AD FLAVIANVM.
I. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Hic ille est Paralius, cui accusator pater, quantum discriminis mouit, tantum laudis parauit. Multis enim quaestionibus et, quod est potissimum, principis ore purgatus senator arguere non potest parentis inpiam uoluntatem, quae illi praestitit innocentiam clariorem. Hunc si amare postulas, imperatoris nostri testimonium lege, ut aduertas feliciter factum reum, quem sic uideas absolutum. Vale.
II. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Taceat prodiga laudis uetustas, quae Apellem et Zeuxin uel horum similes, ut quemque aetas tulit, uoluminum honore dignata est. Mihi erga Lucilli praedicationem sermo parcior, fides maior est. Quid enim iuuat indulgere uerbis, cum rem liceat experiri? Sit igitur de hoc tua existimatio, qui bonarum artium spectator semper fuisti; ego Lucillum modestiae merae atque honestatis adstipulor. Videturne tibi dignus esse quem diligas cuius grauitas sponsore me nititur, ars et eruditio te ipsum iudicem non ueretur? Vale.
III. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Fratrum negotia uelle cognoscere pia et honesta curatio est. Libens igitur respondebo quaesitis. Coram multo imbre peruenimus. Hic triduum conmorati ad leuandum laborem Terracinam prius et postridie Formias continuato petemus excursu. Fors fuat an possit biduo tenus eiusdem nos praedii annona retinere. Vos interea peracto quod Romae agere destinastis, Appiam diis auspicibus inchoate ea dimensione, ut iter nostrum proximis uestigiis urgueatis. Vale.
IV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Volo quiescas et curarum uacuus otieris. Nam mihi uir honestus Antonius fecit indicium legationis Africanae consilium torpuisse. Accessit ad fidem nuntii, quod nihil ad me super hoc negotio recentes amicorum litterae pertulerunt. Num est aliud quod scire postules? Immo uero, ut mea fert opinio, uel primum hoc tibi debuit indicari. [2] Vbi e Cumano nauem soluimus paene albente caelo, maiore ope remigum quam uentorum fauore Formianum litus accessi. Iam sol meridiem fregerat. Amicorum quos minor nauis accepit tardior nauigatio fuit, incertum uento obstante an per neglegentiam ministrorum. Haec interim ratio scribenda suggessit. Curabo ut frequentibus litteris merear de te similis officii diligentiam. Vale.
V. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Delati Formias post multam partem diei, cum vos eius rei sollicitos crederemus, percontationem uestram scriptione praeuertimus. Nec uos magis de nauigatione fuistis anxii quam nos trepidabamus, ne diu essetis incerti. Quod igitur responderi posset litteris uestris, prior sermo consumpsit. Nunc aestimate quanto nostra de uobis melior fuerit iudicatio quam uestra de nobis. Contemplati enim sumus magnitudinem sollicitudinis uestrae, priusquam litteras mitteretis, cum uos eas ideo miseritis, quia scripturos nos nisi admonitos non putastis. Vale.
VI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Emensi haec quoque litora quae post Formias in Anxurim porriguntur, nauem ac remiges non moramur. Sed diis opus est, ut hic reditus noster nihil reperiat paenitendum. Frequens enim sermo est tenui uictu in turbas plebem moueri, nec ulla spes datur praesentibus angustiis copiam posse succedere. [2] Annus ubique ad famem proximus. Classis in alios conuersa cursus. Aestas prope decessit autumno. Diis me hercule, ut praefatus sum, deleganda est huius incerti administratio. Hominum autem remedia diu dissimulata iam sera sunt. Vos ualete et litteras sperate meliores, si fortuna urbis nostrae secundis amara mutauerit.
VII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Fortunatum te cumprimis hoc in tempore iudicarem, quod exemptus patriae incommodis otiaris, nisi scirem bonos ciues et tui similes grauius aduersa ferre quae non uident. En quippe rerum natura est, ut quidquid ab altero cognoscitur, asperius et maius habeatur. Adde quod integer animus putat innocentiam suam minui, si periculosis desit suorum.
[2] Haec ego, non ut celerem reditum tibi suadeam, sed ut noueris in communibus malis nihil esse quod proferas. Quid enim iuuares curam publicam, quamquam omnium prudentissimus, si redires? Iam primum consilio locus nullus est, dum in deliberando persona censentium pondus sententiis facit. Quando resistitur potiori, quando ceditur pari? Dehinc praesens status non sapientiam sed fortunam requirit.
[3] Defectum timemus annonae pulsis omnibus, quos exerto et pleno ubere Roma susceperat. Fac ut his remediis conualescamus. Quanto nobis odio prouinciarum constat ista securitas? Dii patrii, facite gratiam neglectorum sacrorum! Miseram famem pellite! Quamprimum reuocet urbs nostra, quos inuita dimisit! Plura tecum loqui quam necesse est de aduersis communibus non libet. Cura ut ualeas, et quidquid humana ope maius est, diis permitte curandum.
VIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Redditae sunt mihi primae litterae tuae tam breues, tam festinatae, ut iter tuum uiderentur imitari. Sed si mihi credis, non est in illis desiderata prolixitas. Omnia enim quae de amplitudinis tuae prosperis nosse cupiebam, succincta enumeratione conplexus es. Quanta ualetudine uigeas, qua celeritate peruectus sis, quid in aeterno principe serenitatis inueneris. Ausim dicere uberiorem rebus quam uerbis fuisse illius epistulae paginam; nam multa erant quae gaudere deberem, cum essent pauca quae legerem. [2] Tu tamen posthac memento etiam familiares chartas rigare facundiae tuae copiis. Neque enim te exhaurit, quod adeuntium preces indefesso absoluis adfatu, quod uenerandi principis mentem loqueris oraculis. Sint ista prima nec tamen sola. Tantum namque publico usui a te patior inpendi, ut nihil solaciis meis detrahat. Vale.
IX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Et tui cultus et mei officii gratia, quaelibet ad scribendum amplectenda esset occasio; tantum abest, ut eam praeterire debuerim quam ciuis ingessit. Agnoscis enim de septem montibus uirum et domi cognitum bonitate generis et foris aetate militiae. Pro quo mihi apud te loqui longum non est necesse. Commendatio enim praestari debet incognitis, huic uero, ad conciliationem gratiae tuae, sufficit quod et Romanus et amicus est. Vale.
X. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Iustitia quidem suffragium non requirit, sed amicitiarum plerumque respectu causarum celeritas adiuuatur. Quorsum istud, inquies? Vt nouerit eximia dignatio tua sperare quidem uirum laudabilem Carissimum ex comitibus de negotii qualitate quod optatum exitum possit adipisci, sed intellegere cessurum sibi aliquid ad promerendum studium cognitoris, si meis litteris fulciatur. Quaeso igitur, ut eius quem fraterna adfectione conplector orata promoueas. Quae ideo commendanda suscepi, quia mores petentis expendens aequa esse praesumpsi. Vale.
XI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Ad idus Nouembres Romam regressus — nam te quoque idem putaui esse facturum —, aduentum tuum inpatienter opperior. Et sane scio litteras meas tibi haud longe ab Vrbe reddendas. Nam sanctus Patricius, quem praesulem itineris tui esse uoluisti, breui te adfore nuntiauit. Dii uertant bene! Pro tempore pauca libauimus, sed fabulis plura seruamus. Vale.
