LXXIV. SYMMACHVS PROMOTO
[1] Multa in te uirtutum natura congessit; quae si quis trutinet pensiore iudicio, nesciat, utrum in te bona fortitudinis magis an mentis excellant. Sed alterius tibi laudis adstipulator est princeps generis humani, officiorum uero familiarium nos testes esse debemus, quod ibi religiosum studium nequimus aequare. [2] Miror tamen in hoc te mei amore progressum, ut mihi falsis laudibus blandiaris, cum ais aliquid te ex nostri oris desiderare promptuario, quod tibi inter raucos curuorum cornuum strepitus blandiatur. Est quidem familiare uirtuti delenimenta exercitii sensibus admouere. Nam et Achillen uatum maximus refert aegrum animi curas fidibus resoluisse. Sed nos et musicae facundiae inopiam confitemur, et nutrimentum loquendi eorum litteris aucupamur, quos haerere comitatui et fama loquitur et tua scripta testantur. Vale.