XII. SYMMACHVS STILICHONI
[1] Consulatum mecum liberalitate continuas et ut publicus parens in futuros etiam magistratus imperialem prouocas largitatem. Quo ergo mihi ore celebrandus es, qui fastigio honorum iure conspicuus praetorios quoque instruis apparatus? Cogitas enim ceteris saeculi bonis etiam priuatorum munia debere congruere. [2] Itaque d. n. Honorio diuinae stirpis Augusto benefaciendi semper addis calorem docesque inuictum principem senatoriam mediocritatem muneribus incitare. Cui pro me agere gratias solus omnium potes, qui tanti beneficii auctor fuisti. Ego in filii mei editione testabor, cum Romanam caueam leopardorum cursus impleuerit, cui iustior plausus et laeta uocum suffragia debeantur. [3] Longius pergerem, nisi tuus nobilis pudor par uirtutibus ceteris laudis onera uitaret. Ero igitur uerborum modicus, dum singulari uerecundiae tuae obsequor, sed praecelsa sublimitas tua teneat definitum meam gratiam quae parca sermonis est in animo redundare. Vale.