C. SYMMACHVS LONGINIANO
[1] Sentio, quid mihi adfectionis inuicem deferre digneris, sed uehementer admiror quod dominum <et> filium meum Flauianum qui te parili amore conplectitur erga amicitiam tuam esse inparem suspiceris. Si igitur aliquid in adsertione mea putas esse grauitatis, te oro ut huiusmodi persuasionem me adsertore deponas et exclusis aliquorum susurris constantiam serues sanctis moribus tuis et amicitiae congruentem. Certe si quid in notitiam tuam aemulus sermo peruexit, mecum, quaeso, participes, ut amaritudo quae ex aliorum insimulatione concepta est fidis purgationibus diluatur. Vale.