C. SYMMACHVS SYAGRIO
[1] Instaurant dolorem sera solacia et ideo mutuum silentium calamitatibus nostris praestare debemus, ne fortunae uulnera, quae cicatricem processu temporis ducunt, intempestiue contrectata crudescant. In alia potius sermo uertendus est, quae te ad curam sanitatis hortentur. Omnis quippe internus corporis dolor hiemali crescit iniuria ac, nisi iter apricis diebus et auris salubribus egeritis, male metuo ne uitium contemptus exaggeret.
[2] Nunc ea quae remedio adcommoda credidisti, uel quae nobis commendauit utendi exploratio, ad te misi inter uotorum summa constituens, ut remediorum talium necessitatem spontanea incolumitate praeuenias, aut si quae morbi reliquiae fuerint, ut his curationibus tergeantur. Satis autem muneris communi amicitiae dabis, si eam sollicitudinem, quae mihi ex aegritudine tua oborta est, prosperiore nuntio nihil moratus exemeris. Vale.