LXIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Exercet me quidem uotiuis ac felicibus negotiis praeparatio consulatus; sed ut litterae tuae frequenter indicio sunt, tua pro me cura praeponderat. Hortaris, mones, cogis, ut quidquid potissimi magistratus functio quaerit adcelerem, et cum sis meae exactor industriae, nihilominus omnia sollicitudini tuae uindicas. [2] Eritne tempus optatum, quo istam mentem paribus pro te officiis districtus aequiperem? Spero actutum florente re publica et propagato in aeuum domini nostri Theodosii principatu uirtutes tuas fascibus munerandas. Tunc epistularum stimulos non requiram nec expectabo monitorem. A te enim didici sponte suscipere quidquid pro fratre curandum est. Vale.