AD IVLIANVM RVSTICVM
I. SYMMACHVS IVLIANO
[1] Ruri hucusque obuersatus, postquam me ad urbanam sedem recepi, repperimus optabilem litterarum tuarum salutem, quae post diuturnum silentium tam multum apud nos gratiae et honoris habuerunt, ut in his sola breuitas displiceret. Nam ieiunas aures meas et praeclari eloquii tui satis superque sitientes adfatus largior debuit uberare. Et mihi quoque curae fuit artare paginam limite parciore, ut te, mi frater, scribendi talione morderem, quamuis ita mihi sim conscius arentis infantiae, ut quantum doloris accipio, cum breues epistulas sumo, tantum tribuam beneficii, cum pauca respondeo. Vale.
II. SYMMACHVS IVLIANO
[1] Ruri positus uectigal tibi sollemne dependo. Nullum enim tempus esse patior ab hoc munere feriatum, nec locorum intercedente diuortio in obliuionem familiaritatis adducor. Qui si me uicissitudinis stimulo faceres promptiorem, numquam profecto linguam desidem continerem. Et tamen enixe meum fungor officium, nec cessationis transducor exemplo, atque hoc silentium tuum difficultatibus publicae occupationis adscribo, quia satis est mihi ad amicitiae fiduciam, quod me credo redamari. Vale.
III. SYMMACHVS IVLIANO
[1] Hunc scribendi morem superstitio uetusta constituit, ut ad peregrina digressi priorem sibi locum uindicent cum absentibus conloquendi; sed adfectus morae impatiens scribendi uices religione mutauit. Itaque rupta lege reticendi sermonem tuum festinatione praeuenio, adiciens sedulae salutationis officiis commendationem uiri inter optimos quosque numerandi, quem dudum a parentibus clarum et aulicae dignitatis splendor excoluit et amplissima curia non accepit ut nouum sed recepit ut debitum. [2] Quae tamen in fratre nostro Philippo secundo loco et honore censenda sunt, quia plus habet laudis in moribus magisque probitate conspicuus est, quam fortunae muneribus gloriatur. Plura dicerem, si aut pudor eius sineret aut prolixa laudatio epistulae conueniret. Certe illud spondeo, multa eximietatem tuam coram in eo reperire posse, quae tacui, nulla ex his desideraturum esse, quae scripsi. Vale.
IV. SYMMACHVS IVLIANO
[1] Decet ut litteras meas frequenter efflagites, nec tamen conuenit, ut de silentio graue quidpiam suspiceris. Oblitum me tui, quod in hanc diem silueram, censuisti. An ita uel mei animi fides rara est uel tui meriti angusta momenta sunt, ut huic de me opinioni locus esse debuerit? Quare amicitia communis plus accepit iniuriae ex tua suspicione quam ex silentio meo. Minus est enim necessitate officium deserere quam uoluntate praepropera iudicare. [2] Putas me sollemni genere defensionis leuare peccatum: «Diu afui, longa otia in secessu ruris exegi, tabellarii defuerunt». Haec etsi uera plerumque sunt, tamen adsiduitate detrita in inuidiam mendacii reciderunt. Meae occupationes ab usu remotae nihil mediocre protendunt, cuius rem familiarem noua incessit adfinitas contra rationem legum felicitatem temporum consensum parentum pacta maiorum. Sed reprimam me neque his querellis ulterius inmorabor, quas tabellarius, si ueritati amicus est, explicabit. Ita fiet, ut et tibi cognitio gestorum plena proueniat, et ego excusationem meam potius indicasse uidear quam dolorem. Vale.
