previous next

LIBER QVINTVS

AD HIEROPHANTEM

I. SYMMACHVS HIEROPHANTI

[1] Recte ualeo. Hoc enim scribendi debet esse principium quod maxime expetunt uota lecturi. Aeque tibi suppetere optatum uigorem nimis gaudeo, nam me tali indicio nuper hilarasti. Illud quoque in summa pono gratia, quod te nostri diligentissimum familiaris stili frequens usus ostendit; cui rei laudem referre consilium est, ut hoc inuitamento memoris animi ad perseuerantiam prouoceris. Vale.

II. SYMMACHVS HIEROPHANTI

[1] Opulento me adficis bono, quotiens amicitiam nostram salutis tuae indicio muneraris. Deos igitur conprecor ut te pro tanta in nos religione fortunent. Vicissitudini autem litterariae parem diligentiam libenter inpendo, ut ad officia promptius inciteris, cum uideas apud memorem scriptorum gratiam non perire. Vale.

III. SYMMACHVS HIEROPHANTI

[1] Scriptum mihi tuum Probatius nuper exhibuit atque ex eo mihi plurimum gratulationis accessit, quod tibi pro uoto omnia superesse cognoui. Id ut saepe facias, monere non debeo, cum spontanea officia stimulo exhortationis non oporteat incitari. Vale.

AD THEODORVM

IV. SYMMACHVS THEODORO

[1] Bonorum frequens adstipulatio de sanctis moribus tuis in hoc me desiderium prouocauit, ut amicitias tuas inpatienter exoptem. Nam qui omnium sermone celebrantur et probitatis laude conspicui sunt, incognitos quosque ad amorem propriae familiaritatis inuitant. Ergo si haec uolontatis meae non aspernaris indicia, repende, quaeso, conloquium, ut et facti mei confirmatione delecter, quamuis mutuae adfectionis iam teneam sponsionem. Vale.

V. SYMMACHVS THEODORO

[1] Spectata est, ut arbitror, tibi amicitiae meae ueritas. Hinc factum est ut me in consortium festorum tuorum consul accires. Praestetur, oro, his litteris eadem fides quae nos euocatione dignos probauit. Diu inter desiderium tui et unici mei curam dubius electionis pependi. Tuus honor suadebat profectionem, illius institutio praetendebat obuias manus. Tandem secutus sum quod ipse fecisses. Officia enim illa laetitiae sunt, ista pietatis. Tuae amplitudinis curulem stipabunt obsequia multorum: huic in solo patre totum est. Plura pro nobis indulgentissimus in suos animus tuus tecum loquetur; cui ego excusationis meae iniungo partes, quia uerbis agenda non sunt quae melius interpretatur adfectio. Vale.

VI. SYMMACHVS THEODORO

[1] Filium meum Flauianum consulatus tuus reuocat in lucem. Nescio an eum commendare tibi debeam, cui summi gaudii auctor fuisti, Serua igitur, oro, depromptae in eum benignitatis tenorem, etsi hoc a constantia tua sperandum magis quam postulandum est. In dubium enim uoluntarii amoris fides non uenit. Vale.

VII. SYMMACHVS THEODORO

[1] Ipse mihi rescripti huius baiulum praestitisti. Duplici igitur nomine gratiam debere me fateor: nam et a te profectus est, qui litteras exhiberet et per te mihi, qui referret, oblatus. Maneant, oro, inter nos officiorum talium uices et inter alias laudes tuas continuatae in amicos religionis titulus censeatur. Vale.

VIII. SYMMACHVS THEODORO

[1] Gaudeo mihi sermonis tui primitias contigisse et inpendio postulo ut humanissimum inceptum religiosa cura non deserat. His enim maxime nutrimentis amicitiarum cultus adolescit. Cum haec scriberem, recte mihi sanitas suppetebat. Cuius rei indicium propterea singulari generositati tuae credidi deferendum, ut cognitionem mihi sospitatis tuae mutuus rependat adfectus. Vale.

IX. SYMMACHVS THEODORO

[1] Vereor eloquentiae tuae scripta nostra committere sed non minus caueo amori tuo meorum quidquam negare. Duas igitur oratiunculas nuper editas a nobis misi. Earum una ad urbanos fasces resultantem tenuit candidatum, alteri argumentum dedit iam pridem decreto senatus inprobata censura. Sed iudicium meum, cum res acta est, habitum propagaui opere largiore. [2] Nec mihi uitio uortas priscae seueritatis repulsam. Nam quaedam solis speciosa nominibus usu et experiundo plurimum nocent. Rationes sententiae meae lector inuenies. Volo tamen ad inspectionem dictorum parti utrique aequus accedas. Merebitur, ut spero, orationis adsertio ut tu etiam uetustatis patronus auctoritati ordinis manum porrigas. Vale.

X. SYMMACHVS THEODORO

[1] Quam timeo ne aures tuas existimer lactare blanditiis! Consulatus hic tuus talis est ut meum geminasse uideatur. Nunc uoti mei summa eo processit ut titulo eius longum fruaris et aeques uitae diuturnitate moram praemii tui. Dignum quippe est conpensari prolixo gaudio seram solutionem. Vale.

XI. SYMMACHVS THEODORO.

[1] Aduentuum tuum serum esse mirabar, sed ubi causa patefacta est tarditatis et te breui adfore scripta praenuntia spoponderunt, in gaudium cura conuersa est. Ergo hospitii securus adpropera et aliquamdiu Romae interuallo quietis refotus auspicatissimos adtolle fasces. Nostra erga te diligentia, quidquid instructus consularis flagitat, prouidebit. Vale.

XII. SYMMACHVS THEODORO

[1] Frustra speraui de peregrinatione solacium, cum omnium locorum maesta facies nullas aegro animo praestet indutias. An quisquam tam duro ingenio natus est ut multorum curis doloris uacuus intersit? Quod si uerum esse concedis, me etiam crede inter anxios usum ipsum quodammodo amisisse laetitiae. Restat ut tuae litterae medicinam mihi faciant, quas ita libenter accipio ut nulla mihi adsiduitas satisfactura uideatur. Ego pro euentu occasionum quas fors optulerit, exemplum tibi dabo frequentis officii. Tunc enim probabis gratas esse mihi litteras tuas, cum meas sumpseris. Vale.

XIII. SYMMACHVS THEODORO

[1] Iampridem nihil scribis. Aequum esset huic culpae talionem reponi: sed ego arbitror imitanda non esse quae doleas, et animo persuadeo alias potius interuenisse causas officii differendi quam residem uoluntatem. Quamquam uereor ne factum tuum haec ipsa grauet humanitas. Nam qui mihi pro te satisfacio, ostendo nihil me tale meruisse. Scribe ergo iam saepius et copiosius, priusquam praefata ope deorum in Lucanos uela faciamus — quid enim iuuat proximis regionibus inmorari, cum a te nullae litterae deferantur? — et silentium tuum honeste possit excusare longinquitas. Vale.

XIV. SYMMACHVS THEODORO

[1] Ademptum generale tibi perfugium: neque enim potes sollemne illud et peruulgatum genus defensionis inducere, meas te adhuc litteras opperiri, ut quadam religione soluaris. Iamdudum tibi stilus meus facit auspicium: cui non abnuo redditam uicem, sed aemulari studium nostrum etiam uoluntario postea officio debuisti. An expectas ut te illa expostulatione perstringam: tu nisi malo coactus recte facere nescis? Omitto plura et in reliquum mihi diligentiam tuam spondeo; quam quia religio parui habuit, saltem admonitio nostra reparauerit. Vale.

