AD HILARIVM

XXXVIII. SYMMACHVS HILARIO

[1] Cum has ad te litteras darem, lectulo aeger tenebar iam quidem a periculo uindicatus sed adhuc inops uirium quae subinde incertis febribus deteruntur. Inter haec tamen mala ualetudinis meae amicis negotium dedi, ut pignus commune consultu patrum uiris consularibus iungeretur. Habita est ratio meritorum tuorum; nihil enim gratiae meae dico delatum. Acta amplissimi ordinis Datiano honesto uiro tradidi, quae ubi in manus tuas uenerint, amicitiae me satisfecisse pronuntiato. Nihil enim malo quam honesti officii diligens iudicari. Vale.

XXXIX. SYMMACHVS HILARIO

[1] Valetudinis meae uigor coepit adsurgere: fas est, ut iam de me scribendi adsiduitas exigatur. Maneat tantum sanitatis fides, quam plerumque sollicitat hiemis iniuria. Nimis enim tenera atque inbecilla est ratio conualescendi et ante medicas manus opem caeli clementioris expectat sanitas. Ne tibi uideor medendi arte mihi morbi diuturnitatem dedisse. Volo enim ut memoriam malorum ioci uenustate frangamus. Sed iam aliquid etiam de Repentino optimo iuuene dicendum est, cuius ego adsiduitatem desideraui; quam mihi, ut arbitror, uerecundia eius negauit, cum fiducia ex te sumpta praestare debuerit. Erit tamen copia melior, qua intellegat non se debuisse deserere, quem frequenti testimonio tuo de se nouerat credidisse. Vale.

XL. SYMMACHVS HILARIO

[1] Recte ualeo. Hoc enim scribendi debet esse principium, quod maxime expetunt uota lecturi. Aeque tibi oblatum uigorem nimis gaudeo; nam me indicio tali nuper hilarasti. Illud quoque in summam pono laetitiae, quod te memorem mei honorificentia proximae scriptionis ostendit. Cuius rei gratiam silere non debeo, ut hoc inuitamento ad perseuerantiam litterarii muneris prouoceris. Vale.

XLI. SYMMACHVS HILARIO

[1] Mentis tuae est pia et iusta mandare. Quod ideo praeloquor, ut et implesse me noueris, quae pro filio Baebiani uiri clarissimi iusseras, et probasse. Superuacua igitur fuit postulatio litterarum tuarum; moneri enim me de hoc oportuit non rogari. Quid quod etiam mihi cum illo summa familiaritas fuit? Vnde factum est, ut aequitati petitionis fauor amicitiae iungeretur. Quid multa? Venient in manus tuas commentaria curiae nostrae super eius absolutione confecta, quae indicent tuae uoluntati et Baebiani reuerentiae delatam cupitorum celeritatem. Sat huius operae. Peto litteras crebriores quarum tibi pro facundiae tuae opibus facilis liberalitas erit, mihi pro cultu mutuo pretiosa perceptio. Vale.

XLII. SYMMACHVS HILARIO

[1] Denuo obligo fenore litterarum bonae fidei debitorem. Recepta enim salutationis uice quam mihi proxime reddidisti, nexu istius muneris te uacare non patior. Hoc autem mihi solum praestabit iste contractus, ut indicia prosperorum, quae de me accipies, tuorum bonorum uoluptate conpenses. Vale.