no previous next

Symmachus

Epistulae

digilibLT 2014
Informazioni editoriali

LIBER PRIMVS

AD PATREM

I. PATRI SYMMACHVS

[1] Ne mihi uitio uertatur intermissio litterarum, malo esse promptus officii quam longa expectatione uicissitudinis desidere; tum quod parentibus non ad lancem neque ad demensum uerba tribuenda sunt. Iniurius uidear, si summo uobiscum iure contendam; nam praeter aequum censet, qui inter dispares obsequium par requirit. Itaque uester sermo ex beneficio proficiscitur, noster ex debito. Haec me atque alia huiusmodi oppido perpulerunt scribendi munus insuper non habere. [2] Nunc uobis actuum nostrorum ordo pandendus est: libet enim non minus otii quam negotii praestare rationem. Baulos Lucrina sede mutauimus; non quod eius deuersorii nos ceperit satias, quod cum diutius uisitur, plus amatur, sed quod metus fuit ne si Baulorum mihi inoleuisset adfectio, cetera, quae uisenda sunt, displicerent. Ibi Acindyno conditori eiusque maioribus emmetra uerba libaui et picturae licentiam, quae uestitum disparem singulis tribuit, in rationem coegi. Protelarem te paululum, ni uererer ne dilatione expectatio nutriatur. Quare elaboratam soloci filo accipe cantilenam:

[3] Attica palla tegit socerum, toga picta parentem:
Praefuit iste sacris, hic dixit iura Quiritis;
At mihi castrensem quod mordet fibula uestem,
Aurorae in populis regum praetoria rexi,
Sed fasces pictura tacet; tu respice fastus.

[4] Scio te, simul atque haec legeris, actutum poetica plectra moturum. Nullus feceris ne mei periculo gloriere! Ego te nostri uatis exemplo quasi quadam lege conuenio: liceat inter olores canoros anserem strepere. Silentium mihi, nisi praestiteris, imperabis. Quam nihil abs te metuam, uis probare? En tibi aliud alucinationis meae prodo secretum, adhuc sollicitus de priore. Audi uersus ad Baulorum historiam pertinentes:

[5] Huc deus Alcides stabulanda armenta coegit
Eruta Geryonae de lare tergemini.
Inde recens aetas corrupta boaulia Baulos
Nuncupat occulto nominis indicio.
Ab diuo ad proceres dominos fortuna cucurrit,
Fama loci obscuros ne pateretur heros.
Hanc celebrauit opum felix Hortensius aulam,
Contra Arpinatem qui stetit eloquio.
Hic consul clarum produxit Acindynus aeuum
quique dedit leges Orfitus Aeneadis.
Hos inter iuuenile decus, sed honore senili,
Bis seno celsus, Symmache, fasce cluis.
Sed te Baulorum necdum lenta otia quaerunt;
Cura habeat iuuenem publica peruigilem.

[6] Nempe derides, quod de me aliqua iusto indulgentius praedicaui? Est haec uera et digna reprehensio. Omnis quippe ostentatio non caret suspicione mendacii, quia quidquid adsumitur, proprium non putatur, dehinc quod iactantia auara laudis multum decoquit de pudore. Posse me dices, si quis inrepserit externus auditor meos esse uersiculos diffiteri, ut uerecunde in nos cadat ab altero profecta laudatio. Sed uideo opusculum non esse paenitendum. Ita res crepera atque anceps dubium me habet, utrum uerecundiae praemetuendum sit discrimen an gloriae. Tibi igitur, qui prudentia antistas ceteris, optionis huius delego prouinciam. Quid facto usus sit, ipse uideris; ego et infantiae et inprudentiae meae patrem conscium non inprudenter elegi. Vale.

II. PATER SYMMACHO

[1] Hoc est munus, quo se non sola possit iactare Campania, sed prae ceteris Roma aut Athenae, si in graecum loquendi honorem huiusmodi lingua uertatur. Quid enim concinnius epistula tua, quam nuper accepi? Quid uersuum admixtione iucundius? Vere dicam tibi, plura legere uolentibus celeriter terminata est. Quod utinam sensus aliquis eorum supersit, quorum imaginibus praescripta uidemus epigrammata! Facile laudabunt tales successores laborum suorum, qui picturae nitorem pulchrioribus uersibus inluminarint. Et ego igitur gratulor non magis ostreis et peloridibus abdomen quam pectus tibi eloquio esse satiatum; [2] et quoniam pudorem meum ipse ordiendo soluisti, a nobis quoque accipe bonorum aetatis meae exarata nuper elogia. Nam quia nihil est quod agam et, si nil agam, subit me malorum meorum misera recordatio, inueni quod illis libellis, quos nuper dictaueram, possimus adicere. Scis Terentium, non comicum, sed Reatinum, illum Romanae eruditionis parentem, hebdomadon libros epigrammatum adiectione condisse. Illud nos, si fors tulerit, conamur imitari. Sed quae prima conpegi, interim pauca misi, obtestatus te per deos, ut si quid in his displicebit, emendes. Quod mihi pudendum non est; nam siue quid <ex me siue> ex te placuerit, mea laus est nec uito consortium, in quo talem non erubesco consortem.

[3] Aradius Rufinus.

Princeps ingenio, fortunae munere princeps
Aetatis, Rufine, tuae, cui prospera quaeque
Admiranda tuis aequabat gloria rebus.
Vnus amor cunctis et praesidium trepidorum,
Principibus, quorum uiguisti tempore, doctus
Aut calcaria ferre bonis aut frena tyrannis.

[4] Valerius Proculus.

Cum primis, quos non onerauit gloria patrum,
Ponemus Proculum, uitae morumque decore
Haud unquam indignum magnorum Publicolarum.
Olli semper amor ueri et constantia, simplex
Caelicorum cultus. Non illum spernere posses,
Et quamquam reverendus erat, non inde timeres.

[5] Anicius Iulianus.

Cuius opes aut nobilitas aut tanta potestas,
Cedenti cui non praeluxerit Amnius unus?
Acer ab ingenio cunctisque adcommodus idem
Hic et carus erat, conferre iuuare paratus;
Nam diues, tum celsus honoribus, et tamen illis
Grandior, aeterno conplebat nomine Romam.

[6] Petronius Probianus.

Iactet se Fortuna aliis, quos iudice nullo
Lucem ad Romuleam sua sola licentia uexit;
Te, Probiane, pudor, te felix gratia teque
Itala simplicitas morum et sollertia iuuit.
Adsidue quocirca, Augustis notus et hospes,
Praemia magnorum tetulisti dignus honorum.

[7] Verinus.

Virtutem, Verine, tuam plus mirer in armis,
Eoos dux Armenios cum caede domares
An magis eloquium, morum uitaeque leporem,
Et — nisi in officiis, quotiens tibi publica curae —
Quod uitam innocuis tenuisti laetus in agris?
Nullum ultra est uirtutis opus, nam si esset, haberes.

[8] Octoginta personis nescio an solus occurram, et ideo in socerum atque auunculum nostros tibi delegamus epigrammata. Nam et Varronis libri diuersis notantur auctoribus. Vale.

III. SYMMACHVS PATRI

[1] Summa adficior gratia quod animaduerto litteras meas tibi insubidas non uideri, et in graui dono habeo hanc apud uos esse de nostris epistulis censionem. Laudari quippe ab laudato uiro rara est messis ingenii. Verum ut hoc mihi laetitiae fuit, ita illud ludificandi gratia opinor adiectum, si quid in tuis uersibus sorduisset, id ut mei stili cura limaret. [2] Ne ego sum stultus ac nihili, si os sublitum mihi esse non sentio. Quid enim corrigi uel a me potest, uel in te fas est? Vnus aetate nostra monetam Latiaris eloquii Tulliana incude finxisti. Quidquid in poetis lepidum, apud oratores graue, in annalibus fidele, inter grammaticos eruditum fuit, solus hausisti, iustus heres ueterum litterarum. Ne mihi uerba dederis. Noui ego, quid ualeat adagio, sus Mineruam. Adprime calles epicam disciplinam, non minus pedestrem lituum doctus inflare. Ain tandem? Orandi aeque magnus et canendi meae te opis indigum mentiare? Haud aequum facis, neque me iuuat falsa lactatio. [3] Interea si nobis utendas aures datis, dicam quid diebus superioribus egerimus. Bais remotis arbitris otiabar. Eo postquam rumor adlatus est, terrae filios conuenire, oppido cauimus ne sobriam solitudinem nostram sodalitas plebeia fuscaret. Ac primo Neapolim, dehinc breui interuallo Beneuentum me recepi. Ibi summo cultu ciuium plausuque susceptus tanto honore celebrabar, ut iam grauarer officiis. Sedulitas enim, quae non conpensatur, onerosa est. [4] Et urbs cum sit maxima, singuli eius optimates uisi sunt mihi urbe maiores, amantissimi litterarum morumque mirabiles. Deos pars magna ueneratur; priuatam pecuniam pro ciuitatis ornatu certatim fatigant. Nam postquam terra mouit, nihil paene illis reliqui factum est, sed fractae opes infractos animos reppererunt. Pro se quisque operam boni ciuis adfectat; nox diei iungitur ad laborem. Vnde nobis summa cura fuit abire ocius quam uolebam, ne aut mihi diu dediti ab opere desiderent aut eos occupatio geminata distenderet. [5] Itaque Baianum sinum rursus accessi; nam Baiae id temporis iam silebant. Hinc uos munere salutationis impertio doque nuntium propere nos diis uolentibus esse redituros. Fors fuat huiusce promissi. Vestra tamen indulgentia adfatum saepe tribuat, quasi diutius abfuturis. Vale.

IV. SYMMACHVS PATRI

[1] Studium quidem Menippei Varronis imitaris, sed uincis ingenium. Nam quae in nostrates uiros nunc nuper condis epigrammata, puto hebdomadon elogiis praenitere; quod haec <et illa> aeque sobria, haec tamen castigata sunt, illa bono metallo cusa torno exigi nescierunt. [2] Et duriorem materiam, nisi fallor, adniteris. Ille Pythagoran, qui animas in aeternitatem primus adseruit, ille Platonem, qui deos esse persuasit, ille Aristotelen, qui naturam bene loquendi in artem redegit, ille pauperem Curium, sed diuitibus imperantem, ille seueros Catones, gentem Fabiam, decora Scipionum totumque illum triumphalem senatum parca laude perstrinxit: tu rutuuam proximae aetatis inluminas. Difficile factu est, ut honor angustis rebus addatur.

[3] Me quoque iubes uersibus tuis nonnulla subnectere. Haud ita Flaccus tuus praecepit in illis poeticae artis edictis, quorum hoc memini esse principium, ne humano capiti ceruix equina iungatur. Malo itaque tibi contumacia negati officii quam inprudentia promissi operis displicere. Plura de hoc coram loquemur, quando hanc epistulam sequi paramus aut consequi. Tu coepta perage et tam sollertis eloquii esto munificus: ego tibi ut linguae obsequia nego, ita aurium commodabo. Vale.