XV. SYMMACHVS THEODORO

[1] Proxime Romam regressus a scribendi consuetudine non tam desidia quam occupatione desciui, atque ideo peto in bonam partem purgationem praeteritae taciturnitatis accipias mecumque laeteris, quod d. n. Theodosii sacro diuinoque iudicio merui consulatum. Cuius multiplex apparatus tuam requirit industriam. Sed rursus occurrit uoto et studiis meis ne honoris tui tempora contrahantur. Quapropter tuae permitto sententiae ut si uotiuo officio domus nostrae interesse desideras, administrationis labore soluaris. Vale.

XVI. SYMMACHVS THEODORO

[1] Sancto Lampadio germano tuo et ad spem processus et ad bonam uiam morum causidicinam credidi profuturam. Vnde factum est ut domino et fratre meo praefecto ante consulto ad castra forensia mitteretur eo praesertim tempore quo tuo adminiculo posset institui. Quapropter pignus tuum suscipe informandum bonis fraterna religione praeceptis. Vale.

AD MAGNILLVM

XVII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Breuem decet esse sermonem quo reditus indicatur. Quid enim mandes paginae, cum omnia quae scripto committi solent, fabulis potius debeant reseruari? Hoc est argumentum praesentium litterarum quas, si dii uotum iuuerint mox sequemur. Vale.

XVIII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Suades ut redeam, ne ius praedii nostri uiolenta perturbet inruptio. At ego puto non minus tuam curam quam meam praesentiam promouere. Conicio exaggerari a te religiose istam trepidationem, dum me Romam studes trahere. Ego autem non modo amore otii abesse plusculum cupio, sed quia inane erit, quidquid remoto atque inconsulto possessore temptatur. Consilium autem rei agendae tuus et aliorum quibus cordi sumus tractatus inueniet. Meae quieti nullus inuideat; quin longius producenda est, cum uicem nostram bonorum amicorum cura fungatur. Vale.

XIX. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Semper te in priore adfectionum mearum fronte constituo. Merito incertus animi cognitionem tuae salutis expecto: quam si mihi tuus sermo praestiterit, reditum nostrum alacritas incitabit. Vale.

XX. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Nos tuum praeoptamus aduentum; tu amicis muneribus desideria nostra solaris. Admodum quidem delector oblatis, sed hoc ipso officio damna absentiae tuae grauius sentiuntur; pleniora enim praesidia atque ornamenta de amico praesente caperemus. At nunc inter uotiua candidati mei negotia et quaestorios apparatus fraudari nos conqueror societate consiliorum tuorum. [2] Et tamen obeunda nec procul locatus omittis: nam et uestes subsericas quas homines mei post inlationem pretii retentabant et instructum reliquum muneralium praemiorum tuus coegit instinctus. Opto igitur tibi promptum deorum fauorem reditumque felicem simulque oro, si fors dederit facultatem, functioni nostrae interesse deproperes. Cuius uoluptas magna parte cumulabitur si laetitiae nostrae particeps desideratus accesseris. Vale.

XXI. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Potuit sine litteris nostris sanctus Aurelius, si quid de me quaereres, explicare: sed quia fastidiosa salutatio est, quae nudo sermone defertur, iunxi scripta mandatis. Haue igitur dico tibi simulque deprecor ut secundum commonitorium quo summatim muneri praeparanda perscripsi et ipse salua iudiciaria existimatione curam mihi religiosi, ut soles, fratris exhibeas, et homines nostros conparandis quibusdam quae poscit editio iustum inpendium ministrare praecipias. Vale.

XXII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Quaestorium paruuli nostri munus adcelerans, communi amico Aurelio quaedam conparanda aut prouidenda mandaui. Sed quia negotiis publicis et uaria iniunctorum occupatione distringitur, Eusebium familiarem nobis speciatim ad te misi, cuius admonitione cura tua in effectum omnium prouocetur. Et quia longum uisum est litterarum serie agenda conplecti, non graueris commonitorio strictim signata percurrere. Quod satis esse arbitror ad incitamentum diligentiae tuae; neque enim preces oportet adhiberi, cum sola amici uoluntas studium tuum debeat incitare. Vale.

XXIII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Anastasium nostrum dignaris agnoscere, nam domi saepe uidisti. Haec illi notitia apud te debet esse suffragio, etiamsi nullis iuuaretur adloquiis. Nunc dubitare non possum cumulatiorem circa eum fore curam tui, cum eum et uetusta cognitio et praesens sermo commendet. Vale.

XXIV. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Familiaris emersit occasio, quae tibi salutis meae adportaret indicia. Neque enim dubitare possum tibi litteras meas esse reddendas, quas Siluanus ad animi nostri diligentiam pertinens exhibebit. Cui haec ipsa recepti officii commendatio apud te debet esse suffragio. Ceterum ut respondeas, non laboro, cum mihi uicissitudinem scriptorum tuorum mutua polliceatur adfectio. Vale.

XXV. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Parens sana est et ad patientiam doloris adducitur. Quare hanc partem depone curarum mentemque ad meliora conpone. Certe si tibi aliquid ab re tua otii est, nostris negotiis diligentiam dignare praestare, ut operae sit pretium, quod in exactore mittendo litteris tuis et monitis satisfeci. Vale.

XXVI. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Multa Oceano, ut recordaris, et litteris et commonitoriis implenda mandauimus, quibus exequendis par esse non poterit, nisi tuo inpulsu et monitis urgueatur. Quae cum in effectum te iuuante processerint, quaeso ut indicio scriptionis expectationem meam non graueris instruere. Vale.

XXVII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Numidae familiaris nostri aduentus haud mediocriter mihi gaudio fuit. Hanc laetitiam tuus sermo geminauit. Duobus igitur a te muneribus adfectus amicum tibi cum litteraria salutatione restituo. Vale.

XXVIII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Antecapere scribendi ordinem mei muneris fuit. Habes festinati officii gloriam, cum ego fatear tarditatem. Et certe potui allegare aliquid in excusationem morarum: supererat mihi plurimum uiae; malui te de laboris nostri absolutione facere securum. Sed pio studio praeueniri nullus est rubor. Ama igitur sponte cedentem cui haec ipsa simplicitas conciliare debet frequentes litteras tuas: quas si non aequauero pari numero, rursus tibi praemium confessio mea faciet. Vale.

XXIX. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Amicum meum ad Brittios reuertentem litteris credidi prosequendum, ut et tibi salutationis munus exoluerem et illi commendationis aliquid exhiberem. Quaeso igitur te ut et meis litteris uicissitudo reddatur et illi defensio plena proueniat. Vale.

XXX. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Proxime quidem urbe digressus es, sed ego quasi iam inueterato tui desiderio conuenirer, officium scribendi et munus arripui nec expectato ordine nec more seruato, qui solet amicis esse pro lege, ut peregre locati tribuant prius scripta quam sumant. Et est uera adfectio omnis inpatiens etiam iustae ac legitimae tarditatis. Rupi igitur consuetudinem religione maiore, quam si eam seruare uoluissem. Quae res si tibi grata est, et mihi fenus solue conloquii et perlatori talium litterarum benignus adride. Cui ut ipse nihil potui praestare quam litteras, ita tu nihil poteris plus tribuere quam fauorem. Vale.

