CIV. SYMMACHVS PETRONIO ET PATRVINO
[1] Video Flauiani filii mei honorem propterea hucusque iacuisse, ut ei testis melior eueniret. Inciderat in tyranni beneficium iudicio bonorum temporum reseruandus et praestitit illi amissio praefecturae quod mutauit auctorem. Quae igitur uerba tantum munus aequabunt? Coniungite, oro, uos nobis ad referendas praecelso uiro gratias. Nam cum singuli uincamur rei magnitudine, opus est laudatoribus multis, ut numerosum munus impleat onus debiti. [2] Et sane dominus pectoris mei, a quo profectum est beneficium, non ex alterius uerbis sed ex gaudio conscientiae mensuram facti sui colligit nec ignorat talia esse quae praestat, ut uincat spem solutionis. Nos tamen gratiae uicem fide amicitiae et obseruantiae rependemus damusque huius rei animos obsides quibus satisfaciunt liberi lucis auctoribus. Piis enim contractibus amor sufficit. Vale.