LX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Vacui apud Neapolim soli quod mihi ex tuo adiacet, ut aedes nouas molirer, optaueram; tu mecum opera Lucullana partiris, et ne uerecundia refutet oblatum, negas tui iuris uideri, quod ego meum fateor non fuisse. Patere, ut saltem gratiam tibi debeam. Neque enim fas est mala fide me recuperare quod possum bona sumere.
[2] Adicis praeterea lenocinia, quibus morbum fabricatoris inrites: geminam porticum solido et incorrupto opere curuatam multis in longitudinem passibus explicari; uicina esse, quae construo, et paruo aedificationis negotio quod interuenit posse misceri. Quid laboras aduersum uerecundiam meam? Ego quoque facio, quod recusas: gratus sum muneri tuo. Sed uereor ne accedente sumptu, dum uetera nouis nitimur aemulari, intellegam maiora te uelle concedere quam me posse reparare. Vale.