V. SYMMACHVS PATRI

[1] Nequiquam taciturnitatis incessimur, quibus summa cautio est officii persequendi, fere ut nulla statio fuerit tot locorum, in qua huius muneris ferias egerimus. Et sane iuuat animum pia sermonis exactio. Dulcis est enim querella, quae nascitur ex indulgentia. Vos modo facite noueritis hanc stimulationem religiosam magis esse quam iustam.

Interea loci de Praenestina secessione siluisti, cuius fama mihi fecit indicium. Quam uellem deliciis uestris inprouisus obrepere! Licet Campaniae amoena praeniteant, mihi tamen esset adcommodatius agitare uobiscum et spiraculis regionis illius aestiuam flagrantiam temperare. [2] Sed res familiaris inclinat et nobis usque quaque uisenda est, non ut quaestuum summa ditescat, sed ut spes agri uoluntariis dispendiis fulciatur. Namque hic usus in nostram uenit aetatem, ut rus, quod solebat alere, nunc alatur. Verum haec missa facio, ne salutatio in querellam uersa minuat officii uoluptatem. Date operam ualetudini et adloquio crebriori, quae cum petimus, sedulo pollicemur. Vale.

VI. SYMMACHVS PATRI

[1] Solent inpatientes dilationis esse, qui sperant in se aliquid muneris conferendum; hoc uero a uobis recens ortum uidemus, ut suarum rerum munifici moram non ferant largiendi. Nunc nuper ad uos praedium lege uenit, cuius me iure donastis. Cucurrit quaestus uester in meum commodum et meliore uoto fortunam estis imitati. Nam quod ex propinquae bonis cum maestitia sumpseratis, cum laetitia tradidistis. [2] Quid quod hanc liberalitatem cumulastis amplissimo testimonio? Cuius ego honestamentum praeopto muneribus, nam qui opibus inlaudatus iuuatur, necessarium magis donum quam iustum praemium uidetur adipisci. Ago igitur iudicio uestro atque habeo gratias, quantae sunt maximae, quod mihi honorem utrumque fecistis et deos precor, ut datis in commune omnes longum fruamur sintque ex nobis quibus Ostiense praedium nostro iudicio, uestro tradatur exemplo. Vale.

VII. SYMMACHVS PATRI

[1] Bono animo sumus, cum uiam promissi memores inchoastis. Nunc properato opus est, ut, dum anni tempus calet, autumni bona raptim fruamur. His quippe mensibus Campania nitet agri ubere et arbusti honore, Baiae imbre raro, sole modico temperantur, mensae ab edulibus copiosae sunt, quibus tu amicorum cateruas minaris. [2] Sed mihi honestae multitudinis nulla minatio est et, si bis tanto plures quam scribis adfuerint, frugem bonam feceris. Non deerit quo famem polluant; nam comitibus uestris utpote sobriis caedundae saginae cura posterior est. Quousque longum loquor? Mitto uerba, rem fiagito. Occasionem rapere prudentis est. Si quid dilatione itineris demitur, mora otii rependatur. Vale.

VIII. SYMMACHVS PATRI

[1] Iamdudum uestri cupiunt Lucrina tacita et liquida Baiana et Puteoli adhuc celebres et Bauli magnum silentes. Vos apud Coram rusticam uel apud steriles Formias desidetis. Tandem, si operae est, contendite uiam atque animaduertite meliora terrarum, ubi alte turbis quiescitur, ubi fruendis feriis modus nullus est,

Vbi corniger Lyaeus
Operit superna Gauri
Volcanus aestuosis
Medium coquit cauernis,
Tenet ima pisce multo
Thetis et Baiae sorores.
Calet unda, friget aethra,
Simul innatat choreis,
Amathusium renidens,
Salis arbitra et uaporis,
Flos siderum, Dione.

Num uobis uideor quasi multae luxuriae ebrius mentis insipere atque ideo in poetas nomen dedisse? Nihil moror hanc litteraturam: loci potius quam ingenii mei munus exercui. Sed si inuitantia loquor, gradum tollite, ut et uos sitis laeti praesentium et nobis potiundi quae uolumus fortuna succedat. Vale.

IX. SYMMACHVS PATRI

[1] In metu fuimus ne uos imber inhiberet. Sed uerum illud est, quod poeta noster scriptum reliquit, iter durum uicisse pietatem. Quare aduentum uestri in diem placitum praestolamur. Dii modo auctores sint, ut, quae animo destinatis, nullis causationibus obstrepantur. Vale.

X. SYMMACHVS PATRI

[1] Hanccine mihi esse fortunam, ut quoquo uersum pedem gradumque contulero, exaedificandum aliquid offeratur! Velut me nunc Capuani praetorii instauratio in graues cogit expensas, cuius pars fatiscit incuria, pars neglegenti dudum celeritate reparata inbecillum praestat habitaculum. His nisi properata cura subuenerit, aut pecuniae postea dispendium cumulabitur aut ruinae. Nam quisquis haec opera intermittit, amittit. Quare animus est amoliri aedium senectutem. Ita desiderato et expetito otio ad negotium concessimus sumptuosum. Quid rerum geramus, audistis. Facite uicissim uestrae salutis atque actuum prospera nouerimus, ut hoc pauxillum tempus, quod in Campania paramus absumere, sine offensa uestri silentii transigamus. Vale.

XI. SYMMACHVS PATRI

[1] Cum iam filiae uestrae dies natalis adpeteret, commodum aderant, quae muneri miseratis. Ea nobis inmane quantum cara et gravia fuere. Nam si quid in absentes bene consulas, inpensu maiore gaudetur. Ilico amplexi litteras, quae prosequebantur oblata, in expectatione esse coepimus, quam mox uobis capessendum iter Appiae scriberetis. Nihil horum pagina nuntiabat. [2] Percontor tabellarium num constantiam decreti rerum subita turbassent. Ait sententiam nihil claudicare, sed placita differri, donicum statio Formiana multa fruge et aliis hoc genus in usum necessariis instruatur. Tunc mihi animus ab aegritudine remigrauit. Do fidem nihil herili mensae, nihil seruitiis aut pecori defuturum. Ne mihi sit dicti huius posthac negatio, en uobis chirographi instar litteras meas. Sponsionem meam stipulat adfectio. Neque enim patiar decipi, quos opto conplecti. Vale.

XII. SYMMACHVS PATRI

[1] Censorum notio fuit spectare opera, quae locassent; hoc me negotium curare uoluisti. Mos gestus est imperatis, uel quod tibi dicto audiens esse debui, uel quod studio meo congrue mandatum munus agnoui. Audi igitur quantum in aedibus nostris cura promouerit. Scalis subpectus est honor marmoris; superiora conclavia crustis teguntur ea operis leuitate, ut conpago solidum mentiatur. Columnas nihilo amplius mercatus es, quam si tibi muneri contigissent. Eas Bithyno lapide caesas, si bene oculis utor, existimo. Hactenus est, quod scire debueris. Deinceps tantum adiciemus cognitioni tuae, quantum aedificationi uiderimus accedere. Vale.

AD AVSONIVM.

XIII. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Solet facunda esse laetitia et angustias clausi pectoris aspernata gestire; tibi, amice, scribendi obliuionem peperit res secunda. Id mihi imitationi esse non potuit, quem domini nostri Gratiani caelestis oratio bonae spei et hilaritatis inpleuit. Vltro igitur adloqui residem non peperci uel officii uel gaudii mei gratia, quorum alterum familiaritas nostra, alterum felicitas publica suggerebat. [2] Nunc si operae est, utendum mihi tantisper animum fac remittas. Primores Kalendas Ianus anni aperibat. Frequens senatus mature in curiam ueneramus, priusquam manifestus dies creperum noctis absolueret. Forte rumor adlatus est sermonem desiderati principis multa nocte uenisse. Et erat uerum, nam tabellarius uigiliarum fessus adstabat. Nondum caelo albente concurritur; luminibus accensis noui saeculi fata recitantur. Quid multa? Lucem, quam adhuc opperiebamur, accepimus. [3] Dic mihi, inquies, — nam id praestat audire — quid nostri patres super ea oratione senserunt? Rerum tibi natura respondeat quibus suffragiis exoptata pietas audiatur. Nouimus bona nostra conplecti. Si credis, etiamnum illius gaudii mei quandam patior cruditatem. Bonus Nerva, Traianus strenuus, Pius innocens, Marcus plenus officii temporibus adiuti sunt, quae tunc mores alios nesciebant: hic in laude est natura principis, ibi priscae munus aetatis. Cur uerso ordine ista optimarum artium putemus exempla et illa de saeculo priore uestigia? [4] Beneficium suum fortuna tutetur et has saltem Romano nomini uelit seruare delicias! Nullo fascino felicitas publica mordeatur! Audisti omnia sed summo tenus ore libata; monumenta curiae nostrae plenius tecum loquentur. Vbi cum plura scripta reppereris, aestima quanto uberiora unius mens optauerit, quam plausus effuderit. Vale.

XIV. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Petis a me litteras longiores. Est hoc in nos ueri amoris indicium. Sed ego qui sim paupertini ingenii mei conscius, Laconicae malo studere breuitati quam multiiugis paginis infantiae meae maciem publicare. Nec mirum, si eloquii nostri uena tenuata est, quam dudum neque ullius poematis tui neque pedestrium uoluminum lectione iuuisti. Vnde igitur sermonis mei largam poscis usuram, qui nihil litterati fenoris credidisti? [2] Volitat tuus Mosella per manus sinusque multorum diuinis a te uersibus consecratus, sed tantum nostra ora praelabitur. Cur me istius libelli, quaeso, exortem esse uoluisti? Aut ἀμουσότερος tibi uidebar, qui iudicare non possem, aut certe malignus, qui laudare nescirem? Itaque uel ingenio meo plurimum uel moribus derogasti. Et tamen contra interdictum tuum uix ad illius operis arcana perueni. [3] Velim tacere quid sentiam, uelim iusto de te silentio uindicari; sed admiratio scriptorum sensum frangit iniuriae. Noui ego istum fluuium, cum aeternorum principum iam pridem signa comitarer, parem magnis, inparem maximis: hunc tu mihi inprouiso elatorum uersuum dignitate Aegyptio Melone maiorem, frigidiorem Scythico Tanai clarioremque hoc nostro populari Tiberi reddidisti. Nequaquam tibi crederem de Mosellae ortu ac meatu multa narranti, nisi certo scirem quod nec in poemate mentiaris. [4] Vnde illa amnicorum piscium examina repperisti quam nominibus uaria tam coloribus, ut magnitudine distantia sic sapore, quae tu pigmentis istius carminis supra naturae dona fucasti? Atqui in tuis mensis saepe uersatus, cum pleraque alia, quae tunc in praetorio erant esui obiecta, mirarer, nunquam hoc genus piscium deprehendi. Quando tibi hi pisces in libro nati sunt, qui in ferculis non fuerunt? [5] Iocari me putas atque agere nugas? Ita me diis probabilem praestem, ut ego hoc tuum carmen libris Maronis adiungo. Sed iam desinam mei oblitus doloris inhaerere laudibus tuis, ne hoc quoque ad gloriam tuam trahas, quod te miramur offensi. Spargas licet uolumina tua et me semper excipias, fruemur tamen tuo opere sed aliorum benignitate. Vale.

