AD LIMENIVM
LXXIV. SYMMACHVS LIMENIO
[1] Octauo demum die multas eluctatus itineris difficultates larem patrium salutaui. Continuo, ut amicitia postulabat, conuenit me recordatio mandatorum tuorum. Nam discedenti iniunxeras ut negotium lectissimorum iuuenum Titiani atque Helpidi fida exploratione disquirerem. Quorum mihi praeceptor uir prudens et nescius gratificationis adseruit esse in illis scientiam iuris idoneam nimis in omnes usus iudiciarii et forensis officii. Nunc tuum est optimos iuuenes aduocare, quorum indolem militiae uel honoribus iam paratam non debet ulterius procrastinare cunctatio. Vale.
LXXV. SYMMACHVS LIMENIO
[1] Prompte fauendum est honesta cupientibus, ut probabiles uoluntates alieno etiam iuuentur adnisu. Quapropter opis indigum esse non patior Felicem sanctissimum iuuenem ad electiora tendentem. Qui ubi fori urbani dissensiones utpote ingenio mitis exhorruit, modestiori causidicinae dare nomen adfectat; quem meus quoque hortatus animauit. Spopondi enim bonae indoli et moribus defaecatis nequaquam defore tuae mentis auxilium. Ergo exoratus ac facilis non ut transfugam sedis alterius, sed ut adfectatorem fori quietioris amplectere; qui tibi beneficiisque tuis debebit quidquid ei ex officio bonae fortunae aut commoditatis accesserit. Vale.