantiae deest. Hic ergo duo sensus possunt accipi, ut ipse alibi de celeritate dixit: Maturate fugam.

259

FRIGIDVS et rel. Vsque DATVR. Monet agricolam debere aliqua opera facere, quibus minime nocent imbres et quae in sereno caelo facienda esse sibi necessaria, quae celeriter operaretur propter agriculturae petitionem.

262

LINTRES duas significationes habet, nam intellegitur hoc nomen et pro navibus et pro vase concavo, ubi vulgo oliva portatur.

261

PROCVDIT idest cudendo extenuat.

263

AVT PECORI SIGNVM idest facit characteres, quibus pecora signantur. AVT NVMEROS ACERVIS idest tesseras, quibus frumentorum numerus designatur. Nam numerum pro litteris posuit.

264

VALLOS palos; ‛paxilli’ diminutive. FVRCAS quibus fulciuntur vites et spinae coacervantur.

265

AMERINA RETINACVLA quibus vites ligantur, quae virgae vel vimina abundant circa Amerinum oppidum Italiae.

266

FACILIS flexibilis.

RVBEA. Rubi oppidum in Apulia hoc genere viminis abundans.

Item RVBEA VIRGA ex arbore rubi facta.

FISCINA genus virgae, ubi caseum premitur, diminutive ‛fiscilla’.

267

NVNC TORRETE praeparate panem, quo utamini in serenitate, ut prius torreantur idest siccentur, dein molantur.

268

QVIPPE ETIAM rel. Non mirum, rusticum aliqua facere debere per pluvias, cum sint quaedam, quae facere possit etiam festis diebus.

269

(FAS). ‛Fas’ divinum, ‛ius’ humanum, vel ‛fas’ ad homines, ‛iura’ ad Deos.

RIVOS DEDVCERE idest siccare; nam ‛deducere’ siccare, ‛inducere’ inrigare est, ut: Deinde satis inducit fluvium.

271

INSIDIAS AVIBVS. Non de aucupatione loquitur, sed iubet aves a satis prohibere referens ad illud: nihil inprobus anser.

VEPRES. Spinosum virgulti genus masculini generis, ut: sparsi rorabant sanguine vepres.

272

BALANTVM GREGEM idest salutifero lavari fluvio oportet; nam in tertio dicit, scabie temptari, nisi laventur, animalia.

273

TARDI vel naturaliter vel onusti.

AGITATOR verberator ab agendo dictus.

274

VILIBVS abundantibus.

273

ASELLI diminutio ‛asini’ est.

274

LAPIDEM INCVSVM refectum perforatum, molam manualem cudendo asperatam.

275

MASSAM PICIS. Aut qui oleum aut poma portaverit, aut certe ideo ait ‛reportat’, quia pix in agris nascitur et in urbe retractata (in agrum) a plerisque reportatur.

276

IPSA DIES rel. Ordo est: ipsa luna alios dies alio ordine dedit felices operum, idest non eosdem ad omnia felices, sed alios aliis rebus aptos. Plenissime de lunae diebus omnibus expressit Hesiodus, quam rem iste praelibat.

277

QVINTAM FVGE. Dicitur enim hic numerus Minervae esse consecratus, quam sterilem esse constat; inde sterilia omnia quinta luna nata esse dicuntur, ut Orcus, Furiae, Gigantes. PALLIDVS quod pallidos morte facit. Steriles EVMENIDES, quae crinem vipereum habuisse dicuntur.

278

SATAE pro ‛creatae’.

279

(SAEVVM). ‛Saevus’ nunc crudelem, nunc fortem significat. TYPHOEA accusativus.

280

FRATRES. Geminos Aloidas dicit, Otum et Ephialtem.

281

(PELIO OSSAM). Pelion et Ossa montes Thessaliae.

283

EXSTRVCTOS MONTES: ab eis.

284

SEPTIMA POST DECIMAM. Aut septimam decimam dicit aut hoc dicit: felix quidem est septima, sed felicior decima, ut primum locum decimae relinquat.

286

NONA FVGAE MELIOR CONTRARIA FVRTIS. Non, ut stultis videtur, Virgilius aut servis fugam suadet aut eis indicat dies, quibus semet a rapinis contineant.

287

ADEO: valde. Diligens divisio temporum; primo enim quattuor partes anni exsecutus est, deinde dies lunares, modo horas, in quas dividitur nox et dies.

NOCTE nomen est, ut ei Horatius praepositionem iunxerit: de nocte latrones. Nam adverbium ‛noctu’ facit, sicut ‛diu’; Sallustius: diu noctuque laborare.

288

SOLE NOVO ortu novo.

EOVS stella Veneris; alii Iunonis interpretantur, alii Cephei et Aurorae filium Hesperum tradunt, qui cum Venere de pulchritudine contendit, sed magis Veneri stella est: Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes. Item ‛Eous’ Lucifer, alee Hesperum putant.

291

ET QVIDAM SEROS: ‛quidam’ hic pro ‛aliquis’ intellegendum est; ‛quidam’ enim ad certam personam refertur.

HIBERNI AD LVMINIS IGNES pro ‛hiberni ad lumen ignis’.

292

INSPICAT incidit, infindit, acuit.

294

PECTINE a quo tela densetur.

295

MVSTI vini novi. Hic versus est una syllaba longior, sed sine vitio, ut ille: Quem non incusavi amens hominumque Deorumque?

VVLCANO igne. DECOQVIT passam facit.

296

TREPIDI ferventis, saltantis. AENI calathi vel lebetis. In Ebrii et Corneliani ‛trepidis’.

297

CERES messis per metonymiam.

298

TOSTAS torridas.

299

NVDVS ARA rel. Expeditus, adeo sereno caelo, ut amictus possis contemnere. HIEMS IGNAVA propter frigus; ignavum reddit colonum plerumque frigus.

300

PARTO parato.

302

GENIALIS voluptuosa, convivialis, quia tunc genio suo indulgent.

303

PRESSAE onustae.

304

CORONAS. Aut revera coronas (aut) spiras funium accipimus sive post evasum mare nautae inponunt navibus insignia victoriae.

305

QVERNAS ex quercu. Sunt aliquae derivationes ex usu magis quam ex ratione venientes, ut ‛quernus’, ut ‛ficulnus’, ‛ilignum’, ‛colurnum’, a corylo, ilice, fico, quercu. STRINGERE decutere.

306

MYRTA neutri generis. CRVENTA quia matura cruoris imitantur colorem, vel de sanguine Adonis, vel quod sucum cruori similem habeant, vel quod belli tempore inde hastilia fiant.

307

PEDICAS laqueos, quibus pedes innectuntur.

308

AVRITOS magnas aures habentes. † Abscenam insulam.

309

BALEARIS FVNDAE. Baleares insulae Hispani maris vicinae inter se, ubi primum dicitur fundae militaris usus inventus esse.

310

NIX ALTA cacemphaton.

311

QVID TEMPESTATES rel. Verno et autumnali tempore fiunt tempestates, quando nec plena aestas est nec plena hiems, unde medium et confine utriusque temporis ex coniunctione rerum contrariarium efficit tempestates. SIDERA frigora.

313

VIGILANDA providenda. RVIT praecipitatur.

314

SPICEA IAM CAMPIS. ‛Spicos’ de maturis frugibus abusive dicimus; nam proprie ‛spicus’ est, cum per culmi folliculum, idest extremum tumorem, aristae ...... INHORRVIT intremiscit.

315

FRVMENTA LACTANTIA adhuc tenuia et lactis plena. Varro in libro divinarum dicit, Deum esse Lactantem, qui se infundit segetibus et eas facit lactescere [lactea esse]. Et sciendum, inter ‛lactantem’ et ‛lactentem’ hoc interesse, quod ‛lactans’ est, qui lac praebet, ‛lactens’, cui praebetur.

317

STRINGERET secaret, meteret, ut ibi: densas Agricolae stringunt frondes.

318

OMNIA pro ‛omnium ventorum’.

320

SVBLIMEM pro ‛sublime’, quod sublime portarent erutam segetem. TVRBINE NIGRO tempestate noxia.

321

HIEMS tempestas. CVLMVM LEVEM. ‛Culmus’ spica, ‛stipulae’ vero ipsa folia.

322

AGMEN AQVARVM idest impetus pluviarum aquarum, ut: leni fluit agmine Thybris.

324

COLLECTAE EX ALTO ab Aquilone, qui ex alto flat idest a Septentrione † aevo et tempestates gravissimas facit; nam Auster humilis. RVIT cum impetu venit. ARDVVS AETHER tonitru.

326

CAVA alta; ad alveum retulit fluviorum.

328

PATER Iuppiter.

327

FRETIS. Ostia fluminum vel maria.

328

CORVSCA coruscantia.

331

HVMILIS STRAVIT PAVOR quod humiles facit, ut: pallidus morbus.

332

AVT ATHON AVT RHODOPEN. Montes Graeciae, Thessaliae vel Thraciae. * Ordo * crescente numero syllabarum per aucta montium nomina, quod genus et apud Homerum industrie factum invenitur, cum idem versus ab una syllaba incipiens usque ad quinque syllabas decurrit.

CERAVNIA. Montes Epiri in Adriatico mari crebris dicti fulminibus.

334

PLANGVNT. Percutiuntur, resonant.

335

CAELI MENSES. Duodecim signa, quibus menses agnoscimus vel planetas.

ET SIDERA. Vel tempestates vel planetarum motus. Sciendum, de planetis V duos bonos, Iovem et Venerem, II malos, Martem et Saturnum; Mercurius vero talis est, qualis ille, cui iungitur.

336

FRIGIDA SATVRNI STELLA. Satis cognitum est, Saturni stellam frigidam esse et ideo apud Iudaeos Saturni die frigidos cibos esse; frigidam autem dicunt stellam, quae sit glacialis, pestilis, grandinosa, atrox, permutabilis.

FRIGIDA SATVRNI ut ipse: Frigidus [quia Deus pluviarum] o pueri fugite [idest nociva et contraria].

337

‛Cyllenius’ autem ‛ignis’ stella Mercurialis est; nam in Cylleno, monte Arcadiae, dicitur esse Mercurius natus.

ERRET. Nam interdum in Austrum, interdum in Septentrionem, plerumque contra mundum, nonnumquam cum mundo fertur. Hermippus autem ait Mercuri stellam vocari, sed esse Apollinis.

338

INPRIMIS VENERARE DEOS. Qui possunt tempestates et pluvias depellere. Post haec cognita da praecipue operam sacrificiis, quibus tempestates et pluviae possint repelli.

ANNUA anniversaria.

339

SACRA sacrificia. OPERATVS IN HERBIS. Aut dans operam conviviis aut cum opera cuncta conpleveris.

341

MOLLISSIMA VINA. Vina defaecata, asperitate carentia, dulcia.

343

CVNCTA TIBI: in honorem (tuum) et in tuam gratiam.

344

CVI TV: cui tu liba de lacte, melle, vino. DILVE dissolve.

345

FELIX fecunda. TER quia: numero Deus inpare gaudet.

346

(CHORVS). ‛Chorus’ proprie coaevorum cantus et saltatio, ut alibi: iuvenum chorus, ille senum. (Hic) multitudo.

347

CEREREM copiam frumentorum.

349

TORTA REDIMITVS idest habens in memoriam priorem victum, a quo Cereris revocatus est benignitate. Nam olim homines glandibus vescebantur.