XV. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Paene euenerat, ut tecum succincta breuitate loqueremur, quoniam deerant digna memoratu et in defectu rerum nihil operae est indulgere uerbis, sed tempestiue Palladii rhetoris nostri declamatio auxit paginam meam. Ea conplacita summatibus litterarum clam te esse non debuit. Itaque cum et meo officio et tuo studio talis relatio conueniret, uix soluto coetu necdum euentilatam auribus nostris auditionis meae fidem iudicio calente dictaui. [2] Mouit λόγος Athenaei hospitis Latiare concilium diuisionis arte, inuentionum copia, grauitate sensuum, luce uerborum. Opinionem meam dico: tam probus est oratione quam moribus. Tunc nostrates uiri, qui inter se aliarum rerum saepe dissentiunt, concordem sententiam super huius laude tenuerunt. Credo plane, nec fides cassa est, rhetorum hanc esse prosapiam; nam plenum ingenio genus noscitur. Non solus uultus aut colos adserit posteros in honorem parentum: certiores habet natura uindicias. Bene sentiendi ac bene loquendi gignuntur, non scribuntur, heredes. Quod alii docentur, hic natus est. [3] Haec apud te, mi domine, silenda non credidi, et quod prae tui amore nihil habeo pensi, et quod uicissim, quanti a te fiam, nunquam me paenitebit, et quod Palladio factum uolo, ne lateant honesta prolatu. Cura ut ualeas et quia tibi facultas scribendi praesto est, adhibe uoluntatem.

XVI. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Saepe unanimitatis tuae sermone conuenior, ut epistulis quas ad me cura propensiore misisti, uel sero rescribam. Quibus ego, ut quaequae mihi redditae sunt, actutum pari religione respondi, quia neque rescriptorum ratio neque amoris uicissitudo sinebat me diutius desidere. Nunc quoque agere me gratias atque habere protestor, quod prospera nuntiorum clam me esse non pateris. Haec et talia prioribus quoque litteris tecum fueram conlocutus; sed si te tabellarii sermonis mei conpotem reddiderunt, congesta non onerant. Malo quippe aures tuas iterando obtundere quam fraudare reticendo. [2] Fratris mei Hesperii honore exulto, taciturnitate conulneror. Nam si me sui amantem usu rerum probauit, scriptis debuit famam praeuenire, quae diu incerta fluxam fidem gaudiis exhibebat. Ipse igitur nuntius communis boni esse debuerat, ut epistulae adsertio nihil relinqueret opinionis ambiguo. Sed dicis eum pudore praestrictum successuum suorum uitasse iactantiam. Quisquamne, cum de se apud se ipsum loquitur, erubescit? Quid quod eam rem mihi supersedit ingerere quam iuste ad utrumque nouerat pertinere? Verum ego, ut religiose ista conqueror, ita libenter omitto, quia nec amori in uos meo conuenit silere quod doleam, nec amicitiae incussi doloris transire mensuram. Vale.

XVII. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Ambrosium de summatibus prouincialis fori ad dominos et principes nostros Siciliae commune legauit uariis instructum mandatis, quae spectare uisa sunt bonum publicum. Huic si fautor accesseris, futurum reor ut illi pro labore fructus adcommodet. Quaeso igitur uel legationis merito uel meo nomine in optimum uirum bene consulas, qui satis animi confirmatus est, suffragio tuo successuram facilitatem petitionibus promouendis. Vale.

XVIII. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Ego etsi continuis litteris honorem tuum celebrare possem, non satis mihi uiderer, proquam res postulat, fungi debitum meum: tantum abest ut operam tibi adsiduitatis exprobrem. Sed ut hoc meae uerecundiae conpetit, item tuae humanitatis est studium nostrum pari gratia sustinere. Animaduerte quo tendat summa uerborum meorum: iamdudum nihil tribuis quod legamus. Totum me, inquies, emancipauit sibi cura praetorii. Verum est: potiris merito summa iudicia, sed maximas ingenii tui uires fortuna magna non onerat. Proinde etiam his rebus adtende, quae ita occupatis nihil molestiae adferunt, ut ipsas molestias plerumque solentur. Vale.

XIX. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Qui sua fiducia deseruntur, epistulas meas in usum commendationis accipiunt. Id nunc aliter est. Nam fratri meo Potito hac condicione litteras dedi, ut eas ipse commendet. Est enim nihilo secus atque ego sum de summatibus amicorum tuorum. Qui ubi te conpotem fecerit praesentiae suae, uereor ne excusatio mea ignoscenda non sit. Sed si mihi placabilitas tua experiundo probe cognita est, futurum reor, non ut me, qui resedi, conlatione uenientis alterius incessas, sed ut illum magis pro utroque suscipias. Vale.

XX. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Bene ac sapienter maiores nostri, ut sunt alia aetatis illius, aedes Honori atque Virtuti gemella facie iunctim locarunt conmenti, quod in te uidimus, ibi esse praemia honoris, ubi sunt merita uirtutis. Sed enim propter etiam Camenarum religio sacro fontis aduertitur, quia iter ad capessendos magistratus saepe litteris promouetur. Haec parentum instituta consulatus tui argumenta sunt, cui morum grauitas et disciplinarum uetustas curulis sellae insigne pepererunt. [2] Multi posthac adnitentur artes bonas ut laudis germina et matres honorum, sed cui eueniet aut tam felix discipulus aut tam memor debitor? An ignoramus magnum illum, cui supra uotum fortuna fluxit, Stagiritae suo nihilum commodasse?; nisi quia Ennio ex Aetolicis manubiis captiua tantum chlamys data Fuluium decolorat?: enim uero neque Panaetio Africanorum secundus neque Opillo Rutilius uel Cineae Pyrrhus aut Metrodoro suo Mithridates Ponticus liberalium disciplinarum pretia soluerunt. At nunc eruditissimus imperator et opum largus et honorum, quasi pro usura tibi prima detulerit, insuper ad sortem fenoris redit.

[3] ln hac tanta laetitia mea, quibus uerbis diluam, quod adesse non possum? Nimis uereor ne, male interpretatus excusationem meam, quantum tibi gratuler, parum credas. Optaui ad oculos tuos raptim uenire, sed fessus uirium, quas diu morbus exhausit, itiones longas et mansiones asperas, tum accessiones frigorum et decessiones dierum quaeque alia inportunitati sunt opportuna uitaui. Si sum tibi spectatus ab animo, quaeso ut aequus sis mihi atque has adlegationes boni consulas. Fors fuat an optineamus apud te ueterem gratiam; nunc quod satis est, eluctemur offensam. Vale.

XXI. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Gaudeo pluris me tibi esse quam ceteros, quando ita animatus es, ut sponte in rem meam consulas nec opperiaris petitiones, sed solam uoluntatis meae famam sequaris. Accepi euectiones quattuor inmane quantum commodas in excursus et recursus meorurn. Dii te pro tanta gratia munerentur et, quia perfectis atque elatis in cumulum bonis nihil adici potest, uelint tuta erga te et propria, quae dederunt. Vale.

XXII. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Abundo gaudio, cum te consulem nouus annus expectat. Sed nunc transcurso est opus; plenius enim secundis litteris contestabor huiusmodi de te gratulationem. Alius in praesentia mihi sermo sumendus est. Patruinus u. c. accitu tuo iter adornans in rem suam fore existimauit, si meo testimonio niteretur. Huic ego nihil per me accessurum putaui et tamen deesse nolui, sciens iudicio erga illum tuo nihil adici posse, si scriberem, decessurum tamen aliquid meo officio, si tacerem. Vnum est igitur, quod oratum a te atque exoratum uolo, ut ineat gratiam suscepti laboris praeter eum fructum, qui illi ex tuo conspectu, tuo congressu, tuo honore proueniet. Vale.

XXIII. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Post longum silentium tuum non minus desiderabam quam sperabam litteras largiores. Namque his uicibus humana uariantur, ut defectui succedat ubertas. Ea me opinio frustra habuit; siquidem breuis in manus meas pagina recens a te profecta peruenit. Erat quidem illa Atticis salibus aspersa et thymo odora sed parcior, quae magis fastidium detergeret quam famem frangeret. [2] Quid? Si ego cenas dapales et saliare conuiuium, tum uiscerationes atque epulum postulassem, tu mihi mensas secundas et scitamenta exiguae lancis adponeres? Fac ueniat in mentem quid Graeca super hoc dicat oratio: paruis nutrimentis, inquit, quamquam a morte defendimur, nihil tamen ad robustam ualetudinem promouemus.

[3] Putasne me de occupationibus tuis esse taciturum? Quaestor es, memini; consilii regalis particeps, scio; precum arbiter, legum conditor, recognosco; adde huc alia mille rerum: nunquam eueniet ut ingenium tuum labor deterat, benignitatem cura flectat, facundiam usus exhauriat. Si diurna negotia nunquam distingues quiete, certe antelucano sommo nullus indulseris. Detur aliquod tempus officiis! An tibi parum exempli uidetur in comico, cum ait: quam uellem etiam noctu amicis operam mos esset dari! [4] Sed cur ego diutius sermonis pauper obgannio? Imitanda est mihi epistula recens, ut cetera morum tuorum. Forte occupatus recusas litteras longiores. Id ita esse, rite coniecto. Video enim quam nolis multa legere, cui uix otium est pauca dictare. Vale.

XXIV. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Si te amor habet Naturalis Historiae, quam Plinius elaborauit, en tibi libellos, quorum mihi praesentanea copia fuit. In quis, ut arbitror, opulentae eruditioni tuae neglegens ueritatis librarius displicebit. Sed mihi fraudi non erit emendationis incuria. Malui enim tibi probari mei muneris celeritate, quam alieni operis examine. Vale.

XXV. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Etsi plerumque uera est apud parentes praedicatio filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum meriti sui patiatur, dum personarum spectare gratiam iudicatur. Quaero igitur incertus animi, quae mihi nunc potissimum super uiro honorabili Thalassio genero tuo uerba sumenda sint. Si parce decorem morum eius adtingam, liuenti similis existimabor, si iuste persequar, ero proximus blandienti. Imitabor igitur Sallustiani testimonii castigationem: habes uirum dignum te et per te familia consulari, quem fortuna honoris parti maiorem beneficiis suis repperit, emendatio animi et sanctitas potioribus iam parauit. Vale.

XXVI. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Vtor apud te fiducia quam dedisti. Dudum parcus es litterarum, sed non imitabor exemplum, ut qui nouerim uiro in specula honorum locato et ideo uaria et magna curanti non tam studium deesse quam copiam. Ea quippe natura rerum est, ut quae praeter industriam negleguntur ignoscenda ducamus. Ego tamen securus, ut soleo, amoris tui officium sollemne non renuo in summa gratia et honore positurus, si familiari meo, qui has tibi litteras dabit, fructus aliqui pro tanta in nos sedulitate responderit. Vale.

XXVII. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Quid agam, scire postulas. Opperior in dies litteras, quales nunc mihi facultas tua promittit, amor semper exhibuit. Sum uero praesentium laetus, ut qui sciam nihil insidiatori meo loci relictum atque insuper tibi, cui factum semper uolo, meritam polliceri fortunam. Ergo quando ita res tulit, ut sollicita mutarentur, optati sermonis tui fructum feramus, qui animum mihi exaugeat atque indicet pro tanta retro familiaritate mei te oppido esse cupientem. Vale.

