AD MAGNILLVM

XVII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Breuem decet esse sermonem quo reditus indicatur. Quid enim mandes paginae, cum omnia quae scripto committi solent, fabulis potius debeant reseruari? Hoc est argumentum praesentium litterarum quas, si dii uotum iuuerint mox sequemur. Vale.

XVIII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Suades ut redeam, ne ius praedii nostri uiolenta perturbet inruptio. At ego puto non minus tuam curam quam meam praesentiam promouere. Conicio exaggerari a te religiose istam trepidationem, dum me Romam studes trahere. Ego autem non modo amore otii abesse plusculum cupio, sed quia inane erit, quidquid remoto atque inconsulto possessore temptatur. Consilium autem rei agendae tuus et aliorum quibus cordi sumus tractatus inueniet. Meae quieti nullus inuideat; quin longius producenda est, cum uicem nostram bonorum amicorum cura fungatur. Vale.

XIX. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Semper te in priore adfectionum mearum fronte constituo. Merito incertus animi cognitionem tuae salutis expecto: quam si mihi tuus sermo praestiterit, reditum nostrum alacritas incitabit. Vale.

XX. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Nos tuum praeoptamus aduentum; tu amicis muneribus desideria nostra solaris. Admodum quidem delector oblatis, sed hoc ipso officio damna absentiae tuae grauius sentiuntur; pleniora enim praesidia atque ornamenta de amico praesente caperemus. At nunc inter uotiua candidati mei negotia et quaestorios apparatus fraudari nos conqueror societate consiliorum tuorum. [2] Et tamen obeunda nec procul locatus omittis: nam et uestes subsericas quas homines mei post inlationem pretii retentabant et instructum reliquum muneralium praemiorum tuus coegit instinctus. Opto igitur tibi promptum deorum fauorem reditumque felicem simulque oro, si fors dederit facultatem, functioni nostrae interesse deproperes. Cuius uoluptas magna parte cumulabitur si laetitiae nostrae particeps desideratus accesseris. Vale.

XXI. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Potuit sine litteris nostris sanctus Aurelius, si quid de me quaereres, explicare: sed quia fastidiosa salutatio est, quae nudo sermone defertur, iunxi scripta mandatis. Haue igitur dico tibi simulque deprecor ut secundum commonitorium quo summatim muneri praeparanda perscripsi et ipse salua iudiciaria existimatione curam mihi religiosi, ut soles, fratris exhibeas, et homines nostros conparandis quibusdam quae poscit editio iustum inpendium ministrare praecipias. Vale.

XXII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Quaestorium paruuli nostri munus adcelerans, communi amico Aurelio quaedam conparanda aut prouidenda mandaui. Sed quia negotiis publicis et uaria iniunctorum occupatione distringitur, Eusebium familiarem nobis speciatim ad te misi, cuius admonitione cura tua in effectum omnium prouocetur. Et quia longum uisum est litterarum serie agenda conplecti, non graueris commonitorio strictim signata percurrere. Quod satis esse arbitror ad incitamentum diligentiae tuae; neque enim preces oportet adhiberi, cum sola amici uoluntas studium tuum debeat incitare. Vale.

XXIII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Anastasium nostrum dignaris agnoscere, nam domi saepe uidisti. Haec illi notitia apud te debet esse suffragio, etiamsi nullis iuuaretur adloquiis. Nunc dubitare non possum cumulatiorem circa eum fore curam tui, cum eum et uetusta cognitio et praesens sermo commendet. Vale.

XXIV. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Familiaris emersit occasio, quae tibi salutis meae adportaret indicia. Neque enim dubitare possum tibi litteras meas esse reddendas, quas Siluanus ad animi nostri diligentiam pertinens exhibebit. Cui haec ipsa recepti officii commendatio apud te debet esse suffragio. Ceterum ut respondeas, non laboro, cum mihi uicissitudinem scriptorum tuorum mutua polliceatur adfectio. Vale.

XXV. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Parens sana est et ad patientiam doloris adducitur. Quare hanc partem depone curarum mentemque ad meliora conpone. Certe si tibi aliquid ab re tua otii est, nostris negotiis diligentiam dignare praestare, ut operae sit pretium, quod in exactore mittendo litteris tuis et monitis satisfeci. Vale.

XXVI. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Multa Oceano, ut recordaris, et litteris et commonitoriis implenda mandauimus, quibus exequendis par esse non poterit, nisi tuo inpulsu et monitis urgueatur. Quae cum in effectum te iuuante processerint, quaeso ut indicio scriptionis expectationem meam non graueris instruere. Vale.

XXVII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Numidae familiaris nostri aduentus haud mediocriter mihi gaudio fuit. Hanc laetitiam tuus sermo geminauit. Duobus igitur a te muneribus adfectus amicum tibi cum litteraria salutatione restituo. Vale.

XXVIII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Antecapere scribendi ordinem mei muneris fuit. Habes festinati officii gloriam, cum ego fatear tarditatem. Et certe potui allegare aliquid in excusationem morarum: supererat mihi plurimum uiae; malui te de laboris nostri absolutione facere securum. Sed pio studio praeueniri nullus est rubor. Ama igitur sponte cedentem cui haec ipsa simplicitas conciliare debet frequentes litteras tuas: quas si non aequauero pari numero, rursus tibi praemium confessio mea faciet. Vale.

XXIX. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Amicum meum ad Brittios reuertentem litteris credidi prosequendum, ut et tibi salutationis munus exoluerem et illi commendationis aliquid exhiberem. Quaeso igitur te ut et meis litteris uicissitudo reddatur et illi defensio plena proueniat. Vale.

XXX. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Proxime quidem urbe digressus es, sed ego quasi iam inueterato tui desiderio conuenirer, officium scribendi et munus arripui nec expectato ordine nec more seruato, qui solet amicis esse pro lege, ut peregre locati tribuant prius scripta quam sumant. Et est uera adfectio omnis inpatiens etiam iustae ac legitimae tarditatis. Rupi igitur consuetudinem religione maiore, quam si eam seruare uoluissem. Quae res si tibi grata est, et mihi fenus solue conloquii et perlatori talium litterarum benignus adride. Cui ut ipse nihil potui praestare quam litteras, ita tu nihil poteris plus tribuere quam fauorem. Vale.

XXXI. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Propinquam sancti Asclepiadis philosophi absque litteris meis abire par non fuit: nam illius merita poposcerunt ut ad curaturam praeclari uiri pertinens tuo patrocinio traderetur. Pro quo non arbitror ambitu longae orationis utendum, cum eam humanitati tuae contemplatio parentis sine cuiusquam petitione commendet. Vale.

XXXII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Taedet pigetque iam scribere; quousque enim stili imagine iucunditatem uiui sermonis imitabimur? Quid quod etiam felicitas publica et pax orbis hortatur ut larem repetas? Qua in re tibi oportunus incentor frater noster Ponticianus accedet bonorum petitu sortitus hanc operam, ut tibi ob rem uxoriam demoranti desiderium reuisendae urbis admoueat. Vale.

XXXIII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Nolo puerum crimineris ob reditum tardiorem. Mea pro Symmacho conturbatio neque ad rescribendum tempus inuenit et recursum tabellarii usque ad spem bonam distulit. Nunc quia periculum eius in aegritudinem uersum est, hoc ipsum loqui apud te licuit. Faciet diuina miseratio quae pias aures adplicat uotis parentum, ut tibi mox de eo quod iuuet animum securitas mea nuntiet. Vale.