LIBER SEXTVS
AD NICOMACHOS FILIOS
I. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] De rebus liquidis atque manifestis rectius natura quam fama consulitur. Ergo in tenui patriae uictu superioris prouidentiae laudem refotam non ex ore multitudinis sed ex ratione humani ingenii colligamus. Necesse est enim seros aestimatores beneficiorum, cum succedant angustiae copiis, dissimulatam gratiam conlatione sentire. [2] Et plebes quidem nostra paucorum studiis antehac in odium tanti ciuis subacta testatur propalam paenitendi correctionem; collegarum uero notissimus peruicax liuor non sinit fateri quod cogit ueritas iudicare. Quare tacito adficiuntur rubore et conuictorum similes proferre de uobis nequeunt quae sentire coguntur.
[3] Sed haec longius exequi non est necesse; sufficit enim redisse ad conciliationem famae uestrae publicum testimonium. Viuat modo et in patris celebri memoria solacium tuum et in tua salute paterna reparatio. Valete.
II. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Hilaratus est mihi dies litteris uestris et festiuitatem nataliciam domus nostrae desideratus sermo geminauit. Sed decursa paginae lectione conrugauit frontem mihi adiecta subscriptio quae uos de peculio Petroniae agitari iurgiis indicauit. Arbitror tamen, si Marcianae sororis uestrae non sit clauda promissio, successionis ambiguum domestice posse remoueri, cum ad examen meum quod ipsa delegit documenta negotii miseritis. Quae autem capita quaestionum pars aduersa commoueat, subdita enumeratione signaui, ut sancta unanimitas uestra informata oppositis inuicem pro se respondenda meditetur. Valete.
III. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Praefato opus est, si ardua postulentur; pronis ac facilibus admoueri ambitum non oportet. Breuiter igitur et strictim quid frater meus Fuluius de uobis fauoris poscat aduertite. Sororem Pompeiani olim uiro maturam te auspice in manum optat accipere nec genere minor et re fortassis uberior. Nam laudabiles uitae eius artes et ex bonorum amictiis spes secundas inter sponsalia ornamenta non numero: sibi enim quisque habet quidquid laudi et spei ducitur. Mihi autem tanta est perficiendae coniunctionis huius antiquitas ut in graui dono habiturus sim, si illius uotis cura uestra profuerit. Cum igitur res incepto honesta, effectu facilis postuletur, quaeso ut in promouendo negotio, quantum me uelle conicitis, adhibeatis industriam. Valete.
IV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Aegritudinem meam quam dexterae manus dolore sustineo nuntiorum acerbitate duplicastis. Acrior autem me cura distringit, quod scio filiae meae ciborum et potuum continentiam non posse suaderi. Anxius igitur uulnere animi et corporis morbo usque ad subscribendi possibilitatem litteras differre non potui, sed dictatione properata magis sollicitudini meae quam consuetudini satisfeci. Et primo ut timorem meum responsis leuetis exoro; dehinc te, domina filia, precor ut saluti aduersa declines et interpellatam totiens ualetudinem repares auxilio temperantiae, quia non solum sanitati commodat, uerum etiam ad testimonium prudentiae pertinet noxiis abstinere. Valete.
V. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Seuerianum primorem Literninae urbis a publica interpellatione reuocaui, ne sancto amico nostro Seuero inuidiae aliquid conquestio eius adferret. Promisi autem media unanimitate tua, decus nostrum, si quid inter eos concertationis est, posse finiri atque ideo quaeso ut uiro optimo Seuero terminandae apud te litis auctor esse digneris. Valete.
VI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Tamquam adhuc negotiorum uestrorum nescii agendis rebus formulas praefinitis. Et ego unanimitati uestrae utriusque exitum causae iampridem retexui et credo in manus uestras per milites uicarianos delata quae scripseram. Merito enarrata et conperta non repeto; hoc solum etiam nunc notitiae uestrae ostentationis pudore subtraxeram misisse me necessarias litteras quibus amici de tutoris fraudibus instruantur et puto, si fors inceptum iuuet, decernendum aliquid quo frangatur obnoxius.
[2] Quod uero iter ad proxima Vrbi praedia distulistis, quamquam uestri cupientissimus inprobare non possum. Allegastis enim piam causam morarum atque ideo desiderio meo necessitatem religiosae adfectationis antefero. Haud scio an morantibus uobis aliqua inuitatio nos potius in Campaniam possit educere. Sed hoc relinquatur euentui; nos interim mutua desideria scriptione foueamus. Solaciis enim leniendus est animus, quotiens protelantur optata. Valete.
VII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Taburnius euocatum me esse non siluit et fortasse miremini nihil super ea re meis paginis indicatum; sed quia multis ac necessariis causis domi manere decreueram, inanis esse operae iudicaui inrita ad uos et dissimulata perferre. Credo autem sanctae unanimitati uestrae inconperta non esse quae me a peregrinandi consilio retraxerunt. Nam et fractam ualetudinem meam nostis, et unici mei solitudinem contemplamini, et eruptiones fluminum usque ad metum diluuii conperistis, pontium quoque ruinas et montium labes apud uos, ut arbitror, fama non tacuit. [2] Ex quo factum est ut ceteri quoque ueniam postularent, quos similis accitus exciuerat, praeter Arcentium et Euangelum, quorum alterum uigor adulescentiae, alterum incautus animus obiecit incertis. Intellego uos profectione hominis non amici posse terreri; sed ut hunc scrupulum reiciatis admoneo. Nam et meis litteris multa curata sunt et proficiscentibus datum negotium est, ut aemuli obtrectatio repellatur. Quare curarum uacui agite otium meque, ut facere dignamini, scriptorum adsiduitate refouete. Valete.
VIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Redditae sunt nobis litterae uestrae, cum in Ostiensis uiae septimo degeremus, et ilico per inlustrem uirum uicarium petitu meo actorum processit editio. Sed puer uester inconsultis atque ignorantibus nobis Vrbe discessit, ut est seruis familiaris inprobitas. Vestra in manu est utrum hoc inultum esse patiamini. Interea filiam meam iactari instaurato languore non siluit. Cuius nuntii uulnus alte incidit pectori meo nec abolebitur metus, nisi mutua scriptione fidem sanitatis eius accepero. Facite igitur, oro uos, ut formidinem meam securitas protinus reportata commutet. Valete.
