VIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Redditae sunt mihi primae litterae tuae tam breues, tam festinatae, ut iter tuum uiderentur imitari. Sed si mihi credis, non est in illis desiderata prolixitas. Omnia enim quae de amplitudinis tuae prosperis nosse cupiebam, succincta enumeratione conplexus es. Quanta ualetudine uigeas, qua celeritate peruectus sis, quid in aeterno principe serenitatis inueneris. Ausim dicere uberiorem rebus quam uerbis fuisse illius epistulae paginam; nam multa erant quae gaudere deberem, cum essent pauca quae legerem. [2] Tu tamen posthac memento etiam familiares chartas rigare facundiae tuae copiis. Neque enim te exhaurit, quod adeuntium preces indefesso absoluis adfatu, quod uenerandi principis mentem loqueris oraculis. Sint ista prima nec tamen sola. Tantum namque publico usui a te patior inpendi, ut nihil solaciis meis detrahat. Vale.