XXXI. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Propinquam sancti Asclepiadis philosophi absque litteris meis abire par non fuit: nam illius merita poposcerunt ut ad curaturam praeclari uiri pertinens tuo patrocinio traderetur. Pro quo non arbitror ambitu longae orationis utendum, cum eam humanitati tuae contemplatio parentis sine cuiusquam petitione commendet. Vale.

XXXII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Taedet pigetque iam scribere; quousque enim stili imagine iucunditatem uiui sermonis imitabimur? Quid quod etiam felicitas publica et pax orbis hortatur ut larem repetas? Qua in re tibi oportunus incentor frater noster Ponticianus accedet bonorum petitu sortitus hanc operam, ut tibi ob rem uxoriam demoranti desiderium reuisendae urbis admoueat. Vale.

XXXIII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Nolo puerum crimineris ob reditum tardiorem. Mea pro Symmacho conturbatio neque ad rescribendum tempus inuenit et recursum tabellarii usque ad spem bonam distulit. Nunc quia periculum eius in aegritudinem uersum est, hoc ipsum loqui apud te licuit. Faciet diuina miseratio quae pias aures adplicat uotis parentum, ut tibi mox de eo quod iuuet animum securitas mea nuntiet. Vale.

AD HEPHAESTIONEM

XXXIV. SYMMACHVS HEPHAESTIONI

[1] Votum mihi non defuit itineris ordiendi, sed tarda euocatio perueniendi tempus artauit, atque ideo uerecundius uisum est ueniam poscere quam peracto consulis officio peruenire. Super hoc plenissimas et ad d. n. clementissimum principem dudum litteras dedi et ad ceteros qui me adesse uoluerunt, quas etiam nunc Festus agens in rebus proficiscendi cunctatione remoratur. [2] Et quia uereor ne aut lateant suppressa, quae scripsi, aut per aemulos resoluta uitientur, consilium fuit ut ad te dominum et fratrem meum exemplaria omnia mitteremus. Erit tuae circa me adfectionis de omnium rerum fidelitate rescribere. Reddentur uobis etiam chartulae curas domesticas continentes, quis decursis aestimabitis quid bonorum temporum iustitia et fama desideret. Vale.

XXXV. SYMMACHVS HEPHAESTIONI

[1] Sequuntur abscessum tuum litterarum cohortes, et ut solent Athenas Atticas aliqui uel gymnasia petere Musarum, ita peregrinationes tuas desiderio trahente comitantur. Nec tibi, ut aestimo, militiae stipendiis adfluenti amicorum conuentus onerosus est. Pasce igitur eruditos dignitatis tuae copiis et spera plures actutum tibi hospites adfuturos, postquam Romanae iuuentutis magistris subsidia detracta sunt sollemnis alimoniae. Vale.

XXXVI. SYMMACHVS HEPHAESTIONI

[1] Aegrum proxime animum tuum litterarum quas miseras lectione cognoui, multumque miratus inter coniunctissimos fortuitam subito emersisse discordiam et dominum ac fratrem meum litteris obsecraui ne a suo more dissentiat. Te uero non meo tantum, uerum etiam tuo nomine rogo ut ceteris bonis morum tuorum similem patientiam praestes ferasque omnia quae solet peregrinationis habere condicio. Spero autem et filii mei Flauiani conciliatione et Eusebi archiatri blanditiis posse omnia mitigari. Vale.

XXXVII. SYMMACHVS HEPHAESTIONI

[1] Litterae tuae Spartana breuitate succinctae sunt, sed rebus exuberant, et cum moueant de raritate querimoniam, tamen officii plenitudine memoriam suscensionis oblitterant. Quodsi eas creber usus exerceat, desiderium meum sine fastidio satietatis explebunt. Sed uideo quid obsistat animo, quid impediat uoluntatem. Eusebius te noster fabulis et poculis demoratur. Quem cum reddideris curae hortorum suorum, fore arbitror ut animus tuus iocularibus ineptiis absolutus ad negotia seria conferatur. Vale.

AD NEOTERIVM

XXXVIII. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Supra modum gaudeo redditum esse meritis tuis uetus debitum. Iamdudum enim rem publicam uirtutibus obligasti, quae nancta diuinae fidei principem sibi quodammodo consulatum quem tibi solueret impetrauit. Ad huius celebritatem uoto alacri cucurrissem, nisi diplomatis sacri tarda perlatio artasset interuallum dierum. Accessit hiemis contemplatio quae magno frigore et breuibus lucis horis moratur excursus. Meus tamen animus, meum gaudium tecum est. Ego solus dolere debeo quod mihi tantum bonum casus inuiderit; tibi et praesentium satisfaciet numerus et cultus absentium. Vale.

XXXIX. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Amicis nostris iusta cupientibus usui esse debemus, praecipue fratri nostro Alexandro quem iudicio probamus et amore conplectimur. Nunc licet noueris honorum desiderio non moueri, communis tamen uerecundia non sinit testimonio carere militiae, cum illi tribuni ac notarii dignitatem d. n. Valentinianus Augustus ante inruptionem tyrannicam sponte detulerit. Quaeso igitur ut praerogatiuam sacri testimonii te adnitente mereatur. Facile est enim ut sub tam pio gubernatore rei p. infortunia hominum saeculi uincat humanitas. Vale.

XL. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Inpatienter amicorum soleo perferre discessum, sed eos qui ad praesentiam tuam relicta urbe contendunt, ad me credo uenturos. Quid quod sequestrata adfectione inuideo tecum futuris? Soli enim bona praesentiae tuae capient, quorum communis mihi fructus esse deberet. Vtut est tamen ista condicio, fratres nostros Celsum atque Nicianum probabiles uiros non inuitus emisi, certus aliquid ad nos ex fabulis atque actibus tuis eorum relatione rediturum. Quos ut mature urbi studiisque restituas, uicissim de te postulo. Nam ni te hac petitione destimulem, uideor eorum peregrinationem non tuae detulisse reuerentiae, sed meo praestitisse fastidio. Vale.

XLI. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Cum sciam te animo esse placabili, recepi pro amico operam ueniae postulandae: neque enim sic a recto deuii sumus, ut te umquam moueri temere suspicemur. V. c. Epictetus causidicorum more prolapsus, dum uult inpensius placere suscepto, sanctum Sabinum probatum bonis omnibus incauto sermone perstrinxit. Ea res omnium uestrum quibus ille curae est, animos creditur asperasse, nec inmerito. Querella rectoris etiam praetorianas acuit potestates. Quid multa? Epictetus togae forensis honore priuatus est plurimis praeferendus, qui firmo patrocinio proteguntur. [2] Nunc illa clientium turba unius fortuito insultat errori; quod ne diu maneat, tua praestabit humanitas. Satis datum est correctioni, nunc ingenium tuum respice. Illud causa meruerit, hoc tribue lenitati. Scio inlustrem uirum praefectum praetorio his quoque litteris tuis prompte esse cessurum. Erit Epictetus u. c. etiam emendationis suae debitor, quem paulo inconsultum fecerat impunitas magna peccantium. Vale.

XLII. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Placuisse iudicio tuo amicum meum Drinnacium satis gaudeo; nam mihi quoque plurimum honoris accedit, quotiens sententia nostra concordat. Fruetur igitur uberrimo innocentiae suae fructu, mihi honestis carus officiis, tibi iustis negotiis adprobatus. Vale.

