AD FELICEM
XLVII. SYMMACHVS FELICI
[1] Scribis reuerentiam nostri apud omnes uigere. Gaudeo huiusmodi testimonio, sed profiteor tua opera fieri ut taliter uigeat existimatio mea. Tu mihi es auctor rumoris secundi, neque hac tantum gratia uadatum me esse sentio. Nam illud etiam quod te praesule processit ad commodum proximorum meorum, quamuis iustitiae datum sit, tibi tamen refertur acceptum. [2] Cesso longius pergere, quia in remunerandis beneficiis ieiuna est uerborum uicissitudo. Simul obstrepunt curae quas officiis familiaribus tenuis patriae uictus opponit. Ero apud te posthac loquacior, cum refouerit studium meum rei frumentariae instaurata securitas. Vale.
XLVIII. SYMMACHVS FELICI
[1] Bene cognitis ac probatis commendatio prompta debetur, ut ad notitiam bonorum sub honesta adstipulatione perueniant. Theodulus sincerae probitatis adulescens multorum gratia uiget, quibus placere laudabile est; sed fortunae difficultatem, quae cursum uitae eius exasperat, adminiculo tuo sperat posse remoueri. Quaeso igitur ut uotis eius benignus adrideas, ne aut meum testimonium pro nihilo habitum iudicetur, aut spebus illius exitus inanis inludat. Vale.
XLIX. SYMMACHVS FELICI
[1] Amo litteras tuas, nam semper mihi aliquid gratulationis adportant: ego autem benefactis tuis nuda oratione respondeo. Sed ut est praeclara mens tua, perinde nostras sibi existimat fructuosas, et ideo hanc operam perseueranter aduigilo, quam scio apud te pro magno aere censeri. [2] Interea domino et principi nostro eiusque in me beneficientiae egi per epistulam gratias uerbis fortassis exiguas sed adfectione animi copiosas. Quas si eximia unanimitas tua et probata mihi amicitiae fides iucunda atque oportuna insinuauerit lectione, non uidebor ingratus, cum probauerit, sicuti opto, inuictissimus princeps beneficia se huiusmodi apud memorem conlocasse. Vale.
L. SYMMACHVS FELICI
[1] Relatum in cultores tuos Aurelium familiarem meum gaudeo non illius modo nomine, quem tuendum summatis uiri cura suscepit, sed meo maxime, cuius testimonium iudicii instar habuisti. Accessit huic muneri auctior ex litteris tuis gratia, quamquam est in illis, quod amantem possit offendere. Breui enim erant transcursu quae, cum mihi uoluptatem adferant, negant satietatem, et est haec natura rerum bonarum, ut illis frui prolixius uelis nec quicquam durius sumas quam placitae orationis citum transitum. Adde igitur epistulis tuis copiam uel, si potes, detrahe suauitatem. Ni ita feceris, laesus rependam fastidio tuo uerba quae soleo et paginas longiores. Vale.
LI. SYMMACHVS FELICI
[1] Amor quidem tuus suasit ut scriberem, praetereuntis festinatio, ut pauca dictarem. Quare salutatione contentus, quae etsi non explet officium, tamen contestatur adfectum, redde inuicem quae legamus, et si necesse est, aemulare breuitatem. Nam cum sim nitidissimi sermonis tui cupidus, conscientia tamen huius angustae paginae non audeo a te uerborum copiam postulare. Vale.
LII. SYMMACHVS FELICI
[1] Vectori iudicialium litterarum reddendam tibi paginam dedi, amicitiae deferens cultum salutationis simulque suggerens ad rem mei pignoris pertinere, quod relatio docebit de tutoris faucibus extrahendum. Nec laboro pro adsertione iustitiae cuius tibi cura praecipua est, sed hoc tantum audeo postulare, ut quamprimum responsa caelestia robur adferant iudicatis. Vale.
LIII. SYMMACHVS FELICI
[1] Fratrem nostrum Helpidium non minus desiderium tui quam epistula consulis euocauit. Cui etsi amorem tuum prisca inter uos coniunctio pollicetur, nonnihil tamen, ut arbitror, etiam petitio mea commendationis adiciet. Extrue igitur, quaeso te, nouis erga amicum beneficiis ueterem diligentiam, quatenus possint perfecta cumulari, et hoc mihi munus adtribue, ut merita quae suis apud te fundauit obsequiis, sentiat meo fauore creuisse. Vale.
LIV. SYMMACHVS FELICI
[1] Quisquis amici neglegit famam, fide lubrica est. Hoc mihi ne uitio iure ducatur, etiam in aliorum iniuriis pro tua existimatione sollicitor. Qua lege, quo bono publico Eusebii u. c., qui meruisse inter notarios fertur, incertus atque inexploratus procurator elicuit, ut ciuilis petitio urbano abstrahat foro possidentem matronam, qua in causa, cum supplicatio priuatam teneat actionem, sacros titulos responsa minitantur? Quaeso te, cogites, quid de augusto adyto cuius loqueris oracula, deceat impetrari. [2] Fraterna tecum sollicitudine loquor: rescriptorum omnium fama te respicit. Quid si etiam rei memoria fidem tuam conuenit? Ampelium clarae et inlustris recordationis uirum paruas aedes quas pretioso auxit ornatu, sub cliuo Salutis emisse, ut ciuis, ut collega reminisceris. Triginta annorum die incanuit aetas possessionis. Auctor ei Postuminus nepos Iouii fuit inter cetera parentis suae Porphyriae bona hanc quoque adeptus domum per successionem. [3] Huic Porphyriae nihil umquam negotii cum Theodosio cuius olim facultates Eusebius impetrauit. Nunc procurator a columna Maenia multis huiusmodi sutelis foro cognitus inueterata iura supplicationibus quatit, degustat iudicia omnium potestatum, coeptarum actionum exitus deserit, instaurat exordia, Romanum criminatur tribunal, non possessionis antiquitatem, non dignitatis senatoriae praerogatiuam, non praefecturae existimationem sinit inconcussam manere. [4] His ausibus color fiscalis adlinitur, ueluti ob inquisitionem mobilium ex bonis quae meruit Eusebius diuinae domui debitorum. Vbi haec diligentia diu iacuit? Cuius scrinii conludio publica damna latuerunt? Si procurator non admoueret negotio suo publicas faces, etiam nunc tot officia, tot inquisitores fisco quaesita nescirent, et sane aequum est ut defensio diuinae domus adtentiores oculos praestet iniunctis. [5] Quid mobilibus commune cum praedio? Nullus error sensuum, nulla uerborum interpretatio potest nomina ista miscere. Dehinc a proscriptis quondam bonis Porphyria et Postuminus alieni sunt; multo magis aedium emptor Ampelius procul abest a contagione mobilium. Quid restat, nisi ut aequitas uestra priuatam petitionem nullis sustineri radicibus iudicet, cui sacrae reuerentiae umbra praetexitur? [6] Haec me in epistulam conferre amor saeculi et amicitia tua conpulit. Eadem uiro inlustri fratri nostro Sperchio morum eius securus palam facere curassem, si umquam mihi per litteras obtulisset fiduciam sui; ipse autem principium facere conserendis mutuo scriptis a tali genere non debui. Erit itaque optio amplitudinis tuae in aures eius perferre quae scripsimus. Dignum quippe est ut quod existimationi utriusque proficiet, amborum consensus emendet. Vale.