XX. SYMMACHVS MAGNILLO
[1] Nos tuum praeoptamus aduentum; tu amicis muneribus desideria nostra solaris. Admodum quidem delector oblatis, sed hoc ipso officio damna absentiae tuae grauius sentiuntur; pleniora enim praesidia atque ornamenta de amico praesente caperemus. At nunc inter uotiua candidati mei negotia et quaestorios apparatus fraudari nos conqueror societate consiliorum tuorum. [2] Et tamen obeunda nec procul locatus omittis: nam et uestes subsericas quas homines mei post inlationem pretii retentabant et instructum reliquum muneralium praemiorum tuus coegit instinctus. Opto igitur tibi promptum deorum fauorem reditumque felicem simulque oro, si fors dederit facultatem, functioni nostrae interesse deproperes. Cuius uoluptas magna parte cumulabitur si laetitiae nostrae particeps desideratus accesseris. Vale.