III. SYMMACHVS IVLIANO
[1] Hunc scribendi morem superstitio uetusta constituit, ut ad peregrina digressi priorem sibi locum uindicent cum absentibus conloquendi; sed adfectus morae impatiens scribendi uices religione mutauit. Itaque rupta lege reticendi sermonem tuum festinatione praeuenio, adiciens sedulae salutationis officiis commendationem uiri inter optimos quosque numerandi, quem dudum a parentibus clarum et aulicae dignitatis splendor excoluit et amplissima curia non accepit ut nouum sed recepit ut debitum. [2] Quae tamen in fratre nostro Philippo secundo loco et honore censenda sunt, quia plus habet laudis in moribus magisque probitate conspicuus est, quam fortunae muneribus gloriatur. Plura dicerem, si aut pudor eius sineret aut prolixa laudatio epistulae conueniret. Certe illud spondeo, multa eximietatem tuam coram in eo reperire posse, quae tacui, nulla ex his desideraturum esse, quae scripsi. Vale.