XXVIII. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Facis pro mutua diligentia et antiquitate amicitiae nostrae, quod honorem tuum uires meas esse confirmas. Conuenit dictum cum fide morum tuorum nec unquam te dissimilem scriptis talibus dies arguit. Modo fortuna munifica prosperorum secundet optata. Longum de his loqui cautio est, ne blanditiae longiores corrumpant ueri dignitatem. Si quid de me scito opus erit, frater meus Claudius et cultui tuo deditus et studii mei gnarus expediet. Vale.

XXIX. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Nihil moror ceteros, uulgus ignobile, qui philosophiam fastu et habitu mentiuntur. Paucos et in his praecipue familiarem meum Barachum nostra aetas tulit, quorum germana sapientia ad uetustatem uegeret. Tune, inquies, audeas de philosophis iudicare? Licet alienas spectare uirtutes. Nam et Phidiae Olympium Iouem et Myronis buculam et Polycliti canephoras rudis eius artis hominum pars magna mirata est. Intellegendi natura indulgentius patet. Alioqui praeclara rerum paucis probarentur, si boni cuiusque sensus etiam ad inpares non ueniret. Concede igitur mihi de Baracho testis officium et amicitiam uiri prudentis amplectere, cuius exploratio breui faciet, ut mihi de omnibus quae scio facile credas, cum uideas me nec in his falsum esse quae nescio. Vale.

XXX. SYMMACHVS AVSONIO

[1] En tibi Rusticum uix urbanis negotiis absolutum, cui uolo pro nostra amicitia morarum culpam remittas. Neque enim laboris fuga indulsit quieti. Difficile est hinc abire, cum ueneris; adeo si contemplari maiestatem Vrbis nostrae uelis, cito tibi Rusticus uidebitur reuertisse. Sed de hoc non laboro, quando ita es ingenio placabili inter reliqua uirtutum, ut boni consulas errata leuiora. Illud me orare inpensius conuenit, tanta ut animo tuo scribendi cura sit, quanto me amore dignaris. Vale.

XXXI. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Merum mihi gaudium eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae locatus accepi. Erat quippe in his oblita Tulliano melle festiuitas et sermonis mei non tam uera quam blanda laudatio. Quid igitur magis mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta oris an pectoris tui. Quippe ita facundia antistas ceteris, ut sit formido rescribere, ita benigne nostra conprobas, ut libeat non tacere. Si plura de te praedicem, uidebor mutuum scabere et magis imitator tui esse adloquii quam probator. Simul quod ipse nihil ostentandi gratia facis, uerendum est genuina in te bona tamquam adfectata laudare. Vnum hoc tamen a nobis indubitata ueritate cognosce: neminem esse mortalium quem prae te diligam; sic uadatum me honorabili amore tenuisti.

Sed in eo mihi uerecundus nimio plus uidere, quod libelli tui arguis proditorem. [2] Nam facilius est ardentes fauillas ore conprimere quam luculenti operis seruare secretum. Cum semel a te profectum carmen est, ius omne posuisti. Oratio publicata res libera est. An uereris aemuli uenena lectoris, ne libellus tuus admorsu duri dentis uratur? Tibi uni adhoc locorum nihil gratia praestitit aut dempsit inuidia. Ingratis scaeuo cuique proboque laudabilis es. Proinde cassas dehinc seclude formidines et indulge stilo, ut saepe prodaris. Certe aliquod didascalicum seu protrepticum nostro quoque nomini carmen adiudica. [3] Fac periculum silentii mei, quod, etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo. Noui ego quae sit prurigo emuttiendi operis quod probaris; nam quodam pacto societatem laudis adfectat, qui aliena bene dicta primus enuntiat. Ea propter in comoediis summatem quidem gloriam scriptores tulerunt; Roscio tamen atque Ambiuio ceterisque actoribus fama non defuit. Ergo tali negotio expende otium tuum et nouis uoluminibus ieiunia nostra sustenta. Quod si iactantiae fugax garrulum indicem pertimescis, praesta etiam tu silentium mihi, ut tuto simulem nostra esse, quae scripseris. Vale.

XXXII. AVSONIVS SYMMACHO

[1] Modo intellego, quam mellea res sit oratio, quam delenifica et quam suada facundia. Persuasisti mihi quod epistulae meae apud Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset, sed hoc non diutius quam dum epistulam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem tuis uelut suco nectaris delibuta perducit. Vbi enim chartulam pono et me ipsum interrogo, tum absinthium meum resipit et circumlita melle tuo pocula deprehendo. [2] Si uero, id quod saepe facio, ad epistulam tuam redii, rursus inlicior; et rursum ille suauissimus, ille floridus tui sermonis adflatus deposita lectione uanescit et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini. Hoc me uelut aerius bracteae fucus aut picta tabula non longius quam dum uidetur oblectat chamaeleontis bestiolae uice, quae de subiectis sumit colorem. Aliud sentio ex epistula tua, aliud ex conscientia mea.

[3] Et tu me audes facundissimorum hominum laude dignari? Tu, inquam, mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti. Haut quisquam ita nitet, ut, conparatus tibi, non sordeat. Quis ita Aesopi uenustatem, quis sophisticas Isocratis conclusiones? Quis ita ad enthymemata Demosthenis aut opulentiam Tullianam aut proprietatem nostri Maronis accedat? Quis ita adfectet singula, ut tu imples omnia? Quid enim aliud es quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio? [4] Haec, domine mi fili Symmache, non uereor ne in te blandius dicta uideantur esse quam uerius. Et expertus es fidem meam mentis atque dictorum, dum in comitatu degimus ambo aeuo dispari, ubi tu ueteris militiae praemia tiro meruisti, ego tirocinium iam ueteranus exercui. In comitatu tibi uerus fui, nedum me peregre existimes conposita fabulari; in comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes tegit, me tibi et parentem et amicum et, si quid utroque carius est, cariorem fuisse sensisti. [5] Sed abeamus ab his, ne ista haec conmemoratio ad illam Sosiae formidinem uideatur accedere.

Illud quod paene praeterii, qua adfectatione addidisti, ut ad te didascalicum aliquod opusculum aut sermonem protrepticum mitterem? Ego te docebo docendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? Aut ego te uegetum atque alacrem commonebo? Eadem opera et Musas hortabor, ut canant et maria, ut effluant et auras, ut uigeant et ignes, ut caleant admonebo et, si quid inuitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. [6] Sat est unius erroris, quod aliquid meorum me paenitente uulgatum est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit. Nam si contra euenisset, nec tu mihi persuaderes placere me posse. Haec ad litteras tuas responsa sint. Cetera quae noscere aues, conpendii faciam. Sic quoque iam longa est epistula. Iulianum tamen familiarem domus uestrae, si quid de nobis percontandum arbitraris, tibi adlego, simul admoneo, ut, cum causam aduentus eius agnoueris, iuues studium quod ex parte fouisti. Vale.

XXXIII. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Aiunt cocleas, cum sitiunt umoris atque illis de caelo nihil liquitur, suco proprio uictitare. Ea res mihi usu uenit, qui desertus pastu eloquii tui meo adhuc rore sustentor. Diu scribendi operam protulisti et uereor ne forte in nos parentis claudat adfectio. Si falsa me opinio habet, facito, ut ceteris negotiis tuis respondendi cura praeuortat. Vale.

XXXIV. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Plenum laboris negotium gero, qui conpellare totiens tacitum perseuero. Contra nisi instigare pergo atque exculpere a te aliquid litterarum, gliscet obliuio. Siue igitur hoc officium meum sedulum iudices seu molestum, stat sententia honorem tuum celebrem praestare colloquiis; adeo mihi ueteris in te amoris nulla discessio est. Et merito, nam amicitiae operam nusquam locaui aeque bene. Propterea silentium tuum conqueror. [2] Facit enim tenerior adfectio, ut sit querella procliuior. Mollis est animus diligentis et ad omnem sensum doloris argutus. Si neglegentius tractes, cito marcet ut rosa, si durius teras, liuet ut lilia. Legisse me memini uultu saepe laedi pietatem: quid ille tam serius arbiter super continuo silentio ac dissimulato scribendi munere censuisset? Tecum haec pensius aestimabis, sed mihi religio fuit tegere quae dolebant. Nam ut in te animi usque pendeo, ita opere maximo usuram tuae unanimitatis expecto. Vale.

XXXV. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Diu in Campaniae secessibus otiatus occasione carui scriptionum. Ideo paulisper sermonis mei circa te munus intepuit, sed, ubi in patriam pedem retuli, antiqua mihi fuit instaurandi officii diligentia. Ergo debito te honore salutationis inpertio utrumque deposcens ut et silentio superiori uenia iusta praestetur et praesenti obsequio uicissitudo respondeat. Vale.

XXXVI. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Interpello occupationes tuas adsiduitate colloquii. Nam et ipse huiusmodi pascor officio et peregrinationem tuam solaciis talibus credo recreari. Tuas autem uicissim litteras expecto, non exigo. Iniurium quippe est magnopere flagitare quod speres, ne, quod est uoluntarium, uideatur extortum. Sane fratri meo Innocentio gratulor amicitias tuas, priusquam scriberem, contigisse, quia facilior mihi esse coepit eius commendatio quem probasti, quam fuisset incogniti. Itaque hoc unum beneficii loco postulo, ut, qui sui commendatione iam nititur, testimonii nostri gratia cumulatius diligatur. Vale.

XXXVII. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Non frustra praedicant mentes hominum nitere liquido die, coacta nube fatiscere. Meus animus fidem fecit exemplo. Nam quotiens tibi ex sententia <fit>, uerbis quorum mihi alias supellex desit indulgeo. Quippe laetitia loquax res est atque ostentatrix sui; adeo magnae parti hominum nulla ab hoc morbo cautio est. Patere igitur me, quae ad laudes tuas pertinent, obloquentem, uir quantum hominum in terris est spectatissime, qui et summis copiis uigiliam pro meis rebus adniteris et amicitiam diligentia stabili perseueras. Si fides seria cuiquam fuit, tibi puto esse; quam plerique uerbo ostentant, opere deserunt. Quod genus nulli rei est, nisi ad loquendum. [2] Merito processus tuos in meo aere duco, quando iuxta magnae curae sum tibi atque cum maxime fui. Superest tamen aliquid quod huic in me studio adici uelim. Nolo memineris quod animo tuo aliquando suscensui. Amor fiduciam nutrit. Quid tam liberum quam amicitia? Negotiis plerumque adposita est expostulatio sine labe concordiae. Ita uerum est, quod hodie tibi gratias ago, ut illud non potuerim dissimulare, quod dolui. Cassa fide sunt, qui iugiter blandiuntur. Sed quid diutius ea retexo quorum te obliuisci uolo? Esto, ut es, benigna semper in me uoluntate, quod ego sperandum magis a te sentio quam petendum. Vale.