XII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Spatiari in foro urbis nostrae post acceptas a me litteras plerosque cognoui, et sic nimis uereor ne quid in nos fraudis admiserit simulata ante properatio. Merito apographa epistularum mearum simulque hominum nomina uel legenda tibi uel relegenda subieci. Tu uicissim de singulis mihi aut impleti officii fidem nuntia aut uiolati prode perfidiam. Non minore sane cura cupio cognoscere, an omnes obsignatas epistulas meas sumpseris eo anulo, quo nomen meum magis intellegi quam legi promptum est. [2] Nihil autem fuisse, quod metuam publicari, decursis exemplaribus iudicabis. Nec est ulla inter nos causa secreti. Aperto pectore officia pura miscemus. Nihil in conscientia latet, quod scriptorum cuniculis occulatur. Sed aequum est ut simplicitati nostrae non sinamus inludi. Neque enim diligentia mea debet admittere proditorem, quia cautio praestitit ne timerem. Vale.
XIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Cum ciuiles et bellicas laudes domini nostri Theodosii stili honore percurrerem — magis enim contigisse me omnia quam satisfecisse singulis fateor —, etiam leges eius bonis pacis admiscui, quas ut noueram priscis ademisse admirationem, ita reseruasse nobis parem gloriam non dubitabam. Verum haec recens sanctio de fideicommissis et codicillorum commodis ab optimo principe in aeternum repudiatis tantum claritudine egreditur lucem superiorum, quantum augustius est regenti sibi quam subditis modum ponere. [2] Atque utinam priuata auaritia mentem latoris intellegat et mores de legibus trahat! Neque enim latet quid sponte ceteros uelit facere, qui suspecta conpendia primus exhorruit. Ego certe uereor ne inproborum sitis ad se existimet pertinere quaestum caducum fiatque innocentium causa deterior, si ad eos tantum falsi redeat occasio, qui neque lege neque pudore cohibentur. Ergo quia dominorum condicio restricta est, priuatis cupiditatibus medicina iuris occurrat. [3] Frigent iamdiu apud homines criminosos uetera decreta, quorum uigor cum latoribus suis occidit. Tantum denuo legibus seueritatis addendum est, quantum flagitia creuerunt. Alioquin, si maioris partis deseritur emendatio, frustra se asperis sanctionibus solus imperator adstrinxit, qui semper bonus et integer moribus fuit. Vale.
XIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Aurelianum filium meum, qui nunc cohortes urbanas gubernat, in amicitiam te iubente suscepi. Vnde factum est, ut ei commendationem quam prius de te meruit non negarem. Neque enim tibi uidetur oneri fore, quod ipse fecisti. Petitio autem pudentissimi iuuenis de infortunio soceri sui nata est, cuius iste non factum tuetur, sed lapsum desiderat subleuari. Facito quod soles rogantis intuitu, et si quid negotio iustitiae deest, remitte pietati. Vale.
XV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Modestissimis et tui amantibus uiris Marcello et Romano magis ex usu amicitiae quam in effectum commendationis litteras dedi; nam quid apud te adicerem iam probatis? Nosti hominum uerecundiam, diligis studia, de officiorum ueritate non dubitas. Quis ergo locus testimonio meo superest, cum tuo de illis iudicio nihil possit accedere? Et tamen, si cumulum sibi addi plena patiuntur, quaeso intellegant meis precibus auctam circa se tuam gratiam. Ita fiet ut mihi quoque acceptum referant, quod ipsi a te sine adstipulatore meruissent. Vale.
XVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Si necdum filii mei Nicasii laudabiles mores et honestum institutum didicisti, accipe pro eo locupletissimum uadimonium, meum Promotum uirtute et humanitate conspicuum, cui iamdiu praenobili familiaritate sociatur, et bona optimi iuuenis de illius expende iudicio. Iusta enim conjectura est, quae de amicorum pondere et aestimatione colligitur. Nam meae adstipulationis minor causa est, cum superioris persona praeponderet. Cuius honori tribuendum est, ut a te non ut nouus subdendus examini, sed ut iam probatus habeatur. Vale.
XVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Solet generalem salutationem familiaris sermo praemittere. Hanc ego inpensius tibi uoto optare studeo quam stilo dicere. Ergo ad uicem uerborum sollemnium scitu digna conplectar. Filii nostri in sinu auiae etiam nunc morantur. Da ueniam, si annis grauis et interim solacio tuo carens femina tenaciter retinet secundum leuamen aeui ac solitudinis suae. [2] Nos tamen alteri eorum uiae instrumenta, alteri in societatem consilii comitem praeparamus. Tibi peregrinationem senio esse inuitus audiui, uel, quod est dictu dignius, parum credidi, cum patriae bona et pignerum gaudia in optimi principis dignatione possideas. Quare abice Baianas cogitationes et uirtuti infructuosam quietem. Omni otio labor hic tuus laetior est. Amplectamur moneo sub amante militiam. Vale.
XVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Ita uotis in te meis felix euentus adrideat, ut ego grauiter fero fratrem Hephaestionem per te mihi cognitum, per se probatum, nescio quid amaritudinis incidisse. Et quia uirtutum tuarum contemplatio facit ut illius fortunae adplicem quod apud te minore momento est, ad preces uersus, ut tibi respondeas famamque cogites rogo.
[2] Praesta hoc contubernio, praesta iudicio tuo, ut tibi non desit patientia, si illi modus defuit. Nolo uidearis despectu amici satisfacere cuidam nuper Romam regresso, cuius apud nos querella auxit gloriam tuam. Certe Eusebius, medicorum potissimus, obsequio tuo a me traditus et ad leniendas opportunus offensas, iam poterit amara condire; de cuius facetiis duo spondeo, nec Hephaestioni temperamentum, nec tibi defuturum esse solacium. Vale.
XIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] En tibi filium nostrum quem solacio decerpsimus nostro, dum desiderio tuo cedimus. Tandem fultus caro leuamine redi in gratiam <cum> priore laetitia. Sed si accedis sententiae meae, ubi primum animum paternum uisu pignoris foueris, utilia antepone iucundis iuuenemque nostrum ad ciuiles fasces contende dimittere. Quo tibi in castris cura est de duobus? Haec mei consilii forma est; facies ipse quod prudentia maiore delegeris. Plura enim uidet, qui coram de rerum condicionibus iudicat. Ego quod loquor, uotum est: tu de adpositis adsume iudicium. Vale.
XX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Succurre fidei quae officiis amicorum debitorem me diutius esse non patitur. Fratres mei Romanus atque Magnillus clarissimi uiri iamdudum me religionis meritis nexuerunt, et quamuis praemia non reposcant, quae solet minor expectare fortuna, acrius tamen animum meum sensus honestate conueniunt. Mentiar, si mihi ad praestandum deesse tempus adlegem, quia potentia mea de tui honoris uiribus aestimatur. Fac, oro, ut effectu honoris sui sentiant, pro concordia quae mihi tecum est, quidquid defertur uni ab utroque deberi. Vale.
XXI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Officii mei ratio suasit ut scriberem, quando ea est persona litteras redditura, ut plus de iudicio tuo quam de meo speret auxilio. Itaque omnia quae mos est litteris explicare, ipsi potius narranda delego, a quo amplitudo tua et quae de me cognitu digna crediderit et quae ipsius fortuna poscit accipiet. Vale.
