VII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Taburnius euocatum me esse non siluit et fortasse miremini nihil super ea re meis paginis indicatum; sed quia multis ac necessariis causis domi manere decreueram, inanis esse operae iudicaui inrita ad uos et dissimulata perferre. Credo autem sanctae unanimitati uestrae inconperta non esse quae me a peregrinandi consilio retraxerunt. Nam et fractam ualetudinem meam nostis, et unici mei solitudinem contemplamini, et eruptiones fluminum usque ad metum diluuii conperistis, pontium quoque ruinas et montium labes apud uos, ut arbitror, fama non tacuit. [2] Ex quo factum est ut ceteri quoque ueniam postularent, quos similis accitus exciuerat, praeter Arcentium et Euangelum, quorum alterum uigor adulescentiae, alterum incautus animus obiecit incertis. Intellego uos profectione hominis non amici posse terreri; sed ut hunc scrupulum reiciatis admoneo. Nam et meis litteris multa curata sunt et proficiscentibus datum negotium est, ut aemuli obtrectatio repellatur. Quare curarum uacui agite otium meque, ut facere dignamini, scriptorum adsiduitate refouete. Valete.