XXXV. SYMMACHVS DECIO
[1] Animum meum Campani litoris commemoratione sollicitas; sed nobis quoque in Praenestino rure degentibus non minus suppetit uoluptatum. Sint licet plures hominum sententiae quae maritimis montana postponant, ego tamen uitandis aestibus magis iudico nemorosa quam cultu aperta congruere.
[2] Adieceras ad inritamentum profectionis nostrae filium meum Flauianum breui tecum futurum. Huius ego praesentia iam diu defruor. Ex quo intellegis sortem meam multo esse potiorem; nam et conparationem loci utriusque in ambiguo conlocaui et societatem pignoris mei, qua maxime gloriabare, in fructum meum transtuli. [3] Ergo tu potius remetiri ad nos uiam mutata condicione deberes. Adde satietatem quam tibi adtulit copiarum longus usus; nam Campania, ut est absentibus desiderabilis, ita facile explet morantes. Sed de hoc non ibo longius, ne regioni illi quae nobis acceptissima est denuntiare, si uenero, fastidium meum uidear. Vale.