XLIII. Q. Cs.

[1] Qui amanti nugas suas et deliramenta committit, non debet formidare iudicium. Commendatur enim religione, quidquid culpari posset examine. Merito securus oratiunculam quam proxime in senatu habui ad te misi; de qua dominum meum fratrem nostrum Carterium tecum plene arbitror conlocutum, nam petitioni nostrae auditor interfuit. Et quamuis totius ordinis secunda suffragia cepisse uideamur, in te uno tamen summam testimonii conlocamus. Facito igitur me certum sententiae tuae et simul, quid rerum geras, pande cupienti, ut quod ex meis actibus uoluptatis accipies, tuorum mutua insinuatione conpenses. Vale.

XLIV. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Dissimulati officii obiurgatione morderis in epistula blandiore, qua tibi gratiam refero sermonis accepti. Licet cogitarem illa potius amica esse conloquia quae sponte tribuuntur, at in respondendo referri magis necessariam uicem quam deferri spontaneam scriptionem, ego tamen ita adfectus sum proximis litteris, ut nescire me fatear reddideris hoc munus an dederis. Verum tu cogita quid epistulae tuae iucunditatis habiturae sint, quas non admonitus exhibebis, cum hae quoque mihi admodum gratae sint, quas rependis ex debito. Vale.

XLV. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Facis, ut decet, quod otium meum scriptorum assiduitate solaris. Siquidem ex tuo amore coniectas, iucundum mihi esse munus quod ex tuo sanctissimo ac luculento ore proficiscitur. Refero igitur uicem magis ad testimonium gratiae quam ad aequiparandum officium quo me agnosco deuinctum. Sed hoc ipso arbitror digniorem me esse conloquio crebriore, quod hanc palmam tibi reddo quasi uictus fenore litterarum. Vale.

XLVI. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Venturum te ad communem patriam fama promiserat. Sperato gaudio gloriabar. Sed ubi dierum processu rumor intepuit, animaduerti mihi hoc genus superesse solacii, quod ad scribendi usum moremque remearem. Fungor igitur salutatione dicenda tuamque excellentiam quaeso ut mihi aduentum tuum pro litteris largiaris. Est enim causa uotiva, quae te debeat euocare, quaestorium scilicet munus filii mei, ad cuius officium te tuosque amor communis inuitat. Vale.

AD FELICEM

XLVII. SYMMACHVS FELICI

[1] Scribis reuerentiam nostri apud omnes uigere. Gaudeo huiusmodi testimonio, sed profiteor tua opera fieri ut taliter uigeat existimatio mea. Tu mihi es auctor rumoris secundi, neque hac tantum gratia uadatum me esse sentio. Nam illud etiam quod te praesule processit ad commodum proximorum meorum, quamuis iustitiae datum sit, tibi tamen refertur acceptum. [2] Cesso longius pergere, quia in remunerandis beneficiis ieiuna est uerborum uicissitudo. Simul obstrepunt curae quas officiis familiaribus tenuis patriae uictus opponit. Ero apud te posthac loquacior, cum refouerit studium meum rei frumentariae instaurata securitas. Vale.

XLVIII. SYMMACHVS FELICI

[1] Bene cognitis ac probatis commendatio prompta debetur, ut ad notitiam bonorum sub honesta adstipulatione perueniant. Theodulus sincerae probitatis adulescens multorum gratia uiget, quibus placere laudabile est; sed fortunae difficultatem, quae cursum uitae eius exasperat, adminiculo tuo sperat posse remoueri. Quaeso igitur ut uotis eius benignus adrideas, ne aut meum testimonium pro nihilo habitum iudicetur, aut spebus illius exitus inanis inludat. Vale.

XLIX. SYMMACHVS FELICI

[1] Amo litteras tuas, nam semper mihi aliquid gratulationis adportant: ego autem benefactis tuis nuda oratione respondeo. Sed ut est praeclara mens tua, perinde nostras sibi existimat fructuosas, et ideo hanc operam perseueranter aduigilo, quam scio apud te pro magno aere censeri. [2] Interea domino et principi nostro eiusque in me beneficientiae egi per epistulam gratias uerbis fortassis exiguas sed adfectione animi copiosas. Quas si eximia unanimitas tua et probata mihi amicitiae fides iucunda atque oportuna insinuauerit lectione, non uidebor ingratus, cum probauerit, sicuti opto, inuictissimus princeps beneficia se huiusmodi apud memorem conlocasse. Vale.

L. SYMMACHVS FELICI

[1] Relatum in cultores tuos Aurelium familiarem meum gaudeo non illius modo nomine, quem tuendum summatis uiri cura suscepit, sed meo maxime, cuius testimonium iudicii instar habuisti. Accessit huic muneri auctior ex litteris tuis gratia, quamquam est in illis, quod amantem possit offendere. Breui enim erant transcursu quae, cum mihi uoluptatem adferant, negant satietatem, et est haec natura rerum bonarum, ut illis frui prolixius uelis nec quicquam durius sumas quam placitae orationis citum transitum. Adde igitur epistulis tuis copiam uel, si potes, detrahe suauitatem. Ni ita feceris, laesus rependam fastidio tuo uerba quae soleo et paginas longiores. Vale.

LI. SYMMACHVS FELICI

[1] Amor quidem tuus suasit ut scriberem, praetereuntis festinatio, ut pauca dictarem. Quare salutatione contentus, quae etsi non explet officium, tamen contestatur adfectum, redde inuicem quae legamus, et si necesse est, aemulare breuitatem. Nam cum sim nitidissimi sermonis tui cupidus, conscientia tamen huius angustae paginae non audeo a te uerborum copiam postulare. Vale.

LII. SYMMACHVS FELICI

[1] Vectori iudicialium litterarum reddendam tibi paginam dedi, amicitiae deferens cultum salutationis simulque suggerens ad rem mei pignoris pertinere, quod relatio docebit de tutoris faucibus extrahendum. Nec laboro pro adsertione iustitiae cuius tibi cura praecipua est, sed hoc tantum audeo postulare, ut quamprimum responsa caelestia robur adferant iudicatis. Vale.

LIII. SYMMACHVS FELICI

[1] Fratrem nostrum Helpidium non minus desiderium tui quam epistula consulis euocauit. Cui etsi amorem tuum prisca inter uos coniunctio pollicetur, nonnihil tamen, ut arbitror, etiam petitio mea commendationis adiciet. Extrue igitur, quaeso te, nouis erga amicum beneficiis ueterem diligentiam, quatenus possint perfecta cumulari, et hoc mihi munus adtribue, ut merita quae suis apud te fundauit obsequiis, sentiat meo fauore creuisse. Vale.