XXII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Reparassem iamdiu corpusculi mei ualetudinem, si frui agrorum salubritate potuissem. Sed nunc intuta est latrociniis suburbanitas, atque ideo praestat macerari otio ciuitatis quam pericula ruris incidere. Tuis tamen litteris proficere sanitatem meam sentio, quibus beneficia domini nostri Theodosii frequenter enumeras et urgueri merita tua magnis praemiis adseueras. [2] Et illi quidem ad agendas gratias tua lingua sufficiet: ego pro mediocritate ingenii mei uiro excellentissimo nostrique in Flauianum uoti socio uicem laudis exsolui. Sed iam tempus est ut ipsum illum redire patiaris, pro quo obligati sumus. Quousque magistratum longinquae prouinciae solacio tuo uindicas? Nulla de uxoris utero causatio est, cuius expectationem maturus partus absoluit. Vale.
XXIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Putabam tot monitis atque exhortationibus meis aliquid animo tuo accessisse tolerantiae, at enimuero etiam reuerendas necessitudines nostras peregrinationis conquestione sollicitas. Sed quid promouet ista confessio? Non ferunt inpatientiam tuam, quibus reditus in uoto est. Vident enim sub quibusdam aemulis ciuibus excessum celerem nihil laudis habiturum. Quin adsume constantiam, et quid deceat magis quam quid libeat expende, praecipue cum ipse fatearis in amore domini nostri Theodosii uenerabilis principis omnium te carissimorum pignerum gratiam repperisse. Vale.
XXIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Simplicium agentem in rebus paene in porta Flaminiae retentaui, ut ad te pauca et non omittenda dictarem. Filius noster Flauianus Romam pridie Kalendas Martias uenit, et breui iter in Asiam secundis auspiciis ordietur, quod ideo par fuit indicari, ut sollicitudinem quam de mora eius hucusque tolerasti spes promissa detergeat. Vale.
XXV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Abundas quidem consiliis in omnem rei usum paratus, et sapientiae cultus artibus monitore non indiges; sed fas est ut meas quoque uigilias aliquid priuatis negotiis tuis conferre patiaris. Quare si quid praemeditatum utrique nostrum stilus fraternus ingesserit, constantius exequere tamquam duobus probatum; si quid tibi adhuc nouum legeris, a te inuentum puta quod ab amante suggeritur. Subieci capita rerum, quia conplecti litteris fastidii fuga nolui. Tuum erit insinuata trutinare. Ita enim meo officio functus sum, ut tibi iudicium reseruarem. Vale.
XXVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Baiarum solitudine uehementer offensus Puteolis malui commorari. Iuuat enim nos istius loci salubris habitatio. Dehinc, si adiutu dei optata processerint, Capuam paramus excurrere totumque hunc mensem Nouembrem diuersis Campaniae locis atque urbibus deputamus. Haec est nostri summa propositi. [2] Sed ut animus alacrior destinata promoueat, uestris adloquiis erigendus est; quandoquidem sanitatis uestrae et felicitatis indicio nihil antiquius aestimamus. Verum hoc pro insigni religione sponte facietis, atque ideo non est necesse uoluntariis officiis aculeos exhortationis adhibere. [3] Interea quod te, mi frater, adfore polliceris, uehementer amplector. Atque utinam te domus tota comitetur, ut et nobis laetitiam pleniorem tribuat aduentus omnium, et tibi causa non sit citius in patriam recurrendi desiderio et amore remanentium! Vale.
XXVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Quamuis litteras meas Fama praeuenerit, quae exoneratum te publicis necessitatibus nuntiauit, tamen quo fidelior esset adsertio, scriptis confirmo rumorem. Sed licet publicae rei absolutione laeteris, uolo te aduersum incerta muniri; uidelicet ut sub actorum confectione uel tuorum, si adhuc retines potestatem, uel uicariae praefecturae, quae tibi poscenti aequa non deerit, diligentiae tuae ratio digeratur, quae possit ostendere, quot numero animalia conlocaris, et quo apparatu instruxeris mansiones, et quantum in titulis fiscalibus exigendis tua cura promouerit. Hoc enim testimonio aduersum omnes uel fortuitas querellas uel adfectatas insidias protegeris. Vale.
XXVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Argue, ut uis, rerum consilia post exitum et mihi uitio uerte quod contemptum sui praefectura conquesta est. Facile accusatur desertus auxilio; atque ideo in me recipere malo erroris confessionem, ne aut amicos neglegentiae aut aduersatos asperitatis incessam. Fuerit fortunae non conscientiae meae, ut uictus uiderer, qui necdum coeperam litigare. At etiam scribis causis similibus abstinendum. Vides quantum liceat euentui. Oblitus es morum meorum. Ego uero solitae uerecundiae ignauum quoque iungam timorem et litteris tuis agam gratias, quae me, deposita iuris et amicorum fiducia, ad omnium iniuriarum silentium cohortantur. Vale.
XXIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Pro optimis uiris quisquis interuenit, non magis illorum uidetur iuuare commodum quam suum commendare iudicium. Quare in eo quod fratris mei Maximi desideria litteris prosequor, non tam illi usui <sum>, quam mihi laudi est. Est enim uita atque eruditione liberalium disciplinarum pariter insignis neque ulli praestantium philosophorum secundus ac propterea tua familiaritate dignissimus. Cuius tibi negotia cum in rem missus absoluerit, quaeso ut humanitate, qua clarus es, iustas petitiones ingrauato auxilio prosequaris. Vale.
XXX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Quo animo acceperim Siciliense negotium uulneratum, facile coniectas, qui me noueris in alienis quoque iudicatorum iniquitate morderi. Quin etiam consilii a te inprudentis accusor ob <causam> amissam. Recte agis! Cur enim speraui contumeliam sacri auditorii uindicandam? Cur de amicis legitima et iusta praesumpsi? Ei! quo redacti sumus! Iustitiam perdidi, dum expecto uindictam.
[2] Iam illud quo pacto diluam, quod Probus mitior iudicatur, qui in praeiudicium uel inuidiam possessionis meae parui agelluli retentione recessit, cum illi tota mulierculae promitteretur hereditas? Nam referendi haec sola praefecto urbis ratio fuit, non ut receptarum appellationum poenam Siciliae rector exsolueret, sed ut iniuriam suam sacri auditorii cognitor uindicaret. [3] Nunc rescriberetur in causam post uictoriam meam contra sententiam praefecturae, cui pars aduersa consensit, quasi relatio ad fortunam negotii pertineret et supplementa uel refutatorios iurgantes dedissent. Rogo, de quibus actionibus iudicabitur? Quas in Sicilia post appellationem meam pars una deprompsit? Quibus tyrannicorum temporum gesta sociata sunt? Tanti est inuidia mei et grata est aliquibus nostra reprehensio?
[4] Cede aduersantium uoluntati et domino nostro inuictissimo principi Theodosio semper Augusto dignare suggerere non pluris apud me diuitias ualere quam famam. Bonum de me iudicium parentis publici conseruatoris mei cuiuis antepono patrimonio. Si placet ut omni mea hereditaria possessione decedam, lex mihi erit quidquid omnium dominus placata auctoritate censuerit.
XXXI. SYMMACHVS HOC MANV SVA SVBTER ADIECIT:
[1] Scio te amicum iustitiae et amantem mei, et uereor ne suscipias ullum pro absentis existimatione certamen atque in te aliqua odia detorqueas. Peto igitur ut quiescas. Erit fortasse copia mihi adserendae quandoque apud aeternum principem dominum nostrum Theodosium ueritatis, cuius erga me fauor fecit ut aliquid interim moliretur inuidia. Non puto eam causae meae bonis temporibus condicionem futuram, quae sub tyranno fuit, cuius litteris ad Marcellini suggestionem datis homines meos scis esse multatos. Quod in panegyrici defensione non tacui. Vale.
