AD BAVTONEM
XV. SYMMACHVS BAVTONI
[1] Non cadit in te ista suspicio, ut consulto amicitiae neglegens fuisse credaris. Est tibi animus tenax fidei, et ut in recipiendis familiaritatibus circumspecta cautela, ita in retinendis firma constantia. Quapropter nec ante opinatus sum exemptum me numero ceterorum quibus principio anni munus consulare tribuisti, et nunc amplius quam reliquis mihi credo delatum. Nam quod illis generalis oblatio dedit, nobis specialis cura restituit. [2] Qua in re his quoque suscensere non debeo, qui me exortem prioris honorificentiae esse uoluerunt. Neque enim mihi aliter euenire potuisset, ut quod fraus aliena subtraxerat, bis mererer. Stabit igitur apud animum meum iugis tua gratia, et memoria constantis officii nulla obliuione tenuabitur. Siue error istud seu dolus fecerat, docuisti omnes nihil ulterius ad destruendas amicitias callidum cogitare, quas uident insidiis suis crescere. Vale.
XVI. SYMMACHVS BAVTONI
[1] Inter praecipua gaudiorum numero litteras tuas scilicet fraterni animi testes et uere religionis interpretes. Eas quanto saepius sumo, tanto inpensius uberiusque desidero. Difficilis est enim satietas rerum bonarum, et tunc maxime animos iucunda quaeque sollicitant, cum uidentur explere. Scribe igitur, ut facis, saepius nec metuas ne experiaris ingratum, quem uides et amoris et sermonis tui esse tam cupidum. Vale.