XXXIV. SYMMACHVS AVSONIO
[1] Plenum laboris negotium gero, qui conpellare totiens tacitum perseuero. Contra nisi instigare pergo atque exculpere a te aliquid litterarum, gliscet obliuio. Siue igitur hoc officium meum sedulum iudices seu molestum, stat sententia honorem tuum celebrem praestare colloquiis; adeo mihi ueteris in te amoris nulla discessio est. Et merito, nam amicitiae operam nusquam locaui aeque bene. Propterea silentium tuum conqueror. [2] Facit enim tenerior adfectio, ut sit querella procliuior. Mollis est animus diligentis et ad omnem sensum doloris argutus. Si neglegentius tractes, cito marcet ut rosa, si durius teras, liuet ut lilia. Legisse me memini uultu saepe laedi pietatem: quid ille tam serius arbiter super continuo silentio ac dissimulato scribendi munere censuisset? Tecum haec pensius aestimabis, sed mihi religio fuit tegere quae dolebant. Nam ut in te animi usque pendeo, ita opere maximo usuram tuae unanimitatis expecto. Vale.