VI. SYMMACHVS IVLIANO
[1] Solet quidem aegritudines animi ratio mitigare, sed fortunae nostrae tantum uulnus est, ut ei ne tua quidem delenifica et suada facundia cicatricem possit obducere. Fors fuat an dies longa quandoque hebetet laxatum dolorem; siquidem malis omnibus finis de tempore uenit. Interim frigent uerba solantium neque aures adplicat consiliis bonis surdus ex iniuria animus. [2] Tertius hic mihi de optimis fratribus luctus est. Post tot miserias quis me non putet edidicisse patientiam? At ego, quanto inbecilliores nos iste casus inuenerit, magis doleo. Nunc et illa crudescunt, quibus stuporem diuturnitas fecerat. Ictus enim nouissimus etiam ueteres plagas dolore rescindit. [3] Nec ignoro multa inuicti animi exempla posse referri. Pericles amissis recens liberis uenit in curiam: sed patria causa cogebat; Anaxagoran physicum grauis de filio nuntius a disputationibus non retraxit: sed philosophiae deferebat calamitatis suae neglegentiam: M. Horatius morte pignoris sui cognita cadauer efferri iussit: sed hac constantia esse debuit qui Capitolium dedicabat. [4] Vides qui mihi sit animus; et tamen uita ducenda est. Amor enim lucis a natura datus fulcit infirmitatem doloris. Paene praeterii quod inter prima fuerat conlocandum. Cumulatissimas gratias ago, quod Proiectum familiarem nostrum auulsum contubernio tuo meo solacio deputasti. Ex hoc intellego quanta necessitas fecerit, ne uenires. [5] Ego tamen, qui te ipsum uidere non potui, uidi animum tuum, cui satis non fuit medicinam fortunae nostrae per epistulam facere. Addidisti enim quandam legationem quae sui adsiduitate uim mali frangeret, quia noueras solacia litterarum cum lectione finiri. Progressum in laudes tuas uidimus, cum ipse religionem magis ad conscientiam referas quam ad gloriam. Ergo habeat modum sermo, quem numquam circa te habebit adfectio. Vale.