LIV. SYMMACHVS FELICI

[1] Quisquis amici neglegit famam, fide lubrica est. Hoc mihi ne uitio iure ducatur, etiam in aliorum iniuriis pro tua existimatione sollicitor. Qua lege, quo bono publico Eusebii u. c., qui meruisse inter notarios fertur, incertus atque inexploratus procurator elicuit, ut ciuilis petitio urbano abstrahat foro possidentem matronam, qua in causa, cum supplicatio priuatam teneat actionem, sacros titulos responsa minitantur? Quaeso te, cogites, quid de augusto adyto cuius loqueris oracula, deceat impetrari. [2] Fraterna tecum sollicitudine loquor: rescriptorum omnium fama te respicit. Quid si etiam rei memoria fidem tuam conuenit? Ampelium clarae et inlustris recordationis uirum paruas aedes quas pretioso auxit ornatu, sub cliuo Salutis emisse, ut ciuis, ut collega reminisceris. Triginta annorum die incanuit aetas possessionis. Auctor ei Postuminus nepos Iouii fuit inter cetera parentis suae Porphyriae bona hanc quoque adeptus domum per successionem. [3] Huic Porphyriae nihil umquam negotii cum Theodosio cuius olim facultates Eusebius impetrauit. Nunc procurator a columna Maenia multis huiusmodi sutelis foro cognitus inueterata iura supplicationibus quatit, degustat iudicia omnium potestatum, coeptarum actionum exitus deserit, instaurat exordia, Romanum criminatur tribunal, non possessionis antiquitatem, non dignitatis senatoriae praerogatiuam, non praefecturae existimationem sinit inconcussam manere. [4] His ausibus color fiscalis adlinitur, ueluti ob inquisitionem mobilium ex bonis quae meruit Eusebius diuinae domui debitorum. Vbi haec diligentia diu iacuit? Cuius scrinii conludio publica damna latuerunt? Si procurator non admoueret negotio suo publicas faces, etiam nunc tot officia, tot inquisitores fisco quaesita nescirent, et sane aequum est ut defensio diuinae domus adtentiores oculos praestet iniunctis. [5] Quid mobilibus commune cum praedio? Nullus error sensuum, nulla uerborum interpretatio potest nomina ista miscere. Dehinc a proscriptis quondam bonis Porphyria et Postuminus alieni sunt; multo magis aedium emptor Ampelius procul abest a contagione mobilium. Quid restat, nisi ut aequitas uestra priuatam petitionem nullis sustineri radicibus iudicet, cui sacrae reuerentiae umbra praetexitur? [6] Haec me in epistulam conferre amor saeculi et amicitia tua conpulit. Eadem uiro inlustri fratri nostro Sperchio morum eius securus palam facere curassem, si umquam mihi per litteras obtulisset fiduciam sui; ipse autem principium facere conserendis mutuo scriptis a tali genere non debui. Erit itaque optio amplitudinis tuae in aures eius perferre quae scripsimus. Dignum quippe est ut quod existimationi utriusque proficiet, amborum consensus emendet. Vale.

AD SALLVSTIVM

LV. SYMMACHVS SALLVSTIO

[1] Nolo ex moribus ceterorum qui census senatorios tractant, etiam huius ingenium, quem commendo, perpendas. Est enim non mediocri loco aut infima sorte progenitus, sed honestatem natalium pudore custodiens. Atque ideo nec ego indecorum putaui bene cognitum prosequi testimonio litterarum, nec singularis generositas tua debet de eius amore dubitare, quem uidet nobis adstipulantibus adprobari. Et haec quidem pro Ammonio satis dieta sunt, ipse autem desiderium sermonis tui silere non debeo, cuius adpetentiam scriptorum tuorum raritas uehementius excitauit. Vale.

LVI. SYMMACHVS SALLVSTIO

[1] Cumulatius officium mihi, quam poposceram, detulisti. Nam cum domesticos meos iuuari a te in conquisitione equorum curulium postulassem, quadrigis quattuor gratuitis auxisti numerum conparatum. Ex illis equos undecim superstites ceteris prosecutorum cura perduxit, nec longo interuallo pars succubuit traditorum. Gratiam tamen religionis tuae fortuna non minuit, quia in muneribus amicorum non sunt damna casuum cogitanda: quin immo ea in acceptum summa referenda est, quae ab offerente processit. Ad te diptychum candidati et apophoretum librarum argenti duarum per hominem tuum misimus adprobare cupientes editioni te nostrae <re>, non animo defuisse. Vale.

LVII. SYMMACHVS SALLVSTIO

[1] Vtilitati tuae etiam non commonitus adfuissem, cuius me habuisse rationem dominus et filius meus Patruinus uir spectabilis non tacebit. Hunc tu admonere debebis, ut et sui uoti consuetudine et meae petitionis intuitu desideria tua iuuare dignetur. Vale.

AD PATERNVM

LVIII. SYMMACHVS PATERNO

[1] Ego quidem senatui interesse non potui, quo die Thalassi filius dignitatis nostrae muneribus exemptus est, sed spem futurae pro eo actionis non leui apud amicos commendatione solidaueram. Nec tamen impetrationis gratiam mihi uindico: iustitia postulati et interuentus tui desiderata promouit. Mea ualetudo diu iactata tandem se in tranquillum recepit: quod eo scribo, ut auctus laetitia salutis meae parem uoluptatem mihi de prosperis tuis referas. Vale.

LIX. SYMMACHVS PATERNO

[1] Primis petitionibus nostris multum ponderis addit iteratio, et ideo de uenatoribus exhibendis repeto postulatum, quo facilius tibi diligentiam geminata scripta sollicitent. Dies muneris nostri tempori admouetur: cui largitas candidati sola non sufficit, si lautioribus harenariis deseratur. Inepta est enim munificentia quae praestatur indignis. Quapropter quaeso te ut uenatorum potissimos auctoritate iudicis et fratris amore concedas multum rebus omnibus additurus, quas ciuium uoluptati animoso inpendio praeparamus. Vale.

LX. SYMMACHVS PATERNO

[1] Omnes qui aditu tuo cupiunt subleuari, non cassam, quantum arbitror, uiam capessunt ineundae gratiae, cum me adstipulatore nitantur. Horum unus uir probabilis Turasius familiaris meus qui indictae sibi litis iniuriam fortunae imputat, gratiam uero boni reditus de tuo potissimum sperat auxilio. Tuere igitur aequa poscentem et humanitatis tuae latius extende famam quae incrementis maximis cumulabitur, si Turasio per te secunda successerint. Vale.

LXI. SYMMACHVS PATERNO

[1] Religio postulauit ut scriberem, praesertim cum hortaretur familiaris occasio. Nam homo tuus tabellarium se mihi optulit, cui nihil litterarum dare summa piaculi esse perspexi. Saluere igitur te opto, me nuntio, et uicissim peto ut nos sospitatis tuae indiciis munereris. Vale.

LXII. SYMMACHVS PATERNO

[1] Quaestores ordinis nostri numquam ferarum suarum portorium contulerunt: graue enim maioribus uisum est ut tolerantibus onera senatoriae dignitatis sumptus inmodicus adderetur. Haec mihi proxime, cum gladiatorium munus instruerem, magis populi Romani quam meo nomine praerogatiua delata est. Nunc a fratre meo Cynegio u. c., quaestorio candidato, quinquagesimae uectigal exigitur, quod solos ursorum negotiatores utpote quaestui seruientes oportet agnoscere. Huius iniuriae adfectio tuum moderamen expectat. Resiste, quaeso te, publicanorum cupiditati et damna collegarum recide. Ad geminam tuam gratiam res ista proficiet, si priuilegio honoraueris senatum, leuamine iuueris candidatos. Vale.

