LXVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Verum est nequire hominem cuncta pariter uoto amica sortiri. Quanto luculentius natalem mihi diem, si adfuissetis, egissem! Quod in reliquum saltem numerosis annorum processibus Fors orata praestabit. Interea, domina filia, honoratum me opimo lanificii tui monumento satis gaudeo; una quippe et amor in parentem tuum et industria matronalis inclaruit. [2] Sic priscae feminae uitam coluisse traduntur. Et illas quidem deliciarum sterile saeculum colo et telis animum iubebat intendere, quia inlecebra cessante <condicione> temporum uiuitur: tibi uero etiam Baiae adpositae curam sobrii operis detrahere non possunt. Renuntias stagna uerrentibus et residens aut obambulans inter pensa et foragines puellarum has solas arbitraris sexus tui esse delicias. Merito igitur te amo dignamque uiro tuo iudico, quando aeque nobis laus et uoluptas ex illius perfectione aduenticia, ex tua probitate genuina est. Valete.