XLIV. SYMMACHVS SIBVRIO

[1] Concedo in leges tuas et ἀρχαϊσμὸν scribendi non inuitus adfecto. Tu tamen fac memineris illud potius simplex nonnullis uideri, quod sequentis aetatis usus recepit. Vis ut epistulis nostris more maiorum nuda nomina praeferantur? Si tibi uetustatis tantus est amor, pari studio in uerba prisca redeamus, quibus Salii canunt et augures auem consulunt et decemuiri tabulas condiderunt. Iamdudum his renuntiatum est, ut successio temporum placita priora mutauit. [2] An si nobis scribenda sit forensis oratio, Iouem deosque ceteros Catonis lege praefabimur, ne nobis uitio detur uel neglegentia antiquitatis uel inscitia? Atqui praestat Tullium sequi, qui ignorata maioribus usurpat exordia. Sed quid ego de hoc plura, cum sim tibi dicto audiens atque herbam dederim uoluntati tuae? Vt saepe scribas nequaquam orandus es mihi. Efficiet adsiduitas litterarum mearum, ut mutui admonearis officii. Vale.