350

CARMINA DICAT: hymnos, [saltationem aptam] subaudi inconposita, ex nulla arte venientia.

353

MENSTRVA LVNA: inde et Μήνη dicitur.

354

CADERENT AVSTRI venti desinerent vel † flarent.

356

SVRGENTIBVS incipientibus. FRETA litora, quae feriuntur fluctibus maris.

357 s.

ET ARIDVS FRAGOR ideat sonitus, qualis solet fieri ex aridis, cum franguntur, arboribus.

[344

DILVE idest offer.]

Omne enim, quod aridum est, cum frangi coeperit, nimium efficit sonum. Fragor enim fractarum rerum sonitus nominatus est.

359

MISCERI perturbari.

360

MALE TEMPERAT pro non abstinetur, sed crescit et surgit.

361

CELERES pro celeriter. MERGI corvi marini, foilinn.

363 s.

MARINAE FVLICAE idest ad distinctionem fluvialium.

364

ARDEA dicta quasi ardua, quae, cum altius volaverit, quasi significat tempestatem. Item: ardea * oculi eius ardescunt. Alii putant ardeam dictam, quorum unus Modestus, quod ardua crura habeat, idest alta.

369

CONLVDERE conmoveri.

365

INPENDENTE inminente.

366

* quod nobis praecipitari videantur. PRAECIPITES rel. Sequitur vulgi opinionem; non enim omnia prudenter a poeta dicenda sunt.

367

FLAMMARVM. Stellarum purgamenta cadentia ventum denuntiant. Fit enim † a fructuoso ex abundantia, quae dicitur, densitate aeris, unde venti.

368

FRONDES. Folia.

369

PLVMAS. Quascumque, nisi forte papulos significat, idest cardui florem.

370

BOREAE DE PARTE TRVCIS rel. Hoc vult dicere: Vbique ingentes efficit pluvias ab istis ventis mota tempestas.

371

DOMVS. Cuius ventorum rex Aeolus custos fuisse dicitur.

373

INPRVDENTIBVS valde prudentibus aut pro nescientibus posuit, idest numquam nescientibus obfuit imber, tot signis praecedentibus.

375

GRVES. Aut aerei coloris aut in altum volantes hiemis signum; dicit enim grues de vallibus fugere, non pluviam de vallibus surgere.

376

CAPTAVIT suscepit.

378

ET VETEREM IN LIMO RANAE rel. Multi ambigunt, quae sit ranarum vetus querela. Modestus ait, Latonam, cum ageretur a Iunone, in Lyciam supervenisse et sitientem accessisse ad fontem, (a) pastoribus autem prohibitam. Memorem autem iniuriae suae post editum partum redisse in Lyciam et pastores in ranas vertisse, ut perpetuam eius fontis haberent custodiam, cuius potum Latonae denegassent. Ovidius dicit: Ceres cum Proserpinam quaesisset, ad bibendum accessit ad quendam fontem, tunc eam Lycii rustici a potatu prohibuerunt, et conturbantes pedibus fontem cum contra eam emitterent turpem narium sonum, illa irata eos convertit in ranas, quae nunc quoque ad illius soni imitationem clamant. Alii dicunt, ranas per abundantiam aquae extra paludes pelli et serpentibus cibo esse aut alioquin ínterire. Inde igitur (ad) tempestatis adventum eas querelas excipere.

‛Querela’ est vox muta, ut ipse ait: omne querellis Inpleri nemus.

379

EXTVLIT OVA. Vbi frigidus (est) aer, terra spissescit, et si qua (habet) caloris semina, intrinsecus cogit, quo fit, ut in hieme aqua puteana calidior sit; ergo inminente pluvia frigidiore aere humus inferior vaporatur, quapropter mirum non est, si formicae, quae sub terra vivunt, ex repentino calore pluviam praesentientes ova proferunt.

380

ET BIBIT. Iris enim ex Oceano bibit.

381

ARCVS. ‛Ingentem’ dixit arcum volens duplicem exprimere. Hic sequitur vulgi opinionem.

383

IAM VARIAS PELAGI VOLVCRES ATQVE ASIA CIRCVM et rel. Haec est vera lectio et sensus talis est: iam varias volucres et eas, quae circum prata rimantur, in dulcibus stagnis Caystri videas certatim largos et rel. Nam si VARIAE legeris, sesus nulla ratione procedit. Caystrus autem fluvius est Lydiae, non palus; Asia vero palus, unde fit ‛prata Asia’ et longa ‛A’; nam de provincia corripitur ‛A’, ut: Europa atque Asia pulsus.

384

RIMANTVR PRATA pascuntur in pratis.

387

INCASSVM VIDEAS GESTIRE: laetitiam suam corporis habitu significare; nam ut homines verbis laetitiam suam exprimunt, ita aves corporis gestu.

‛Incassum’ ideo ait, quia plumarum conpositio aquam minimam mittit ad corpus, sive frustra: humor enim pennarum densa levitate suspenditur.

384

RIMANTVR. Iucunda translatione usus est pro ‛scrutantur’. Proprie enim sues ‛rimari’ dicuntur, cum glandes rostro exarant.

388

PLENA VOCE rauca contra naturam suam, et ‛vocat’ poetice: non enim vocat pluviam, sed denuntiat, et notandum, cornicem et rauca voce et solam pluviam praedicere, corvos vero et plures. Posuit aves praedicere futura, quod in aere vitam agunt, unde mersitant se pluvia inminente, ne insperatus imber subveniat.

391

TESTA lucerna. CVM ARDENTE. Propter vilitatem ‛lucernam’ noluit (dicere) nec iterum ‛lychnum’, sicut in heroico carmine, ut: dependent lychni.

392

PVTRES CONCRESCERE FVNGOS globos quosdam; nam, ut dicit Plinius, cum aeris frigus esse coeperit, (favilla) prohibita aeris crassitate in lucerna residet et quasdam velut fungorum imagines imitatur.

393

NEC MINVS EX IMBRI SOLES idest serenitates et versa vice dat prognostica, quibus agnoscamus ex tempestivo caelo serenitatem futuram.

SOLES. Serenitatem dicit. Serenitas autem eo, quod seret caelum idest aperiat. Eleganter id epitheton nomins etymologiam ostendit; serenum enim dictum est a serando idest aperiendo, sicut alibi Virgilius: Et vastas aperit Syrtes, idest reserat.

396

NEC FRATRIS RADIIS. (‛Obtunsa’) subaudis a superioribus, nam hoc dicit: nec luna videtur obtunsa, quae est radiis solis obnoxia; nam, ut dicunt physici, ab eo accipit lumen.

‛Obnoxiam Lunam’ dixit pro eo, quod obstet et noceat. Non absurde hic videbitur II tempora dixisse, nocturnum et diurnum, et quidem nocturnum sic: Nam neque tum stellis acies obtunsa videtur; diurnum autem hoc versu: Nec fratris radiis obnoxia surgere Luna, ut sit sensus: nec si subito sol deficit, ut videatur radiis eius fuisse obnoxia Luna. Eclipsidem Aratus dicit.

397

TENVIA NEC LANAE. Proceleumaticus est pro dactylo, quam rem qnotiens facit Virgilius, servat locum, nt ‛tenuia’.

NEC LANAE. Nebulae dicuntnr, quae inminente tempestate ob nimiam levitatem in aere vento iactantur. Item ‛vellera’ nubes dixit, ‛tenuia’ aranearum texturas, quae inminente tempestate per aera raptantur. Varro in Epimenide: nubes sicut vellera lanae constabunt, sicut et Aratus.

399

DILECTAE THETIDI ALCYONES. Ceyx [vel Ciax], filius Luciferi, habuit uxorem Alcyonen, a qua cum prohibitus esset (ire) ad consulendum Apollinem de statu regni sui, naufragio periit, cuius corpus ad uxorem cum delatum fuisset, illa se in mare praecipitavit; postea miseratione Thetidis et Luciferi conversi sunt ambo in aves marinas alcyones.

[394

PROSPICERE quod agnoscitur caelo tempestativo serenitas.]

Item: DILECTAE THETIDI ALCYONES. Ciax, rex Thracum, Iovem se vocari et Alcyonen, coniugem suam, Iunonem coli iussit; peregre profectus naufragio periit: coniux inpatienter ferens luctum in avem sui nominis mutata, cui hoc honoris datum est, ut VIIII diebus, quibus fetus in mari facit, nulla aura nullusque ventus exsurgat.

NON ORE SOLVTOS. Alii ‛soluto ore’ accipiunt idest nimium patenti vel quod pluvialibus diebus faciunt.

400

INMVNDI SVES nimis sordidi, luto gaudentes.

401

IMA PETVNT idest deprimuntur ad valles.

403

NEQVIQVAM SEROS idest (non) seros.

NOCTVA. Avis est lucifuga, quae significat pluviam, si cecinerit post solis occasum. De hac autem talis fabula. Nyctimone postquam cum patre concubuit et agnovit facinus, se in silvis abdidit et lucem refugit, ubi Deorum voluntate conversa est in avem, quae pro tanto facinore omnibus avibus est admirationi. Item: Nyctimone, Epopei filia, a Corymbo hospite conpressa iram patris timens in silvas profugit, quae misericordia Minervae in noctuam mutata est.

404

NISVS. (Nisus), Megarensium rex, pater Scyllae, fuisse traditur crine purpureo fatali, qui responsum accepit, tamdiu victurum, quamdiu crinis esset intonsus. Hoc Scyllae filiae cum confessus esset et a Minoe, Cretensium rege, obsideretur, Scylla Minoem adamavit et desectum patris crinem ad eum pertulit, quod genus victoriae ille exsecratus Scyllam navi religatam in mare eam deiecit. At illa in cirim conversa est, item pater eius Nisus in haliaeetum, qui parricidi exsequens poenas cirim hostili mente persequitur.

405

ET (PRO) PVRPVREO rel. II fuerunt Scyllae, una Phorci et Crataeidis Nymphae filia, quae in marinum monstrum conversa esse dicitur; altera Scylla Nisi, Megarensium regis, filia, contra quos cum devictis Atheniensibus pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athenienses et Megarenses circumventum dolo necaverunt, amatus a Scylla, Nisi filia, quae, ut hosti posset placere, comam patris purpuream abscisam ei abstulit, quod ita habuerat consecratum, ut tamdiu regnaret, quamdiu illam habuisset intactam. Postea Scylla, a Minoe condemnata, dolore in avem conversa est et Nisus extinctus Deorum miseratione in avis mutatus est formam, quae aves hodie inter se flagrant magna discordia.

410

LIQVIDAS puras.

413

ACTIS pro abactis idest finitis.

410 s.

TER QVATER. Indicium serenitatis.

414

PROGENIEM PARVAM. † Aristoteles enim dicit (eos esse) obliviosos et plerumque ad nidos suos minime reverti, sed quadam ratione naturae haec ad suos congerunt nidos, quae vermes possint creare.

415

HAVD EQVIDEM CREDO. Proponit sibi quaestionem acerrimam. Nam quaerit, cur homines, quos constat esse prudentiores animalibus, per se non sentiant qualitatem aeris futuri. Quare, cum in VI dixerit: Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum, hic aliter dicit? Ideo, quod ibi Anchises apud Inferos loquitur, hic vero poeta vivus hoc dixit.

416

PRVDENTIA MAIOR idest nobis. AVT RERUM FATO PRVDENTIA MAIOR. (Non) est divinitus illis concessum ingenium nec prudentia, quae est maior rerum fato; alibi: metus omnis et inexorabile fatum.

