LXIX. SYMMACHVS RICOMERI
[1] Dominum meum et fratrem nostrum Flauianum celsum uirtutibus et honoribus uirum iustitiae tuae exsortem esse non patior. Merito pro hominibus eius, quae causa poscit, allego sciens sine tua auctoritate commissa, quae sub obtentu tuo a quibusdam scaeuis dissignata dicuntur. Vnde mihi maior fiducia posse rem grauiter uindicari, cum tua quoque fama pulsata sit. Querellae autem genus hominum eius suggestio, si iusseris, persequetur, quia multiplex iniuria modum epistulae familiaris excedit. [2] Non minora etiam filius inlustris uiri, et ipse iam honoris et meriti, in sua proconsulari possessione tolerauit, quae ad unius quidem pertinent noxam sed ad utriusque contemptum. Ergo ut mos est tibi, auditis eorum allegationibus, qui tuentur absentium facultates, primo famam, quae optimo cuique pretiosa est, tunc amicitiam fidei indicem, postremo leges, pro quibus excubas, dignare defendere, ut ad inlustrem uirum qui per absentiam suorum nescit incommoda, prius gratia beneficii tui quam suorum dolor et querella perueniat. Vale.