AD TIMASIVM
LXX. SYMMACHVS TIMASIO
[1] Saepe adloqui praestantiam tuam non piget, quamuis nihil inuicem sermonis acceperim. Ipse enim mihi pro te sponte respondeo quod inter castrenses curas locum officia otiosa non habeant. Atque utinam tibi adsiduitas adfatuum meorum non uideatur obstrepere! Prope est, ut referri mihi litterarum gratiam putem, si sciam, quae scribo, non adferre fastidium. Vale.
LXXI. SYMMACHVS TIMASIO
[1] Ad scribendum me relatu uicissitudinis incitasti. Ea quippe rerum natura est, ut officiorum diligentia fructu uicissitudinis incalescat. Sume igitur salutationem, simulque indicium sospitatis meae laetus amplectere, redditurus uoto atque animo meo reciproca gaudia similium de tuis actibus nuntiorum. Vale.
LXXII. SYMMACHVS TIMASIO
[1] Vrgeo te frequentibus scriptis et animi affectione non desero. Est autem sequester sermonis mei Felix probabilis honestate uitae et exercitatione militiae; cuius ut considerationem habeas, commonere non debeo, cum tua aequitas tantum pro eo possit efficere, quantum fauor meus posset optare. Vale.
LXXIII. SYMMACHVS TIMASIO
[1] Petitio domini et fratris mei Stemmatii monitorem magis apud te quam precatorem requirit. Nam cum tanta sit tibi eius antiquitas, ut uotum nostrum fauore praecurras, laborem rogandi in lucro habere debemus. Breuiter igitur quid tui poscat, aduerte. Subsidia uitae quae bona dici solent, ubi census uberior est, infortunio proscriptionis amisit. Haec in magno reip. gaudio tuis potissimum meritis repensanda committit. Suscipe, oro te, plenum bonitatis negotium et amici inopiam, cui miserae ualetudinis casus accessit, rei familiaris integratione solare. Vale.