XXVII. SYMMACHVS PROTADIO
[1] Vt desidem me scribendi saepe accusas. Quid doleam magis, nescio: sermo omissus amicitiae neglegentiam uidetur arguere, parcus infantiam. Malo tamen, ut ingenio conuicium quam moribus meis facias, quibus, quamdiu mei ipse sum memor, obicere obliuionem tui non potes. Castigasti item quod te fratribus tuis dicenda salute consociem. [2] Sum quidem loquendi pauper et tenax chartulae, sed te mihi dare uitio non oportet, quod illos constat amplecti. Facit autem lex curiae nostrae, ut maioris apud me numeri antistet auctoritas. Quid si uos una ad mensae genialitatem uocarem? Nolles eodem cum fratribus toro accipi? Nec inuideris, si unius epistulae creditor quaestum quodammodo de uobis usurae triplicis exerceo. Nihil enim mihi a singulis pro altero soluitur. Aut cur mea officia diuidi postulatis, qui ad exprobrandum uestra coniungitis? Vale.