LIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Anteriores litterae tuae quas mox aliae consecutae sunt spem mihi aliquatenus reditus tui fecerant; secundae promissa uacuarunt, ita ut post multas causas negationis meo consilio sequenda committeres. Sed ego cogitans primo filiae meae conturbatam ualetudinem, quae spoliari solacio tuo non potest, dehinc stomachi tui inbecillitatem quam esse inparem scribis itineri promouendo, tunc consilium amici paterni otium praeferentis, dehinc expectationem inlustris uiri quem diu existimas afuturum, praeterea interpretationes hominum qui te, ut ais, opinabantur munus publicum recepisse in occasionem negotiorum tuorum, permissam mihi deliberationem uobis refundo. [2] Iniquum est enim tot oppositis quaestionibus obnoxiam fieri sententiam meam et fidem suadentis incertis futurorum casibus obligari. Interea constituendae rei dies existimo prorogandos et epistulam tuam magistratui tantisper reddere temperaui; primo quia reuerentiae nuda est, dehinc quia causas negationis infra deuotionis magnitudinem praetulit et quod nossem pluribus legenda quae scripseras. Volo igitur ut reuerentia cumulatiore et grauioribus querellis excusationem tuam munias, si uoluntas manserit laboris et itineris deprecandi. Valete.