AD ATTALVM
XV. SYMMACHVS ATTALO
[1] Amicitiae nostrae contemplatio spem mihi aduentus tui fecerat: prope est ut errasse me credam, qui te speraui in conspectum parentis sponte uenturum. Quando igitur sine ambitu nostro recte facere nescis, oratus adpropera, et si te superbum Tibur expleuit, Laurentibus siluis amoena commuta. Nec uerearis ruris horridi denuntiationem: in oculis est uenantibus mare, celebri itinere uilla praestringitur; in ipsa igitur ferarum cubilia planus ac patulus accessus est, et si haec abessent, anteiret nimirum sermo inter nos mutuus et litterarum liberalis conlatio Tarentinas aut Siculas uoluptates. Quare si tu quoque huic sententiae manum porrigis, adde te rusticantium numero et paulisper Catones atque Atilios aemulare, quos uomis et stiua ad consulares misit secures. Vale.
XVI. SYMMACHVS ATTALO
[1] Vicem sermonis mei desiderasse te gaudeo, sed amolior inuidiam neglegentiae. Parata enim responsa deseruit tabellarius tuus excitus, ut fando conperi, ualetudinis tuae dubio. Agnoscis nempe infucatas esse neque ex alto trahi cessationis meae causas. Non ibo longius, quia breuis est adsertio ueritatis.
Nunc sanitatem tibi gratulor, qua post nimium metum cognita multum diluxit in pectore meo gaudii. [2] Indicium autem respirantis uigoris litterarum tuarum iucunditas praetulit. Petis namque ut tibi ad confirmandam ualetudinem stili mei remedia subministrem. Festiuitas ista Baiana est; nimiis te salibus sinus Lucrinus infecit. Estne aliquid in uerbis meis, quod aures tuas sospitet, quod medicinam sensibus faciat? Credo, consentio. Nam plerumque amara haustu ad salutem ualent et sucis tristibus adfecta refouentur. [3] Sed nimium quantum auarus es qui Flauiano meo praesente quicquam requiris, in quo tanta rerum bonarum delenimenta sunt, ut mihi quasi apud Sirenas aut Lotophagos haesisse uidearis. Atque utinam uestro otio iungerer; plus de uobis caperem salubritatis, quam tu desideras, qui a me solas litteras poposcisti. Vale.
XVII. SYMMACHVS ATTALO
[1] Ne ego frustra hactenus tacui, dum te promissi certus opperior. Tandem redeundum mihi est ad consueta solacia meliorum desperatione. Et fortasse suscenses diuturno silentio meo? Id uero etiam reliquum est ut inritus expectationis arcessar. Heres igitur iuris tui super ordiendo itinere <promptus ero> stare promissis. Me esse contentum tali leuamine non pigebit; hoc certe officiorum conmercio aut solabor quod non uenis, aut merebor ut uenias. Vale.
XVIII. SYMMACHVS ATTALO
[1] Proxime de Formiano sinu regressus in larem Caelium domo iamdiu abesse te conperi. Datum mox negotium est Theophilo communi amico et nunc itineris mei socio, ut et ad te in Tiburtem agrum reditus mei nuntius pergeret et salutationis uerba perferret. Hunc tu, ut es curiosus rerum mearum, quasi aliqua tibi in nos decreto publico inquisitio esset tributa, uersando palam facere coegisti quae foris gesseram. Nam hoc confessae sunt litterae tuae quas idem uir optimus Theophilus reportauit.
[2] Fuerit benignitatis tuae actuum meorum fastigia et capita disquirere — utrum crebra uectatio campi aut maris ualetudinem meam iuuerit, an ullus agris nostris cultus, aedibus nitor, pecori numeris accesserit, quid adfluxerit edulium copiarum, utrum consularem mensam succinxerit modus uoluntarius, an umquam Formias uicina urbe aut longinquiore mutauerim —: etiamne explorare te fas fuit, quid procul ab arbitris studiorum meorum cura contulerit in paginas, utrum me operatum ceris stantes plerumque oculi et palloris signa detexerint? [3] Exploratorem te stilus meus patitur. Doces amicos suspicionum uias, et si dici potest, odore atque uestigiis scripta nostra uenaris. Num ego scire postulo quid in Tiburtibus pomariis litterarii operis exerceas? Solum hoc fama attulit balineum tibi nuper extructum, cui torris unus ad iusti caloris pabulum satisfacere narratur; lectitasse autem te in multo otio utriusque linguae auctores, ipse index fuisti. [4] Ego tamen non quaero an aliquid et scripseris. Animaduerto enim te conscientiae gloria proprii operis accensum uoluisse cognoscere an ego quoque idem fecerim.