LXIII. SYMMACHVS PATERNO

[1] Causa amici suasit ut scriberem; sed fatendum est maiorem me curam tuae existimationis habuisse. Nam Minucianus u. c. exiguo periclitatur argento, tibi autem non tenuis ad laudem reserabitur uia, si falsis, ut audio, syngraphis calumnia excitata consederit. Piget dicere quibus strophis adparitio Itali grassetur aerarii. [2] Ferunt sub publici debiti specie priuatorum nominum falsa recitari. Inualidos quidem statim uincit inpressio, ualidiores autem, cum munimenta pro se iuris adsciuerint, criminosis uerborum interpretationibus inplicantur, ut ad damni patientiam sese inuidiae timore summittant. Sed u. c. Minucianus tui securus et legum relationis minas amoliri optat examine. [3] Da igitur, oro te, iudices quos urbanis potestatibus imperialis praefecit electio; neque enim dignum est ad longinquam cognitionem uocari debitum tenue et praecipuam dignitatem. Longius pergerem, si aequitas uellet multis precibus adiuuari. Causae genus relatio publicabit; quae etsi errorem tuebitur cognitoris, numquam tamen poterit emereri, ut illi a te sine alio disceptatore credatur. Vale.

LXIV. SYMMACHVS PATERNO

[1] Ostentator mei in te studii esse non debeo: officia quippe ex debito religionis profecta iactationem recusant. Quin immo uberis gratiae instar accepi, quod amicitiae meae u. c. Scipio te mystagogo usus accessit. Maximum enim lucrum est quaerere familiaritatem bonorum. Et sane spero ipsum quoque in omnibus nostri diligentem futurum, postquam cognouerit suorum relatu quid negotio eius cura nostra contulerit. Vale.

LXV. SYMMACHVS PATERNO

[1] Quadragesimae portorium non recte poscitur a senatoribus candidatis, quia nostri ordinis functiones onerari geminis incommodis non oportet. Hoc tibi etiam pro Cynegio u. c. dudum missis litteris indicaui. Nunc filii mei Pompeiani clarissimi et optimi iuuenis par necessitas depoposcit ut repeterem postulatum. Quaeso igitur ut humanitatem quae inter uirtutes tuas prima est, nostri ordinis editoribus dignanter inpertias et ursorum transuectionem cupiditati mancipum subtrahas. Perueniet beneficii istius gratia et ad senatum qui leuatur incommodis, et ad populum cuius uoluptatibus praestatur immunitas. Vale.

LXVI. SYMMACHVS PATERNO

[1] Ampeli inlustris memoriae uiri necessitudines incessuntur lite priuata. Non putes sola parentis recordatione curam pro illis nostram moueri; externos quoque et memorati uiri nescios causae urit indignitas. Cuius breuiter, ut possum, fastigia et capita contingam. [2] Ampelius de summatibus quondam senatus, quem famae celebritate didicisti, domunculam Romae de Postumino c. u. Porphyriae herede mercatus est. Contractus istius origo iusta, aetas prope saecularis, intemptata possessio est. Nunc nuper ueterator quidam procuratorio nomine extulit caput, Eusebii ex notariis c. u. quassans uetustam petitionem de impetratis olim Theodosii cuiusdam bonis quibus hoc praedium mentitur haesisse. [3] Theodosio et Porphyriae nulla rationum societas fuit, nulla coniunctio facultatum. Res in iudicio urbano et a petitore coepta et ipso fugiente finita est. Denuo cineres negotii obreptiua supplicatione refouet in flammam et per diffidentiam iusti diuinae domus pro se adtrahit actiones, ob inquisitionem uidelicet mobilium quibus nihil est commune cum praedio. [4] Peruestiget ista legum ordine priuati rector aerarii: aedium dominos relinquat iudici suo. Duplex utique causa est, diuisa rerum uocabulis, actione discrepans, origine non cohaerens, separata personis. Neque mobile aliquid emit Ampelius, neque domum fiscus incessit. Cur procurator alienus inualidam petitionem publicis uiribus iuuat? [5] . Cum fratre nostro Sperchio inlustri uiro quaeso ista communices. Est aequi seruantissimus, et qui libentius communi iuri cedat quam potestati suae faueat. Scit enim leges honoribus esse potiores. Confido, cum suppressa cognouerit, elicitis non defuturam correctionem. [6] Si quaeret cur ad eum super hoc nihil scripserim, respondeas, quaeso, nondum inter nos facta stili consuetudine ueritum esse me ne quid a principio uiderer arguere. Dabit mihi causae huius emendatio sermocinandi cum eo materiam laetiorem; gratiarum actio auspicium litteris meis faciet. Non expectabo ultra ut adloquii sui fiduciam praestet haerenti; ad omne me officium iustitia eius hortabitur. Vale.

AD OLYBRIVM ET PROBINVM

LXVII. SYMMACHVS OLYBRIO ET PROBINO

[1] Iuuenalis industriae est excire saltibus feras et liberalia studia siluestri uoluptate distinguere. Sic olim Marsus inpiger et fortis Sabellus robur habuerunt. Nostris annis parta proficiant. Est huius indulgentiae in quibusdam auibus exemplum, ut nutrimenta senescentibus aetas uicissim prima conportet. Sed nondum conuenit ualetudini meae uti ferinis uisceribus, nec tamen gratiam muneris uestri minuit apud me necessitas parsimoniae. Nam etsi utendi abstinentia sanitati meae consulit, honor tamen muneris animo satisfecit. Vale.

LXVIII. SYMMACHVS OLYBRIO ET PROBINO

[1] Suppetere uobis plenam roboris ualetudinem ferarum indago testatur. Haec igitur mihi prima de uobis gaudii causa est, quod rusticis uoluptatibus sanitatem iuuatis: secundus laetitiae meae gradus est uenatu capta meruisse. Nam ut honori numinum datur cornua sacrare ceruorum et aprugnos dentes liminibus adfigere, ita amicorum cultui dedicantur libamenta siluarum. [2] Interea recuso sententiam quae rem uenaticam seruile ducit officium. Statuerit hoc scriptor stilo tantum probandus — nam morum eius damna non sinunt ut ab illo agundae uitae petatur auctoritas —; uos malo cum Atilio rusticari et ludum uirium sequi quam bonis uerbis deduci ad instituta desidiae. Certe aetatibus uestris hic labor conuenit. Distinguenda est lectio iuuenum non alueolo aut pila nec trocho Attico et Graecis palaestris sed alacri fatigatione et innocentis audaciae gaudiis. [3] Ad haec etiam meum Symmachum, <cum> subcreuerit, quamquam unicum cohortabor. Erit olim tempus quo renuntiare annis graues huic operi debeatis. Tunc seruile munus iure habebitur cura uenandi. Famulatus est enim quidam, si cedentibus uiribus recusemus uti laborum uacatione quam nobis praestat senectus. Vale.

LXIX. SYMMACHVS OLYBRIO ET PROBINO

[1] Commendastis mihi uetus iudicium meum, qui eadem de litoris Formiani gratia et salubritate sentitis. Parce antehac orae illius bona transitus uester degustauerat: ea nunc pensius per moram cognita amari a uobis usu longiore meruerunt. Fero iam, quamquam uestri cupiens, quod procul degitis, et desiderio in uos meo indico patientiam. At si fors uotis effectum secundet, opto in illo sinu agere uobiscum quod restat aestati, ut et locus mihi praestet ualetudinem et uos animi uoluptatem. Vale.

LXX. SYMMACHVS OLYBRIO ET PROBINO.

[1] Aditum mihi ad scribendum sero reserastis. Vos enim oportuit inchoare libamina litterarum, quia inueterati moris est ut qui ad peregrina discedit, alternandis epistulis praestet auspicium. Ergo absolutus obseruantiae religione et nunc uobis uicem salutationis rependo et in reliquum, si fors obtulerit commeantes, adsiduitatem spondeo familiarium paginarum, ut uobis possit liquere non in mea culpa sed in uestra mora fuisse, quod silui. Vale.

