XX. SYMMACHVS ATTALO
[1] Villa Tiburs quae proxime in ius tuum uenit maioris ingenii praedicatorem requirit; ego tamen linguae modicus, ut potero, uerbis honorem loco faciam. Quid hic in positu aedium uenustatis est! Quantus ex edito late in plana iactus oculorum! Frequentare has sedes Orchomenias dixerim deas, atque eas sedulo adnisas ut te conciliarent aedibus suis dominum. Perge igitur, ut facis, et uictis aeuo redde nouitatem. Multo hoc factu promptius, quam quod Hesiodum ferunt posito senio in uirides annos redisse. Interea gratulare nobis bonam ualetudinem quae ut tibi quoque longum secundet inter fastigia est uotorum meorum. Vale.