422

CONCENTVS mixtus cantus hoc est symphoniae lege.

423

PECVDES aeris serenitate gaudentes.

424

SOLEM AD RAPIDVM: velocem. Et notandum, haec signa magis fida esse et subtiliora, quae ex luna vel sole colligimus. LVNASQVE SEQVENTES idest rationabiliter solem sequentes. Luna enim solis circulos sequitur, licet ipsa inferior sit. ‛Sequentes’ a prima, (a secunda), a tertia vel a quarta se sequentes.

425 s.

CRASTINA FALLET HORA. Hyperbole est: nec hora una quidem te decipiet.

426

CAPIERE decipiere. INSIDIIS. Scimus, nos decipi serenitate.

428

NIGRVM AERA non nigrum cornu, quoniam Graece τὸν ἀέϱα.

430

AT SI VIRGINEVM quoniam virgo est Luna. SVFFVDERIT forinsecus habuerit; nam de interiore parte diceret ‛infuderit’.

431

AVREA PHOEBE pulchra, et venit ab eo, quod est ‛Phoebus’, et sciendum, propria nomina ex se tantum feminina, non etiam neutra facere, ut ‛Phoebus Phoebe’, ‛Iulius Iulia’, ‛Tullius Tullia’, non ut appellativa, ut ‛doctus a um’. Aratus ait, si cornu aquilonium sit erectius, Aquilonem inminere et per eum serenum fieri, quia ventus contractiora reserat. Nigidius de ventis IIII: Si summum corniculum maculas nigras habuerit in primis (mensis) partibus, imbres, ait, fore; si in imo cornu, serenitatem debemus (scire).

VENTO RVBET. Ventum denuntiat rubens luna: fit enim ventus ex aeris densitate et densitas aeris inducto splendore lunae crudescit.

432

SIN ORTV QVARTO. Aratus tertiam dicit animadvertendam lunam, hic quartam, non illud inprobans, sed hoc magis probans, ut ait: ‛namque is certissimus auctor’.

437

GLAVCO. Hic piscator fuit de Anthedone civitate, qui, cum captos pisces per herbas posuisset in litore (et) illi recepto spiritu maria rursus petissent, sensit quandam herbarum potentiam, quibus esis conversus est in numen marinum. Glaucus enim dolens amisisse praedam, idest pisces, praecipitavit se in mare et Deus maris factus est.

Item: Glaucus, Polyboei [vel Polimboe] et Terrae filius, herba quadam gustata inmortalitatem adeptus est, quam piscibus marcescentibus inposuerat et revixerunt. Haec autem herba dicitur in Fortunatis insulis nasci.

PANOPEAE. Panopea, ut Hesiodus scripsit, Nerei filia est, coniux Glauci et Nympha marina, Melicertes vero Inus filius et Athamantis, quem Palaemonem Corinthii in Isthmo colunt, nostri Portunum dicunt, quod portibus praesit, unde clavum tenens pingi solet. Item INOO MELICERTAE. Patronymicon est a matre, ut alibi: Ledaeam Hermionen est. Sane Ino et Melicerta postquam sunt in numina commutati, Graece Palaemon et Leucothea sunt nominati, Latine Portunus et Mater Matuta.

442

CONDITVS IN NVBEM idest si orbis eius quasi concavus fuerit, quod exprimit dicens: ‛medioque refugerit orbe’. Item CONDITVS veluti refugo orbe apparuerit in medio suo orbe. CONDITVS IN NVBEM soloecismus est: nam dicere debuit ‛conditus in nube’, sed non hic vitium, quoniam ‛in’ et ‛pro’ praepositiones multa significant. Nunc de ‛pro’ exemplum: pro turribus altis Stant maesti, hoc est ‛ante turres’. Et hic ‛in’ non ‛in nubem conditus’, ut sit vitium, sed ‛in’ pro ‛intra’ significat, idest ‛intra nubem conditus est’.

444

SINISTER noxius.

447

TITHONI. Maritus Aurorae.

448

MITIS maturus, ut ipse alio loco: sunt nobis mitia poma idest matura. MALE DEFENDET. Nam excussis pampinis uva vim grandinis patitur. PAMPINVS. Robor vitis vel folia vitis silvestris.

450

EMENSO non proprie, sicut dicimus ‛emensos nos viam’.

451

PROFVERIT MEMINISSE MAGIS quod sole veniente ad vesperum signa meliora sunt.

453

CAERVLEVS viridis, niger.

455

PARITER aequaliter.

454

MISCERIER pro ‛misceri’.

456

FERVERE a ‛fervo fervis’.

458

AT SI CVM REFERETQVE rel. Hoc ad futurum serenitatis pertinet signum. Nam si (de) ipso (die) dicas, stultissimum.

460

CLARO AQVILONE serenefico, quia est et nubilus, sicut fere omnes venti.

461

DENIQVE QVID VESPER SERVS VEHAT. Vesper stella Martis. Conclusio est, quae haec continet: signa, quae possimus ex stellis vel ex ventis colligere, melius ex sole colligimus. Item: ‛vesperem’ pro note posuit: tropus synecdoche, a parte totum.

462

QVID COGITET idest in quam se partem inflectat, utrum ad serenitatem an ad pluviam.

463

FALSVM pro fallaci.

464

CAECOS latentes insidias.

466

ILLE ETIAM rel. Bonum epilogii repperit locum, ut in Angusti gratiam defleat Caesaris mortem. Constat enim, occiso Iulio Caesare in senatu pridie Iduum Maiarum die solis fuisse defectum ab hora VI usque in noctem, quod quia multis tractum horis est, dictum: aeternam timuerunt saecula noctem.

468

IMPIA additum, ut perpetuam noctem Romani timuissent, quod sciebant, se † miseri propter interfectionem Caesaris.

467

FERRVGINE. Proprie ferri scabies, purpura nigrior Hispana, obscuritas ferri aut ferri rasura.

469

AEQVORA PONTI. Non sine causa additum ‛ponti’, quia sunt et campi aequora.

470

OBSCENI CANES diri, quod obscenum canunt, quod obsint augurio. INPORTVNAEQVE VOLVCRES quae ad domos accedunt et malum significant, in alienum tempus ruentes, ut striges aut bubones nocte gaudentes per diem possent videri.

472

VNDANTEM evomentem: malum enim omen est, quando non fumi, sed flammarum globos egerit.

474

TOTO GERMANIA CAELO. Bene ‛Germania’, quam vicerat Caesar, ut eo occiso in rebellionem videretur exsurgere.

475

INSOLITIS antea in Alpibus numquam factis aut magnis et solito maioribus.

476

VVLGO passim.

478

SVB OBSCVRVM circa noctis obscurum.

478 s.

LOCVTAE INFANDVM. Aut infanda verba protulerunt aut hoc ipsum infandum fuit, quod sunt locutae contra naturam.

480

INLACRIMAT TEMPLIS EBVR scilicet simulacrorum. AERAQVE SVDANT (signa) laboris futuri.

481

INSANO magno, et sciendum, flumina, cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam futura significare.

482

FLVVIORVM REX. Padum dicit. Vbi sit Heridanus, multi errant. Eusebius ipsum esse Rhodanum putat propter magnitudinem, Ctesias hunc in India esse, Choerilus in Germania, in quo flumine Phaethon extinctus est, Ion in Achaia. Sed Virgilium credibile est Padum significasse, cuius inundatio semper prodigiosa existimata est. Quem ‛fluviorum regem’, dixit, sive quod multa in se flumina currentia ex Alpibus recipit sive quia ipsius simulacrum in caelo sit receptum inter astra.

Item FLVVIORVM REX HERIDANVS. Padum dicit per Italiam aut certe per totum orbem, ut Lucanus.

484

FIBRAE extremae partes iocineris a fibris vestimenti. Ordo: ‛(nec) cruor cessavit’.

487

CECIDERVNT PLVRA SERENO. Omen est in eo, quod caelo sereno missa sunt fulmina.

488

DIRI COMETAE. Stellae pessimae crinitae, sunt tamen et bonae. DIRI pro ‛dirae’.

490

PHILIPPI civitas Thessaliae, in qua primo Caesar et Pompeius, (postea) Angustus et Brutus cum Cassio dimicaverunt.

491

NEC FVIT INDIGNVM. Quasi exclamatio ad Deos.

492

EMATHIAM. Thessaliam dicit ab Emathione rege. HAEMI. Haemus enim mons Thessaliae.

490

Item PHILIPPI. In Macedonia Romani victi sunt a Philippo rege, ubi Caesar et Antonius adversum Brutum et Cassium dimicaverunt.

492

Emathia autem pars Macedoniae dicta ab Emathione, Iovis et Electrae filio. Bis autem inundatos Romano sanguine Emathiae campos dicit, quia Caesar et Pompeius ad se bellaverunt, Brutus et Cassius contra Caesarem, Augustus et Antonius contra Brutum et Cassium, semel Pompeius et Caesar, iterum Brutus et Cassius contra Augustum HAEMI. Mons Macedoniae.

494

INCVRVO. Vna pars orationis.

495

SCABRA aspera, unde et ‛scabies’ dicitur a corporis asperitate. PILA. Genus teli maximi.

496

INANES concavas, tunc inanes, quando non tegunt capita.

497

GRANDIA aut multa aut ingentia, sicut ibi: Qualia nunc hominum producit corpora tellus.

498

DII PATRII INDIGETES. Qui praesunt singulis civitatibus, ut Minerva Athenis, Iuno Karthaginiensibus. Indigetes proprie sunt Dii ex hominibus facti, quasi ‛(in) Diis agentes’, abusive omnes generaliter, quasi nullius rei egentes.

Alii ‛indigetes’ proprie interpretantur, quorum propriorum nominum indigemus, ut Dii Penates, item Lares. VESTAQVE MATER. Et haec de quaestionibus Virgilianis est: cur dicit a Vesta Palatium et Tiberim servari, cum urbs Roma, sicut multis videtur, in tutela sit Martis? Seu idcirco dicitur subtractum esse proprium nomen a Virgilio, ne scirent hostes, cui Deo contra Romanos vota susciperent. Quamquam erudite Virgilius nimium praesidem Tiberis Vestam dicit: hanc enim physici putant terram.

499

TVSCVM quia per Tusciam fluit.

500

IVVENEM. Bene ‛iuvenem’, ut ostendat clarum, quia hac aetate tantum possit, ut occurrat saeculo.

502

LAOMEDONTEAE. Laomedon pater Priami. Excusat Augusti tempora; et eum dicit suis viribus conpensare tanta damna rei publicae, quae ex maiorum vitiis descendisse confirmat. PERIVRIA. Tam longe petit bellorum civilium causas, et pluraliter ‛periuria’ dicit semel adversus Herculem gesta, semel adversus Apollinem et Neptunum, ut Callimachus docet, propter pollicitam Hesionam, Apollini et Neptuno propter muros constructos. LVIMVS solvimus.

504

INVIDET quod hic sis in terra, non (in) caelo cum Diis.

509

HINC MOVET EVPHRATES. Euphrates Orientis fluvius est, Germania Occidentis provincia.

510

VICINAE RVPTIS. Externa et civilia bella desaeviunt.

512

VT CVM CARCERIBVS. Hoc vult dicere: res publica habet quidem optimum imperatorem, sed tanta sunt vitia temporum praeteritorum, quae in dies singulos aucta sunt, quemadmodum (in) processu equorum cursus augetur, ut ea licet optimus refrenare non possit, sicut et auriga (a) ferventi cursu equos non potest plerumque revocare.