LXXI. SYMMACHVS OLYBRIO ET PROBINO

[1] Sermonis uestri adsiduitate delector et abunde ex eo munere usurpo laetitiam. Quod enim uel uestri animi specimen uel mei desiderii solamen potest esse praeclarius, quam ut apud me in dies singulos meritorum uestrorum cultus augescat? Amicitia enim quae celebratur officiis, numquam certo fine contenta est: atque ideo decet uos in deferendis adloquiis effici promptiores, cum ad soluendam uicissitudinem non probetis immemorem. Vale.

AD LICINIVM

LXXII. SYMMACHVS LICINIO

[1] Regilianus amici mei filius et ipse suae honestatis intuitu iam probatus dudum tibi litteras meas quibus commendaretur exhibuit, et ideo secundae adstipulationis auxilium utpote iam cognitus non requirit. Mei igitur studii ratio et consuetudo exegit ut scriberem. Neque enim fas est, quamuis iampridem ipse dissimules, me quoque huiusmodi officiis abstinere. Spero enim, quod sponte amicitiae tribui solet, saltem adsiduitati meae esse referendum. Vale.

LXXIII. SYMMACHVS LICINIO

[1] Cum ad proxima urbe digrederer, scribendis ad te litteris abstinere non debui, ut te obseruantia prisci moris absoluerem. Nam uetere instituto hic usus increbruit, ut ingressi iter praelibent primitias scriptionis. Quare familiaris officii inuitatus auspicio fraternam religionem quam mihi semper mente exhibes adsiduo sermone testare. Vale.

AD LIMENIVM

LXXIV. SYMMACHVS LIMENIO

[1] Octauo demum die multas eluctatus itineris difficultates larem patrium salutaui. Continuo, ut amicitia postulabat, conuenit me recordatio mandatorum tuorum. Nam discedenti iniunxeras ut negotium lectissimorum iuuenum Titiani atque Helpidi fida exploratione disquirerem. Quorum mihi praeceptor uir prudens et nescius gratificationis adseruit esse in illis scientiam iuris idoneam nimis in omnes usus iudiciarii et forensis officii. Nunc tuum est optimos iuuenes aduocare, quorum indolem militiae uel honoribus iam paratam non debet ulterius procrastinare cunctatio. Vale.

LXXV. SYMMACHVS LIMENIO

[1] Prompte fauendum est honesta cupientibus, ut probabiles uoluntates alieno etiam iuuentur adnisu. Quapropter opis indigum esse non patior Felicem sanctissimum iuuenem ad electiora tendentem. Qui ubi fori urbani dissensiones utpote ingenio mitis exhorruit, modestiori causidicinae dare nomen adfectat; quem meus quoque hortatus animauit. Spopondi enim bonae indoli et moribus defaecatis nequaquam defore tuae mentis auxilium. Ergo exoratus ac facilis non ut transfugam sedis alterius, sed ut adfectatorem fori quietioris amplectere; qui tibi beneficiisque tuis debebit quidquid ei ex officio bonae fortunae aut commoditatis accesserit. Vale.

AD LICINIVM

LXXVI. SYMMACHVS LICINIO

[1] Bonoso optimo uiro et post militiam palatinam gemina administrationis integritate conspicuo discussionem pontis ac basilicae nouae praeceptio augusta mandauit: quod munus summa fide et uigilantia posset implere, si solus istiusmodi examinis ius haberet. Nam Cyriades u. c. comes et mechanicus, qui dudum impensas operis utriusque tractauit, in societatem discussionis admissus, saepe, ut dicitur, a Bonosi optimi uiri inuestigatione dissentit. [2] Hinc fit ut inquisitio quae per unum strenue posset agitari, artificio quodam interpositi certaminis differatur; atque ideo metuit uir honestus Bonosus ne sibi inuidiae sit, quod tanti negotii adhuc nutat effectus. Quapropter orat ut si quis est qui u. c. Cyriadem putat eius operis quod idem Cyriades ante curauit etiam discussorem esse debere, sibi haec molestia detrahatur; si uero ipse huic negotio uidetur adcommodus, ad se tantum disquisitionis summa pertineat. [3] Ergo amore reipublicae cuius utilitates inter praecipua et prima conplecteris, clarissimo et inlustri uiro praefecto dignare <...> conferre, quatenus lacuna tantorum sumptuum remotis contentionibus detegatur. Spero enim fore, ut cessantibus nouis expensionibus utriusque operis perfectioni usurpatorum summa sufficiat. Vale.

LXXVII. SYMMACHVS LICINIO

[1] Longum siles, sed ego talis exempli imitator esse non debeo. Quare in officia primus erupi teque religiosa admonitione conuenio, ut litterarium munus quod sponte amicitiae nostrae deferre debueras, saltem prouocatus exsoluas. Vale.

AD HELPIDIVM

LXXVIII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Quaeris ut ualeam, uel quid rerum geram. Respondeo percontationi tuae ex amore uenienti. Agri quiete delector. Haec mihi et aëris praestat salubritatem et pabulum lectionis. Saepe oculos pasco culturis quas hiberna exercet operatio. Tibi et ualetudinem secundare et memoriam nostrae amicitiae superesse amplissime gratulor. Silentii uero mei non est iniusta causatio; nihil enim quod scriberem suppetebat simulque occupato tibi auditione causarum uerebar obstrepere, ne multis negotiis tuis onus adderet loquacitas otiosi. Vale.

LXXIX. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Praesentiam tuam spero; neque enim soles promissa deserere. Sed frequens fama est praetorianas litteras obstare dispositis. Quare ne haeream diu expectationis incertus, confirmari scriptis recentioribus uolo, ut sciam morae esse pretium, si adfuturus es, aut soluar manendi fastidio, si teneris. Vale.

LXXX. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Prosequor litteris ciuem amicumque communem cuius bona, quia iudicio tuo nota sunt, non requirunt adsertionem. Merito mihi de eo apud scientem facilis et breuis sermo est. Admoneo tamen ut in gratiam meam ualidius diligatur meique apud te curam uigere documento aucti circa se amoris intellegat. Vale.

LXXXI. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Cum saepe occasionibus ad scribendum utar incognitis, committi in amicitiam puto, si domesticis uidear abstinere. Libens igitur Aërio honestissimo uiro cultori tuo nuntiam sospitatis meae paginam dedi, cui honorificentiam salutationis adiungo; quae sola, et cum dicitur, et cum uicissim refertur, munia familiaris explet officii. Vale.

LXXXII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Plenum religionis officium est, quod sponte uotum fratris anteuenis. Proxime igitur familiares nostri ad equorum coemptionem cum pretiis commeabunt, ut ex omnibus quadrigis quas scripsisti esse uenales, praestantiores cursu et genere pollentes defloret electio. Haec autem tibi cura sumenda est, ut praeteritis editionibus nostris recens ludorum fama respondeat. Inprimis igitur hanc de te gratiam peto, ne magis numerum quam merita perpendas. Nam cum de Hispaniis copiam mihi equorum spes certa promittat, hos quos de proximo polliceris securior diligentia debet excerpere. Vale.

LXXXIII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Curam nostram senatoriae functiones ad uotiua sollicitant. Praeturam quippe filii mei, si fors dictum iuuet, proximus annus expectat, cuius instruendae causa amicis nostris negotium dedimus, ut equos ex Hispania lectissimae nobilitatis edecument. Experiantur igitur suffragium tuum, siquid opis et fauoris orauerint. Decet enim te pro amore mutuo mecum curanda partiri. Vale.

