AD SYMMACHVM FILIVM
I. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Sume alacer paterni sermonis auspicium et deinceps officii parilis in nos esto munificus. Simul accipe, quod uoto tuo congruit, fasces praeturae tuae in eum annum feliciter proferendos, cui aduocata numinum uoluntate ego quoque laetus intersim. Optato igitur laetare processu et propagatos tibi annos uitae atque honoris interpretare (longiora enim fiunt, quae differuntur) nec dubites utrique nostrum prospexisse Fortunam, ut et tuus magistratus iuuetur praesentia patris et ego festorum tuorum coram defruar uoluptate. Vale.
II. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Vbi primum scribendi mihi ad uos copiam familiaris ingessit occasio, non distuli desiderium tui scriptione testari, ut salutis meae certus tuam cures et subinde absentiam meam litteraria uoluptate soleris. Vale.
III. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Secundas ad amabilitatem tuam litteras mitto, ut sit adsiduitas sermonis mei utrique solacio. Tu quoque studium meum, quotiens domnus frater tuus occasiones reppererit, aemulare, ut et salus tua mihi securitatem tribuat et scriptorum iucunditas uoluptatem. Vale.
IV. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Circensium sollemnitati consularis magnificentia satisfecit; ludorum adhuc et muneris splendidissimae imminent functiones quibus ante Februarias nonas, ut opinamur, inpletis iter ad nostra relegemus. Haec eo scribo, ut laetitia amabilitatis tuae spe meliore pascatur. Vale.
V. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Credo alias litteras meas in manus amabilitatis tuae ante uenturas; huius namque epistulae portitores lento itinere mulos reduces prosequentur. Ego tamen salutationis munere abstinere non potui: malui enim ut redundaret officium sero peruectum, quam ut desideraretur omissum. Tuae amabilitatis necdum ullam epistulam sumpsi. Quaeso ut huius tibi muneris summa curatio sit; ex tuo enim metiri animo potes quid leuaminis absentibus tribuat adsiduitas scriptionis. Vale.
VI. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Desideratas proxime amabilitatis tuae litteras sumpsi, quibus indicabatur et sedulitas animi tui et profectus ingenii. Sola epistulae breuitas nequaquam paterno desiderio satisfecit. Quod eo scribo, ut intellegas quantum ex sermone tuo ceperim uoluptatis, qui queror copiam defuisse. Quis enim optet satietatem nisi rerum bonarum? Posthac igitur indulgentius scribe, lux mea, ut pleniore stili tui munere legentis animus expleatur. Vale.
VII. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Accessit peregrinationi nostrae largior dies ex conperendinatione ludorum quos pluuiarum interuentus retardat. Sed uolo ut hanc dilationem salutis meae certus leniter feras et desiderium tui, quod apud me crescit ex mora, stili adsiduitate soleris. Vale.
VIII. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Confido solando animo tuo sermonis mei adsiduitatem posse sufficere; nam recentibus scriptis hunc addo sermonem cuius tibi lectio spem reditus mei pollicebitur, si fors praesumpta confirmet. Ratio autem huius aestimationis in aperto est, quia post magnificam ludorum consularium functionem sola adhuc arenae restat editio. Mutetur igitur animus in gaudium, et adeptum esse te crede quod possibilis coniectura promittit. Vale.
IX. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Scintillare acuminibus atque sententiis epistulas tuas gaudeo; decet enim loqui exultantius iuuenalem calorem. Sed uolo ut in aliis materiis aculeis orationis utaris, huic autem generi scriptionis maturum aliquid et comicum misceas: quod tibi etiam rhetorem tuum credo praecipere. Nam ut in uestitu hominum ceteroque uitae cultu loco ac tempori apta sumuntur, ita ingeniorum uarietas in familiaribus scriptis neglegentiam quandam debet imitari, in forensibus uero quatere arma facundiae. Sed de his non ibo longius. Perge interim quo te aetatis impetus et naturae ardor inpellit. Mei uoti caput est ut bene ualeas et supra annos tuos litterarum dote ditescas. Vale.
X. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Amico nostro Annio cursim praetereunti potui solam dictionem salutis iniungere: sed debuit tibi sanitatis meae fidem facere lectio <praesentium> litterarum. Esto igitur animo laetiore et spera, decus meum, frequentibus scriptis in notitiam tuam similiter uentura quae gaudeas. Vale.
XI. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Adsurgit animus meus, quotiens amabilitatis tuae sermo defertur; nam et sanitatis tuae adportat fidem et profectum ostentat ingenii. Hortor igitur ut me istiusmodi linguae tuae flosculis frequenter aspergas nec ullam cessationem tibi uindices, dum me breui aestimas adfuturum. Planiora enim mihi fient et faciliora omnia ad recurrendum, si paginis tuis reuertentis animus incitetur. Vale.
XII. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Magnum in modum sollicitauit me inaequalitatis tuae nuntius, licet securitas sanitatis iisdem litteris esset adiuncta. Quare animi incertus adpropero orans diuina praesidia ut te conpotem bonae ualetudinis et epistula mea et recursus inueniat. Haec enim uoti paterni impetratio faciet ut redisse delectet. Vale.
XIII. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Iter meum famae uarietas retardauit. Nam dum exploro tuta et longitudinem uiae dierum interpositione distinguo, tandem sextum kalendas Martias Mediolanium per Ticeni longinqua perueni. Nunc laborem meum domini et principis nostri blandus sermo solatus est. Spero etiam legationem breui in notitiam diuini principis perferendam; siquidem uir cuncta praecelsus cui primas partes causae publicae noster ordo mandauit mox cum praesidiis ualidissimis adfore nuntiatur. Vestro silentio uehementer offendor atque ideo peto ut peregrinationis meae patientiam crebro iuuetis adfatu. Vale.
XIV. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO
[1] Cum ueredarii deesset occasio, priuato homini reddenda scripta commisi. Hunc ad uos arbitror sero uenturum. Vtrisque autem litteris eadem continentur quod sextum kalendas Martias Mediolanium multo anfracto circumuectus intrauerim ueneratusque dominum et principem nostrum cuius sermo diuinus itineris mei conpensauit laborem, in praesentiam uiri cuncta praecelsi comitis agenda produco; quem mox deo iuuante adfore nuntiorum confirmat adsertio. Nunc tuae curae sit, decus nostrum, peregrinationis meae curas stili adsiduitate solari. Vale.