513

ADDVNT (IN) SPATIA. Currendo plus eorum cursus augetur.

514

NEQVE AVDIT CVRRVS HABENAS idest equi; attendendum est, translationem hanc esse, (non) conparationem, quae si ponatur in fine, vitiosum.

FINIT PRIMVS LIBER.

LIBER II.

INCIPIT II.

1

HACTENVS rel. Deest verbum ‛cecini’. In hoc libro exsequitur culturam agri consiti, qui omnium arborum continet genera. Et sciendum, Virgilium vites quoque arbores dicere, ut: nec setius omnis in unguem Arboribus positis secto via limite quadret. Quidam quaestionem opponunt: quare, cum de vitibus primum debuit dicere, ab arboribus coepit? Quia in Italia in arboribus pendent vineae et non possunt esse vites, nisi prius fuerint arbores.

‛Hactenus’, ut multi volunt, una pars orationis est et (est) adverbium significans ‛hucusque’; alii II partes volunt, pronomen et adverbium, ut sit ‛tenus hac’, ut: Pube tenus et rel. Sed melius est, unam partem orationis accipere.

ET SIDERA CAELI. Pleonasmus; nec enim alibi nisi in caelo sidera sunt.

2

NVNC TE BACCHE CANAM. Inventorem pro vitibus posuit.

2 s.

SILVESTRIA TECVM VIRGVLTA infecundas arbores, quibus in Italia vites cohaerent.

3

TARDE CRESCENTIS OLIVAE. Res enim (diu) duratura tardius crescit.

4

HVC PATER O LENAEE. ‛Pater’ licet generaliter sit omnium Deorum, tamen proprie Libero cohaeret; nam et Liber ‛pater’ vocatur. O LENAEE. ‛Lenaeus pater’ Liber ἀπὸ τοῦ ληυοῦ, idest a lacu, in quo uvae premuntur. Sive Lenaeus ἀπὸ τῆς ληυοῦ dicitur, idest a lacu. Nam quod Donatus ait ab eo, quod mentem deleniat, non procedit: non enim potest Graecum nomen Latinam etymologiam recipere. LENAEE quod leniat in se fructus.

5 s.

TIBI FLORET. In honorem tuum exultat.

5

PAMPINEO pro ‛pampinoso’, ut ‛nemus frondeum’ pro ‛frondosum’.

6

LABRIS pro ‛doliis’.

11

SPONTE SVA. Nomen est, quia iunctum est ei genus, quo caret semper adverbium. VENIVNT crescunt.

12

MOLLE SILER. Genus arboris est, et notandum, genere neutro esse, quod admodum rarum in arboribus.

13

GLAVCA CANENTIA SALICTA. Locum salicum pro ipsis arboribus posuit. Bene autem ‛glauca’ et ‛canentia’. Nam salix (ab) una parte alba est et ab altera viridis. Sane cacemphaton est ‛glauca canentia’.

14

POSITO DE SEMINE quacumque ratione proiecto vel (ab) avibus vel (ab) hominibus.

16

HABITAE GRAIS. Nam in Dodonae nemore arbores dantes responsa (fuisse) dicuntur. Columbae enim super quercum sedentes hominibus fata cecinerunt. ‛Habitae’ autem ‛Grais’ vel quasi non credens dicit vel quasi Italus, qui loca nesciret.

17

PVLLVLAT. Mira in singulis est varietas. Nam ait: „sponte sua veniunt“, item: „surgunt de semine“, „pullulat ab radice“. Eleganter per numeros adfectatur varietas, ne enumeratione simili offenderet auditorem. Mire tripertitam naturam arborum ostendit e primo „sponte“, II „posito de semine“, III „ab radice“.

18

CERASIS. ‛Haec cerasus’ ‛his cerasis’ facit. Sane Cerasus civitas est Ponti. Arbor ‛cerasus’, pomum ‛cerasium’ dicitur. Cerasos Lucullus capto oppido Cerasunte in Italiam primus attulit.

PARNASSIA LAVRVS a Parnasso monte Apollini consecrato.

21

FRVTICVM. ‛Frutices’ sunt pomiferarum arborum rami.

22

VIA † terrae utens, qua via istud facies ratione propria.

23

HIC PLANTAS. Inter plantas et plantaria hoc interest: plantae sunt, quae de suis arboribus nascuntur, plantaria vero, quae de suis seminibus nata cum radicibus et terra propria transferuntur, ut: viva sua plantaria terra.

24

SVLCIS fossis. STIRPES radices. OBRVIT altius deponit. ARVO terra.

25

QVADRIFIDAS ita robustas, ut possint in IIII partes dividi. ACVTO ROBORE pro ‛acuti roboris’ accipimus. SVDES ET VALLOS. Idem sunt.

26

SILVARVMQVE. Hoc praecipue vitibus congruit. ARCVS eo, quod incurvantur ad terram.

28

PVTATOR idest plantator arborum.

30

CAVDICIBVS pro ‛codicibus’.

33

VERTERE pro ‛verti’, (in) quibus alieni figuntur ramunculi.

31

TRVDITVR urgente natura procreatur ex arido. OLEAGINA dirivativum ab ‛olea’, ut ‛terrigena’ a ‛terra’ (et) ‛generando’.

32

INPVNE sine damno.

34

LAPIDOSA CORNA dura. ‛Lapidosa’ a qualitatibus baccarum eius. RVBESCERE maturescere. CORNA genus arboris, de qua fiunt hastilia.

35

GENERATIM. ‛Generatim’ est per singula, ‛generaliter’ autem simul omnia.

36

FEROS idest amaros.

37

SEGNES pigrae, infecundae. ISMARA. Mons Thraciae, in quo vineta optima; sive Thessaliae, ut alii; sed et mons et urbs pari nomine sunt in Thracia.

38

TABVRNVM. Mons Campaniae vel Sabinorum sive Apuliae. VESTIRE inplere.

39

TVQVE ADES INCEPTVM. Adesto et inceptum favorem omnibus libris inpendito.

40

O DECVS rel. (Horatius: O) et praesidium et dulce decus meum. Eleganter dicit: quamvis durum opus ab illo acceperit, tamen illius beneficio factum est, ut per hoc gratiam consequeretur.

41

PELAGOQVE VOLANS. Simplici generi carminis praesta favorem, ut ‛vela’ favorem intellegamus, ‛patens pelagus’ carminis facilitatem. PATENTI allegorice secundo vel prospero pelago.

42

NON EGO CVNCTA idest non sum universa dicturus, nec enim possum; quare et suam verecunde extenuat possibilitatem et Maecenatis auribus ex sui carminis brevitate blanditur. (Alii) aliter accipiunt. Constat Maecenatem litterarum fuisse peritum et plura conposuisse. Nam Angusti Caesaris gesta descripsit. OPTO pro ‛expeto’.

43

LINGVAE. Homericus sensus Graeci poetae, sicut et Ennius: Non si lingua loqui saperet et ora decem sint † in metrum ferro cor sit pectusque revinctum.

44

FERREA pro ‛aenea’. PRIMI LEGE LITORIS. Nauticus sermo, qui nunc ad navigium et ad lectionem potest referri: faveto principio (vel) humilitati carminis mei.

45

IN MANIBVS TERRAE in facili et promptu.

44

Item PRIMI LEGE rel. idest transi ad festinationem, ut: vada dura lego.

45

IN MANIBVS TERRAE ut in manibus terram habeam, non proelia. NON HIC TE CARMINE FICTO. (Non) conposito cum summa diligentia, (sed) simpliciter universa describam.

46

AMBAGES circuitus (ab) ʽambigendoʼ dicti. EXORSA procemia longe repetita vel initia vel locutiones. Haec dicit: ipsam rem tibi indicabo.

47

SPONTE SVA. Ad id, quod omiserat, redit. ORAS confinia aeris et terrae.

50

SCROBIBVS fossis. Nos ʽscrobesʼ generis dicimus masculini, licet Lucanus contra Artem dixerit: Exigua posuit scrobe.

51

SILVESTREM ANIMVM pro natura posuit: asperitatem, infecunditatem.

52

VOCES ARTES fecunditates ex arte venientes.

54

HOC FACIET. Erit fecunda, si fuerit inde translata. DIGESTA disposita in ordinem, divisa.

56

ADIMVNT demunt. FERENTEM ferre incipientem, idest, quae ferre possit, si ei umbra non noceat.

57

SVSTVLIT sursum tulit.

62

COGENDAE congregandae.

58

TARDA pro ʽtardeʼ adverbio. SERIS tardantibus.

59

POMAQVE DEGENERANT. Ab animali ad inanimale; vertuntur in peius, alias in melius. ʽPomaʼ autem arborum ex semine procreatarum dicit.

60

FERT VVA RACEMOS. ʽVvamʼ pro ʽviteʼ posuit, idest fructum pro arbore. Sane ʽracemusʼ est botryonis pars et botryon Graecum est. ʽTurpesʼ autem ʽracemosʼ labruscas dicit.

62

MVLTA MERCEDE multo labore. IN SVLCVM in ordinem arandae.

63

SED TRVNCIS OLEAE MELIVS quod supra ait: Truditur e sicco rel. PROPAGINE propria origine.

64

RESPONDENT consentiunt. PAPHIAE adiectum myrtis a Veneris urbe Papho, quae est in Cypro insula.

65

PLANTIS ET DVRAE CORYLI. ʽDurasʼ dixit non ad lignum, sed ad fructum earum. Corylus, ex qua avellana nux nascitur.

66

HERCVLEAEQVE ARBOS VMBROSA. Populum arborem significat; ipse alibi: Herculea bicolor. Enneapolis, civitas Babylonis, Herculem pro tempore colere dicitur. Idcirco hanc arborem ei dedicatam, idest populum dicunt, (quod) huius folia noctis et lucis imaginem declarant, nec alia causa clavam ei adsignant, quam quod sit inaequalibus vulneribus, per quod dierum inaequalitas intellegitur.

67

CHAONII PATRIS Iovis Epirotici, qui matrem Quercum dilexit. ARDVA PALMA aut alta aut ad quam difficile pervenitur.

68

ET CASVS ABIES rel. II genera abietis sunt, aliud, quod fabricis datur, aliud ad faciendas naves: ‛sappinum’ vulgo vocant.

69

INSERITVR VERO et rel. Versus dactylicus: nam et male quidam ‛horrens’ et sic in Corneliani. ‛Horrida’ autem hispida. Et iam transit ad insitionem, quae duplex est. Nam aut ‛insitio’ dicitur, cum fisso tronco surculus insterilis arboris sterili inseritur, aut ‛oculorum inpositio’, cum inciso cortice libro alienae arboris germen inponimus. Est autem arbor, cuius pomum unedon dicitur, quod, si unum edatur, tam iucundum est, ut et aliud exposcas.

70

STERILES PLATANI. In hoc loco monet, (quid) in qua arbore debemus inserere: in arbuto nucem, in platano malum, in fago castaneam, in orno pirum.

71

FAGOS. Nominativus Graecus.

72

SVB VLMIS insitis scilicet.

73

NEC MODVS INSERERE SIMPLEX idest aut non facilis et fortuita ratio, sed ea, quae ingenti labore colligitur, aut hoc dicit: non idem est inserere, quod et oculos inponere. INSERERE dicit pro ‛inserendo’. OCVLOS. Oculi nodi arborum, e quibus frondes exeunt vel gemmae.

