LIX. SYMMACHVS EVPHRASIO
[1] Sum quidem sermonis tui nimius flagitator, sed silentii interualla non arguo nec suspicor aliquid amicitiae nostrae ex adloquii raritate decedere, qui sciam in pectoribus esse sedem religionis, leuamen desiderii ex ore proficisci. Priores igitur litterae meae magis desiderium sermonis tui quam castigationem taciturnitatis habuerunt, et ideo elaborandum tibi non est, ut mihi amoris tui fidem faciat. Nam tui animi de meo sumo iudicium; siquidem nullus uerior aestimator est amoris alieni, quam qui de suo sumit exemplum. [2] His ita positis, quia in re aperta piget esse prolixum, designatum tibi ad urbanam praeturam filium meum nuntio. Intellegis, quid sibi hoc indicium uelit: quadrigarum curulium nobilitas praeparanda est. Nos pretium proxima abhinc aestate mittemus, sed iam necessitatem praecurrat electio. Multum enim ualet in rebus eiusmodi longior diligentia. Quapropter accingere, ut quaestoriam quondam filii mei magnificentiam, cui per te inlustris fama quaesita est, secundus eiusdem superet magistratus. Verus quippe et maximus laudis profectus est, quotiens sequentibus priora uincuntur. Vale.