LXIII. SYMMACHVS PATERNO
[1] Causa amici suasit ut scriberem; sed fatendum est maiorem me curam tuae existimationis habuisse. Nam Minucianus u. c. exiguo periclitatur argento, tibi autem non tenuis ad laudem reserabitur uia, si falsis, ut audio, syngraphis calumnia excitata consederit. Piget dicere quibus strophis adparitio Itali grassetur aerarii. [2] Ferunt sub publici debiti specie priuatorum nominum falsa recitari. Inualidos quidem statim uincit inpressio, ualidiores autem, cum munimenta pro se iuris adsciuerint, criminosis uerborum interpretationibus inplicantur, ut ad damni patientiam sese inuidiae timore summittant. Sed u. c. Minucianus tui securus et legum relationis minas amoliri optat examine. [3] Da igitur, oro te, iudices quos urbanis potestatibus imperialis praefecit electio; neque enim dignum est ad longinquam cognitionem uocari debitum tenue et praecipuam dignitatem. Longius pergerem, si aequitas uellet multis precibus adiuuari. Causae genus relatio publicabit; quae etsi errorem tuebitur cognitoris, numquam tamen poterit emereri, ut illi a te sine alio disceptatore credatur. Vale.