Sed iam omissis epistulis uelim redeas, nisi forte balnei tui breuis sumptus hortatur ne deseras parsimoniae consuetudinem. Vale.
XIX. SYMMACHVS ATTALO
[1] Duo pariter commissa in amicitiam redemisti epistulae tuae salibus: diu afueras, nihil scripseras. Quis Colchus aut Thessalus cantu aut manu has offensiones leuasset? Ergo ob epistulae delenimentum ueniae pretium feres. Sino ut amici tui nuptiale festum curae uacuus exerceas et urbem Tiburtem quae nuper tibi faces praetulit communem Iunoni et Herculi facias. Reuerteris, ut spero, post repotia in Caelium larem: uel si adhuc iuuat aestiuos dies in pomariis tuis ducere, iterum tibi indignatio mea litterarum tuarum melle placanda est. Vale.
XX. SYMMACHVS ATTALO
[1] Villa Tiburs quae proxime in ius tuum uenit maioris ingenii praedicatorem requirit; ego tamen linguae modicus, ut potero, uerbis honorem loco faciam. Quid hic in positu aedium uenustatis est! Quantus ex edito late in plana iactus oculorum! Frequentare has sedes Orchomenias dixerim deas, atque eas sedulo adnisas ut te conciliarent aedibus suis dominum. Perge igitur, ut facis, et uictis aeuo redde nouitatem. Multo hoc factu promptius, quam quod Hesiodum ferunt posito senio in uirides annos redisse. Interea gratulare nobis bonam ualetudinem quae ut tibi quoque longum secundet inter fastigia est uotorum meorum. Vale.
XXI. SYMMACHVS ATTALO
[1] Postquam mihi litteras tuas raedarius meus reddidit et salutatio ex itinere reportata obseruantiam nostram soluit religione, datus est mihi aditus crebro, dum aberis, tecum loquendi. Quare ab iis ordior, quae in uoto tuo prima sunt. Deum pace mea atque unici mei sanitas uiget. Vrbanas turbas Vaticano, in quantum licet, rure declino et tamen, si quando in coetum uocamur, ad obsequium consilii publici pedem refero. Scio te nihil amplius uelle de nobis. Tantumdem pernoscere rerum tuarum desiderii modus postulat. Vale.
XXII. SYMMACHVS ATTALO
[1] Longa me deliberatio habuit an tibi honorem facere sub iusta reditus uestri expectatione deberem. Verebar enim ne festinatio tua solaciis obuiis frangeretur. Sed hoc ambiguum soluit ratio contraria quae spem dedit has litteras reuertenti stimulorum, non frenorum instar futuras. Et consulto adfecto breuitatem solam tibi deferens dictionem salutis, ut uerborum meorum haustus exiguus efficacior sit ad sollicitandam sitim quam ad explendam. Vale.
XXIII. SYMMACHVS ATTALO
[1] Requirunt me, credo, oculi tui, mens adesse non dubitet. Mecum enim diligentia tui peregrinatur totumque animi adfectione circumfero. Nihilominus exerceo stilo amicitiae uoluptatem; quod si tu quoque inuicem feceris, eueniet ut longum fruar otii possessionem, quia non negabis quod me posset abducere. Vale.
XXIV. SYMMACHVS ATTALO
[1] Ad Neapolitanam prouectus oram litteras sumpsi, quibus nos in aduentum tuum Bais residere iussisti. Adserebat perlator epistulae imminere excursum tuum calcibus suis. Quid facerem, cum me nec locus idem teneret? Expeditius uisum est ut a te potius gratiam continuandi ad nos itineris posceremus. Amicos enim, non Baias desiderasti, nisi forte illo luxuriae sinu traheris. Comitabimur te, si eo redire malueris, quamuis regionis istius caelum salubrius et pares copiae sint. Erit optio tua intendere iter an relegere debeamus. Ad defensionem meam pertinet eo redeuntem te sequi, ubi aduentantem expectare non potui. Vale.
XXV. SYMMACHVS ATTALO
[1] Si respondisses epistulae meae, leuasses onere conscientiam tuam: nunc nostram taciturnitate iuuisti. Repensa enim officia laetitiam mihi praestant, negata uictoriam. Et scio ex abundanti posse te facere quod nos multo sudore destringimus. Sed quia inuides bona uerba lectoribus, ne uim facere existimer auaritiae tuae, dispendium meum deuoro. Vale.