XXXVIII. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Falso creditur nesciam iudicii esse fortunam; illa uero et praeteritorum memor et praesentium diligens et prudens futuri tibi rependit, quidquid ceteris praestitit. Non ergo uaga neque erratica est, a qua scimus alios donum cepisse, te praemium. Quis tibi honoris, inquies, nostri fecit indicium? Celebritas Famae, cui iusta narranti statim creditur. An opperirer super hoc tuas litteras quas uerecundia differebat? Minime; siquidem difficilis est patientia gaudiorum. Fungor igitur, ut uides, partibus tuis et, quae debui cognoscere, malui quodammodo nuntiare. Sed nolo ista properatio litterarum mearum tuum munus inpediat. Scire me, quod nunc scribo, dissimula et tribue quasi nouum nuntium, quem ego gratulabor iteratum. Vale.

XXXIX. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Scio quidem litteras meas tibi sero reddendas, uel propter occupationes quae te in procinctu aliquantisper tenebunt, uel quod frater meus Gorgonius admirator uirtutum tuarum diutinae apud Picentes indulgebit quieti. Vt<ut> est tamen ista condicio, supersedendum officio non putaui. Fors fuat an haec mature in manus tuas scripta uentura sint. Ego tamen, quantum per commeantes licebit, istius muneris operam non reparcam. Vale.

XL. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Non nouum aut incognitum sed conpertum iam fide et sedulitate militiae sanctum Victorem amicum meum promptus commendator insinuo, quem adhoc aeui nulla actuum culpa fuscauit; sed fortunae licentia, quae interdum optimos decolorat, spes eius paulisper infregerat. Quae in integrum saeculi beatitudo restituet, si innocentiam supplicis secundo fauore respexeris. Vale.

XLI. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Facio rem cum tuis moribus tum meo studio congruentem, ut praestantissimo uiro amicitias optimi cuiusque conciliem; uelut nunc tibi a me traditur philosophiae candidatus, cuius pudorem uel prima facies, cetera bona longus usus expediet. Hunc ego abs te nollem diligi, ni mereretur probari. Sed si bene aestimo, actutum merebitur atque ideo diligetur. De hoc nihil amplius. Neque enim praeiudicio meo debet astringi, cuius ego expecto iudicium. Illud te potius oratum uolo, ut in nostri diligentia perseueres. Quod cum efflagito, uereor ne me iniurium putes, qui a te postulem, quod sponte praestatur. Vale.

XLII. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Conpensasti longum silentium gemina scriptione. Pariter enim mihi binas litteras praebuisti, ut desiderium meum officio largiore conpleres. Ex quo aduerti non uoluntatem tibi hactenus sed baiulum defuisse. Neque enim aliter potuisset accidere, ut me tam diu sermonis tui honore fraudares. Merito apud nos in dies singulos tui cultus augescit et iusto cumulo crescit adfectio. Namque ita usu conparatum uidemus, ut amicitia bene locata experiundo cottidie prouehatur. Sed de ista parte uerbis supersedendum est; neque enim me oportet haec dicere quae te malo sentire.

[2] Conperi sane ex litteris tuis, quanto opere publici muneris absolutionem requiras et stupere me fateor tantum tibi administrationis eius esse fastidium, cui fructus optabiles ex omnium amore respondet. An est aliquid tenacius gloria quae laudem adiecit uoluptati? Haec tamen cura non deerit, ut libens patiaris. Tu tantum peregrinationem solare iusto amore prouinciae. Vale.

XLIII. SYMMACHVS AVSONIO

[1] Vetus sententia est artes honore nutriri. Eam nostrae aetatis confirmauit usus. Nemo enim belli notus aut domi clarus exortem praemii sensit industriam. Ita cum dignis fructus tribuitur, eandem uiam capessentibus spes paratur. Glisco igitur gaudio, cum propter alios quibus fortunam sollers uita conciliat, tum maxime Iuliani fratris mei gratia, quem sic a te diligi uolo, ut probari posse confido.

Scis nempe, in illo forensi puluere quam rara cognatio sit facundi oris et boni pectoris, dum aut modestum ingenium uerecundia contrahit aut successu eloquens insolescit. [2] Haec in meo familiari ac necessario ea societate uiguerunt, ut neque obiectu pudoris areret nec cum detrimento frontis adflueret. Nunquam in mercedem linguae ornamenta corrupit ac fortunis tenuis opulentiam fide, quaestum laude mutauit. Merito hunc tibi in manum uel magis in animum libens trado. Nam mihi summa curatio est, ut amicitiam tuam boni uberent. Te quoque idem uelle habeo conpertum. Semper enim natura aequalibus gaudet et familiare sibi est omne quod simile est. Sed ne prolixo testimonio suspicionem laudatoris incurram, quaeso ipse de eo iudices examine pensiore. Ita cum illius institutum probaueris, periculum iudicii mei feceris. Vale.

AD AGORIVM PRAETEXTATVM.

XLIV. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO

[1] Meretur diligentia in me tua, ut ea quae proxime laudi mihi fuerunt clam te esse non patiar. Credo indicium fecisse tibi Famam, quod parentem meum ruri atque in secessu amissae domus iniuriam decoquentem frequentibus suffragiis, denique oratoribus missis nouo honore senatus acciuerit. Qua causa ubi primum facultatem loquendi apud collegas adtulit dies, egit pater senatui gratiam ea facundiae grauitate qua notus est. Kalendae tunc erant quibus annus aperitur. [2] Breui interuallo, cum familiaris mei Trygeti filio praetorio candidato actionis operam spopondissem, animum religio conuenit, ut occasione destinati officii obirem munus adhuc a me patri debitum sed, ut dixi, ab illo senatui iam solutum. Ergo a. d. quintum Idus Ianuarias uerba feci in amplissimo ordine; quae ubi in manus tuas uenerint, ex tuo animo conicies iudicia ceterorum. Ego sub incerto examinis tui aliorum sententias occulendas putaui, ne te praeiudicio tanti ordinis uiderer urgere. Vale.

XLV. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO

[1] Auctus sum gaudio, quod ualetudo tecum reuertit in gratiam; nam semper incolumitas tua uoti mei summa est. Nunc si diis uolentibus reconciliatae uires animi tui integrauerunt uigorem, facito epistulae tuae multiiugis paginis augeantur. Odi parsimoniam uerborum bonorum. Scribendi quippe breuitas magis fastidio quam officio proxima est. Nolo litteras stillantes de summo ore; illas peto quae arescere nesciunt, quae ex intimo pectoris fonte promuntur. [2] Memini breuitatem Spartanam laudi quondam fuisse; sed ego Romanis tecum legibus ago et, si ita uis, Atticis, quibus tantum decus a facundia fuit, ut mihi uideantur Lacones metu collationis in diuersum studia destinasse. Vellem plura, sed tuo modo conpungendus es. Simul cautio est mihi, ne te sermo multus offendat. Instituto igitur meo calcem pono, dum tuo pareo. Qua ex re intellegis eo te inuidiae et condicionis adductum, quasi a me pauca scribi uelis, nisi multa rescripseris. Vale.

XLVI. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO

[1] Potui facere scripta conpendii, cum tibi germanus meus uerbis suis satisfacturus uberius uideretur quam meis litteris, sed in maiore lucro officia honesta quam otia muta ponenda sunt. Ergo neque tacito opus est, ut honor amicitiae mihi feratur accepto, neque omnia mandanda sunt litteris, ut illi ad narrandum aliquid relinquatur. Accipe tamen rerum capita et summas negotiorum quibus frater admonitus quaesita latius exequatur. [2] Conuenit inter publicos sacerdotes, ut in custodiam ciuium publico obsequio traderemus curam deorum. Benignitas enim superiorum, nisi cultu teneatur, amittitur. Ergo multo tanto ornatior quam solebat caelestis factus est honor. Expectare mihi uideris omnia quae supersunt. Titianus meus fungetur indicium, cui indulgentius narrandi quod uelis opera legata est. Edictum principum, nisi iam notum est, idem tibi adsertor expediet. Et iam statuas recepistis iisdem paene populi adclamationibus quibus amiseratis. Ride si libet. Vt rideas, afuisti. Plura desino, ne, qui strictim meliora detexui, amaris uidear inmorari. Vale.

XLVII. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO

[1] Silentii nostri ratio diuersa est, sed unus effectus. Me inpedit pontificalis officii cura, te Baiani otii neglegentia. Neque enim minus residem facit remissio animi quam occupatio. Nec mirum, si te illa ora totum sibi uindicat, cum ipsum Hannibalem fides certa sit bello inuictum manus dedisse Campaniae. Non illius caeli aut soli illecebram retinax aduenarum lotos arbor aequauerit et suada Circae pocula et tricinium semiuolucrum puellarum. [2] Neque ego te pingues ferias agere contendo aut uirtutem puto friguisse deliciis. Sed dum tibi legis, tibi scribis et urbanarum rerum fessus ingentem animum solitudine domas, amicitiarum munia nullus exequeris. Quin adripis stilum nostraeque in te adfectioni honorem mutuum facis? Nisi mauis auctoritatem pontificis experiri: multa nobis in collegio sunt deliberanda: quis tibi has indutias publici muneris dedit? Senties ius sacerdotis, nisi inpleueris ius amici. Vale.

XLVIII. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO

[1] Dii boni, quam nihil homini tutum atque exploratum est! Certe leuandi animi causa Baias concesseratis. Quis oculus fascinauit destinatam quietem? Paulina ergo cura communis extremum salutis accesserat. An uester pro illa tantus est metus, ut omne eius incommodum periculi instar habeatur? Quidquid horum est, spectare animo licet, quas aerumnas dierum, quas noctium uigilias duxeritis. Sic nati sumus, ut saepius aduersa fungamur. Fugiunt uoluptates et bonae cuiusque rei tam breuis usus quam leuis sensus est. Verum haec philosophorum disputationibus relinquantur. Nunc habitum laetiorem mentibus suadeamus, quando Paulinae nostrae ualetudinem rursus locauit in solido pax deorum. Vale.

XLIX. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO

[1] Quaeris ut ciuis ad bonum commune genitus, quid super rebus anxiis uero proximum nuntietur. Certis indicibus secunda cognouimus; dehinc multi silentii suspicio sollicitis rumoribus locum fecit. Sed mihi opinionum talium quae sine auctore prodeunt nulla curatio est. Inpendio angor animi, quod sacrificiis multiplicibus et per singulas potestates saepe repetitis necdum publico nomine Spoletinum piatur ostentum. Nam et Iouem uix propitiauit octaua mactatio et Fortunae publicae multiiugis hostiis nequiquam undecimus honor factus est. Quo loci simus, intellegis. Nunc sententia est in coetum uocare collegas. Curabo ut scias, si quid remedia diuina promouerint. Vale.

L. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO

[1] Ego quidem securus amicitiae tuae aequi bonique facio, si quid in me ab amante peccatur; sed tuos mores, quibus nihil desit ad laudem, dedecet officii neglegentia. Queri me opinaris, quod nihil scribas, et refellere mendacium paras, quia te aliquid scripsisse meministi. Ego uero minimum animi angerer, si taceres, prae ut hoc est, quod mihi et patri unas atque eas oppido breues litteras detulisti. Ita tibi ambo digni singulis paginis non uidemur? [2] Tui, inquies, honoris interfuit, ut iungereris parenti. Alia sunt, quae cum illo nobis uel communia opto uel paria; amor mihi meo nomine deferatur. Abstine igitur epistulis quae sunt instar edicti; facessat omne fastidium, ex quo nascitur cura conpendii. Sed longum de his loqui cautio est, ne tibi molestior sit prolixitas querellae nostrae quam mihi breuitas epistulae tuae. Quod superest, deos quaeso, ut nos plenos gaudii quam primum reuisas. Facile erit angustias scriptorum tuorum multiloquio repensare. Vale.

