AD ANTONIVM

LXXXIX. SYMMACHVS ANTONIO

[1] Non incognito quidem nobis eloquii splendore nituisti, sed magnis rebus adcommoda et maiestatis scriptis aptata gloriam, quam magisterio ante quaesisti, recens auxit oratio. Nam praeter loquendi phaleras, quibus te natura ditauit, senile quiddam planeque conueniens auribus patrum grauitate sensuum, uerborum proprietate sonuisti. Denique etiam hi, quorum Minerua rancidior est, non negant facundiam tuam curiae magis quam caueae conuenire; et illi, quos coturnus altior uehit et hi, quos structurarum pigmenta delectant, neque tristem soliditatem neque lasciuum leporem consona laude celebrarunt. [2] Haec sunt enim condimenta tui oris et pectoris, quod nec grauitate horres nec uenustate luxurias, sed ratione fixus ac stabilis germanos colores rebus obducis. Nolo igitur expectes iudicium meum, ne amore delinquam. Quid uaria ingenia senserint, intimaui. Fuit enim in illa oratione quod unusquisque diligeret et pro ingenii sui qualitate laudaret. Quare sequere coepta felicia et te in omnibus aemulare. Nobis ad testimonium religionis satis est non siluisse sententiam ceterorum. Vale.

XC. SYMMACHVS ANTONIO

[1] Etsi amore conuenior, ne sim circa te auarus officii, nunc tamen libentius quam saepe alias scribendi munus insisto; primo quod abitio fratris nostri Marii quodam uiatico carere non debuit, dehinc quod litteras meas putaui plusculum commendationis habituras, si tibi per eum, quem sancte atque efflicte diligis, redderentur. Fit enim plerumque, ut leuia rerum portator festiuus exornet. [2] Alia quoque de causa studii mei ardor incanduit, quod tecum super talis uiri laude gratulandum putaui, qui e prouincia suburbana tantum reportat publici desiderii, quantum reliquit exempli. Non dicam dolo utpote subpalpandi nescius: uiget in eo uena fraterna eoque magis factum est, ut discessum eius inpatienter feramus, qui in uno frui uidebamur ambobus. Vereor protelare testimonium meum, ne magis laudi eius obsecutus iudicer quam pudori; nam, quorum mens honesta est, eorum inbecilla frons est. Tu conice plura de paucis, quae nunc insinuare non decuit, sed per alium scribere non pigebit. Vale.

XCI. SYMMACHVS ANTONIO

[1] Dudum te, mi frater, silentio indulgere mirabar. Ea res inpendio augebat dolorem, quod ipse minime scribendi obseruantiam neglegebam. Simul atque accepi litteras tuas, animum subiit laetitia, querella deseruit. Amicitia enim cito sanatur officio. Tu quoque ita paginam melle eruditissimi oris obleueras, ut quaelibet offensa tamquam Lethaeo poculo mergeretur. Verso igitur stilo, gratiam fateor, qui expostulare meditabar, adiciens postulatum, ne unquam supersedere litteris perseueres. Quod si scribenda defuerint, mihi satis erit, ut tibi gratuler sospitatis. Vale.

XCII. SYMMACHVS ANTONIO

[1] Dulce certamen est familiaris officii et ideo iure ambo cauimus, ne alternis epistulis uinceremur. Gratulor igitur pares nos esse non solum adfectione mentium sed etiam uicissitudine litterarum. Curabo tamen posthac, ut obsequii mei trutina et libra praeponderet, ne uideatur inertiae quoddam esse conludium semper aequa lance censeri. Itaque scribam saepius, modo facultas commeantium non desit optanti. Ita fiet ut et ipse laudem sedulitatis adfectem et te curis publicis occupatum ad rependenda conloquia adsiduitate sollicitem. Vale.

XCIII. SYMMACHVS ANTONIO

[1] Sanctum Zenonem commendare non debeo, quem scio ad clientelam tuam et amicitias pertinere; sed tanta in eo morum probitas est, ut laudes eius silere non possim. Itaque uirum bonis omnibus merito suae sedulitatis acceptum quaeso etiam me precante propensius fouere digneris, praestaturus et tuae famae, quae debet omnium ore celebrari et interuentui meo, ut has litteras sibi intellegat profuisse. Vale.