AD ATTICVM
XXX. SYMMACHVS ATTICO
[1] Est quidem mihi ruris otium uoluptati, sed antiquiorem tui iudico uoluntatem; quare officiis consularibus, si fors dictum iuuet, spectator et conuiua non deero. Vale.
XXXI. SYMMACHVS ATTICO
[1] Retrahere nos e Campaniae gremio Tiburtis agri laudibus studes. Est ille, ut praedicas, in tuo rure densus cupressis et fontium largus et montano situ frigidus. Sed haec mihi desideranda, si te mora uberiore tenuissent; nunc properato in Vrbem reditu nescio quam mihi fastiditi loci suspicionem dedisti. Habent enim saepe uoluptates satietatem. Quod si ita est, satisfactum Formiis puto, quibus renuntiaueras, cum tibi etiam praelata displiceant. Vale.
XXXII. SYMMACHVS ATTICO
[1] Relegere iter et in conspectum uestrum tandem redire meditamur, licet filii nostri uirium uacui sint et me febrium noxa temptauerit. Minuetur tamen labor interuallis breuibus mansionum. Spero locorum mutatione processurum aliquid optatis. Curam in me diligentiae tuae usu probatam crescere in dies gaudeo; cui inpense uerbis gratias agerem, si id laudis potius adfectatione quam sincera pietate faceres. Vale.
XXXIII. SYMMACHVS ATTICO
[1] Proxime ad te indicium salutis meae pertuli necdum quod inuicem de prosperis tuis legerem reddidisti: non piget tamen ante solutionem religiosum fenus iterare. Tanta est enim securitas animi in nos tui, ut repensum putem quidquid ab amante debetur. Vale.
XXXIV. SYMMACHVS ATTICO
[1] Salutationis honorificentiam praelocutus Gaetulici agentis in rebus exequor postulatum, qui a te iustum fauorem per me optat adipisci. Humanitatis tuae est amplecti probabilem uoluntatem numerumque eorum qui te iure suspiciunt adiectione noui cultoris augere. Vale.