IX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Frater meus Censorinus de confinio Baianorum praetoriorum conquestionem temptat iterare, quam didicit inter me et actores filii mei Pompeiani dudum esse finitam. Adhibiti namque inspectores muro qui inter aedes a summo monte descendit diuidi loca nostra dixerunt; quorum iudicium nouus possessor credit posse rescindi. Quaeso igitur, adhibito Felice amico nostro et Castore, ueri arbiter esse digneris et sanctitate tua coram locuta inanis adtemptatio conprimatur. Dehinc, cum fratri meo Censorino satisfecerit praeteritae iudicationis adsertio, tunc operi eius et molitionibus nouis decem tantum pedum ultra aedificia sua permittatur adiectio, ita ut partium fines et placito conprehensus adsensus et constructio interiecta discriminet. Valete.
X. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Rogatos esse nos audio ad officium consulare. Mihi quiescere et domi manere sententia est post anni superioris laborem; ipse quid statuas altius cogita et sapienter expende. Praesumo autem eos qui dicuntur acciti auctoritate praecelsi uiri edecumatos esse et his unanimitatem tuam consulto esse sociatam, ut ad agendas gratias sub occasione officii consularis excurras. Verendum autem est ne si excusandum putaueris, proximi rescripti impetratione uidearis offensus; et fortasse, quantum de incertis sperare fas est, error iste, cum feliciter adfueris, corrigetur. Hispanum rogatum esse non conperi. Considera igitur euentum partis utriusque. Ego denuo nuntiabo, si quid super hoc nouae cognitionis accesserit. Valete.
XI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Multa mihi ad uos scribenti pauca respondes et moleste fero mandatorum uestrorum calere principia usque ad sollicitudinem meam, mox autem per silentium frigere processus. Fortasse quaeratis quid etiam nunc referri in notitiam meam postulem. [2] Capuanae domus pretium scripseram cum uenditore decisum: nihil de eius confirmatione rescribitis; Samniticae possessionis reformatio et uindicta mandata est: tantum uacuatos dotibus agros sero docuisti; adhuc tamen nescio quid exhibitio iniuncta profecerit, cuius me expectatio rus ire non patitur. Vereor enim ne, quod saepe factum est, clandestina aliquid temptet obreptio. Quare aut instruite quid supersit negotiis explicandis, aut si res in uado sunt, iam mihi usurpandae secessionis aperite. [3] Cum fratre meo Censorino non moleste fero sub quolibet dispendio nostro de litoralibus spatiis iudicatum. Restat ut interiectu muri praetoria diuidantur, ne cessante indicio iudicationis rursus uicinae angustiae in alios sese terminos nitantur extendere. Valete.
XII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Amici litteris delectatus sum, quarum me lectorem esse uoluisti et uelim credas nihil eum de usurpanda animi remissione mentitum. Mihi uir inlustris iudex praetorianus ob conlationem senatus et alia remedia Vrbis angustae denuntiauit offensas, contristatus, ut adserit, curione quo praefectus Vrbi ludorum imperialium die, cum a senatu caro nobis praesentibus posceretur, oblationem communem populo publicauit. [2] Haec omnia ad destruendam promissorum suorum gloriam conposita suspicatur et in me solum, quia hoc referentibus placet, uertit inuidiam. Respondi, ut potui dignitate seruata, eius calori et, quantum legati Orientales adserunt, quibus ipse scriptorum meorum fecit indicium, cunctis responsa nostra placuerunt. Sed ne ratione et auctoritate uictus sileret, molliores postea litteras misit parem querimoniam continentes. Horum tibi omnium tradetur exemplar, ut noueris quibus fluctibus perstrepamur.
[3] In negotio autem sanctae unanimitatis uestrae, quod praeceptio iterata commouit, consilio trahendae solutionis utendum est et pars quae ad germanum tuum pertinet subicienda auctioni, ut huiusmodi iniuria factum iuuenis exaggeret aut expleat uoluntatem. Sed scire desidero quae potissimum praedia ad ius sancti fratris tui pro parte pertineant, ne per ignorantiam iuris tui corpora apparitionis error adtrectet.
[4] Fratrem uestrum Romae tantisper tenebo, quoniam subsidia annonae in dies uiginti oblatio prorogauit. Moleste igitur filia mea ferre non debet, si iumenta itineri eius deputata tardauero. Cetera filius meus Comazon uel quaerentibus uobis uel sponte narrabit. [5] De legatione mittenda ob angustias frumentariae rei usque ad reditum uiri excellentissimi comitis tractatus publicus differetur. Consilium sanctitatis tuae salubre mihi uisum est; itaque datis ad homines meos litteris statim iussi ex re nostra Apula ad Campaniam frumenta deferri. Valete.
XIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Adsiduitas epistularum superiorum scribenda consumpsit; sola nunc superest salutationis religiosa generalitas. Et sane, si qua suppeterent paginis persequenda, commeanti rectius crederentur. Tunc enim stilo indulgendum est, cum recipiendis mandatis proficiscentium persona non sufficit; nunc si quid scitu dignum putabitis, sine nostri sermonis excursu plenius a commeante discetis. Valete.
XIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Dubitare uos uideo an Rufini poenam secuta sit etiam publicatio facultatum. Fides praesto est imperialibus signata praeceptis; et tamen praedonis annosi merita pendentibus non fuit ambigendum quod spolia orbis desideraret aerarium. [2] Atque utinam tanto gaudio non obstreperet defectus annonae, quem nulla producit nouae frugis accessio. Praeterea ipsius cibi qualitas gignit horrorem, corrumpit ualetudinem corporum grauiorque hominibus talis alimonia quam poena ieiunii. [3] Solatur inter haec populum spes frumenti a patribus oblati et religiosa optimatium uoluntas tenet concordiam ciuitatis. Nunc uotis opus est ut diuina opitulatio inuehat commeatus, dum salus ciuium priuata conlatione producitur. Valete.
XV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] In eas angustias communis patriae fortuna deducta est, ut extrema uitanda sint. Itaque fratrem uestrum continuo ad uos opto dimittere, cui basternarios mox praebere dignamini, ut festinatio eius iumentorum adminiculis adiuuetur. Ceterum filiam meam uexari itinere, sicuti ante scripseram, non oportet, quoniam post incommodum graue ualetudo eius otio et quiete refouenda est. Valete.
XVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Praeuidi quem metum uobis fama aegritudinis meae posset incutere, quae cum soleat supra uerum de absentibus loqui, magnitudinem periculi mei ne fando quidem uidetur aequasse. Itaque ubi primum mihi formare litteras per ualetudinem licuit, non distuli lenire apud uos stilo quae uulgata credideram et quamuis modificandae sollicitudini uestrae prior sermo sufficeret, ad fidem tamen securitatis adtestatio secunda proficiat. Interea de ordinando reditu facite nouerim quid consilii ceperitis. Fateor enim molliore me esse adfectione post discrimen salutis nec ulterius posse suadere ut desiderio meo uestrum otium praeferatis. Valete.
XVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Amicitia animis non annis aestimatur; rudis igitur tibi eorum non uideatur aspectus, quorum in te cultus annosus est. Hoc eo spectat, ut noueris Auxentium et Marianum filios meos pudentissimos iuuenes inter laudatores tuos loco priore censeri atque ideo non cognoscendos nouo aditu, sed amoris foedere et religione recolendos. Nunc illis proficiscendi adtulit causam medicorum coactu imperata curatio. Nam Stabias ire desiderant, ut reliquias longae aegritudinis armentali lacte depellant: sed maiorem iudicant in tuo congressu esse medicinam. Tibi igitur adsignabitur eorum sanitas, si remediis herbarum salubrium fomenta benignitatis adieceris. Valete.
XVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Castori nostro ad Campaniam reuertenti largiora mandata de domesticis rebus quam scripta commisimus. Plura igitur auribus quam lectione noscetis. Horum pleraque ad statum pertinent patriae quam defectu alimentorum grauiter laborantem periculosum est inhabitare, impium et crudele deserere. Valete.
XIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Germano Taburni cui me auxilio esse uoluistis etiam salutis dubius adfuissem, si eorum praesentiam fors dedisset, quos ex usu eius oportuit conueniri. Satisfaciat igitur unanimitati uestrae animus meus, etiamsi uoti efficaciam negauit euentus. Ipse adhuc inualidus sed iam praefata dei uenia conualescendi securus haec scribo tantoque magis adsurgo uiribus, quanto mihi celeriorem sanctitatis uestrae reditum spes uicina promittit. Valete.
XX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Dudum sanitatem filiae meae integratam esse rescripseras; mox sequentibus litteris sollicitudini nostrae recidiuum aculeum subdidisti. Conflictor igitur nuntio recentiore, quia magis aduersa creduntur. Expecto anxie ut, si quid boni dies adtulit, indicetis. In eo autem quod uos discessus noster excruciat habitum meae mentis agnosco; sed adhuc desideriis mutuis praestat suadere patientiam quam paenitendum aliquid per inbecillitatem adfectionis ordiri. Mox cum germanus tuus de proximo, ut ais, speratus adfuerit, et felicem uobis et necessarium reditum diuidendae inter uos communionis causa praestabit. Valete.
XXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Fratris mei Entrechii spectabilis uiri liberos inpatientia paterni amoris acciuerat, quibus properandi causas inopia urbis adiecit; atque ideo recursum sine iusti temporis expectatione moliti sunt. Quapropter dum nauigatio intractabilis est, in oris Campaniae paulisper haerebunt; sed ne peregrinationis amara sustineant, humanitas uestra praestabit. Quare uicem meam suscipe, ut, qui nunc a nobis necessitate diuulsi sunt, animum se meum in te repperisse laetentur. Valete.
XXII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Dura commotio est quam gignit iniuria, sed mollire debet dolorem medicina patientiae. Nec deest uobis usus aduersa tolerandi, nam crebro ictum fortunae ferre didicistis. Quod si in secundis rebus ageretis, iure insolitis malis felicitas laederetur. Haec eo scribo, ut miratum me scias quod constantiam tuam lis priuata mutauerit, quam sub adfinium nomine, ut opinio mea est, Baiani litoris persultator animauit. Sed illi aliud mercedis erit. [2] Causae autem uestrae propugnaculum iudiciale non defuit: impetratum est quippe ab altero cognitorum ne inpune sit quod dissignauit apparitor, ab altero ut hereditas tuta praestetur. Ipsam quoque dominam quaestionis, cum se ex agro receperit, admonebo ut aut desistat incepto aut nouerit sibi grauiora esse referenda. Haec de rebus domesticis satis dicta sint.
[3] Patriae uero nostrae inter cetera frumentariae penuriae mala legationis ambitus nequiorem facem subdidit. Nam principio Postumianum et Pinianum duobus aulae summatibus iunxit electio sub ea expressione iudicii, ut in ipsis solis plena esse legatio diceretur. Interiectis diebus, cum mandata ordinis tractatus expenderet, Paulinum illis studia priuata iunxerunt. Hinc orta certatio usque ad nefarias pugnas me absente processit. Pudet dicere quae in se optimates senatus crimina et maledicta proiecerint. [4] Sed dirimendas partium quaestiones meo dicuntur detulisse iudicio. Fors uiderit qui finis causam publicam maneat. Interim senatus fama laceratur et infortunatis etiam crimen accessit. Si in manus meas uenerint monumenta gestorum, legendo noscetis quae uerborum meorum uerecundia noluit explicare. Valete.
XXIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Debui litteris abstinere spectabili uiro filio meo Decio commeante qui de nobis apud religionem uestram plura narrabit quam posset paginarum textus amplecti; sed iucunditatem quam uobis tribuet fraterna praesentia stilo augere non piguit. Idcirco unanimitati uestrae honorem salutationis inpertio, ut aduentus mei expectatio oris munere mitigetur. Valete.
XXIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Sapricius uir ornatus ac mihi familiaris diligentiam sanctae unanimitatis tuae sine adstipulatore meruisset; sed quia primus aditus sero commendat incognitos, facilitatem sibi promerendae familiaritatis tuae per me optauit aperiri. Dignum est igitur ut cupidissimum tui obuio amore suscipias et amicitiam postulatam non in longi usus temptamenta procrastines sed statim parili uoluntate desiderio aduentantis occurras. Valete.
XXV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Zenodorus filius meus nondum te consuetudine propiore cognouit sed fama conciliante iam suspicit. Nam, cum propere Lucanos ac Brittios petat honore cogente, nihilominus in conspectum tuum flexo itinere gestit excurrere. Hunc in amicitiam tuam tamquam mystagogus induco atque in me recipio dignum esse quem diligas. Si quid igitur parentis testimonio tribuis, adultam mox apud te religionem primus aditus aduentantis inueniat eamque continuo experiatur facilitatem pectoris tui, quam scit numquam delatam esse nouitati. Valete.
XXVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Diu mecum ipse contendi, ut ad uos pignus commune dimitterem, sed uicit adfectio maxime adsurgente specula sufficientium conditorum. Nam uiginti dies Vrbis alimoniis parca interim promittit expensio. Praeterea amplissimi ordinis secunda conlatio accessurum securitati aliquid pollicetur. Nihilo minus etiam carnis oblatio animos Romanae plebis erexit. [2] Redire igitur ad uos iumenta praecepi agens gratias, quod necessitatem fratris uestri congruis adminiculis iuueritis. Legatorum adhuc uacillat electio. Nam Postumiano et Piniano quos a principio mandatis suis senatus agnouerat tertius Paulinus adseritur et diuisis in studia partibus adhuc differtur utilitas. Quae cum terminum confirmationis acceperit, plana ad te cognitio deferetur. Valete.
XXVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Vberius scribendum est, si commendentur incogniti; Iustini autem grauissimi atque honestissimi uiri antiqua nobiscum familiaritas conciliationis adminiculum non requirit. Satis est igitur, si ei amorem solitum deferatis. Quae uero ad nos pertinent et proxime unanimitati uestrae litteris indicata sunt et nunc ipsius ore pandentur. Valete.
XXVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Si quid homini tutum est, in spem uitae redisse me nuntio post internorum dolorem qui me uobis repente subtraxerat. Si quid igitur uobis asperum famae licentia nuntiauit, antiquet obliuio. Praecipue autem de uobis impetratum uolo, ne inprouida sollicitudine recurratis; sed quia res uersa est ad salutem, iustis itineris dimensionibus communi desiderio satisfacere dignemini. Valete.
XXIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Dicendae uobis salutis occasio et quaerenda est mihi saepe, si desit, et amplectenda, si praesto sit, eo maxime tempore quo de filiae meae sanitate sollicitor, cuius ualetudinem credo etiam ieiuniis sauciatam. Absoluite igitur metum nostrum nuntio prosperorum. Mihi etiam nunc gressus infirmus est, sed si optata de uobis mutuus sermo pertulerit, protinus corporis mei querella sedabitur.
[2] Non omiserim iungere huic paginae quod Martinianum conuentio iudicialis expulerit. Cui tantus terror incussus est ob omissam diu ad Gallias profectionem, ut ei necesse fuerit praeuenire itinere priuato exhibitionis iniuriam.
De Atellano quid fieri uelimus amico interueniente quaesiuit auditor. Respondi post iudicium sacerdotis solam me expectare uindictam conflatae nuper inuidiae. Nihilominus in arbitrium tuum statuenda reieci. [3] Quaeso igitur ut inter feriarum moras quid facto opus sit digneris aperire simulque cogites contra interuentum tot antistitum quid possit magis quam quid debeat impetrari. Neque enim iustitiae et innocentiae deferri plurimum potest, cum illis reuerentia religionis opponitur. Valete.
XXX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Postquam dimisimus puerum, multus rumor increbruit sanctitatem tuam sacris litteris euocandam ita ut etiam nomen Gratiani cuiusdam qui huiusmodi scripta perlaturus adseritur in publico ore uersetur. Hoc etsi adhuc mihi incertum uidetur, tacendum tamen esse non credidi. Erit summae diuinitatis statuere circa uos et confirmare ordinem prosperorum. Valete.
XXXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] V. c. Principius genere et probitate conspicuus commendationem non requirit alienam, cum tui quoque in se amoris atque iudicii testimonio glorietur. Cuius bona latius explicarem, nisi esset operae redundantis cunctis nota replicare. Hoc unum adiecisse sufficiet, quidquid illi honorificentiae tribueris, ad omnes bonos qui eum diligunt peruenire. Valete.
XXXII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] In suburbano dego secessu. Nam et urbanarum taedet molestiarum et uillae autumno commodae iucunda instauratione delector. Praeterea frequentiam mihi, quae sola Romae honorabilis iudicatur, amicorum praestat aduentus. Sed non mediocriter nepticulae meae Gallae infirmitas conturbat otii nostri securitatem; de qua ut mature uotiua et commoda nuntietis, opitulatio diuina praestabit. Tibi autem, domina filia, quantum in dies singulos refectionis accedat quaeso curae habeas indicare. Erit hoc testimonium religiosi in me animi tui, si et consulueris sanitati et in notitiam meam placitura pertuleris. Valete.
XXXIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Si qua adhuc de Sicilia speramus, incerta sunt. Nam cum litterae Euscii nuntiauerint dudum circi et scaenae artifices nauigasse, etiam nunc de aduentu eorum rumor in operto est atque ideo apparitorem placuit postulari, qui peragratis ubique litoribus explorata in aures nostras reportet. Creuit autem cura ludorum, postquam frequentibus ludis relationem de amphitheatro promerendo populus postulauit, quae mox iudicis impetrauit adsensum. Dei nutus efficiet ut super hoc etiam diuini principis concordet auctoritas. Valete.
XXXIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Frater uester diu animi adfectus dolore ob amissum magistrum coepit aurem praebere solantibus, cuius maestitudo me quoque grauiter sauciauit praeter cogitationem quae nos de eligendo praeceptore sollicitat. Si igitur placet, communibus litteris ab inlustri uiro praefecto Hadriano Gallum rhetorem quem proxime Eusebius noster ingesserat postulemus, ne pignorum nostrorum indoles in profectu posita deseratur. Me futurae editionis et labor et sumptus exercet. In disponendis enim praemiis, quamquam numero uestium satis adfluam, nonnulla adhuc deesse apparatui deprehendo. Valete.
XXXV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Quamdiu iactata rumoribus tempore differuntur, curarum uacuus otiare; si quid auditu dignum fideque subnixum recentior sermo peruexerit, neque nuntiandi neque suadendi partibus abstinebo. Vnum hoc ante rei necessitatem de meo sume consilio nulla ratione te posse euocationis honorificentiam deprecari.
[2] De fratre autem uestro praeter mandatum nihil etiam nunc opinionis accepimus. Ipsi haec de nuptiis Ostiensibus ad quas nos uiri inlustris Sallustii filius iunior euocauit contulimus in paginam, sed continuo ob ludorum praeparationem Roma repetenda est. Diu enim mihi ista curanda sunt, quae facile, si adesset sanctitas uestra, communis diligentia posset absoluere. Valete.
XXXVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Cum mihi sacrae litterae redderentur, quibus ad officium praecelsi uiri consulis euocamur, uidi alias aeque ad tuum nomen emissas, quibus te honorificentia imperialis acciuit. Consulis quoque scripta idem agens in rebus exhibuit. Suadeo igitur ut mature iter instruas, cui non cohaerebit Hispanus. Aliud quoque accessit, quod te possit hortari: nam uir inlustris frater meus Neoterius domni fratris mei admirator ad eandem causam rogatus solacia tibi et adiumenta praestabit. [2] Nolo igitur ambigas, cum scias auctoritate praecelsi uiri electas amicorum esse personas tibique haec prima post dubia fortunae diuini principis adloquia deferri.
In negotio autem tuo, quae per me agi uolueras apud sanctum tribunum, non inuitus ingredior. Interea ad Formianum litus iter promoue, ut, cum ad te delatae litterae fuerint, Romam citius excurras. Valete.
XXXVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Dictionem salutis antefero, quae et uoto meo supra omnia conuenit et litterario debetur exordio. Dehinc diligentiae tuae, domina filia, natalicium fratris tui commendo conuiuium. Homo enim noster allegat fuga nautarum litora destituta: quae res conpulit ut sanctitati tuae factu minora committam.