LI. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO

[1] Statueramus in externis ad K. Oct. morari, sed labantis patriae nuntius destinata mutauit, cum mihi in communibus malis decolor uideretur securitas mea. Ad hoc sacri, pontificalis administratio curam de me et officium stati mensis exigit. Neque enim fert animus in tanta sacerdotum neglegentia sufficere collegam. Fuerit haec olim simplex diuinae rei delegatio: nunc aris deesse Romanos genus est ambiendi. Vos Etruria quousque retinebit? Iam querimur esse aliquid quod tamdiu ciuibus praeferatur. Sit licet ruris status mitior, non potest bene defrui otio, qui suis absentibus timet. Vale.

LII. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO

[1] Orationem meam tibi esse conplacitam nihilo setius gaudeo, quam quod eam secunda existimatione pars melior humani generis senatus audiuit. Adiecisti sacramenti pondus et in bona uerba iurasti, ut qui scires in suspicionem gratiae uenire amantium iudicata. Nam ubi certa est amicitia, ibi fides laudis incertior. Ergo securus examinis tui nihil moror sententias ceterorum. Quid si adfuisses, tam bonae uoluntatis auditor? Ne ego digito, ut aiunt, supera conuexa tetigissem. Erit alias fortasse nobis optatior praesentiae tuae copia. Nunc testimonia epistulae tuae fruimur, tunc adiumento fauoris utemur. Vale.

LIII. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO

[1] Otio et uenatibus gloriare. Est haec quidem iucunda iactatio sed ludo magis a te prolata quam serio. Nam remissa tempora et ab negotiis publicis feriata libris ueterum ruminandis libenter expendis. Aliis igitur dabis uerba, qui te congressu primore nouerunt. Ego actus, quos pernox et perdius curae tibi habes, tum cotidiana ingenii tui pabula de litterarum, quas mihi tribuis, sapore coniecto. [2] Nisi forte in siluis Apollinem continaris, ut ille pastor Hesiodus, quem poetica lauru Camenalis familia coronauit. Nam unde est haec in epistulis tuis sensuum nouitas, uerborum uetustas, si tantum nodosa retia uel pinnarum formidines et sagaces canes omnemque rem uenaticam meliorum oblitus adfectas? Quare cum scribis, memento facundiae tuae modum ponere. Rustica sint et inculta, quae loqueris, ut uenator esse credaris. Vale.

LIV. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO

[1] Maestitiae meae solacium grande tribuisti. Nam ut dudum tibi fama fecit indicium, fratris obitu uulneratus continuo animi dolore discrucior: non mediocre tamen inter praesentes curas leuamen accepi, quod te conperi secundum communia optata saluere. Superest ut tu istiusmodi officiis frequentem operam digneris inpendere, quae perspicis medicinam quandam mihi infortunii et maeroris adferre. Vale.

LV. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO

[1] Scio germani amoris esse, quod suades. Sed reconciliatio eum requirit auctorem, quem habuit iniusta dissensio, ne noxam meruisse uideatur, qui abiuratas amicitias quasi nihil passus adfectat. Quare oblatam concordiam non refuto, <sed> sequestrata consideratione fortunae redeat in gratiam, qui mouit offensam.

Tibi pro nostra amicitia satis gratulor, cuius labor saluti publicae commodabit. De quo interim parcius loquar; res enim, quae ad omnes pertinet, nunquam uno teste contenta est et mihi magnopere conuenit ita meminisse gloriae tuae, ne uerecundiae oblitus existimer. Vale.

AD PROBVM

LVI. SYMMACHVS PROBO

[1] Et tibi publicis negotiis occupato breues litterae demunt fastidium lectionis et mei officii adsiduitas, quidquid scribendum uidebatur, exhausit. Merito salutatione librata frugi epistulam necessario stringo conpendio. Alia est enim protestatio amoris, alia linguae ostentatio. Atque ideo mihi antiquior fuit obsequendi opera quam loquendi. Copiosi uidebimur, si abunde seduli iudicemur. Vale.

LVII. SYMMACHVS PROBO

[1] In praesentia, quantum satis uisum est amicitiae munerandae, cum tuas occupationes tum festinationem tabellarii contemplatus exhibeo; alias mihi et usus ueniae et cura non deerit epistulae longioris. Dii modo optata fortunent, salutem reipublicae in solido locent! Tum mihi uoluntas promptior erit et ad scribendum quae tu libenter accipias et ad legenda quae tu animo uacante rescripseris. Vale.

LVIII. SYMMACHVS PROBO

[1] Sit tibi animus aequus et patiens muneris imperati. Saepe usu uenit ut in secundos labores uirtus probata reparetur. Quid? Tu libenter Atilio factum putas, quod fascibus aratra mutauit et in medio sementis opere anhelos boues statuit rusticus magistratus? Quisque bonae frugis est, in publicum commodum uindicatur. Pone illas interim cogitationes felicis otii tui: quam bene urbana opera nouis fastigiis excitabam! Vbi ager noster, uel ille autumno omnis copiae ferax, uel ille hieme apricus, aut qui uere anni primus rosas humo exuit, aut qui sub aestiuo sole de nemore et fonte frigescit? Sed quid a proposito excidi? Dum medicinam facio querellis tuis, ultro desideranda suggessi. Esto, ut es, curarum omnium tolerans et debitam operam solue principibus, qui rationem magis meriti tui quam uoluntatis habuerunt. Vale.

LIX. SYMMACHVS PROBO

[1] Mones, ut amicitiae bonum scriptis frequentibus excolamus. Placet hortatio inuitatrix religionis et, ut uerum fatear, decus mihi est haec uoluntas tua: amor enim maximus plus requirit. Sed quod ais, me potius, qui sim uacuus publicae rei, istiusmodi uigiliam debere sortiri, aequum esse dissentio. Iamprimum quod homo licentis otii scrutari uices commeantium non laboro, tuus honor uecturam litteris, nisi inuenit, facit; dehinc quod mihi iners desuetudo oblimat ingenium, tibi inpigro iamdiu negotio leuatur usus loquendi. Ergo quo tu ad scribendum maiore copia, hoc ego dignior uenia raritatis. Satisne uidear his causis munitus in posterum? Memineris uolo, quidquid a me sermonis acceperis, obsequii esse, non otii. Vale.

LX. SYMMACHVS PROBO

[1] Scio te non fortunarum sed meritorum habere dilectum. Romanus familiaris meus aulicis etiam nunc paret officiis utpote sacri administer aerarii, sed instrumenta probitatis in quemuis usum publici honoris excoluit. Quare dignitas illi est promisca cum plurimis, honestas aequa cum paucis. Quod eo memorandum putaui, ut a te quoque pro ratione uitae, non pro gradu militiae censeatur. Fac periculum maximis in negotiis, fac in seriis remissisue muneribus: reperies hominis tectam fidem, patentem religionem, prudentiam liberam, uerecundiam liberalem. Cui ego propterea factum uolo, ut mei testimonii fides clareat, tibi amicus limatae probitatis accedat. Vale.

LXI. SYMMACHVS PROBO

[1] Ais te multiiugis necessitatibus inpediri, quo minus nauiter amicorum carissimos adloquaris. Notae rei cesset adsertio. Nam et qui procul absumus, curas ac uigilias tuas communis patriae copiis et satietate sentimus. Mutasti igitur officium, non negasti. Antiquior enim tibi fuit, ut esse debuit, salus ciuium quam salutatio. Nunc sane et desideramus et exposcimus litteras tuas largiter congesta fruge in proximae hiemis inpendium; quamquam scio necdum tibi hanc partem nimis tutam uideri. Nunquam enim securus est amor patriae et, quamuis magna remedia conquirat, semper illud putat inminere quod timuit. Vale.

AD CELSINVM TITIANVM GERMANVM SVVM

LXII. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI

[1] Bonae spei plenus, postquam mihi aduentus uestri fecistis indicium, calcar quoddam subpingo properantibus et in eam rem tuum munus inploro, ut parentum studia hortator adceleres. Stabit apud me memoria beneficii tui nec unquam tacita erit, si fratrum delegata curaueris. Vale.

LXIII. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI

[1] Longum loquantur pro incognitis aut alienis uerba facturi; mihi haec opera desinenda est, cum litteras nostras Saturus frater communis accipiat, quas non commendationi eius praestiti, sed nostro circa uos amore functus emisi. Vale.

LXIV. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI

[1] Commendari a me episcopum forte mireris. Causa istud mihi, non secta persuasit. Nam Clemens boni uiri functus officium Caesaream, quae illi patria est, conciliata maximorum principum pace tutatus est. Fando acceperas rebellione barbarica, quod auri, quod argenti, priuati et publici, sacri et profani Mauritaniae fuit, direptione hostium lancinatum. [2] Euenit ea tempestate, ut etiam fisci depositum belli iure raperetur. Quod a summatibus ciuitatis, quos reliquos fuga fecerat, ius aerarii reposcebat. Misera et acerba condicio, nisi iustitiam temporum Clementis cura mouisset, quem ego non minus famae saeculi quam ciuium securitati dixerim commodasse. Quid enim praeter inuidiam referret aerarium, si opes ab inopi curia poscerentur? Habes ordinem rei. Quod restat enitere, ut uoti tui adspiratio uela faciat impetratis. Vale.

LXV. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI

[1] Scire postulas, quid de lacessentibus sentiamus. Nolo consilium suscensentis expectes neque in eius noxam labores, quem uides abundare peccatis. Ipse causas dabit, quas non uidearis optasse. Sed de illo satis habeo dictum. Veniam quo me ducit adfectio. Inmane quantum a litteris desidetis neque metuitis ne uos talione silentii mordeamus. Quid hiems faciet quae terra et mari morabitur commeatus? Cogitate uestri officii necessitatem, nostrae sollicitudinis uicem eamque adripite diligentiam quam de nobis mutuo flagitatis. Vale.

LXVI. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI

[1] Gelasius, cui factum uolo, imperialis domus curam recepit, quod negotium ei aliquid adtulit dignitatis, etsi plus habet honoris in moribus. Medicinam cum primis nostrae aetatis exercuit. Inde est illi uia facta meritorum. Nam summates aulae, quibus iuuanda salute profuerat, testes potius habuit quam patronos. Absit ut tibi usus ueniat artis eius, cum cetera honestamenta sanctissimi uiri possint pro illo ferre suffragium. Ergo ama Gelasium mihi iam dudum placitum, tibi me spondente placiturum. Vale.

LXVII. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI

[1] Commendarem tibi Anysium laudabilem uirum, nisi in amicitiam meam te auctore uenisset. Quando igitur nihil est quod illi meus sermo conciliet, beneficii loco habebo, si in eum sancti animi tui gliscat adfectio. Nam ubi amoris rudimenta praeuenta sunt, secundae gratiae locus est, ut augmenta poscantur. Vale.