LXXXIV. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Silentium meum etiam ipse reprehenderem, si tuas litteras aliquando sumpsissem. Itaque arguere in altero non potes quod a te admissum esse meministi. Ego tamen in haec officia primus erupi, ut et te ad scribendi studium cohortarer et amicum meum testimonii adstipulatione prosequerer. Est enim eius industriae atque probitatis, ut fauorem tuum iure mereatur. Pro quo ego petitor accedo, praesumens apud animum tuum nostras litteras plurimum profuturas. Vale.

LXXXV. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Quod epistulas meas condis, amoris est tui, qui describenda nescit eligere; sed me fucus hic decipit. Nam praecipitor ad scribendi fiduciam placendi securitate. Et tamen, si quando resipisco, nimis uereor ne ista simplicitas incidat quandoque in lectorem alterum tibi disparem. [2] Quare uelim tibi habeas quae incogitata proferimus, licet eadem mei quoque librarii seruare dicantur, sed illi per examinis ignorantiam, quod te facere non oportet Mercurialis artis peritum. Nam mediocribus scriptis amicorum benignitas scit fauere, alienorum inuidia nescit ignoscere. [3] Quod superest, oro iam uenias et praesentia tua augeas honorem festorum dierum. Nempe Mineruae tibi sollemne de scholis notum est, ut fere memores sumus etiam procedente aeuo puerilium feriarum. Ad eum diem tibi conuictum paramus agrestibus holusculis partum, quia luxuries offendit deam sobriam. Vale.

LXXXVI. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Insidiaris infantiae meae quam tego silentii uerecundia. Nam ad elicienda responsa uenturum, si adnuam, polliceris, cum hoc tibi facere de proximo quam spondere promptius fuerit. Mihi uero adipisci gratum, sperare prolixum est. Et tamen uoluntati tuae pareo nec uereor ne temere a me effusa uerba in paginas librarii tui referas. Nam si quid horum quae apud te incuriosius loquor, cuipiam lectori nauseam mouerit, non in scribendo neglegentia mea, quam tua in describendo diligentia displicebit. Vale.

LXXXVII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Nostrorum duritiam ferre non possumus, qui cum reliqua superiora non exsoluerint, etiam pensionem proximi anni ferre detrectant. Idcirco quaeso ut cum homine meo, quem ad exactionem nostrorum misimus, curam communicare digneris. Religiosam operam libenter adripias! Graue est enim nos quidem pro agris nostris functionibus publicis esse munificos, actores autem locorum ne id quidem uelle redhibere, quod sciunt per annos singulos esse soluendum. Vale.

LXXXVIII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Nullum tempus esse patior a meo officio feriatum. Merito properanti tabellario cursim debita uerba commisi, quibus quaeso ut referandae uicissitudinis curam capessas, licet malim iam reditu tuo quam scriptorum honore laetari. Vale.

LXXXIX. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Non ex officii raritate amicorum religio et cura pendenda est. Plerumque enim scribendi cupidis defit occasio, nec tamen amicitiae memoria temporali silentio consenescit. Itaque quod hucusque conticui, uoluntati meae non debet adscribi. Multa enim studium nostrum fortuita impedimenta frenarunt. Sed ubi tempestiuam conperi facultatem, contuli in has litteras mei circa te propositi atque amoris indicium, conpensaturus quod hactenus silui frequentia litterarum, si me incentiuo quodam mutui sermonis animaueris. Vale.

XC. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Adtemptatam denuo ualetudinem tuam meorum cura suggessit. Quare sollicitatus incertis emittere ad te scripta non distuli, quibus ut de te laeta respondeant, praestabit diuina miseratio. Erit igitur muneris tui, ut otio meo securitatem tuae sanitatis adicias. Vale.

XCI. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Et rebus et litteris partes religionis exequeris. Nam et hominibus mei adminicula fauoris inpendis, et me sermonis tui honore participas. Ago igitur atque habeo gratias, daturus operam ne officiis nostris uicissitudo umquam dissimilis iudicetur. Vale.

XCII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Cum ad filium meum scriberes solum, me stili honore fraudasti. Potui te silentii talione mordere, sed amicorum neglegentiae numquam parem repono contemptum. Atque utinam redditae filio meo litterae nihil ex conuentione fraterni debiti asperitatis habuissent! Ego quoque mihi nequaquam uiderer omissus. Nunc duo pariter acciderunt, ut me et honor officii praeteriret et participata cum filio amaritudo percelleret. Vale.

XCIII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Formianum litus accessimus. Hinc Puteolos mox petemus. Graue est enim sub auribus iudicis Baiarum adpetentiam confiteri. Habes ordinem propositi mei. Ipse memento promissi quo te ob causas publicas peregrinationis meae fore solacium spopondisti. Vale.

XCIV. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Romam regressus post legationis officium sumpsi litteras tuas quibus patriae communi largas rei annonariae copias polliceris. Itaque gemino adfectus gaudio et quasi ciuis publica securitate et facti tui gloria quasi frater exulto, teque ad hoc studium religiosa exhortatione destimulo, licet bona uoluntas quae ex ingenio uenit, non sit agitanda calcaribus. Ego lectione sermonis tui ciuium nostrorum curam leuaui; neque enim sileri debuit tam laudabilis et certa promissio. Superest ut proposito religionis tuae melior adspiret euentus et tibi in posterum conpetens decus pro tanto in patriam labore respondeat. Vale.

XCV. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Mediolanium sum missus a patribus ad exorandam diuini principis opem quam communis patriae sollicitudo poscebat. Celerem mihi reditum praefata dei uenia res prosperae pollicentur. Sed praesentia laeta cumulabis, si per litteras mihi cognitio tuae salutis accesserit. Vale.

XCVI. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Romam redisse me nuntio. Atque utinam sanitatis quoque meae index esse potuissem, quam labefactauit peregrinationis iniuria et hiemalis asperitas. Sed otio redditus spero meliora. Ipse ut ualeas, diuina praestabunt. Nam ut homines meos solito fauore tuearis, postulare non debeo, cum incitamentum spontanea officia non requirant. Vale.

XCVII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Maluerim quidem tuum solamen adipisci, <sed> quia litteris secundus ad gratiam locus est, desiderio tui scriptorum conpensatio satisfecit maximeque iuuit animum, quod tecum bonam ualetudinem redisse in gratiam nuntiasti. Ipse Formiis adhuc residere constitui, ut mitigatis autumni aestibus ad suburbana concedam. Neque enim temporis mei ratio patitur ut communem patriam maestus ingrediar. Vale.

XCVIII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Si condicio temporis mei sineret, uotis me tuis etiam non rogatus ingererem. Qua in re certus animi mei adsertionem uerborum, sicuti arbitror, non requiris. Nunc fortunae meae qualitas in tantum nos a festiuis excusat officiis, ut solacia insuper requirat aliena. Ergo quia in manu mea interim non est laetos frequentare conuentus, tuae opis est leuare maerentem. Quorsum istud? inquies. Vt fratrem nostrum Florentinum clarissimum atque ornatissimum uirum peregrinationi meae cohaerere patiaris. Tantum peto ut ab eo interpreteris inpendi ex hac commoratione quam mihi tribuit, quantum ex eius praesentia uoluptatis habuisses. Vale.


previous next