74

TRVDVNT pullulant, eiciunt.

75

TENVES TVNICAS interiores arborum libros. Graece cortices arborum χιτῶυας dicunt. ‛Librum’ dicit interiorem corticem.

77

VDO umido.

78

ALTE profunde.

79

FERACES fertiles.

80

PLANTAE a pangendo quasi ‛pangae’ dictae.

81

FELICIBVS fertilibus.

82

MIRATA. Deest (est). Metaphora.

83

PRAETEREA GENVS rel. Modo dicit, uniuscuiusque arboris esse genera.

84

LOTOQVE. Lotus Nympha quaedam fuit, quae fugiens amatores in arborem sui versa est nominis, quam cum amaret Priapus, illa Deorum miseratione in arborem conversa est, quae vulgo faba Syriaca dicitur. IDAEIS ab Ida monte Cretae. CYPARISSIS arboribus, quae nascuntur in Creta.

86

ORCADES insulae XXX iuxta Graecam etymologiam, sed obscenam dictae in modum testiculorum. Nam Graece ὄϱχεις idest testiculi dicuntur. RADII olivae a longinquitate nominatae. PAVSIA genus olivarum viride: ideo amaris descripsit bacis. Item RADII quia sunt longiores olivae. PAVSIA oliva a paviendo dicta idest tundendo [vel patiendo], quod plus humoris habet baca.

87

ALCINOI SILVAE pomiferae arbores. Nam Alcinous rex Atheniensium fuit (sive) Phaeacum, diligens cultor hortorum, unde per eius  ‛silvas’ arbores pomiferas intellegimus. Homerus enim dicit, Alcinoum, regem Phaeacum, optimo cultu habuisse pomaria. SVRCVLVS lignum fructiferum.

88

CRVSTVMIIS. Crustumia sunt pira ex parte rubentia, ab oppido Crustumia nominata. SYRIIS nigris vel SYRUIIS genus arboris. Item PIRIS pomiferae arbores. GRAVIBVS magnis. VOLEMIS ideo, quod manum inplent vel inplicant, quod interior pars palmae ‛vola’ appellatur. Nam et ‛volema’ eo, quod palmam inpleant, dicta sunt, unde et ‛involare’ dicitur.

89

NON EADEM ARBORIBVS idest vites quoque diversae sunt.

90

METHYMNAEO. Methymna idest oppidum in Lesbo insula habens pretiosissimum vinum. Lesbos autem insula Troadi adfinis, cuius urbs Methymna. LESBOS idest habitator Lesbi.

91

THASIAE a Thaso insula nominatae. MAREOTIDES. Dicendo ‛albas’ ostendit, etiam esse purpureas vel alterius coloris.

93

PASSO PSYTHIA VTILIOR ut ostendat, etiam de alia uva posse fieri passum. Item PASSO vino. Item genus vitis psythia in Creta insula. VTILIOR. Ad maturitatem cito currit et gracile vinum facit. LAGEOS quae Latine leporaria dicitur.

95

PRECIAE quasi ‛praecocae’: haec cito maturescunt.

96

CELLIS ubi vina conduntur. Hoc dicit: licet sis a Catone laudata, tamen vino te Campano praeferre non debes. CELLIS autem apothecis dicit; nam cellas vinarias dicimus. FALERNIS. Falernus mons Campaniae, in quo vina optima nascuntur.

97

SVNT ET AMINEAE V. Aminium vinum dictum quasi ‛sine minio’ idest sine rubore, nam album est. Sane ‛Aminneum’ dici versus probat. Item AMINEAE ab agro Amineo, unde vitem hanc translatam dicunt.

98

TMOLIVS ADSVRGIT. Duplex hoc loco expositio. Nam alii volunt sine vitio, alii autem ad superiora referunt, (ut) ‛quibus’ non ad vina referamus, sed ad vites, ut sit: quibus cedit Tmolius et Phanaeus, montes vitibus consiti. REX IPSE PHANAEVS. Phanaeus promuntorium Siciliae, ubi Apollinis templum est, Tmolium et Phanaeum dicit. Item TMOLIVS a monte Libyae Tmolo, Tmolicum vinum. PHANAEVS promuntorium Chii, unde et Chium vinum. Tmolium et Phanaeum dicendo Tmolicum vinum et Chium ostendit.

102

BVMASTE. Genus uvae longum habens racemum in similitudinem mammae bovis.

112

MYRTETIS. Locum posuit pro ipsis arboribus, ut salictum pro salicibus. Nam myrtetum locus est, arbor ipsa myrtus vocatur.

114

ASPICE. In isto loco omnes regiones laudat, sed apposito crimine, ut (cum) ad panegyricum Italiae (veniat), maior fama (eius) esse videatur.

115

PICTOSQVE GELONOS. Stigmata habentes populi Scythiae, ut: pictique Agathyrsi. Item GELONOS. Thraces sunt a Gelono, Herculis et Chaoniae Nymphae filio, dicti; et ideo ‛pictos’, quia stigmata conpunctionum habent. Hi in Africa sunt non longe a Poenis † quam aquosae dicit pictos.

116

SOLA INDIA N. F. H. Atqui in Aegypto nascitur, sed Indiam omnem plagam Aethiopiae accipimus. Sane et ‛haec hebenus’ et ‛hoc hebenum’ dicitur.

119

BALSAMAQVE. Sane ‛balsamum’ est arbor, ‛opobalsamum’ sucus collectus ex arbore, nam ὀπός dicitur sucus, ‛xylobalsamum’ lignum, (carpo) balsamum fructus ipsius arboris. Opobalsamum dicit: in India quaedam arbores sunt, e quibus lacrimae emanant, quod ‛balsamum’ nominatur. FRONDENTIS ACANTHI. Arbor in Aegypto semper frondens, ut oliva, laurus. Item: ACANTHI de qua Gnifo scripsit, quo in flore tincta vestis acanthia dicitur.

126

TARDVM S. vix intellegibilem, quod illi ad carnem mediam citri referunt, at prima et interior facile suum ostendit saporem. Vel TARDVM diu inhaerentem ori.

128

SAEVAE NOVERCAE quae saevae sunt, sive epitheton est omnium novercarum.

130

VENENA. Radices enim nucesque ac lupini acceptum non fugant.

134

ANIMAS. Pulmonis vitiosum vel halitus foetidos.

137

GANGES Fluvius Indiae emergens de latere Caucasi ad Meridiem et ad Orientis frontem inclinatus dividit Indiam eoque inter flumina significatur Indiae, in quo aurum et gemmae nascuntur. HERMVS. Fluvius Lydiae harenas aureas traheus. ‛Turbidum’ dicit, quia copia auri viriditatem aquae perdat.

138

BACTRA. Regio iuxta Syriam vel civitas in Oriente, quam Alexander cepit, urbs Persarum.

139

PANCHAIA. Arabia, ubi tus abundanter nascitur. ‛Panchaiam’ dixit propter suavitatem.

140

HAEC LOCA. Italiae scilicet. NON TAVRI SPIRANTES quales fuerunt in Colchida, civitate Scythiae. Iason Colchos profectus petiit pellem auream arietis. Aeeta, pater Medeae, rex Colchidae, hanc oblationem dedit, quod non posset eam accipere, nisi prius tauros, quos ei Vulcanus dono dederat ignem navibus spirantes, iungeret et dentes draconis, quem occiderat Cadmus * Quae difficultas per Medeae, Aeetae filiae, amorem et artem effecta est. Nam cum Iasonem adamasset Medea, carminibus suis obtinuit ac venenis et medicaminibus permiscuit omnia, ut, quamvis tauri ignem spirarent, nocere non possent et feritas eorum conpesceretur, et serpentinis (dentibus) iactis per sulcum cum armati homines exstitissent, depugnantes (inter se) interierunt. Quibus rebus Iason victor effectus pellem, quam petierat, sustulit et Medeam secum avexit. Item: Iason, Thessalus vir, qui Colchos propter pellem auream navigabat, quae in tutela Liberi Patris erat, et ad conditionem a Medea adiutus, cui iniunctum fuerat, ut tauros ignem flantes domaret, quos delenitos ita veneficiis subegit, ut ararent; pro seminibus autem draconis dentes accepit, quibus natus est exercitus armatus. Adeo poeta laudat Italiam istis malis viduatam.

141

HYDRI pro draconibus.

145

BELLATOR EQVVS. Bellicosi equi in Italia nasci adsuerunt.

146

CLITVMNE. Clitumnus fluvius est in Mevania, quae pars est Vmbriae, partis Tusciae, ubi optimi boves nascuntur. Item: Clitumnus in Umbria Deus, quo nomine ibi et fluvius est in Tiberim fluens, ad quem nunc loquitur. MAXIMA TAVRVS V. quia triumphantes albis tauris sacrificabant Diis suis.

147

PERFVSI autem tauri, qui ante triumphantes usque ad templa ducebantur.

151

RAPIDAE TIGRES. Bestiae Armeniae tigres, quae ultro raptis falluntur catulis.

152

FALLVNT A. Mira arte usus est, ut excusaret rem, quam negare non potuit; nam aconita nascuntur in Italia, sed non ea obesse dicit, quia sunt omnibus nota. Haec autem herba nata dicitur de spumis Cerberi, quo tempore eum ab imis Hercules traxit. Aconitum letalis herba est, quae crescit in petris. [Dicendo] Aconita autem herbae quaedam in Ponto eine terra in saxis natae, sive aconita gemmae in capitibus draconum nascentes similes pretiosis lapidibus. Non nocent in Italia. Dicendo ‛aconita’ ad innocentiam Italorum respicit execrans venena peregrina. Aconita enim herbae quaedam sine terra in saxis natae.

154

IN SPIRAM quando se glomerat in nodum. TRACTV S. C. A. Hoc (ait): Sunt serpentes in Italia, sed non tales, quales in Aegypto aut in Africa.

159

LARI. Larius in Gallia lacus Alpibus vicinus. Item: Larius fluvius Italiae sub urbe Como.

160

BENACE. Benacus lacus Italiae, qui magnitudine suae tempestatis imitatur marinas. Item: Benacus inter Brixiam et Veronam, quae sunt civitates Venetiae.

161

LVCRINO. Lacus proximus Baiis; in Baiano enim sinu Campaniae contra Puteolanam civitatem lacus sunt duo, Avernus et Lucrinus, qui olim propter copiam piscium vectigalia magna praestabant. Sed cum maris impetus plerumque inrumpens exinde pisces excluderet et redemptores gravia damna paterentur, supplicaverunt senatui, et profectus C. Iulius Caesar ductis brachiis exclusit partem maris, quae antea infesta esse consueverat, reliquitque breve spatium per Avernum, qua et piscium copia posset intrare et fluctus non essent molesti, quod opus Iulium dictum est. Sed hic ambitiose ‛undam Iuliam’ appellavit frementem contra moles a Iulio positas.

162

ATQVE INDIGNATVM indignanti simile, solita exclusum licentia et indignationem suam stridoribus prodens.

163

Itemque: LVCRINO cui Campano lacui Caesar unum brachium muro adiecit, ut ibi tutior esset navibus statio.

164

TYRRHENVSQVE idest de Tyrrheno latrone occiso in eo vel de populo Tyrrheno. Quidam vero quasi tyrannicum idest fluctuosum esse putant. Nonnulli, quod omnes terras mediasque interluit. AVERNIS. Per lacum Avernum Augstus ratem, qua fuerat adversus Pompeium usus, Lucrino inmisit lacui. Sed idcirco hanc stationem poeta laudat, quia nondum erat portus Augusti.