XXXII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Reddet tibi litteras meas, qui tuas mihi debuit exhibere; neque enim nobis eadem silentii excusatio quae tibi suppetit. Te multiplex actuum publicorum cura circumsonat; ego ab negotiis omnibus feriatus triste otium tero, et quod tui honoris gratia ante faciebam, nunc meo adsumo solacio. Leuatur quippe aegritudine animus, quotiens in officia amica dirigitur.
Me ex uero, non ad gratiam meam loqui, secessio mea testis est. [2] Nam cum dolore saucius aestuarem, sedem dominae meae communis parentis quasi fanum aliquod dei salutaris accessi. Nunc ex eius consilio in cicatricem uulnus meum conuenit. Illius adquiesco monitis, ex illius ope respiro. Adsunt etiam ceterae uenerabiles necessitudines tuae, et quod me prae ceteris iuuat, tui cottidie blandam commemorationem sermo noster exercet. Qua de re intra Campaniae terminos maior mihi pars aestatis agitabitur, quando et praesentia placent, et ea condicio est patriae, ut, qui excludi per inprobos possumus, abesse interim uelut ex nostro arbitrio debeamus. Vale.
XXXIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Relatio uiri spectabilis fratris nostri uicarii indignitatem deprehensi sceleris eloquetur, atque ideo non est necesse ut dictu et auditu nefaria noster sermo percenseat. Vnum est quod et mea petitio et ceterorum uota desiderant, ut pro iustitia tua inultum esse non sinas quod exemplo grauissimum erit, nisi ausus aliorum uehemens poena conpresserit.
XXXIII A. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Fama est quod Ampelium et quosdam alios de Sardinia, ut adseritur, senatores in crimen adductos forum conpetens obseruare praeceperis. Hos nunc audio ad aliud iudicium esse translatos. Quare si ipse ita a te reminisceris iudicatum, aequum esse arbitror ut statutis tuis adesse digneris. Vale.
XXXIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Adornare te reditum, quod sacra Deum Matris adpeterent, arbitrabar; tu in Daunios iter promoues nosque et patriam post tergum relinquis. Inlude, ut uis, amicorum facilitati, quos si haec morderet iniuria, in uicem malae gratiae saltem litteris abstinerent. Nunc uero officiis mulcemus abeuntem et blanda animo tuo fomenta suggerimus, cum tu omnibus curam rei familiaris anteferas. [2] Nam recordaris hoc te praefamine epistulam texuisse, nihil hac aetate tractandum pensius domesticis rebus. Quod ego, dum contemplor uenam morum tuorum, scio ludo esse conceptum. Quando enim sublimitas ingenii tui curis uilioribus flecteretur? Censeo igitur aliis dare uerba mediteris, qui sanctum penetral animi tui nesciunt. Mihi uno genere satisfacies, si remotis epistularum defensionibus ipse remeaueris. Vale.
XXXV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Ego quoque in scribendo formam uetustatis amplector nimisque miror quod mihi librarii error obrepserit, qui solitus epistulis meis nomina sola praeponere, usum simplicem nouella adiectione mutauit. Sed id casu potius quam consulto factum liquebit, si recorderis nunquam superiores litteras meas istiusmodi titulo sorduisse.
Et tamen utcumque ista res accidit, gratulor noui aliquid oblatum, quod me ab solito respondendi genere uindicaret. [2] Quousque enim dandae ac reddendae salutationis uerba blaterabimus, cum alia stilo materia non suppetat? At olim parentes etiam patriae negotia, quae nunc angusta uel nulla sunt, in familiares paginas conferebant. Id quia uersis ad otium rebus omisimus, captanda sunt nobis plerumque intemptata scribendi semina, quae fastidium tergeant generalium litterarum. Iuuit igitur me culpa quam dilui, et si non fallor, tibi quoque uiam dedit inusitata referendi. Vale.
XXXVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Ergo adeo conplacitum est communi parenti ut te longius quam uellem necesse sit detineri? An tibi urbanarum <rerum> tanta uitatio est, ut expectationem meam pia causatione frustreris? Et reuera nihil hic agitur aut dicitur quod bonus animus et sincera natura possit amplecti. Sed utcumque ista sunt, si Romae ageres, adiutu inter nos mutuo fortasse mitescerent; nunc grauiores rerum omnium offensiones utpote solus experior. Exempli causa unum accipe, de quo reliqua coniectes.
[2] Praetextato nostro monumentum statuae dicare destinant uirgines sacri Vestalis antistites. Consulti pontifices, priusquam reuerentiam sublimis sacerdotii aut longae aetatis usum uel condicionem temporis praesentis expenderent, absque paucis qui me secuti sunt, ut eius opificium statuerent adnuerunt. [3] Ego qui aduerterem neque honestati uirginum talia in uiros obsequia conuenire neque more fieri quod Numa auctor, Metellus conseruator religionum omnesque pontifices maximi nunquam ante meruerunt, haec quidem silui, ne sacrorum aemulis enuntiata noxam crearent inusitatum censentibus; exemplum modo uitandum esse rescripsi, ne res iusto orta principio breui ad indignos per ambitum perueniret. [4] Ne longum loquar, ipsa uerba ad te misi bonis probata sed numero fortasse uincenda, licet in decretis pontificum non sit eadem forma quae curiae est. Sed hoc quoque parui faciet inscientia. Quod si tu adesses, multum duorum sanitas promoueret. Quare ubi primum ex incerto morbi parens communis emerserit, redde te mihi, ut nobis aequiorem uitae cursum faciant participata solacia. Vale.
XXXVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Nequeo definire quae potissimum mihi rescribendi forma conueniat. Ea quippe iamdiu intemperantia uexor umorum, ut de his neque decipere falsis neque sollicitare ueris amantissimos mei debeam. Spes tamen quae rerum semper aduersarum patientiam suadet in tuto est, et si aliquid commoditatis adtulerit, nequaquam morabor index esse meliorum. Vale.
XXXVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Filii mei Parthenii aduentus nullis commendationis lenociniis postulat adiuuari, sed accessurum gratiae eius existimo, quod praesentiae eius etiam meus sermo coniungitur. Ex ipso Romae gesta noscetis, licet scriptum fama praeuenerit. Neque enim res magnae et insperatae in secreto se esse patiuntur. In bonam partem plebs nostra mutata est, adeo ut iugiter seditiosorum poena poscatur et iam terga dederint insolentes. Multis non opus est. Neque enim quicquam narrandis debeo derogare, qui rerum plenitudinem uenturo ad uos indici reseruaui. Vale.
XXXIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Horus philosophus uita atque eruditione praecipuus iamdiu mihi carus et amicus est et inter prima numerat dona fortunae, si optimis quibusque iungatur. Studens igitur ad effectum desiderium eius adducere, quaeso te ut et sui meriti gratia et in honorem commendationis meae inter familiarium tuorum praecipuos atque honorabiles censeatur. Vale.
XL. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Ignatio meo gratulor, quod nostra in eum diligentia tuo amore uincatur. Factum est quod uolebam; nam parciorem de illo testimonii cautionem promiseram quam sentire coepistis. Nunc apud te, si qua actuum meorum scire postulas, explicabit. Tanta illi est utriusque nostrum ex familiaritate fiducia, ut et de me nihil possit ignorare et apud te nihil possit occulere. Vale.
