XLIII. SYMMACHVS SIBVRIO

[1] Fortunae tuae gaudia in meo aere duco atque huius sententiae te nobis iudicem capio, qui animum meum spectatum habes, cum tuum consulis. Debebatur hoc teneris temporum bonis, ut consilio publico uir laudatus accederes. Ergo quia res sese ex uoto omnium dedit, perage operam iudicio tanti principis congruentem. Vrguet te expectatio bonis semper onerosa. Nam etsi dignos respicit, periculo tamen proxima est, dum sibi amplius pollicetur. [2] Habes saeculum uirtuti amicum, quo nisi optimus quisque gloriam parat, hominis est culpa non temporis. Vides certe: ut ille ipse qui Romanis rebus antistat, ad bonum publicum natus est, non tibi aduerso nunc amne nitendum est, secundo, ut ita dicam, cursu probae artes et uirtutes feruntur. Sed haec tibi plenius tuus animus quam stilus noster expediet. [3] Ego amici functus officium admonentis potius quam docentis personam recepi et spero actutum fore, ut expectatione quae de te magna est, maior habearis. Nec ego istius modi scriptum recepissem, nisi apud me liqueret, quod emendato pectori bona uerba mandarem. Quod restat, memento salute referenda et tuum munus exequi et mei officii diligentiam prouocare. Vale.