De publicis scribenda non suppetunt absque eo quod in Traiani platea ruina unius insulae pressit habitantes; quod adeo ad fortunam uehiculi publici plebeia uertit inuidia, ut iam priuato rector utatur. Valete.
XXXVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Amicus noster Seuerus molestia publica liberatus in patriae otium reuertetur, quem mox apud fratrem uestrum uicarium spectabilem uirum et sanctitatis tuae pagina et ueteris inter eos amicitiae iuuit agnitio. Mea circa praetorios apparatus cura crebrescit. Quod eo scribo, ut intellegat unanimitas uestra adminiculi sui societatem desiderari. [2] Nec sum imperiosus exactor, ut qui sciam necessitates meas post uestrum commodum conlocandas, sed si bene aestimo, satisfacient uobis ad refectionem praesentis mensis indutiae. Paucis habitum propriae uoluntatis exposui; quid facto opus sit uestro relinquo iudicio, ut si uobis laudabilius, mihi gratius quod spontaneus adfectus elegerit. Valete.
XXXIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Miror pueros nostros quos diuersis diebus ad sanctitatem uestram misimus retardari; nec tamen usum scriptionis omittimus scire cupientes quantum refectio uestra profecerit. Incunctanter igitur expectationi nostrae satisfaciat recursus adloquii. Valete.
XL. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Prima mihi uoluptas est sciscitari quem statum sanitatis habeatis, in secundis reliqua conlocabo, quae dudum requirenda duxistis. Grauibus ciuitas sollicitatur ostentis, quorum leuiora praetereo; illud ante omnia interpretatio tristis horrescit, quod natali Vrbis suffectum consulem currus quo uehebatur euoluit per ferociam bigarum quae triumphum uehebant. Itaque palmata amictus et consulari insignis ornatu, fracto crure sublatus est. Offendit me infausta narratio atque ideo in hac expositione seruabo breuitatem.
[2] Tibi in dies singulos, decus nostrum, domi forisque fama florentior est. Et praesentium quidem rerum nos testes sumus; externa iudicia Caecilianus adseruit, a quo singillatim relata enumerare fastidium, cum in summam gloriae tuae cuncta conueniant. Domnam filiam meam salutatam cum dulcissimis nepotibus uolo; quae de contexendis in apparatum ludorum uestibus religiose a nobis uoluit commoneri. Sciet igitur ex subditis quid in supplementum praetoriae largitatis oporteat praeparari. Valete.
XLI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Male est animo, postquam filiam meam conperi consueto dolore uexari et iter ad uos inchoare uoluissem, nisi et me grauedo capitis et Symmachum nostrum febris inopina retineret. Cuius corporales querellas praestat silere, ne sanctitatis uestrae sollicitudo geminetur; et certe frater meus Comazon desiderio uestro Vrbe digressus cumulatius quae tacemus expediet. Postulare non debeo quod sponte facietis, ut curarum nostrarum magnitudinem scriptis laetioribus conprimatis. Valete.
XLII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Euscii nuper litteras sumpsi, quibus aurigas nostros et aliquos scaenicos naui inpositos et secundum praeceptum meum missos ad Campaniam nuntiauit. Iubeat igitur sanctitas uestra diligentissimos scrutatores usque ad Salernitanum litus accedere, ut susceptos Neapolim prosequantur uel aliquod de aduentu eorum scrutentur indicium. Felicem quoque amicum communem monitum uolo, ut si Campaniam feliciter uenerint, annonis et sumptibus adiuuentur continua ad nos nauigatione mittendi; quia longe ante ludos et ipsos iungendis equis erudire debemus et nouitati eorum fauorem plebis adlicere. Summa igitur haec est petitionis meae ut ad homines uestros inquisitio eorum et peruectio celerata pertineat. Valete.
XLIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Crocodillos theatrali spectaculo publicatos in praesentiam uestram seruare temptauimus, sed perseuerante inedia quae illos per dies quinquaginta producta macerabat secundis ludis congressionum more confecti sunt. Duos etiam nunc spirantes in uestrum differemus aduentum, licet eos cibi abstinentia longum uiuere posse non spondeat. Valete.
XLIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Redundantis est operae memorem commonere, sed suscepta amicorum negotia nequaquam nos modum seruare patiuntur. Quare ut amici communis Herculii c. u. uotiua mandata acriter exequaris orare non desino. Facit autem cum studio sanctae unanimitatis tuae adsensio propinquorum, siquidem filius meus Valentinus adseruit se quoque consultum litteris Iuliani eadem quae uolumus de nuptiarum pactione suasisse. Valete.
XLV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Postquam te iactatam conperi dolore consueto, omnis reliquarum sollicitudinum mearum sensus euanuit. Nam, ut ait Hippocrates, praesentia hebetantur incommoda, si cui dolor maior accesserit. Expecto igitur ut accepto de te indicio laetiore in priores curas reuertar. Cetera in hac consternatione animi mei tamquam intempestiua praetereo. Et tamen commonitorium iunxi, quod uelim redacta in tranquillum sanitate consideres. Valete.
XLVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Nullas quidem nobis per hominem uestrum litteras detulistis, sed mihi silentium unanimitatis uestrae nequaquam licuit aemulari, uel quod ita sollicitudo quam de me non frustra geritis postulabat, uel quod me in officia scriptionis amor uerus inpellit. Gratum uobis fuisse factum meum rescripti uicissitudo testabitur. Valete.
XLVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Vrbis negotia nec uacat scire nec libet scribere; animus enim morbo corporis occupatus rebus alienis curam nescit intendere. Vnum hoc scio de seditionibus nuntios esse mentitos atque adeo a uero dissentire rumores, ut numquam maiore plausu praefectura celebrata sit. Itaque studia plebis in iudicem fauor quoque ordinis aemulatur. Haec ad nos, si qua dolorum intercapedo admittit officia uisentium, pari omnium sermone perueniunt; cetera hominum uestrorum qui uersantur in publico stilus debet aperire. De me tunc aliena quaerenda sunt, cum propria aduersa requieuerint. Valete.
XLVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Natalicio munere quod frequentari a uobis per multos annos communis felicitas faciet nostrum hilarastis animum, uestrum probastis. De quo me prolixe scribere uerecundia uestra non patitur; copiosior tamen in sensibus manet gratia quam sermone profertur. Quae ad Vrbem pertinent, indiculi cohaerentis lectione noscetis. Tibi, domna filia, eadem religione qua dignum est iniungo curam iuuandae ualetudinis tuae, ut omnibus nobis sanitatis tuae securitas uoluptati sit. Valete.
XLIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Homine uestro ad Campaniam reuertente scribenda consumpsi, et tamen sanctum atque honorabilem uirum parentem uestrum Seuerum nolui abitere uacuum litterarum mearum, ut et morem salutationis exsequerer et de opere quod domi construis iudicium meae inspectionis aperirem. Thermarum mihi et situs et amplitudo admodum placuit. In minoribus balneis piscinalem picturis potius quam musiuo excoli non probaui.
[2] Res admonet ut profectum Messalam nocte ea quam consecutae sunt nonae Martiae noueritis. Legati ceteri mox sequentur. Aduerti tamen ex quorundam conloquio in gratiam domus de qua plerique nostrates uiri edulibus farciuntur quaedam esse lenita. Sed mea cura non deerit, ne quid mandatis senatus per coniuentiam detrahatur. Valete.
L. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Scribere non recuso, sed malui domno filio meo Sibidio narranda coram per otium reseruare. Sola igitur salutatione fungetur haec pagina cuius breuitas et uestro honori satisfaciet nec illi referenda decerpet. Valete.
LI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Prioribus litteris conperistis quae nunc respondere potuissem. Redisse non paenitet, nam et salutis compotes sumus et per diligentiam magistrorum fratris uestri profectus adolescit. Hoc tantum mordet animum quod longo a uobis itinere discernimur; sed si scriptorum uices frequens usus exerceat, sarciemus inter nos praesentiae uoluptatem. Valete.
LII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Aduentus domini et principis nostri denuo postulandus est. Theodorus enim uir inlustris Mediolanensium legatione suscepta eniti dicitur, ut senatus petitionibus prouinciale desiderium praeferatur. Praefectus Vrbi huic negotio sanctitatem tuam optat adhiberi, quem puto super hoc litteras ad uos esse missurum. Hortor igitur ut scripto eius euocatus digneris adcurrere ante senatum qui idibus Iuniis erit. Ipso enim die legatos arbitror eligendos. Multa sunt domus uestrae negotia quae a te coram sub occasione causae publicae terminentur; praeterea uotiua legatio est, quae apud aures euocandorum amabilis futura credatur. Quaeso ne differas, ut reconciliationem praeteritae gratiae consequaris. Valete.
LIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Maximum ueterem amicum sed nouum agentem in rebus accipite inter tirones cum canitie militantem. Ab hoc percontanda discetis atque ideo mihi fugienda est prolixae epistulae grauitas absque aduentus uestri petitione quam frequenter exambio et, si desiderium uestri sineret, iam silere deberem, quia uerecundiam creant inefficaciter postulata. Sed amor in uos meus prope inpudentiam suadet frequenter elusis. Vereor autem ne ideo uestrum reditum promiseritis, ut nostrum ad uos prohiberetis excursum. Valete.
LIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Salutem uobis precamur, cuius indicium puero reuertente optamus accipere. Mea ualetudo caret interim doloribus sed indiget firmitate maxime accedentibus curis quas proxime facta a senatu auxit oblatio. Ire longius piget, cum haec quoque securis ab animo ingessisse paeniteat. Valete.
LV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Heri per hominem meum scripsi metu percitus, postquam de ualetudine filiae meae amara cognitu nuntiastis et adhuc pendente responso crucior incertis. Peto igitur edoceri quid ei ad confirmationem sanitatis accesserit. Rerum uero praesentium nullum uobis indicium facere decreueram, ne in aures uestras redirent quae probabili discessione uitastis. Sed quia ciuicus amor in negotia urbana curam uestram reduxit, quaedam conlata in titulos breuiter percucurri, ut sine fastidio lectionis insinuata noscatis. Valete.
LVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Credo nunc saltem priores domini mei praefecti litteras tibi redditas. Quae si casu aliquo aut neglegentia portitoris elapsae sunt, en tibi aliam sublimissimi uiri paginam cui me hunc sermonem iussit adiungere, ut quid sententiae tibi sit de suscipiendo negotio cui te optat adhiberi his consultus expedias. Puto enim uos in meliorem ualetudinem reuertisse, postquam mihi fecistis indicium quod reuersioni uestrae morbus obstaret. Et nos quidem malumus ut integrato sanitatis statu reditum spondeatis, sed si querellae corporis uotum morantur, euidentibus scriptis expectationem consulentis absoluite. Valete.
LVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Superioribus diebus et meae circa uos obseruantiae et uestrae expectationi multo epistularum numero satisfeci. Haec uero pagina copiam non requirit, cum hoc tantum beneuolentiae uestrae pro captu consilii mei suadeam ut ad praefectos praetorio Siciliensis causae uestrae actio transferatur, si tamen aliquid uobis ad experiendum data oblatio reseruabit. Valete.
LVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Postquam pignus nostrum Sibidius Romam rediit et nuntius fuit quantus filiam meam uexet corporis dolor, meus quoque animus aegrescit. Itaque litteras nihil moratus emisi anxie petens, primo ut medica ope et abstinentia noxiorum ad sanitatem iuuetur, dehinc ut rescripti fides abolendae sollicitudini meae consulat. Ipsi post legatorum profectionem rus Vaticanum quod uestro praedio cohaeret accessimus et, si nihil disposita conturbet, in Apriles kalendas uillae otio defruemur.
[2] Iuniorum dilectus urbanis familiis imperatus usque ad aeterni principis responsa pendebit. De coniunctis exemplaribus formam praecepti utriusque noscetis. Haec quia tuis litteris desiderata sunt misi; ceterum mera atque unica mihi causa dictandae epistulae fuit, ut ad nos super filiae meae ualetudine certa et uoto amica referantur. Valete.
LIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Anteriores litterae tuae quas mox aliae consecutae sunt spem mihi aliquatenus reditus tui fecerant; secundae promissa uacuarunt, ita ut post multas causas negationis meo consilio sequenda committeres. Sed ego cogitans primo filiae meae conturbatam ualetudinem, quae spoliari solacio tuo non potest, dehinc stomachi tui inbecillitatem quam esse inparem scribis itineri promouendo, tunc consilium amici paterni otium praeferentis, dehinc expectationem inlustris uiri quem diu existimas afuturum, praeterea interpretationes hominum qui te, ut ais, opinabantur munus publicum recepisse in occasionem negotiorum tuorum, permissam mihi deliberationem uobis refundo. [2] Iniquum est enim tot oppositis quaestionibus obnoxiam fieri sententiam meam et fidem suadentis incertis futurorum casibus obligari. Interea constituendae rei dies existimo prorogandos et epistulam tuam magistratui tantisper reddere temperaui; primo quia reuerentiae nuda est, dehinc quia causas negationis infra deuotionis magnitudinem praetulit et quod nossem pluribus legenda quae scripseras. Volo igitur ut reuerentia cumulatiore et grauioribus querellis excusationem tuam munias, si uoluntas manserit laboris et itineris deprecandi. Valete.
