XCVIII. SYMMACHVS HELPIDIO
[1] Si condicio temporis mei sineret, uotis me tuis etiam non rogatus ingererem. Qua in re certus animi mei adsertionem uerborum, sicuti arbitror, non requiris. Nunc fortunae meae qualitas in tantum nos a festiuis excusat officiis, ut solacia insuper requirat aliena. Ergo quia in manu mea interim non est laetos frequentare conuentus, tuae opis est leuare maerentem. Quorsum istud? inquies. Vt fratrem nostrum Florentinum clarissimum atque ornatissimum uirum peregrinationi meae cohaerere patiaris. Tantum peto ut ab eo interpreteris inpendi ex hac commoratione quam mihi tribuit, quantum ex eius praesentia uoluptatis habuisses. Vale.