165

AERIS METALLA. Senatus consultum esse dicitur, quo prohibetur in Italia metalla exercere, ut, si quando domesticis viribus opus fuerit, integra sufficiant.

168

MALO inopiae victus, vel ‛malum’ pro labore, sicut e contrario pro malo ‛laborem’ solet ponere, ut ibi: Ille (dies) primus leti primusque laborum. LIGVREM. Ligures sunt latrones confines * ut Varro ait, Ligures montani piratae, qui Alpium asperrima colunt. VOLSCOSQVE qui in Alpibus sunt.

169

DECIOS. Decii duo fuerunt, pater et filius et rel.

MARIOS. Gaius Marius Arpis natus, qui de Iugurtha, Numidarum rege, triumphavit, et de Teutonibus et Cimbris. Idem cum Cinna collega adversum Lucium Syllam bellum civile gessit et septimum consulatum cepit. Multi tamen Marii fuerunt. MAGNOSQVE CAMILLOS. Abusive dicit, quia (unus fuit), qui a Gallis sublata signa revocavit. Item: Camillus captam Urbem a Gallis Senonibus mense Novembre revertens ab Ardea de exilio liberavit aurumque, quod per pactionem a Romanis acceperant, sustulit omnesque prorsus interemit.

170

SCIPIADAS pro ‛Scipionibus’, ut: Amazonidum pro ‛Amazonum’. Scipiones autem duo fuerunt, avus et nepos, quorum unus leges victae Karthagini inposuit, alter eandem diruit. Haec omnia plenius in VI libro memorabimus.

172

INBELLEM inertem, qui resistere non potest. AVERTIS cum ceteris gentibus Orientis, vel ideo inbelles, quia hos Caesar contemnendo inbelles vocavit. ARCIBVS a Romanis civitatibus vel Romano imperio.

174

MAGNA V. TIBI R. idest in honorem tuum. ANTIQVAE L. ET A. I. Est sensus: Haec dico, quae iam olim dicere debueram.

176

ASCRAEVMQVE et rel. Hesiodum dicit de civitate Graeciae Ascra, ubi natus est Hesiodus, ubi sunt natae Musae; unde sumpsit Hesiodus poema, inde et ego sumpsi, sed ille Graecis cecinit, ego Romanis.

177

INGENIIS naturis, ut Sallustius ‛ingenium’ pro ‛natura’ posuit. Tempus est, naturam arvorum describere.

178

QVIS COLOR quae species, quomodo dicimus: ‛quo colore recitavit?’

180

TENVIS VBI ARGILLA sine humore. ‛Tenuis’ inquit, quia est et pinguis argilla. CALCVLVS lapis tam tenuis, ut iactus transiliat in undas. CALCVLVS lapis brevis terrae admixtus. Dictus autem calculus, quia sine molestia sui brevitate calcetur. Item: CALCVLVS lapis candidus.

181

PALLADIA quia Pallas, hoc est Minerva, inventrix olivae dicitur.

182

OLEASTER arbor, in qua peiores olivae crescunt.

184

DVLCIQVE VLIGINE. Vligo proprie est liquor naturalis, terrae et perpetuus et ex ea numquam recedens et pinguis.

189

FILICEM. Tropum metaphoram fecit, ut videantur quasi suas iniurias aratra sentire, quia radices filicis aratris sunt inpedimento.

190

PRAEVALIDAS permansuras; in laude parum dixerat ‛praevalidas’, nisi dixisset ‛olim’, idest multo tempore. OLIM idest cuiuslibet temporis.

193

EBVR idest ostendit elefantinum, de quo tibiae ornantur. ‛Ebur’ ergo pro tibia posuit.

194

LANCIBVS. Vasa lata, in quibus fercula efficiunt.

197

ET SATVRI. Aut fecundi aut quia iuxta oppidum Saturum; (Saturum) et Tarentum vicinae sunt sibi Calabriae civitates. Item: SATVRI. Locus Tarenti est, quem Caelius in V libro historiarum dicit nomen accepisse a Satura puella, quam Neptunus conpressit. LONGINQVA porro sita, ut apud Sallustium in primo: Traditur fugam in Oceani longinqua agitavisse. TARENTI. Tarentus civitas in Italia, ubi foenum satis nascitur et lana Tarentina, unde Hercules fuit.

204

IMITAMVR. † Studemus hoc quidem modo nullum imitemur.

207

IRATVS idest infecunditati, quia nullos ex his fructus habet.

214

TOFVS lapis asper et cavernosus. (SCABER) unde et “scabies’ dicitur ab asperitate.

215

CRETA. Albior est terra, quam pro cibo sectantur serpentes. NEGANT. Solinus et Nicander, qui de his rebus scripserunt.

217

QVAE TENVEM E. N. Dixit agrum omnium rerum feracem; quattuor enim genera agrorum imitatur. NEBVLAM. Aliquando pro ‛nube’, sed est ros turbidissimus in aestate et pruina in hieme. FVMOSQVE VOLVCRES idest quasi fumos, scilicet ex humore.

220

SCABIE. Proprie ‛rubigo’ scabies ferri est.

225

VACVIS desertis. CLANIVS NON AE. A. Acerrae civitas Campaniae haud longe a Neapoli, quam Clanius praeterfluit fluvius, cuius etiam inundatio eam exhaurit, unde ait VACVIS et rel. Pauci enim Acerram incolunt, quia in paludes magna ex parte versa est.

231

IN SOLIDO idest ne ager sit concavus.

232

HVMVM. ‛Humus’ est interior pars terrae, ‛terra’ superior.

236

CVNCTANTES idest dubitantes, utrum Baccho an Cereri conveniant.

237

EXPECTA idest proba, ut: rebus spectata iuventus.

240

SVA NOMINA idest suas naturas et nomina amittunt.

241

SPECIMEN dignam probationem talem. SPISSO VIMINE spissi viminis. QVALOS per quos vinum defluit, qui et ipsi a calendo dicti sunt.

242

COLA instrumentum, quo vinum premitur. PRELORVM quibus exprimuntur et torquentur uvae. Docet Virgilius agricolam ad vitem prela congregare, ut colis vinum dulce exprimeret.

243

DVLCES idest dulces fiunt fontes, terra tamen salsa sit.

244

AD PLENVM C. idest desuper fundantur fontes, ut lympha eorum expurget terrae amaritudinem tacitam.

247

SENSV T. A. Bene in superioribus divisit terrarum speciem separatim salsam, separatim amaram. Alia enim salsa, alia amara, nec unum saporem utraque retinet. Et hic de sola loquitur amara.

252

LAETIOR ultra modum, plus quam oportet. A NIMIVM ne herbae plus aequo crescentes spem adimant frumentorum.

257

PICEAE ligna, in quibus nascitur pix. TAXI arbores, quae in frigido loco melius crescunt.

258

PANDVNT VESTIGIA idest indicant frigus; nam vestigia appellavit indicia.

259

HIS ANIMADVERSIS agri qualitate deprehensa. MVLTO ANTE. Hoc dicit, non esse eo anno ponendas vites, quo fodiuntur scrobes, sed post annum.

260

EXCOQVERE. Ad illud refert: sive [quod] illis omne per ignem Excoquitur vitium.

266

ANTE LOCVM S. E. Hoc dicit, in translatione arborum similem terram requirendam.

267

ARBORIBVS S. quia de seminario loquitur, arborum bene segetem appellavit. ‛Seges’ a secando dicitur. DIGESTA ordinata a sua terra, quam ‛matrem’ nominavit.

271

AXI. ‛Axem’ cum sine additamento inponit, Septentrionem vult tibi ostendere.

272

RESTITVANT ut eandem in translatione partem observent, quam antea arbor translata tenebat.

273

COLLIBVS A. P. Atqui supra ait: Bacchus amat colles.

275

DENSA pro ‛dense’, ut: pede terram Crebra ferit. † Si putre solum fuerit ultra modum ventorum flatus et gelidae.

277

INDVLGE ORDINIBVS ut: Indulgent vino. Nam de plano ait: Densa sere: in denso, vel fac ordines (largiores) vel ‛indulge’ idest da inter vites intervallum, cuius humus tumuli prosit in tenui colle.

278

SECTO LIMITE ducto, unde et ‛sectae’ philosophorum dicuntur, idest ductus. QVADRET idest consentiat congruatque.Translatio a quadris lapidibus, qui bene conveniunt sibi invicem.

288

FORSITAN E. S. idest quia supra diximus, ut modum habeant profunditatis, necesse. FASTIGIA. Summae et imae partes fastigia nominantur, et hic pro ‛imis’ dicuntur.

289

AVSIM pro ‛ausus sim’ a verbo ‛audeo’. TENVI VITEM idest facilitate culturae blanditur agricolis, ut ostendat, diligentia magis vites, quam labore, prosurgere.

291

AESCVLVS arbor glandifera, quae licet ab esu dicta est, tamen aspera est.

298

NEVE VERGANT sed ad calorem meridianum tendant se.

299

NEVE CORYLVM. Radices enim eius nocent vitibus. FLAGELLA. (‛Flagella’) dicuntur summae partes arborum ab eo, quia ventorum crebros sustinent flatus.

300

SVMMA PETE. Non de summa arbore plantam ponito neque de sommo vitem ponito.

301

TANTVS A. T. Vt statim germinent.

302

SEMINA plantas vitium.

301

TANTVS AMOR. Sic diligenter a rustico ager colendus est.

301 s.

FERRO LAEDE RETVNSO SEMINA. ‛Retunso’ (obtunso), quo vites quassantur potius, quam putantur; ferro non abscidenda. Aliter: TANTVS AMOR TERRAE sed cum radice deponas.

302

NEVE OLEAE S. Non quo (non) prosit, sed, ut etiam ipse dicit, propter causam incendii, idest non inseras a truncis silvestribus oleas.

303

PASTORIBVS INCAVTIS idest neglegentibus; occupati enim sunt curis pecorum suorum.

305

ROBORA CONPRENDIT. Pars a radicibus tendens ad ramos in omni arbore ‛robur’ nominatur.

312

REVERTI. Non valent reverti, dum fixas in terra non habent radices, quasi incensas habeant radices, arbor non revocatur a virgultis suis. HOC VBI. ‛Contigerit’ subauditur.

314

SVPERAT idest superest, ut: Quid? Puer Ascanius superatne?

316

TELLVREM gelu tabescentem.

318

CONCRETAM idest radicem; ante enim quasi gutta quaedam ex humore et terra procreata, quae postea tenditur in radicem.

320

CANDIDA idest ciconia, (ut) Iuvenalis dicit, sed ‛candida avis’ ciconia, quae manducat serpentes quaeque prope cycni magnitudinem esse dicitur.

321

AVTVMNI S. idest (aestatis) in fine et in principio hiemis.

320

CANDIDA idest ciconia idest Antigona, filia Laomedontis, regis Troiae, quae habuit comam magnam, ut diceret se similem Iunoni, cui displicuit similitudo cuiusquam contra se et mutavit comam Antigonae in serpentes nocentes ei et postea miseratione Deorum versa est in avem, quae veris tempore ab Africa venit. INVISA COLVBRIS quod eorum causa versa est in avem.

321

RAPIDVS SOL. Ad vulgi opinionem tulit se.