LXVIII. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI

[1] Rufus pontificalis arcarius prosequitur apud te mandata collegii, cui prae ceteris retinendi Vaganensis saltus cura legata est. Effice, oro te, ut diuinitus uideatur oblatum tui honoris auxilium et utriusque te sacerdotii antistitem recordare. Quidquid publicus uigor aut priuata poscit industria, oratus exequere. Multum in gratiam tuam publica utilitas promouebit. Habes summam petitionum. Singula autem tibi uel commonitorii series indicabit uel Rufus expediet, cui maturum praestabis effectum, ut sequestratum paulisper officium regressus adripiat. Vale.

LXIX. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI

[1] Potuit frater meus Acutianus suo nomine quod poscit adipisci, ut qui sit non minus tibi quam mihi familiaris, sed interfuit officii mei, ut ei uoluntariam operam commodarem. Iuvat autem desiderium illius iustitia postulati. Nam germanos suos Nicasium et Rogatianum negotium commune curantes, uel ad disceptationem Numidici consularis remitti postulat, uel quod ei antiquius est, te potissimum cognitore, mauult quam primum molestiam litis absolui. Quare si et illius apud te grande momentum est et a legibus causa non discrepat et interuentus meus libram tui fauoris inclinat, adniti aequum est, ut optimo uiro ex sententia procedat optatum. Vale.

LXX. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI

[1] Fratrum nostrorum Magni atque Magnilli petitio est, quam prosequendam recepi, quibus inpendio curae est, ut homines Eutychiae clarissimae feminae iudiciorum praesidio fulciantur. Intellegis eas esse personas, quibus haec gratia magis ex suo merito quam ex meis litteris debeatur. Nec mireris ipsos super ea re scribere noluisse, cum reuerentia mei fecerit, ut nostro suffragio potius uterentur. Vale.

LXXI. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI

[1] Caecilianum uirum honestum Laurentum Lauinatium defensorem susceptum commendat officium. Cui si nihil conciliationis cetera uitae honestamenta praestarent, interuentus meus gratiam tuam deberet adquirere. Ama ergo hominem placitum mihi et religiosae ciuitatis commodis obsequentem. Amoris autem tui sumemus indicium, si eos quibus negotium familiare mandauit adiuueris. Vale.

LXXII. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI

[1] Amicorum desideriis operam non negamus, dum iusta credimus quae petuntur; ut nunc mihi usu uenit, qui Bassum optimis uiris placitum non putaui suffragio deserendum. Salua igitur mea existimatione, qui bonis credidi, meritum tibi hominis dies longior indicabit. Mihi satis est, si illi primus aditus spem tui dederit pleniorem. Vale.

LXXIII. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI

[1] Quando eam dii potestatem dederunt, ut amicis ac necessariis meis usui esse possis, confido Romano optimo uiro, quocum mihi iam diu familiaritas est, in tuo praesidio paratam bonae spei copiam. Duabus enim commendationibus, quarum tibi antiqua cura est, adiuuatur, mei testimonii praerogatiua et sui meriti conscientia. Nam sedulo audeo iudicare dignum esse quem pensi habeas et, ne longum loquar, cuius amicitia non graueris. Spectata mihi est in eo quies animi, officii diligentia; nemo in amicos fide utitur promptiore. Haec ita esse, si quid mihi tribuis, uelim credas, si haeret animus, hortor examines. Vale.

LXXIV. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI

[1] Est aliquid in querellis Fasganiae filiae meae, quod mihi ex uoto fateor accidisse; nam, nisi futuras sibi usui litteras poposcisset, ad scribendum mihi defuisset occasio. Praelibo igitur salutationem quae meum spectat officium; reliqua pars paginae ad causam clarissimae feminae pertinebit, quae sibi ab hominibus tuis nescio quid agrorum deflet ereptum. Id ego loci et meriti tui conscius seruili ausu clam te opinor admissum atque ideo filiae meae correctionis facilitatem spopondi, si ad te familiaris conquestio genus iniuriae pertulisset. Quaeso igitur, ut temeratae possessionis statum iubeas reformari. Si quid autem controuersiae est, in pignoris nostri praesentiam differatur, quae secura iustitiae tuae recusat alios cognitores. Vale.

AD HESPERIVM

LXXV. SYMMACHVS HESPERIO

[1] Quotiens uiris militiae notis testimonia deferuntur, decet operam uerborum facere conpendii, quia nihili negotium est rebus cognitis inmorari. Pro Caesario nosti omnia facere quae probantur. Hunc ut pensi habeas, sperare magis debeo quam rogare. Si quid ultra expetis, in alias litteras conferemus; nunc mihi multiloquio temperandum est, cum satisfactum esse uideatur et illius uoluntati et tuo honori et meo muneri. Vale.

LXXVI. SYMMACHVS HESPERIO

[1] Natura rerum est, ut, qui balbutiunt, plus loquantur; adfectant enim copiam pudore defectus. Hoc exemplum me expetit, cui magna est scribendi inpatientia, cum desit oratio. Duobus enim pariter commeantibus non putaui officio conuenire, ut unis litteris gemina expenderetur occasio. Erit super hoc iudicatio tua, garrulusne iustius dicar an sedulus. Vale.

LXXVII. SYMMACHVS HESPERIO

[1] Amicorum orata curare bonae frugis officium est, praecipue si non refragetur aequitas postulatis. Quorsum spectet hoc anteloquium breuiter explicabo. Sabinianum clarissimum uirum ita magnifacio, ut quos maxime colo. Huic per inpressionem nequaquam patior a fratris sui liberis tutelae munus inponi. Duobus enim priuilegiis amolitur iniuriam, maturitate aeui et numero filiorum. Ea res publicis designata monumentis necdum a proposita obstinatione deducit peruicacem petitionem. Nunc quia secundante fortuna in te huius negotii spes recumbit, quaeso ut ei uirtute, qua celsus es, factum uelis, cui uel in meam gratiam praestandus est fauor uel ad tuam gloriam iuris praerogatiua seruanda est. Vale.

LXXVIII. SYMMACHVS HESPERIO

[1] Vnus mihi adhuc supereras ex summatibus litterarum uiris, cui probari orationem meam laudis auarus optarem. Res cecidit ex uoto: utor teste quo uolui. Iam mihi comici adulescentis uoce clamandum est: quis me est fortunatior uenustatisque adeo plenior? Nisi forte amor mei stilum tuum coegit in gratiam. Fit enim saepe ut iudicii seueritatem frangat adfectio et amicorum facta dictaque ea indulgentia censeamus, qua plerumque singuli etiam uitia nostra diligimus. [2] Sed haec merito dicerentur, ni tecum faceret existimatio omnium, quibus sermo noster auditus est; non quo sententiae tuae ex aliorum consensu quaeratur auctoritas, sed quia non patet suspicionibus iudicatum, a quo nemo dissentit. Videro tamen, utrum fides tua an amor illas litteras scripserit. Mihi in alterutra condicione aeque summus est honor, siue ita magnifice de me iudicas, ut gratificatus esse uidearis, siue ita es mei diligens, ut secus iudicare non possis. Vale.

LXXIX. SYMMACHVS HESPERIO

[1] Praesumptum aut conpertum tenes, quanta mihi sit tuae laudis antiquitas. Eapropter nihil fieri patior, quod actuum tuorum gratiam deuenustet. Priscianus frater meus cum primis philosophorum litteratura et honestate censendus senatu auctore salarii emolumenta consequitur. Super eius annonis dicitur orta dubitatio, cui si nihil talis conpendii optimatium uoluntas ante tribuisset, eruditio tua fructum ferre deberet. Scis enim bonas artes honore nutriri atque hoc specimen florentis esse reip., ut disciplinarum professoribus praemia opulenta pendantur. Quaeso igitur ne hac inquietudine aut illius minuatur utilitas aut amplissimo ordini censendi auctoritas derogetur. Interest famae et gloriae tuae ut confirmandi magis quam negandi commodi causa de philosophi salario dubitasse uidearis. Vale.

LXXX. SYMMACHVS HESPERIO

[1] En tibi secundas litteras meas et adhuc prioribus uicissitudo debetur. Dices uiandi negotio inpeditam diu operam scriptionis et alia forsitan multa causabere. Ego prae tui amore hanc ueniam non grauabor, sed eodem amore postulo, ut, cum erit otium, mora necessarii silentii officio uoluntario suppleatur. Vale.

LXXXI. SYMMACHVS HESPERIO

[1] Vitalianum clarissimum uirum mei potius officii gratia quam in adiumentum suum credo litteras poposcisse. Nam cum ipsi ad promerendum tuum amorem nihil ultra possit accedere, id tantum uidetur egisse, ut mihi ex hoc munere conciliatio tui uberior proueniret. Cape igitur delibatam cursim salutationem, cui, si facundia largiore responderis, in exemplum copiae ingenii mei maciem prouocabis. Vale.

LXXXII. SYMMACHVS HESPERIO

[1] Sum quidem silentii tui uehementer inpatiens, quod genus querellae amantibus familiare est, sed proximis litteris tibi desiderium meum expletum esse confiteor. Itaque habeo gratiam multoque opere te obsecro ut scriptioni frequenter indulgeas. Haec enim officia nullum faciunt de adsiduitate fastidium. Vale.

LXXXIII. SYMMACHVS HESPERIO

[1] Religionis indicium est, quod me taciturnitatis incessis. Sed uelim credas infortunii fuisse, non uoluntatis, quod diu prouocatus officio scriptionis abstinui. Nec puto ignorare te, quatenus in nos fortuna saeuierit, quae me amantissimo atque optimo fratre priuauit. Proinde, si dies longior sensum tanti doloris exemerit, familiaribus litteris sollemnis cura praestabitur. Vale.

LXXXIV. SYMMACHVS HESPERIO

[1] Quotiens tua sumo conloquia, quaedam mihi ante oculos praesentiae tuae imago uersatur atque ideo uberiorem capio uoluptatem, quod et tui officii et mei meriti sentio uigere momentum. Sed ut promptior circa me huius muneris diligentia persueueret, etiam ipse curam deferendi sermonis adripui, frequenter expertus dilectum religiosi animi incentiuo uicissitudinis prouocari. Vale.

LXXXV. SYMMACHVS HESPERIO

[1] Tandem bonae ualetudinis compos, quae a me hucusque dissenserat, nunc te societate meae commoditatis inpertio, quem praeteritae sollicitudinis participem habere uitaui; etsi scio, ne illo quidem tempore, quo officium meum morbus inhibebat, ab huiusmodi munere temperatum. Restat ut obseruantiam uicissitudine munereris. Ea namque res et tuam curam probabit et refectioni meae adiumenta sufficiet. Vale.

LXXXVI. SYMMACHVS HESPERIO

[1] Vtrum Mediolani etiam nunc tibi posito pagina ista reddenda sit, in ambiguo conloco. Peccari tamen in amicitiae fidem credidi, si litteris tuis referre honorem mutuum destitissem. Nihil ergo cunctatus conmisi euentui sollemnem hanc et simplicem dictionem salutis; quae si in manus uenerit, fac, oro, ut peruenisse litteras meas sermonis tui recursus ostendat. Vale.