XLI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Voluntaria beneficia tua petitione praeuenio, ut quae tu sponte tribuis ego uidear impetrare et bonum naturae tuae in gratiam meam transeat. Nicagoran clarissimum uirum Siciliae fascibus functum sub custodiam adesse iussisti. Hunc tibi et suae uitae integritas et merita fraterna commendant. Accedit illi ad praerogatiuam precatio mea; qui etsi spero probitati eius responsuram beneficientiam tuam, sedulo tamen postulo ut sanctissimo iuueni in bonum uertat exhibitionis occasio. Vale.
XLII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Commendaueram tibi dudum Macedonii clarissimi uiri filium, cum foro tuo nomen dedisset. Credo eam rem pro studio meo iuueni commodasse; sed quia parentibus nihil satis est et efficacior quibusdam uidetur petitionis iteratio, rogatus denuo postulatum retexo, non ut nouam causidico beneuolentiam praestes, sed ut iam tributam digneris augere. Meo autem nomine quaeso te ne sic desiderium repetitum esse conicias, tamquam me prius impetrasse diffidam. Vale.
XLIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Merita Sexionis qui antehac Calabriam rexit multi in bonam partem loquuntur eaque propter, ut suffragio tuo a me committeretur, orarunt. Est humanitatis et consuetudinis tuae aliis quoque placitos amore dignari. Ergo si nihil est quod resistat precantium uoluntati, effice, oro te, ut Sexioni apud te prosint et mea uerba et uota multorum. Vale.
XLIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Palatinos iniuriae reos, quos de Brittiis celsitudo tua praecepit exciri, miles de praetorio missus exhibuit. Sed cum sacro auditorio eadem causa conpeteret, dominus meus parens noster praefectus urbi auctoritate iuris et fiducia tui personas sibi ad negotium uindicauit. Quod eo scribo, ut noueris apparatori iustam subesse rationem, qui et parenti tuo cessit et legibus. Vale.
XLV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Qui deum beneficio potiuntur optatis, uenerari ipsos coram datores bonorum gratiae instar existimant: ut nunc frater meus Paeonius, uadatus opimo testimonii tui munere, adire properauit parti honoris auctorem. Commendarem tibi optimum ciuem, si posses parui facere quem dudum altius protulisti. Supersedendum est igitur his uerbis quae suffragari proficiscentibus solent; neque enim uana spes est ualidiora fore apud te merita praesentis, cum absentem fauore respexeris. Vale.
XLVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Ferunt Socraten, si quando excidit cupitis aut destinatis, id sibi utile, quod euenerat, aestimasse; nam meriti sui securus interpres ea coniectabat esse meliora, quae casus dabat, quam quae animus adpetebat. Sequor sapientis exemplum et in bonam partem traho, quod Saxonum numerus morte contractus intra summam decretam populi uoluptatibus stetit, ne nostrae editioni, si quid redundasset, accederet. [2] Nam quando prohibuisset priuata custodia desperatae gentis impias manus, cum uiginti et nouem Saxonum fractas sine laqueo fauces primus ludi gladiatorii dies uiderit? Nihil igitur moror familiam Spartaco nequiorem uelimque, si ita facile factu est, hanc munificentiam principis Libycarum largitione mutari. [3] Nam gladiaturae idoneos communi cura prospiciet, quae pars in apparatu quaestorio prior est, ut auctoramento lectos longus usus instituat. Nostros, quibus ursorum lectio et conparatio iam pridem credita est, peruectos ad te temporis aestimatione non ambigo. Sed si cursualium praepositorum auaritia retardantur, erit beneficientiae tuae moras quibus tenentur absoluere. Vale.
XLVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Ope deum secunda nauigatione et facili itinere ad destinata peruenimus. Adpetebat commodum tempestiua hora conuiuii. Vbi curare corpora cibo coepimus, adcurrit qui mihi amabiles litteras tuas simulque a te captas e mari copias exhiberet; quae nobis esui mox fuere. Nam libuit indulgere genio, postquam paruulum nostrum periculo exemptum spes optata respexit. Habes omnem rem. Cura ut ualeas et patriam tui amantem quam primum reuisas bona parentis, ut spero, uenia, cui mox peracta lustrali sollemnitate redderis.
XLVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] A. d. tertium nonas Octobres primo lucis respondi litteris tuis, quas pro interiectu itineris, quo nunc distinemur, ante meridiem sumere debuisti. Sed ut scripta ad uesperam mihi reddita prodiderunt, meum officium tuamque curam tabellarii lentitudo suspendit. Ego tamen huic morae suscensere non possum. Defuisset enim tibi causa sermonis iterandi, si mature responsa nostra legisses. Quae, ut confido, iam tradita sunt; nisi forte denuo aliquis ex urbanis diuitibus insessor uiarum scripta nostra furauerit. Dii illos mentibus suis puniant!
[2] Nunc ad quaesita redeamus. Humor qui paruuli nostri pectus obsederat atque inportunam tussim ciebat magna parte tenuatus est; itaque spiramenta faucium libera nihil iam stridulum sonant. Deum benignitas uelit processum sanitatis eius in solido conlocare. Nos ut a metu praesentium respirauimus, ita uoto futura munimus. Vale.
XLIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Scribere hucusque non libuit obstrepentibus inbecillitatum querellis, quas indicare uitamus. Hinc factum est ut officium nostrum tua adloquia praeuenirent. Postquam diuina ope sanitatis bono frui coepimus, redit cura sermonis. Sume igitur litteras seras quidem sed uoto tuo et proposito congruentes; quae ut diu dilatae sunt, ita desiderium sui indicio meliore pensabunt. Vale.
L. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Iter in patriam diis auspicibus ordiemur, quod tibi et ante conpertum est. Sed religio monuit, ut diei quoque certior reddereris. Cras igitur uiam nobis disce relegendam, et quia promissi seruantissimus es, fac memineris ad publicum sollemne contendere. Vale.
LI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Emiseram prior scriptum, quod in manus tuas dudum praesumo uenisse. Haud multum processit horae, cum aderat qui a te mihi litteras exhiberet. Decursa oculis pagina, requiri a me conperi diem coeptando itineri destinatum. Sed ego hanc curam spontaneo sermone praeueneram. Ergo respondenda consumpsimus. Quid superest, nisi ut gratuler nobis animos esse cognatos? Nam quae te scire uelle praesumpsi, priusquam quaereres, indicaui. Vale.
LII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Reditus ac recursus in patriam, qui semper omnibus gratus est, festinationi nostrae nequaquam pro expectatione respondit. Causas si desideratis, accipite. Iam primum, ut communia domesticis praeferamus, rem frumentariam nostrae urbis nulla auget inuectio. Spes ipsa, quae in aduersis alere animos solet, recusat effugium polliceri, cum sterilis annus ne semina quidem terris commissa reddiderit. [2] Dehinc ut apud uos familiarem curam loquamur, urget Ostiense praedium nostrum militaris inpressio. Nos legum inane nomen uocamus. Dii uiderint exitum causae. Interea mordemur non metu damni sed aequitatis iniuria. Collegarum tractatus, qui me exciuerat, aeternis principibus legandorum in Africam uirorum reddidit optionem. Cessante ergo patrum deliberatione uacamus. Vale.
LIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Fungeris boni fratris officio, sed desine memorem commonere. Notae nobis sunt caerimoniae deorum et festa diuinitatis imperata. Nisi forte me solum exequi uicem tuam postulas, et ut adsolet res diuina mandari, mihi tuum munus iniungis. Fruere deliciis copiosis; nos mandata curabimus. Sed memento exactis feriis participes facere luxuriae tuae, quos tantopere laborasti consortes habere ieiunii. Vale.
LIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Gratiosa est expostulatio, quae requirit officium. Sed cum in scribendo nunquam residem gesserim uoluntatem, frustra neglectae familiaritatis accusor. Vtor in ea re testimonio hominum tuorum, qui dudum sibi epistulam traditam tabellarii uitio distulerunt. Volo igitur apud te seruatae amicitiae mihi constare rationem. Nam uehementer iniurium est ex alieno peccato naeuum uiolatae religionis adtrahere. Vale.
LV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Spe bonae ualetudinis mari uicina delegimus, sed necdum auras salubres uentis obluctantibus experimur. Hinc pigrior est matronae ad sanitatem recursus; cui si quid refectionis dies melior adiecerit, optatum de ea indicium non morabor. Vrbanis negotiis, ut insinuare dignatus es, inquies monitor securus inludit. [2] Alieno enim periculo res inefficax et copiae nocitura temptatur, ut cum uilitatis metus in angustias coegerit ciuitatem, tunc opum ualidis quaestum augeat auara uenditio. Hoscine homines arbitreris, qui plus amicis consilio nocent, quam inimicis odio obesse potuissent? Sed nos publico dudum opere perfuncti aliena sileamus. Dii meliora procurent! Neque enim gaudere dignum est, si qua mihi laus ex alterius errore proueniat. Vale.
LVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] In maximis quidem rebus, quid mihi studii atque amoris inpendas, frequenter aduerti; sed haec quoque crebri sermonis officia utpote ex intimo adfectu deprompta conplector; quorum adsiduitas cultum circa te meum pari lance conpensat, iucunditas uero tanta est, ut fatear me adloquio tuo potius incitari ad desiderium quam repleri. Ea quippe rerum omnium ratio atque natura est, ut cuncta, quae humanis sensibus blandiuntur, nequeant adferre fastidium. [2] Itaque cum soluendis atque agendis gratiis par esse non possim, facio quod solent inprobi debitores, qui adhuc alieno aere depressi cupiunt secundo nexu fenoris obligari. Quare etsi numerosae sunt litterae tuae, non ut ingratus sed ut muneris tui cupidus postulo crebriores. Facile autem conici potest, quam uicem conloquii otiosus ipse pollicear, cum ab occupato huiusmodi officium inpatienter exposcam. Vale.
LVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Diu domo abesse decreueram iucundumque otium cum familiaribus nostris in suburbano, cui Arabianae nomen est, exigebam. Sed quia fors uersat humana nec semper ex uoto destinata succedunt, praefecti litterae ruperunt otium meum, quae bonae spei sollicita miscebant. Speciatim praesentiam meam per ambiguum poposcerunt.
Non differo expectationem tuam. [2] Coacto in tractatu senatum commoneri sed et oblationem faciendam scriptis secretioribus indicauit. Nihil publicatum, nihil lectum est. Quantitas postulata aerarii excessit opulentiam. Re cognita uastum silentium cunctis stupor subitus imperauit. [3] Quo longius prodeunte, placuit in tempus aliud deliberanda produci, ne omitterentur absentes. Quamuis ipse dixerim Romae aut in proximis positos uel euocari debere uel consuli, quos non decet, ob eam cautionem futuram, ut statutis ordinis polliceantur adsensum. Habes omnem rem, de qua quid sentiam, satis nosti. Tibi etiamsi causa communis est, procul tamen abesse ad solacium proficit. Vale.
LVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Paulo ante litteras dedi, nunc reddo responsa; quia illis necessaria continentur, his salutatio sola praestringitur. Valemus, ut uerum est <ut> si tibi omnia prospere fluunt, scriptionis fide bonum mecum commune participes. Vale.
LIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Suburbanum praedium, quod uiae Appiae adiacet, incolebam, cum mihi litteras tuas in hoc missus exhibuit. Nosti rura quae loquimur, ubi magnas aedes in angustis finibus conlocaui. Hic dulce otium — si quid absque te dulce est — paulisper exegimus. Nunc Vestalis festi gratia domum repeto incertus, maneamne cum civibus, an rursus in uicina concedam. [2] Tu quid agere decernas — nam certe iusto diutius afuisti —, debeo cognoscere. Vocat enim te in curiam nostram diis auctoribus quamprimum candidati mei designatio, cui supra omnes ornamento eris, qui nos uel adfinitatis uel amicitiae officiis prosequentur. Vale.
LX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Vacui apud Neapolim soli quod mihi ex tuo adiacet, ut aedes nouas molirer, optaueram; tu mecum opera Lucullana partiris, et ne uerecundia refutet oblatum, negas tui iuris uideri, quod ego meum fateor non fuisse. Patere, ut saltem gratiam tibi debeam. Neque enim fas est mala fide me recuperare quod possum bona sumere.
[2] Adicis praeterea lenocinia, quibus morbum fabricatoris inrites: geminam porticum solido et incorrupto opere curuatam multis in longitudinem passibus explicari; uicina esse, quae construo, et paruo aedificationis negotio quod interuenit posse misceri. Quid laboras aduersum uerecundiam meam? Ego quoque facio, quod recusas: gratus sum muneri tuo. Sed uereor ne accedente sumptu, dum uetera nouis nitimur aemulari, intellegam maiora te uelle concedere quam me posse reparare. Vale.
LXI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Vt habitus et crinis indicio est, Serapammon litterarum peritiam pollicetur, cuius si se meminisset exortem, nunquam philosophis congruentem sumpsisset ornatum. Sed de hoc uestra aestimatio sit, qui talium rerum profitemini notionem. Mihi religio fuit non negare uerba poscenti. Facies rem morum tuorum, si ope atque humanitate fortunam peregrinantis adiuueris. Vale.
LXII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Postquam Gaudentio apparatori tuo indicem peracti a me itineris epistulam dedi, agens in rebus mihi adportauit sacras litteras spei et desiderio congruentes, quibus cognoscerem clare in aures publicas designationem consulatus mei debere proferri. [2] Quid igitur eximio animo tuo laetitiae plenus exoptem, nisi ut simili mox fruamur etiam de te gaudio. Quod spero dominum nostrum Theodosium uenerabilem cunctis et praecipue bonis solita in amicos dignatione facturum. Siquidem dignum est ut augustissimus honorum nostrorum patronus aequet dignitatibus quos scit mentibus conuenire. Vale.
LXIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Cresconio amico meo amorem tuum multa conciliant. Primo quod sacras litteras, quibus consulatus mei designatio tenetur, exhibuit; dehinc quod eum patria Africa non minus tibi quam mihi cara commendat. Cuius mores cum primo loco censere debuerim, malui tuo examini reseruare. Suscipe igitur, oro te, notum militiae uirum, qui se apicem felicitatis credit habiturum, si eum patrocinii tui splendor inluminet. Vale.
LXIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Exercet me quidem uotiuis ac felicibus negotiis praeparatio consulatus; sed ut litterae tuae frequenter indicio sunt, tua pro me cura praeponderat. Hortaris, mones, cogis, ut quidquid potissimi magistratus functio quaerit adcelerem, et cum sis meae exactor industriae, nihilominus omnia sollicitudini tuae uindicas. [2] Eritne tempus optatum, quo istam mentem paribus pro te officiis districtus aequiperem? Spero actutum florente re publica et propagato in aeuum domini nostri Theodosii principatu uirtutes tuas fascibus munerandas. Tunc epistularum stimulos non requiram nec expectabo monitorem. A te enim didici sponte suscipere quidquid pro fratre curandum est. Vale.