324

GENITALIA SEMINA. (‛Genitalia semina’) dicimus, quibus aliquid procreatur vel gignitur.

325

PATER OMNIPOTENS. Interdum Iuno pro ‛aere’, pro ‛aethere’ ponitur Iuppiter, vel Iuppiter interdum ‛superior aer’, Iuno ‛aer inferior’ accipitur, qui est humidus.

326

CONIVGIS Iunonis, quae, ut diximns, ‛aer humidus’ idest inferior. Aliter: terram arbitrantur; Iuppiter enim aether esse dicitur et eius coniunx terra cum concubuerint, tunc terra fructus mortalibus profert. Terra autem frigida, aether calidus. Caeli uxorem terram.

327

CORPORE pro ‛corpori’, ut: haeret pede pes. Licet accipere possimus ‛commixtus terrae magno corpore’, idest aethereo.

330

(ALMVS) ab eo, quia alat.

336

NON ALIOS et rel. Hoc autem licentia poetarum dicit, nam falsum est. Constat enim, post factum mundum ex qualitate cursus solis tempora esse divisa.

337

TENOREM eandem similitudinem.

338

VER ILLVD. Absoluta locutio: quicquid illud fuit, ver fuit. Lucretius libro V: At novitas mundi nec frigora dura ciebat Nec nimios aestus nec magnis viribus auras.

341

FERREA PROGENIES (procreata) ex lapidibus ad laborem. Alibi: Vnde homines (nati) durum genus et rel.

342

INMISSAE FERAE S. quasi dixisset caelo. Hunc ordinem propter Arcadas tenuit; nam Statius dicit: Arcades astris lunaque priores.

345

CAELI INDVLGENTIA, aeris temperies.

346

QVOD SVPEREST non quod deest. PREMES demerges.

348

SCATENTES scatebrosas. LAPIDEM BIBVLVM qui harenarius vocatur. CONCHAS. Conchae propter admittenda spiramina infodiuntur, lapis vero harenosus propter spiramina et propter hauriendum humorem, (si) forte nimius fuerit.

350

HALITVS † adeo etiam animam, quibus etiam halitum dat, non aerem. ANIMOS TOLLENT sumunt ab bis rebus magnanimitatem. IAMQVE REPERTI scilicet diligentiores.

352

MVNIMEN contra nimias pluvias.

353

HIVLCA nimiis caloribus scissa. Nam ‛hiulcus’ dicitur, qui hiat, ‛petulcus’, qui petit. CANIS sidus ardentissimum, quia fit per aestatem.

355

AD CAPITA positarum vitium. BIDENTES ferramenta bidentes habentia ad comminuendas glebas pertinent.

357

FLECTERE cum quadam moderatione ducere, ne tenera adhuc virgulta concutiant.

358

TVM LEVES CALAMOS. Nodos dieit et cannas (et) virgas tondendas. RASAE pro ‛planissimae virgae’.

359

SVDES quibus texuntur saepes.

360

VIRIBVS ENITI. Adminiculo vitium est.

361

PER VLMOS inter ramos. TABVLATA. Spatium, quod interest ramis arborum, ‛tabulatum’ dicitur idest intervallum. Item: TABVLATA ramusculi in plana crescentes, non altiora petentes.

363

PARCENDVM TENERIS ut radices robora accipiant, initia non inquietanda.

365

IPSA ACIES. Sensus hic est: teneris adhuc vitibus non est falcis acies necessaria.

367

STIRPIBVS solidioribus palmitibus, truncis.

371

TENENDVM arcendum, ne morsibus laedant.

373

POTENTEM intolerabilem.

374

SILVESTRES VRI qui in Pyrenaeo monte nascuntur inter Gallias. ‛Uri’ autem boves silvestres, quos vulgo ‛bobalos’ appellant. SEQVACES persecutrices.

377

INCVMBENS penetrans. SCOPVLIS ARENTIBVS. Non solum incumbens scopulis, sed locum pariter viridem et scopulos calore revolvit.

379

CICATRIX. Vulneris signum arboris rapto cortice dixit.

380

NON ALIAM OB CVLPAM. Victimae numinibus aut per similitudinem aut per contrarietatem immolantur: (per similitudinem), ut nigrum pecus Plutoni, per contrarietatem, ut porca, quae obest frugibus, Cereri, et caper, qui obest (vitibus), Libero. ‛Aris’ autem ‛omnibus’ non sine causa dicit. Nam cum numinibus ceteris (varie) pro qualitate regionum sacrificetur et Veneri Paphiae *

384

MOLLIBVS IN PRATIS. Romulus cum aedificaret templum Iovis, pelles unctas stravit et sic ludos edidit, ut et caestibus dimicarent et cursu contenderent, quam rem Ennius in Annalibus testatur. Ideo autem ‛in pratis’, ne laederentur cadentes.

381

PROSCENIA autem pulpita ante scenam, in quibus ludicra exercentur. ‛Proscenium’ dicitur locus, in quo concurrunt in scena ludentes. Item: Inter ‛scenam’ et ‛proscenium’ hoc interest, quod ‛scena’ dispositio columnarum et erectio ipsius ornatus, ut in primo: columnas Rupibus excidunt scenis decora alta futuris. ‛Proscenium’ autem est ipsum spatium.

382

PAGOS ET COMPITA idest (per) quadrivia, (quae) compita appellantur ab eo, quod multae viae in unum confluant, et villas, quae ‛pagi’ tirò ἀπὸ τῶν πηγῶν appellantur, idest a fontibus, circa quos villae consuerunt condi. Vnde et ‛pagani’ ditti sunt, quasi ex uno fonte potantes. COMPITA unde ludi ‛compitalicii’

384

VTRES ad insultationem mortuorum caprorum, ne quid ex his esset, quod non sentiret iniuriam. SALVERE PER VTRES. Secundum Artem locutus est; nam ‛salio salui’.

386

VERSIBVS INCOMPTIS hoc est carminibus Saturnio metro compositis, quod ad rhythmum solum vulgares componere consuerunt.

389

Item: Icarus cum a Libero Patre pro munere accepisset vinum, quod domum secum ad civitatem adferret, a latronibus comprehensus est, et, cum iis ultro munere obtulisset poculum vini, atque illi ebrii venenum sibi datum putaverunt atque eum interfecerunt. Et postmodum cum filia eius Erigone mortuum quaereret, quae cum reperisset corpus eins, laqueo vitam finivit. Inde Athenienses filias suas laqueis inligabant. Post cuius interitum cum multae Atheniensium tali morte interirent, consuluerunt oraculum, quod respondit, Erigones mortem expiandam esse, eandem placandam. Tunc instituerunt ludos et dies festos et arboribus laqueos pensiles inligare, in quibus se huc illuc ferrent, quos laqueos oscilla vocaverunt. Alii dicunt: Post mortem Latini regis quaesiverunt eum in terra et in mari et nusquam inventum est corpus eius; quaesiverunt eum in aere et suspendisse (se) laqueo inventum est. Hinc initiaverunt hoc genus mortis.

395

ET DVCTVS CORNV. Iuxta haruspicinam dicit, quoniam tunc festa victima est, quotiens patientiam praebet, ut alio loco: Et statuam ante aras aurata fronte iuvencum. Quotienscumque [in sudibus] devota victima (vincula) rumpit et fugit, magnum exitium significat.

403

OLIM SERAS pristinas, ut Sallustius *

406

RELICTAM a se paulo ante desertam. Aliter: ‛relictam’ non desertam aut neglectam, sed fructu ablato derelictam.

407

FINGIT componit, ut ibi: et corpora fingere lingua, et alibi, ut: fingitque premendo.

409

VALLOS vitium sustentacula, quae nonnullis locis in tecta portantur, ne cito imbribus pereant.

410

METITO a verbo ‛meto’. Item: POSTREMVS METITO idest legito. Perseverat enim in translatione, ut, quoniam vindemiae ‛segetem’ dixerat, ‛metendam’ eandem vindemiam diceret pro ‛colligendam’. ‛Postremus’ autem, (ut) maturius sit, quoniam, quanto maturior fuerit lecta vindemia, tanto dulcius dabit vinum. Sic autem ‛metere’ dixit pro ‛legere’, ut ibi ait: duo tempora messis, cum de melle colligendo loqueretur.

412

LAVDATO et rel. quod ideo dictum est, vel quia maiores agros [et] incultos ‛rura’ dicebant, idest silvas et pascua, ‛agrum’ vero, qui colebatur. Intellegimus: laudato ingentes silvas, colito agrum minorem, vel, quod melius, quia ait in primo: Alternis.

413

RVSTI. Virgultum, unde vites ligantur; commemorat labores, qui, licet circa alia, tamen pro vitibus exercentur.

415

INCVLTIQVE et rel. Quasi cum indignatione ait: causa vitium cura nos etiam sponte nascentium rerum fatigat. CVRA. Hoc est pro ‛vitium ligatura’.

417

ANTES. Alii dicunt, quod maceriae sint, quibus vineae claudantur, vel carmina.

418

PVLVISQVE MOVENDVS. Genus ipsum culturae ‛pulveratio’ dicitur, quo inminutae (glebae) vitibus applicantur.

419

METVENDVS IVPPITER. Aerem dixit more suo, cuius varietas plerumque decipit laborem rusticorum.

421

RASTROS ad fodiendum; neglegentiam ferunt oleae, cum iam coeperint esse valentiores; nam adhuc parvae (nimiam) requirunt curam.

424

GRAVIDAS C. V. F. ‛Cum’ abundat; nam hoc dicit: subministrat fruges vomere. Vrbanus tamen sic accipit: ‛gravidas cum (vomere)’, idest statim post arationem.

425

PACI quia oleae rami pro pacis indicio ab hostibus offeruntur. NVTRITOR pro ‛nutrix’. Item: NVTRITOR pro ‛nutri’, pro acitivi imperativo passivi futurum ponit.

426

POMA arbores, in quibus et fructus eiusdem nominis crescit.

427

VIRES SVAS quia tenera virgulta solent religari fustibus validioribus, sicut ait de vitibus: Viribus eniti quarum.

429

FOETV N. O. idest utilitate. Nam omnis utilitas foetus. Illuc autem tendit laus ista silvarum, ut approbet, non mirum esse, si et poma et oleae sine ulla cultura praebeantur.

430

AVIARIA a via longe posita. INCVLTA ab avibus pasta. BACCIS SANGVINEIS. ‛Baccas sanguineas’ poma silvestria accipimus.

431

CYTISI virgulta a Cyto insula, ubi abundant, nominata.

434

GENESTAE HVMILES infructuosae. Nam quemadmodum sunt humiles, si umbras pastoribus faciunt?

437

VNDANTEM abundantem. Ennius in libro VIIII Annalium: praeda exercitus undat. BVXO. Buxum lignum pulcherrimi coloris. CYTORVM. Mons Macedoniae, ubi abundat buxus, quae vento [acta vel] motata (aestus) imitatur undarum, sive mons Paphlagoniae buxi ferax Cytorus dicitur.

438

NARYCIAE PICIS a loco, in quo abundant piceae, vel ‛Naryciae’ Bruttiae, quae in similitudinem picis arborum corticibus fluunt. Item: ‛Naryciae’ Bruttiae, quae in silva fiunt, ut alibi: Hic et Narycii posuerunt moenia Locri.

439

NON OBNOXIA non debitricia.

440

CAVCASEO. (Caucasus) mons Scythiae pro quolibet monte; posuit speciem pro genere.