V. SYMMACHVS IVLIANO
[1] Aiunt qui callent rhetoricam disciplinam, nihil esse controuersiae, ubi eadem partium iura sunt. Imaginem propositae rei postulas? Mitto decantatas meditationum iudicialium fictiones et inania simulacra causarum: uel haec nostri silentii diuturnitas materiae talis exemplum est. Obicies mihi dissimulati officii neglegentiam: in te haec refertur oratio. [2] Ergo quia pares sumus, dulce conludium est, ut cum altero neuter expostulet. Veniam cum dederis, impetrasti. Sed cur aequis tecum condicionibus ago? Iam melior mea causa est, qui prior emendo utriusque delictum? Videro quae tua futura sit in referendo sermone curatio. Ego in uiam reduxi amicitiae nostrae fortuitum stuporem, neque ex ea re adfecto mihi gratiam. Satis mihi laudis est inuidiam silentii diluisse. Vale.
VI. SYMMACHVS IVLIANO
[1] Solet quidem aegritudines animi ratio mitigare, sed fortunae nostrae tantum uulnus est, ut ei ne tua quidem delenifica et suada facundia cicatricem possit obducere. Fors fuat an dies longa quandoque hebetet laxatum dolorem; siquidem malis omnibus finis de tempore uenit. Interim frigent uerba solantium neque aures adplicat consiliis bonis surdus ex iniuria animus. [2] Tertius hic mihi de optimis fratribus luctus est. Post tot miserias quis me non putet edidicisse patientiam? At ego, quanto inbecilliores nos iste casus inuenerit, magis doleo. Nunc et illa crudescunt, quibus stuporem diuturnitas fecerat. Ictus enim nouissimus etiam ueteres plagas dolore rescindit. [3] Nec ignoro multa inuicti animi exempla posse referri. Pericles amissis recens liberis uenit in curiam: sed patria causa cogebat; Anaxagoran physicum grauis de filio nuntius a disputationibus non retraxit: sed philosophiae deferebat calamitatis suae neglegentiam: M. Horatius morte pignoris sui cognita cadauer efferri iussit: sed hac constantia esse debuit qui Capitolium dedicabat. [4] Vides qui mihi sit animus; et tamen uita ducenda est. Amor enim lucis a natura datus fulcit infirmitatem doloris. Paene praeterii quod inter prima fuerat conlocandum. Cumulatissimas gratias ago, quod Proiectum familiarem nostrum auulsum contubernio tuo meo solacio deputasti. Ex hoc intellego quanta necessitas fecerit, ne uenires. [5] Ego tamen, qui te ipsum uidere non potui, uidi animum tuum, cui satis non fuit medicinam fortunae nostrae per epistulam facere. Addidisti enim quandam legationem quae sui adsiduitate uim mali frangeret, quia noueras solacia litterarum cum lectione finiri. Progressum in laudes tuas uidimus, cum ipse religionem magis ad conscientiam referas quam ad gloriam. Ergo habeat modum sermo, quem numquam circa te habebit adfectio. Vale.
VII. SYMMACHVS IVLIANO
[1] Arbitrum te adsumo ineptiarum mearum. Cape, si quid ab re publica uacas, oratiunculam nostram cuius edendae fiduciam mihi fauor ciuium dedit. Nam spes saepe alitur exemplis, et placiturum esse praesumimus, quod aliis iam placuisse gaudemus. Nunc tuarum partium erit respondere, cum legeris, an debuerit me senatus animare. Certe mihi duci uitio non potest, quod tam bene de tuis auribus speraui, quam simpliciter priorum suffragiis credidi. Vale.
VIII. SYMMACHVS IVLIANO
[1] Nuntium tibi reditus mei, cumprimum fida patuit occasio, exhibere non differo; scio enim te prospera quaeque de nobis uelle cognoscere. Mihi quoque par cura est de salute atque actibus tuis laeta et optata noscendi, atque ideo dignaberis, quotiens fors dederit facultatem, officia circa nos mutuae adfectionis implere. Vale.
IX. SYMMACHVS IVLIANO
[1] Tanta animi uoluptate sumpsi litteras tuas, quas mihi post longum silentium detulisti, ut me fatear querellae prioris oblitum, quia memoriam praeteritae intermissionis antiquauit gratia recentis officii. Deinceps, si tibi cordi sum, frequenter operam scriptionis admitte uicissitudine remunerandus et sermonis et amoris. Vale.