LX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Prisca obseruantia hunc scribendi ordinem fecit, ut domo profecti officium litterarii muneris auspicentur. Sed longum uisum est opperiri unanimitatis tuae litteras quarum non arguimus tarditatem atque ideo mutato usu in hoc munus erupimus. Superest ut libens rependas quae inchoare debueras et prouocatus exerceas sanitatis tuae indicem stilum. Ipsi in Arabiana domnae filiae meae expectamus aduentum, licet te etiam, decus nostrum, dierum sollemnium ratio confestim spondeat adfuturum. Valete.
LXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Felix materia est suadere otium; sed haec adhortatio animum sui iuris requirit. Nos neque residere patitur liuentium factio nec filii iuuenis institutio longum peregrinari. Quare, ut possumus, modo abscessu modo reditu uariamus locorum distinctionem. Testimonio est haec epistula suburbano agro nuper emissa quam de Corano nostro, si nihil disposita turbauerit, alia consequetur. Vestrum est huiusmodi absentiae nostrae condicionem litteris frequentibus augere, si placet, iuuare, si displicet. Valete.
LXII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Legati ordinis nostri ex usu actis omnibus reuerterunt. Nam et tironum conquieuit indictio et argenti nobis facta gratia est. Super impetratis tamen adhuc speratur oratio. Nunc domestica et animo uestro amica iungemus. Stat nobiscum ualetudinis bonum. Saepe urbanam commorationem proximo rure distinguimus. Sola nos uestri macerat absentia, sed si in conspectum nostrum propere ueneritis, nos quoque recursum uestrum in Campaniam cum uoluptate comitabimus. Valete.
LXIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Per hominem meum litteras dederam: continuo adfuit Maximus, qui alias postularet; quare salutationem geminare non piguit. Praeterea exegit repens nuntius super aduentu domini et principis nostri, ut uos de reditu commonerem, quem maturare debetis, ne moram uestram uotiua legatio iam nunc ex usu publico iteranda praeuertat. Valete.
LXIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Purgatorio medicamento aluum uacuasse te scripseras, ut feruor oculorum tuorum cum cetero onere decederet. Scire postulo an praedicta curatio efficax fuerit nec subegerit causa etiam sanguinis emissione uenas iuuari. Par requirit adfectio quantam uobis fidem faciat filiae meae sanitas, ut his ex uoto cognitis sollicitudinum acuta deponam. [2] Nam mihi ob alia quoque aegre est turbas patriae cogitanti, quas praecipue mouent in usum militarem petita seruitia. Et nos quidem crebris precibus obnitimur et diem ducimus supplicando iamque ad pretium argenti quinque librarum misera oblatione peruentum est; sed uereor ne nos alterius rei fuga utroque despoliet. [3] Praefectus agendo negotio segnior uisus Lampadio successore mutatus est, cuius moribus crediderunt inpossibilia promoueri. Nunc peto ut me anxium maiore cura quae uos respicit eleuetis. Nam adhuc discrucior incerto per moram seruuli qui dudum ad uos ob eadem noscenda missus necdum reuertit. Valete.
LXV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Scribenda non desunt, sed horret animus loqui dura memoratu. Video tamen famam rerum urbanarum nequaquam posse cohiberi, quae, ut fieri amat, in maius praesentia nuntiabit. Id ne accidat, breuiario addito noscenda decurrimus, ut neque litterae quae uobis salutationem ferunt de sollicitis amaritudinem trahant et nihilominus rumorum licentiam fides scriptionis excludat. Sed de his hactenus. [2] Filiae meae ualetudo grauior mihi ceteris est, quibus nunc animus asperatur. Expecto igitur ut illi deo iuuante ad salutem esse omnia nuntietis. De qua si uoto apta conperero, pars ista solacii curarum quoque mearum reliqua mitigabit. Valete.
LXVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Paucis a patria diebus afuimus et theatralibus ludis reditum nostrum suffragia ciuium poposcerunt. Nos tamen etiam nunc suburbanum uiae Ostiensis incolimus recursum tantisper morantes, ne preces expectasse uideamur. Quo si facere ex sententia religionis tuae ante uoluissem, et uitassem periculosa quae post secuta sunt, et expectatio mei plus dignitatis habuisset. Sed una fuit huius consilii ratio, ne quibusdam loco pulsus uiderer et uerecunda discessio uerteretur in notam timiditatis.
[2] De Siculo negotio uestro sanctus Comazon me quoque adsentiente rescripsit. Circa rem nostram Siculam turbidum esse Nectarium indicio erunt litterae quas nuper Euscius misit. Peto ergo ut homo rerum nescius, qui cubiculo clausus otium fouet, scripto a uobis coerceatur, ne post de Euscio aliter sentiatis, si ualidius iusta nostra defenderit. Ipsam hominis nostri epistulam misi, ut temptamenti insolentiam de eius moribus aestimetis, quem certum est a uobis nolle reprehendi.
[3] Petieram superioribus scriptis ut Puteolani praetorii mei latus quo imus ad balneas dispositione cliui mollioris ornares. Si dilata res est, peto rursus ut facias, si impleta, rescribe, quo gaudeam. Valete.
LXVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Verum est nequire hominem cuncta pariter uoto amica sortiri. Quanto luculentius natalem mihi diem, si adfuissetis, egissem! Quod in reliquum saltem numerosis annorum processibus Fors orata praestabit. Interea, domina filia, honoratum me opimo lanificii tui monumento satis gaudeo; una quippe et amor in parentem tuum et industria matronalis inclaruit. [2] Sic priscae feminae uitam coluisse traduntur. Et illas quidem deliciarum sterile saeculum colo et telis animum iubebat intendere, quia inlecebra cessante <condicione> temporum uiuitur: tibi uero etiam Baiae adpositae curam sobrii operis detrahere non possunt. Renuntias stagna uerrentibus et residens aut obambulans inter pensa et foragines puellarum has solas arbitraris sexus tui esse delicias. Merito igitur te amo dignamque uiro tuo iudico, quando aeque nobis laus et uoluptas ex illius perfectione aduenticia, ex tua probitate genuina est. Valete.
LXVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Quamquam sperem, praefata dei uenia, mox in conspectum mutuum nos esse uenturos, tamen litteris abstinere non debui, ne quod tempus familiaribus careret officiis. Sume igitur praelibatam salutationem quam tibi boni auspicii gratia adhuc stilo inpendimus, sed uoce proxime deferemus. Valete.
LXIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Eleganti commento silentium uestrum purgare uoluistis: allegata est enim cautela tristium nuntiorum, quamdiu secunda succederent, ut ea quae intermissio scriptionis ante celauerat laetioribus indiciis proderentur. Sed nobis et illa per nuntios incognita non fuerunt et haec sera admodum uisa sunt. Augebat enim rumorum licentiam suspicio cessantis officii. Et tamen suscensere non possumus, postquam gratia praesentium litterarum memoriam praeteriti doloris exemit. Modo memento curam stili inter praecipua et prima sortiri, ne huius exempli recordatio maiores denuo nobis adferat metus, dum credimus sub expectatione meliorum rursus aliqua aduersa reticeri. Valete.
LXX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Diu me ab stilo fateor temperasse; nihil enim quod scriberemus emersit, salutis autem uestrae laetam fidem de aduentantium sermone capiebam. Tandem cessationem uicit adfectio. Reparamus igitur dicendae morem salutis uacui omnium negotiorum. Post Tiburtem quippe secessionem Romae otia lenta producimus. Sed non usquequaque agendarum rerum sumus desides. Nam domi corruptorum parietum discidia sarciuntur, quia frequentationem soliditati conditor primus antetulit et antiquior ei uisa est celeritas utendi quam securitas succedentium. Vos noua et aeuum mansura molimini; siquidem sermo distulit quaedam uos Lucullanis operibus aequanda fecisse. Nec tamen uobis inpendii magnitudine cesserimus. Par enim sumptus est semel solida conlocare et saepe integrare recidentia. Valete.
LXXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Indulgete deliciis, quando ita terrae ac maris copiis redundatis, ut uobis pollucibilem uictum utriusque elementi ministret opulentia. Nobis satis est quod omnium quae capitis parte defruimur adeo largiter, ut ipsi quoque opimis dapibus adfluamus. Valete.
LXXII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Patriae ac Penatibus redditi quaedam quibus offenderemur inuenimus: siquidem Ostiense praedium nostrum frequens pulsat inpressio. Sed si uobis prospere optata procedunt, praestate litteras quarum laetitia nubem tergeat praesentis iniuriae. Valete.
LXXIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Rienum dolore discrucior. Sed ne maior ad aures uestras fama perueniat, praesentem statum ualetudinis meae breuiter indicaui. Cum laeta successerint, morem meum secutus dabo ad uos paginam laetiorem. Valete.
LXXIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Non frustra hactenus responsa distulimus; tractatus enim negotii et chartarum inuestigatio moram iusti temporis exigebant. Haec ubi absoluta sunt, ceteris quae causae poscit instructio reciprocum litterarum munus adiecimus. Ipsi enim multis obstantibus curis iter ad uos nequimus adripere. Consilium tamen, quod transactioni uestrae possemus adhibere, cumulatius ex alio parente capietis. Qui etsi adiutore non indiget, dignabitur tamen ob inania fori et sutelas ueterum formularum sanctum Prosdocium praestolari uenturum ad uos protinus, cum reliquias malae ualetudinis plena sanitate limauerit. Valete.
LXXV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Fuit animus Fundos [oppidum] praeterire, si uos Formias accessisse didicissem: postquam aliter euenit, partiri iter placuit ad minuendum laborem. Erit igitur in arbitrio Fortunae ratum facere ut a. d. quintum kalendas Augustas Formiana sede recreemur. Haec est animi nostri destinatio; nunc in caelestium manu est effectus optati. Valete.
LXXVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Nullus absque epistulis meis dies labitur. Quid si adfatum mutuum redderetis? Nec tamen paenitet diligentiae, quamuis honor uicissitudinis neglegatur. Nam quae ex amore fiunt, etiam gratuita delectant. Ego ad sanitatem lento adhuc gradu prouehor, atque ideo itineris ulterioris ambiguus usque ad profectum sanitatis deliberationem sequestro. Quid ipsi de reditu aut suburbana commoratione statueritis auet animus edoceri. Valete.
LXXVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Anteueni inquisitionem, cum uos sollicitos fore, quod essem morbo adtemptatus, aduerterem, et quamuis ultro scripserim doloris mei aduersa tenuari, abolendae tamen sollicitudinis uestrae causa, quae apud amantes semper incredula est, nunc quoque nuntio, si dictum nullus Fortunae liuor effascinet, in concordiam mecum sanitatem redire. Sed nondum sensum meum penetrat amoenitas litoralis. Nam ut ex longa maris iactatione stabilis gressus sero reparatur, sic tempore opus est, ut tanti mali decessio locum faciat uoluptati. Ergo neque Formianae orae neque aedificationis meae tantisper ullam capio dulcedinem. Sed haec, ut spero, omnia cum bono ualetudinis reuertentur moxque ad laetitiam uestri animi stilo meo communicata peruenient. Valete.
LXXVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Cum mihi puer uester unam epistulam reddidisset, ut rescriberem protinus, tamquam mox ad uos rediturus incubuit. Sed ut didici, ipse ad ulteriora contendens mimica usus est techna, ut paginam nostram comes eius Rusticus reportaret. Ille alteram nunc regressus accepit. Ridere uos arbitror, quod seruili circumscriptus stropha pro sorte simplici duplum soluerim. Nam callidus uernula quod semel pertulit bis recepit. Pergerem longius, si adicienda suppeterent. Vos in propinquo urbis celebriore fama rerum agitis et pari otio: uestrum est procul positos ditare conpertis. Valete.
LXXIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Aeuum maneat hic dies qui te nobis filiam dedit. Hunc ego et gaudiis mentis et uerborum honoribus per multos annorum recursus uobiscum opto celebrare, adicere etiam mihi ingrauata, tibi iucunda munuscula, ut nunc lineam misi, cuius potest oblatio exigua non uideri, si magis mei in uos animi quam sui pretii aestimatione pendatur. Valete.
LXXX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Natalem domnae filiae meae, quem per annorum recursus optamus esse numerosum, uobiscum agere et participare uoluissem, nisi proposito restitisset imbrium continuatio. Fungimur tamen religioso honore, iucunditate munusculi petentes ut susceptionis benignitate oblationis exilitas augeatur. Valete.
LXXXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS
[1] Omnes ad nos natalicii conuiuii copias transtulistis; sed unum defuit, quominus ad nostrum animum redundaret plena festiuitas, quod non uobiscum potius cuncta consumpsimus, quorum contuitus atque conuictus commendare nonnumquam solet etiam parca conuiuia. Quare et uobis et communi pignori cuius sollemnem diem sedula religione celebrastis uberes precamur annos et recursum in haec eadem festa numerosum. Decet enim pios parentes inoffensa felicitas.
Nobis Tiburis aura blanditur, sed contra exasperat animum male gesta ratio uilicorum. Neque ager cultura nitet et fructuum pars magna debetur nihilque iam colonis superest facultatum, quod aut rationi opituletur aut cultui. Valete.