LXV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Adstipulatorem praeclara merita non requirunt; siquidem uirtus sua luce conspicua auersatur auxilium commendationis alienae. Ergo cum dominum et fratrem meum Licinium celebrem fecerit ad normam ueteris disciplinae gubernata res publica, quid potest ei dignitatis adicere priuata laudatio? Hac igitur praetermissa parte, optimae in amicos fidei ac diligentiae uirum praecelso animo tuo opto sociare; non quod iudicium tuum serum atque difficile sit ad colligenda ingenia et explorandas uoluntates bonorum, sed ne breuis inter uos usus et festinata discessio neget iustum tempus examini. Vale.
LXVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Si amicitiae semper ratio deposcit ut mutua negotia alternis iuuemus officiis, quanto inpensior utilitatibus propinquorum cura debetur, quorum nobis bona et aduersa communia sunt! Quid quod saepe causae bonitas cohortatur ut quod debemus generi, tribuamus promptius aequitati? [2] Quae me non minus pro Illo quam necessitudo commouit, ut ipse etiam conperto ex relatione Victoris spectabilis uiri negotio iudicabis. Nam quo res notior fieret, publicae epistulae malui exempla sociare, ne quid fiducia dicere per gratiam iudicarer. Nunc, si tibi uoluntas mea cordi est, praesta huic quaestioni maturam securitatem, quam pro iustitia etiam me silente deferres. Vale.
LXVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Parua est commendatio scriptorum meorum, si Leontium familiarem meum innocens uita bonis quibusque conciliat. Suo igitur praeditus merito commendationis adminicula non requirit, et tamen abstinere non debeo tali genere litterarum, magis ut amicitiae satisfaciam, quam ut ei aliquid opis conferam. Tu tamen pro dignatione qua clarus es, facito nouerit gratiam sui meo quoque nomine esse geminatam. Vale.
LXVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Breuem necesse est esse sermonem, qui properanti repente committitur. Quare et officio satis est et breuitati temporis congruit, ut circa te salutationis honore perfungar. Vicissitudinem uero efflagitare non debeo, quam mihi arbitror a uiro amicitiae seruantissimo etiam sine admonitione referendam. Vale.
LXIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Vt silere non possum, quotiens stilum inuitat occasio, ita si desit causa longioris adloquii, seriem paginae stringo conpendio. Loquax enim copia est, quae in re usitata atque sollemni uerborum redundat eluuie. Haue igitur dico et uicissim peto, ut me prosperorum tuorum indicio munereris. Vale.
LXX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Humanitatis interest commendationem deferre poscentibus, in Zenobio autem talis officii causa propensior est, cum sit familiaris meus atque ideo illi debeatur potius quam praestetur adfectio. Huic patrocinium tui cupio prouenire. Nam primum est ut meo suffragio diligatur, secundum erit ut sua honestate conplaceat. Vale.
LXXI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Considerans quid mihi amoris digneris inpendere, arbitror Cyriaco domestico meo has litteras profuturas, quibus quaeso ut commoditatem eius prompto fauore respicias. Vale.
LXXII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Vir clarissimus Honoratus cum primis mihi uitae honestatisque conplacitus est. Credo iudicium meum tibi aspernabile non uideri. Id si ita est neque me opinio frustratui habet, futurum reor ut ex praerogatiua istius testimonii ad familiaritatem praeclarae unanimitatis tuae quasi tibi etiam sedulo spectatus accedat. Vale.
LXXIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Delectat eos frequenter adfari, quorum animum mei amantem documentis habeo conprobatum. Cape igitur litteras meas, quas ideo libenter emitto, quia religionis tuae uicissim pascor adloquiis. Quae res acuere debet ad officia promptiora, cum ad incommoda fenoris largior usura respondeat. Vale.
LXXIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Valentinianus protector dudum patrocinio culminis tui per me traditus atque commissus domesticis occupationibus adtinetur atque ideo magnopere poposcit obeundum sibi aliquod negotium per suburbanas prouincias impetrari. Quare, decus nostrum, familiari meo desideratum munus excude aut impetra commeatum, quo possit a militari nota sub hac impetratione defendi. Vale.
LXXV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Cum in iudicio praefecturae famosa causa penderet, Dyscolius, qui furti detulerat actionem multosque nostri ordinis uiros criminatione perstrinxerat, occulte cum reis inita pactione non sine disceptatoris inuidia, elusit examen. Ad huius inuestigationem missus apparitor si praetorianorum adminiculum sortiatur, procliuior ei facultas retrahendi accusatoris eueniet. Interest igitur publicae disciplinae simulque ad famam pertinet cognitoris, ut eum summo studio conquisitum reduci in iudicium sub custode praecipias, ne innocentiam senatorum obnoxia rumoribus suspicio decoloret. Vale.
LXXVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Amor tuus in Domitium notus et ualidus ademit mihi commendandi eius laborem, pro quo hoc tantum dixisse suffecerit, mihi quoque eundem prisca familiaritate coniungi. Quae res illi incrementum patrocinii tui, ut spero, praestabit. Probabiliorem quippe eum tibi faciet communis similitudo iudicii.
[2] Interea nos ursis saepe promissis et diu speratis sub ipso articulo muneris indigemus. Vix enim paucos catulos maceratos inedia et labore suscepimus. Et de leonibus fama conticuit, quorum aduentus posset efficere ut ursorum defectum congressio Libyca repensaret.
[3] Vnciam panis malitiose et temere restitutam spontanea uoluntas populi redegit in copiam conditorum. Tuta igitur omnia atque secura sunt, quae animum tuum iure mordebant. Atque utinam sollicitudines quaestorias par successuum felicitas mitigasset! Vale.
LXXVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Editioni muneris nostri et usitata a te et insolita conferuntur; ita omnia ad conciliandum quaestori nostro plebis fauorem et sollemnium rerum largus et nouarum repertor excogitas. Vt nunc septem Scotticorum canum probauit oblatio, quos praelusionis die ita Roma mirata est, ut ferreis caueis putaret aduectos. Ergo et huius rei causa et praeterea munerum ceterorum, quantas maximas possum tibi gratias ago, licet in his, quae studiose fratribus pro magnitudine animi tui tribuis, beneficium te non putes praestare sed sumere. Vale.
LXXVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Pars hominum conpendiis et quaestibus gaudent, me uotiua delectat expensio. Itaque auidus ciuicae gratiae quaestoriis filii mei sumptibus studeo aliud genus largitatis adicere, ut curulibus stabulis urbis aeternae etiam quina mancipia largiamur. [2] Et quoniam seruorum per limitem facilis inuentio et pretium solet esse tolerabile, quam maxime te deprecor, ut per homines strenuos uiginti iuuenes praedicto negotio congruentes iubeas conparari. In quam rem <...> solidos ad te misi habita aestimatione hominum, quorum non forma sed aetas et sanitas eligenda est. Vale.
LXXIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Fratri nostro Andromacho omnes bonae artes familiares sunt, sed prae ceteris fides, qua spectatus mihi tuum quoque optat iudicium demereri. Itaque dum te expetit, iter inbecillis graue gracilitatis suae oblitus intrauit. Haec illi maxime fuit causa pro uiribus, ut solet plerumque animus spe et gaudio morbum leuare. [2] Aduertis igitur, quam prompto et patulo amicitiae sinu receptandus sit, qui tui desiderium ualetudini suae praetulit. Quid plura? Adpetendus tibi foret, nisi te sponte sequeretur. Ergo adcurrenti religiosam manum porrige, ut qui te nouit uirtutibus superiorem, communitate parem sentiat. Vale.
LXXX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Commendatum mihi a fratre meo Hilario uirum deuotissimum Titianum quo alio possum beneficio munerari, quam ut eum sancto pectori tuo non aspernandus precator insinuem? Et spero petitioni meae cessuram facilitatem, quando eo studio atque proposito es, ut instar gratiae habeas, si tibi probabilis amicus accedat. Vale.
LXXXI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Filius noster Symmachus, peracto munere candidato, offert tibi dona quaestoria et ceteras necessitudines nostras pari honore participat. Quaeso igitur ut eius nomine diptycha et apophoreta suscipere dignemini, qui apparatui eius plura et praeclara tribuistis. [2] Praeterea domino et principi nostro, ad referendam largitati eius sedulam magis quam parem gratiam, auro circumdatum diptychum misi. Ceteros quosque amicos eburneis pugillaribus et canistellis argenteis honoraui. Tuae igitur potestati tuoque arbitrio committo, ut opportune singulis, quae missa sunt, offerantur. Vale.
LXXXII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Multi a me conciliationem litterariam poposcerunt, sed quorundam meritis, aliorum precibus parem gratiam dedi. Nec tamen uereor ne tibi ciuium ignota distinctio sit iudicium de his commune recolenti. Dabis igitur in quibusdam uerecundiae meae ueniam, quae cessit orantibus, sequeris autem quod scis de singulis utrumque sentire. [2] Puto, ex his uerbis, quo in numero filium nostrum Attalum spectabilem uirum censeam facile dinosci. Namque ista libera et aperta discretio ei tuto credita est, qui non fuit in parte cogentum. Quare tuo ac meo nomine amicitias adcurrentis amplectere, ut huic in fructu sit cultus bonorum, prauis dolori, quod dissimiliter diliguntur. Vale.
LXXXIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Iampridem domino et fratri meo Alypio comitatum sacrum uisere atque adire cupienti sera quidem occasio sed laeta successit, ut eum consul accires, et ideo in conspectum tuum alacer occurrit, ut beneficiis uotiua reddat officia et sancti animi tui fretu nubem inuidiae superioris abstergeat. Quod illi arbitror ex uoto esse cessurum. Neque enim famae eius aliquid deesse patieris, qui securitati cuncta tribuisti. Vale.
LXXXIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Recte et probabiliter iudicasti fratrem nostrum Tatianum spectabilem uirum consulatui tuo interesse debere; siquidem aequitas postulabat ut uoti sui uoluptate frueretur. Nulli unquam nostrum tui amore cessit, quin immo semper primas sibi erga te partes obseruantiae uindicauit. Itaque testem alium non requirit. Scit enim sibi plus esse loci apud tuum animum, quam posset meo sermone conquirere. Relinquo igitur eum fiduciae suae, quia nihil potest esse cumulatius, hoc tantum subicere contentus me quoque tibi eius nomine, si quid gratiae ceperit, obligandum. Vale.
LXXXV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Facile in fratrem nostrum Helpidium ad proficiscendum traxisset adfectio, nisi contra me unici cura retineret. Tantum quippe est in eo sinceritatis atque dulcedinis ut illi solae necessitudines praeferantur. Hunc ita spectatum mihi atque coniunctum iussis tuis negare non potui, quia in talibus causis maior apud me cedendi uoluptas est quam fruendi. Suscipe igitur amantissimum nostri eo animo quo rogasti, et aestima de gaudio aduentantium, negari a te non oportere residentibus, quod praestatur accitis. Vale.
LXXXVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Peregrinari mihi tecum uideor, si quando cursus ac recursus tuos luculentus narrator insinuas. Ita cogitationes nostras religione adlicis et nitore sermonis inluminas, ut quidquid explicat adfatus tuus, id noster quodammodo uisat adfectus. Pro qua re firmam ualetudinem tuam tenemus reditumque felicem uotis iugiter conprecamur. [2] Nam qui amorem in nos tuum aequiperare non possumus, soluimus uotis quod nequimus officiis. Salue igitur, mi domine inimitabilis, nosque et generaliter cum ceteris, ut nunc facis, et speciatim cum carissimis, ut solebas, his muneribus oris ac pectoris tui benignus inlustra. Vale.
LXXXVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Vox iuris et legum est bonae fidei contractum non posse rescindi. Huius sententiae executionem frater noster Helpidius optat adipisci, cui post uenditionem Hispaniensis praedii sui partem pretii emptor abiurat, cum ad soliditatem transcriptae in nouum dominum possessionis cuncta ex more celebrata sint. Haec summa est postulati, quae meis quidem uerbis sed illius meritis adiuuatur, ut aequitate, qua clarus es, aut pudorem refragantis priuata obiurgatione confundas, aut contumaciam frangas publici auctoritate iudicii. Vale.
LXXXVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Et honore tui, quo nunc auctus es, et continuo in me amore delector. Volo igitur ut communia pignora curae mihi esse non dubites, quae magis merita tua quam scripta commendant. Supererat, ut adsiduum stili tui munus exposcerem; sed redundantis est operae bona spontanea postulare, ne meus stilus extorquere uideatur quod tui animi spondet humanitas. Vale.
LXXXIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Paulo ante litteras dederam, sed debitam tibi salutationem geminare non piguit. Namque amor officiorum modum non tenet. Praeterea notitia commeantium postulauit ut commendationi eorum pagina adiecta proficiat. Responsa non postulo, securus praeclari animi tui qui mihi sine admonitione sermonem uoluntarium pollicetur. Vale.
XC. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Semper mihi auctor es ingentium gaudiorum; at nunc supra uota processit quod me expetendi plane et exambiendi uiri familiaritate decorasti. Neque hoc suspicione coniecto. Nam Patricii sermo fecit indicium diligentiam in me suam te praesule prouocatam; quare cum ceteris benefactis tuis etiam hic titulus procedet in numerum, qui solus quamlibet uoti auaritiam possit explere. Vale.
XCI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI
[1] Quotiens parentum beneficiis obligamur, necesse est ad heredes nexum debiti pertinere. Ad filium meum Senatorem praeclarum atque ornatissimum uirum pertinet praefata generalitas; cuius pater, omnibus rebus inlustris et mihi eximia ueneratione recolendus, plurimum domui meae honorificentiae et religionis exhibuit. Cuius ego deuinctus officiis, filio opto persoluere quod de parente contraxi. Sola autem me potest magnificentia tua contractu gratiae liberare, si posteritatem eius adiuuerit, praecipue in his rebus quae iustitiae patrocinio fulciuntur.
[2] Siquidem queritur agros suos contra iudicatum uestrum magna parte mutilari. Graue hoc et inpetibile posset uideri, nisi etiam consensus partium frustrationibus luderetur. Minus est enim alienam sententiam spernere quam a propria discrepare. Est igitur in manu tua in tam absoluto et probabili petitionis genere seruatis legibus et aequitatis intuitu aliquid etiam meae deferre personae, cuius interuentum fastidio longae litis, non diffidentia negotii postulauit. Vale.