444

HINC RADIOS de incultis scilicet silvis *, de cupresso efficit rotas. TRIVERE. Pastores composuerunt de torno. TYMPANA in quibus fiunt radii, vel tecta vehiculorum. Item: ‛tympana’ ait rotas ingentes.

445

PANDAS longas, curvas, extentas.

446

VIMINIBVS S. idest ligaturis. (Legitur) et ‛foecundae frondibus’ (idest) umbraculis ‛ulmi’.

447

ET BONA BELLO. Apta est et fortis hastilibus cornus.

448

(ITVRAEOS). Itura civitas Scythiae et gens, vel Ituri gens orientalis colens Libanum montem sagittis exercita.

449

NEC TILIAE. Ordo: ‛nec non’. RASILE quia facile raditur. TORNO. (Torno) fiunt vasa.

452

PADO. Species pro genere.

453

VITIOSAE ILICIS. Vult probare, etiam putres arbores habere utilitatem aliquam.

454

QVID MEMORANDVUM. Quid similiter laudandum tulerunt dona Liberi, sicut silvae multae *?

455

ILLE F. C. Lapithae et Centauri ebrietate in furorem sunt conpulsi, deinde hoc loco ait Centauros in furorem actos a Libero, non Lapithas dicit.

457

LAPITEIS C. M. Bonum schema: ita enim pinguntur quasi poculis tractantes bella Centauri (et) Lapithae. Centauri cum ad nuptias Lapitharum invitati fuissent, in convivio ebrii nuptam rapere voluerunt, ob quam rem Lapithae eos interfecerunt.

458

O FORTVNATOS. Non est abruptus transitus ad laudem vitae rusticae. Nam ad superiora pertinet, et hoc loco post vituperationem vini ista quasi consolatio est, per quam ostenditur, quantas voluptates (rusticis natura praestiterit).

459

PROCVL D. A. idest longe a civitatibus, plenis iurgio et rapinis.

460

IVSTISSIMA T. Proprie; nam si iustus est, qui, quod recepit, reddit, terra utique iustissima semina accepta restituit.

461

SI NON INGENTEM. Vt etiam in laude fecit Italiae, non solum vitam rusticam laudat, sed etiam contrariam, idest urbanam vituperat.

462

VNDAM. Turbam hominum domum vomere testatur.

464

INLVSASQVE AVRO in quibus aurifex auro ludens aliqua depinxit. Male quidam legunt ‛inclusas’. Non enim usus talis est, sed auro vestir texitur. EPHYREIAQVE AERA idest Corinthia. Corinthus enim Ephyre dicebatur. AERA arma.

465

VENENO colore. VENENO medicamento, unde antiqui ‛venenatas’ vestes dicebant aliquo colore tinctas, et omnia medicamenta ‛venena’ appellant, sicut Sallustius: neque enim venenum malum gignitur.

466

NEC CASIA. Herba est, de qua fit unguentum. Mire autem ait: ‛usus olivi corrumpitur’; nam oleum generalem usum habet, quod cum in unguentum fuerit (corruptum), uni rei tantum esse aptum incipit.

467

ET NESCIA F. VITA et rel. Vrbanorum enim fortuna aut (in) insidiis est aut in labore, aut hyperbolice.

468

LATIS F. Fundus dicitur eo, quod (sit) omnium rerum fundamentum, sed proprie vasis dicitur fundus.

469

SPELVNCAE bona naturalia non sicut in urbibus labore (quaesita). FRIGIDA T. Proprie Tempe sunt amoena loca Thessaliae, abusive cuiusvis loti amoenitas.

471

SALTVS ET LVSTRA venationes, quae in urbibus non sunt. Bene ‛ferarum’ addit, quoniam sunt in urbibus lustra meretricum.

472

EXIGVO ASSVETA non ut urbana, quae segnis et prodiga.

473

SANCTI quod in urbana vita sanciti sunt, ac per hoc iutellegi vult, apud solos rusticos reliquias iustitiae remanere.

475

ME VERO. Diu quaesitum, utrum philosophiae an rusticitatis vita esset felicior, unde nunc dicit primo philosophorum, post rusticam vitam; suam autem personam pro quocumque ponit, sicut paulo post: Rura mihi placeant.

476

SACRA FERO. Poeta enim quasi Musarum sacerdos est.

477

CAELI VIAS aut artes, ut: Inveni, germana, viam; aut certe circulos VII, quibus sidera continentur.

478

LVNAEQVE LABORES. Sunt errores, quibus non recte incedit, vel defectus, qui contingunt in XIIII lumine.

479

VNDE TREMOR TERRIS. Alii dicunt, ventum esse in concavis terrae, qui motus etiam terram movet. Sallustius: venti per concava terrae citatu. Lucanus: quaerentem erumpere ventum Credidit. Alii aquam dicunt genitalem sub terris moveri et eas simul concutere, sicut vasa. QVA VI MARIA. Alii dicunt, quia disruptis obicibus, idest Calpe et Atlante, montibus Hispaniae et Mauretaniae Oceanus inmittitur.

481

QVID TANTVM OCEANO. Circulorum hoc fecit ratio, ut etiam in Aeneide legimus.

481 s.

SOLES HIBERNI. Hiberni nobis cum sunt soles, antipodis nostris aestivi. Nam qui sphaeram scripserunt, diversa nos ab illis uno tempore pati dicunt. Cum enim sol sive huius modi sive illius excedit, regiones mutantur diversitate cardinis.

483

NATVRAE ACCEDERE P. Physice scimus, nude occurrit, quod dixit.

482

TARDIS NOCTIBVS tarde venientibus in hieme.

484

FRIGIDVS OBSTITERIT. Secundum philosophos, qui dicunt stultos esse frigidioris sanguinis et prudentes calidioris, unde senes, in quibus iam friget, et pueri, in quibus (necdum) calet, minus sapiunt.

488

TAYGETA. Mons et civitas Laconiae Libero et Bacchis consecratus, unde descendit Sperchius.

487

BACCHATA. Figura elegans, hoc est, in quibus virgines bacchatae sunt. ‛Bacchantes’ dicuntur in Bacchi convivio ludentes.

490

FELIX QVI POTVIT. Iam vero repetitionem facit superioris coloris. Nam hoc dicit, quia rustici felices sunt et qui tribuunt operam philosophiae.

491

METVS OMNIS qui ex fato veniunt, calcavit pedibus. FATVM. Quamquam Virgilius Epicureus est, hoc ait, quod Stoici dicunt, esse fatum, sed inexorabile. Nemo ultra fatum vivere potest, * qui sub pedibus fatum habuit.

490

RERVM idest malarum, quae in urbibus per ambitionem et avaritiam *

492

ACHERONTIS AVARI. Palus infernalis, quae numquam potest saturari.

496

AGITANS DISCORDIA FRATRES. Eteocles et Polynices, Oedipi et Iocastae filii, cum regnum Thebarum alternis anni vicibus tenerent, Eteocles adeptum regnum retinuit nec fratri restituere voluit, ad quod petendum Polynices cum Adrasti et Graecorum petisset auxilium, bellum Thebis movit, in quo bello pugnantes inter se fratres Eteocles et Polynices mutuis vulneribus interierunt.

497

CONIVRATO DESCENDENS idest non sollicitatur coniuratione barbarorum; convenerunt enim iure iurando ultra fluvium Histrum et coeperunt Romanos pellere, sed iussu Angusti ab Agrippa sunt proiecti.

499

AVT DOLVIT quia eis non interest, quippe qui urbibus est remotus. MISERANS INOPEM. Non tam durum dicit rusticum, ut inopis non misereatur, sed inopem in re rustica neminem esse dicit, quoniam agricolae naturalibus copiis abundant.

501

IVRA inexorabilia, nihil paenitentia.

502

TABVLARIA ubi populus continetur. Significat autem templum Saturni, in quo aerarium fuerat et reponebantur acta. Item: TABVLARIA quae fiunt in summitatibus murorum.

506

SARRANO OSTRO Tyria purpura, quod Tyrius nuncupatur, qui antea Sarranus dicebatur. Antiquum nomen Tyri Sarra.

508

HIC STVPET ATTONITVS ROSTRIS scilicet ut concionaretur. De Cicerone videtur dicere. Hi ‛attoniti’ dicuntur, iuxta quos fulmen decidit, quia timore stupeant.

509

PER CVNEOS GEMINATVS. De Pompeio videtur lusisse.

510

CORRIPVIT. Ordo: ‛corripuit enim hunc geminatus per cuneos plausus et plebis et patrum’.

511

EXILIOQVE voluntario scilicet propter avaritiam.

(DVLCIA) Ad luxuriam, non ad necessítatem retulit, et propter homicídia dulcia, sicut ibi: dulcia linquimus arva.

512

ALIO SVB SOLE climate. Hyperbolice ‛alio sub sole’ dixit. Duros nimis et barbaris imperatoribus describit.

514

HINC PATRIAM. Donatus villam intellegit, non revera patriam.

517

CEREALIS M. C. Manipulos spicarum ‛mergites’ mergendo dicimus. ‛Mergites’ abundantia spicarum.

519

SICYONIA a Sicyone oppido, ubi optima oliva nascitur. TRAPETIS molis olivariis; nominativus ‛trapetum’. ‛Trapeta’ autem sunt saxa trahendo dieta, quibus frangitur oliva.

522

IN APRICIS soli obpositis, unde et senes solem ob rigorem amantes ‛apricos’ dicimus.

524

CASTA PVDICITIAM. In urbibus inpudica meretrix.

531

PALAESTRA rustica luctamina. ‛Palaestra’ autem dicta est ἀπὸ τῆς πάλης, idest a luctatione, vel ἀπὸ τοῦ πάλλειν, idest (a motu) urnae; nam ducti sorte luctantur.

533

FORTIS ETRVRIA. Eleganter Italiae Etruriam iunxit, quoniam primo loquitur de Romuli imperio, et Titum (Tatium) collegam eius intellegi vult, sive quod Etrusci bellicosissimi et gens magna fuit. (Constat) secundum historiam, Tuscos (a Tuscia) usque (ad fretum) Siculum omnia possedisse. Etrusci enim bellicosissimi viri, apud quos primum Romuli fuit imperium.

536

DICTAEI REGIS. Occulte Iuppiter nutritus in Creta est lacte Climiae caprae (a) Curetibus et Corybantibus, qui ex eo Dictaeus appellatur, quia regio Cretensis Dicta a monte Dictaeo. Britomartis filia cum persequentis Minois amatoris sui vim fugiens semet ex hoc monte in subiectum praecipitem deiecisset, excepta retibus incolumis evasit, qua dicitur gratia Dictynna, ideo et mons Dictaeus, non regio Creta Dictaea appellatur, in qua honestum Diana ipsa etiam opem obtulit, Dictynna appellata est.

537

IMPIA QVAM CAESIS. Mire rusticos impios dixit, quia iuvencos in epulas fuderunt servandos magis ruri.

538

AVREVS SATVRNVS non aureus Saturnus, sed quia in aureo saeculo regnabat, cuius rei meminit Hesiodus.

539

CLASSICA tubas, lituos: primitus enim (per classes) dividebantur exercitus, postea legio ab electione dicta est.

540

ENSES. Iuvenalis: Nescirent primi gladios extundere fabri.

542

ET IAM TEMPVS. Allegorice hoc dicit: debemus fatigato ingenio parcere, finem carminis facere. Sane non est comparatio, sed translatio.