LXVI. SYMMACHVS PATERNO
[1] Ampeli inlustris memoriae uiri necessitudines incessuntur lite priuata. Non putes sola parentis recordatione curam pro illis nostram moueri; externos quoque et memorati uiri nescios causae urit indignitas. Cuius breuiter, ut possum, fastigia et capita contingam. [2] Ampelius de summatibus quondam senatus, quem famae celebritate didicisti, domunculam Romae de Postumino c. u. Porphyriae herede mercatus est. Contractus istius origo iusta, aetas prope saecularis, intemptata possessio est. Nunc nuper ueterator quidam procuratorio nomine extulit caput, Eusebii ex notariis c. u. quassans uetustam petitionem de impetratis olim Theodosii cuiusdam bonis quibus hoc praedium mentitur haesisse. [3] Theodosio et Porphyriae nulla rationum societas fuit, nulla coniunctio facultatum. Res in iudicio urbano et a petitore coepta et ipso fugiente finita est. Denuo cineres negotii obreptiua supplicatione refouet in flammam et per diffidentiam iusti diuinae domus pro se adtrahit actiones, ob inquisitionem uidelicet mobilium quibus nihil est commune cum praedio. [4] Peruestiget ista legum ordine priuati rector aerarii: aedium dominos relinquat iudici suo. Duplex utique causa est, diuisa rerum uocabulis, actione discrepans, origine non cohaerens, separata personis. Neque mobile aliquid emit Ampelius, neque domum fiscus incessit. Cur procurator alienus inualidam petitionem publicis uiribus iuuat? [5] . Cum fratre nostro Sperchio inlustri uiro quaeso ista communices. Est aequi seruantissimus, et qui libentius communi iuri cedat quam potestati suae faueat. Scit enim leges honoribus esse potiores. Confido, cum suppressa cognouerit, elicitis non defuturam correctionem. [6] Si quaeret cur ad eum super hoc nihil scripserim, respondeas, quaeso, nondum inter nos facta stili consuetudine ueritum esse me ne quid a principio uiderer arguere. Dabit mihi causae huius emendatio sermocinandi cum eo materiam laetiorem; gratiarum actio auspicium litteris meis faciet. Non expectabo ultra ut adloquii sui fiduciam praestet haerenti; ad omne me officium iustitia eius hortabitur. Vale.