LXXXVII. SYMMACHVS HESPERIO

[1] Si facultas mihi ad scribendum saepe suppeteret, uoluntas nunquam deesset officio. Huius rei euidens certumque documentum est, quod, ubi primum amici communis fida adfulsit occasio, libens scribendi munus adripui. Intellexi enim iucundiores fore litteras meas, si has tibi familiarior tabellarius tradidisset, qui non solum epistulam sed insinuationem quoque actuum meorum tibi fideliter exhibebit. Vale.

LXXXVIII. SYMMACHVS HESPERIO

[1] Nunquam in me parcam, quin tuo animo obsequar. Noui quam sis mei sermonis exoptans. Propterea decreui cum animo nihil supersedere litteris porrigendis nec expectare uicissitudinem, ne scribendi tardior fiam. Sed ut ipse metui, ne mihi foret flagitio, si tacerem, sic uelim tu quoque caueas culpam dissimulatae familiaritatis accedere. Quod te curaturum liquido habeo conpertum, quia non minus ingenium tuum quam meritum meum cogitans nequeo tui amoris esse diffidens. Vale.

AD ANTONIVM

LXXXIX. SYMMACHVS ANTONIO

[1] Non incognito quidem nobis eloquii splendore nituisti, sed magnis rebus adcommoda et maiestatis scriptis aptata gloriam, quam magisterio ante quaesisti, recens auxit oratio. Nam praeter loquendi phaleras, quibus te natura ditauit, senile quiddam planeque conueniens auribus patrum grauitate sensuum, uerborum proprietate sonuisti. Denique etiam hi, quorum Minerua rancidior est, non negant facundiam tuam curiae magis quam caueae conuenire; et illi, quos coturnus altior uehit et hi, quos structurarum pigmenta delectant, neque tristem soliditatem neque lasciuum leporem consona laude celebrarunt. [2] Haec sunt enim condimenta tui oris et pectoris, quod nec grauitate horres nec uenustate luxurias, sed ratione fixus ac stabilis germanos colores rebus obducis. Nolo igitur expectes iudicium meum, ne amore delinquam. Quid uaria ingenia senserint, intimaui. Fuit enim in illa oratione quod unusquisque diligeret et pro ingenii sui qualitate laudaret. Quare sequere coepta felicia et te in omnibus aemulare. Nobis ad testimonium religionis satis est non siluisse sententiam ceterorum. Vale.

XC. SYMMACHVS ANTONIO

[1] Etsi amore conuenior, ne sim circa te auarus officii, nunc tamen libentius quam saepe alias scribendi munus insisto; primo quod abitio fratris nostri Marii quodam uiatico carere non debuit, dehinc quod litteras meas putaui plusculum commendationis habituras, si tibi per eum, quem sancte atque efflicte diligis, redderentur. Fit enim plerumque, ut leuia rerum portator festiuus exornet. [2] Alia quoque de causa studii mei ardor incanduit, quod tecum super talis uiri laude gratulandum putaui, qui e prouincia suburbana tantum reportat publici desiderii, quantum reliquit exempli. Non dicam dolo utpote subpalpandi nescius: uiget in eo uena fraterna eoque magis factum est, ut discessum eius inpatienter feramus, qui in uno frui uidebamur ambobus. Vereor protelare testimonium meum, ne magis laudi eius obsecutus iudicer quam pudori; nam, quorum mens honesta est, eorum inbecilla frons est. Tu conice plura de paucis, quae nunc insinuare non decuit, sed per alium scribere non pigebit. Vale.

XCI. SYMMACHVS ANTONIO

[1] Dudum te, mi frater, silentio indulgere mirabar. Ea res inpendio augebat dolorem, quod ipse minime scribendi obseruantiam neglegebam. Simul atque accepi litteras tuas, animum subiit laetitia, querella deseruit. Amicitia enim cito sanatur officio. Tu quoque ita paginam melle eruditissimi oris obleueras, ut quaelibet offensa tamquam Lethaeo poculo mergeretur. Verso igitur stilo, gratiam fateor, qui expostulare meditabar, adiciens postulatum, ne unquam supersedere litteris perseueres. Quod si scribenda defuerint, mihi satis erit, ut tibi gratuler sospitatis. Vale.

XCII. SYMMACHVS ANTONIO

[1] Dulce certamen est familiaris officii et ideo iure ambo cauimus, ne alternis epistulis uinceremur. Gratulor igitur pares nos esse non solum adfectione mentium sed etiam uicissitudine litterarum. Curabo tamen posthac, ut obsequii mei trutina et libra praeponderet, ne uideatur inertiae quoddam esse conludium semper aequa lance censeri. Itaque scribam saepius, modo facultas commeantium non desit optanti. Ita fiet ut et ipse laudem sedulitatis adfectem et te curis publicis occupatum ad rependenda conloquia adsiduitate sollicitem. Vale.

XCIII. SYMMACHVS ANTONIO

[1] Sanctum Zenonem commendare non debeo, quem scio ad clientelam tuam et amicitias pertinere; sed tanta in eo morum probitas est, ut laudes eius silere non possim. Itaque uirum bonis omnibus merito suae sedulitatis acceptum quaeso etiam me precante propensius fouere digneris, praestaturus et tuae famae, quae debet omnium ore celebrari et interuentui meo, ut has litteras sibi intellegat profuisse. Vale.

AD SYAGRIVM

XCIV. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Laudentur incogniti, ut eorum merita in occulto sita testimonii splendor inradiet; mihi inpraesentiarum supersedendum est huiusmodi scriptione, ne incepti frustra sim, si fratrem meum Palladium spectatum bonis omnibus facundiae atque eruditionis adstipuler. Dehinc cauto opus est, ne inpar tanto uiro praedicatio neque eum, cui defertur, aequiperet et meam operam deuenustet. Quiesco igitur has partes et hoc unum persuasum tibi uolo, mereri facundiam Palladii ut doleamus, quod Vrbi negatus est, mereri amabilitatem eius ut, quod accitus est, gaudeamus. Vale.

XCV. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Quod nullas sumpsi litteras tuas, cum mihi a principibus aeternis legenda in concilio patrum delegaretur oratio, scio non fuisse fastidii tui. Nam bonae et exploratae amicitiae, uel si cesset officium, satis tutae aestimationes sunt. Propterea talionem referre uitaui ueritus, ne quod tu inuitus feceras, ego offensus crederer reddidisse. Longe enim diuersa condicio est fortuiti quam adfectati silentii. Res quidem una neglegitur, plurimum tamen refert, quis eam quasi occupatus, quis quasi iratus omiserit. [2] Sed de hoc satis habeo dictum.

Nunc, si me amas, uel quia me amas — nam referri mihi confido quod defero —, contestare apud inuictos principes gaudium meum, qui humanae uoci diuinas litteras crediderunt, quorum uictorias ex mei oris promptario senatus audiuit. Fac ueniat in mentem, quis ille mihi inluxerit dies, quo ego quasi ex media profectus acie auribus et animis omnium salutarem nuntium primus infudi. [3] Olim cum res Romana adoreae militaris potita est, Polluces gemini apud Iuturnae lacum proelii secunda uulgarunt. Eos quippe priscorum uoluminum fides tradidit, anhelis equis plenos sudoris et pulueris Fama belli post tergum relicta indicium adfectasse uictoriae. Idem nunc mihi sacro iudicio factus est honor. Ita quantum gratiae Castores adepti sunt, tantum principes praestiterunt. [4] Haec pro me copiosius et ornatius, quantum es linguae melior, apud auctorem beneficii prosequeris. Habes summam uoluntatis meae; cui si quid commendationis inspiraueris, ceteris ornamentis animi tui adicietur decus praesentis officii. Vale.

XCVI. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Studium, quod scribendis orationibus exhibebam, praemio laudis auxisti. Vetus quippe sententia est, artes honore nutriri. Quis autem tam cumulatus est honor quam palma dicendi? Ergo etsi intellego quod amore fallaris, titulum tamen praeclari testimonii albo calculo ueterum more signabo. Non enim mihi ex ore ieiuno tributa laudatio est, sed de facundiae penu boni iudicii fructus adrisit. Vereor indulgere uerbis praeconii tui, ne gratificandi operam mutuam credamur adniti. Vale et, ut es nostri diligens, religiosam obseruantiam perseuera.

XCVII. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Meae litterae, quoniam tibi acceptae sunt, crebrius commeabunt; nam, ut respondeas, non laboro, siquidem uidetur iniurium flagitare officia, quae sponte religiosus animus pollicetur. Vale.

XCVIII. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Dudum mihi nullus litteris tuis honor factus est. Quererer de silentio tuo, si de religione dubitarem; sed quia amicitia usu credita et expensa documentis a periculo suspicionis aliena est, intellego quidem per occupationes publicas inhibitam diligentiam scriptionum tuarum, uerum quaeso ut intermissum munus instaures. Stabit apud me gratia tributi officii, quasi nulla negati culpa praecesserit. Vale.

XCIX. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Si quando mihi apud amicum testimonii dictio est, cohibeo operam plus loquendi. Nam, quid religio agit, ubi desideratur oratio? Fero igitur ad te nudum de familiari meo Ponticiano sed fidele iudicium, quem nisi amore nostro dignum probassem, minime tuo traderem. Mens eius in aperto est, uita spectat ad laudem. Scis certe nunquam me faciliorem fauoris esse quam ueri. Horum omnium fidem confirmabis, cum in illo plura reppereris. Vale.

C. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Instaurant dolorem sera solacia et ideo mutuum silentium calamitatibus nostris praestare debemus, ne fortunae uulnera, quae cicatricem processu temporis ducunt, intempestiue contrectata crudescant. In alia potius sermo uertendus est, quae te ad curam sanitatis hortentur. Omnis quippe internus corporis dolor hiemali crescit iniuria ac, nisi iter apricis diebus et auris salubribus egeritis, male metuo ne uitium contemptus exaggeret.

[2] Nunc ea quae remedio adcommoda credidisti, uel quae nobis commendauit utendi exploratio, ad te misi inter uotorum summa constituens, ut remediorum talium necessitatem spontanea incolumitate praeuenias, aut si quae morbi reliquiae fuerint, ut his curationibus tergeantur. Satis autem muneris communi amicitiae dabis, si eam sollicitudinem, quae mihi ex aegritudine tua oborta est, prosperiore nuntio nihil moratus exemeris. Vale.

CI. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Video, consul amplissime, quantum mihi amor tuus honoris inponat. Iubes ut te adeam et coram defruar magistratus tui gaudio. Quo pacto istud possum negare, nisi ea religione ignoueris, qua uocasti? Nam, quid agam fortunae dubius, cum hinc inuiter ad obsequia honoris tui, hinc luctu amissi fratris inpediar? [2] Duae mihi simul personae dispares offeruntur. Qui fieri potest ut os unum contrariis adfectionibus induamus? Proinde animi aequus huius operis facito mihi gratiam. Fortunati sellam tuam laeto agmine prosequantur; auspiciis tuis quiuis fati integer amicus intersit: me sinito interim tempore aut ratione decoquere crudum dolorem. [3] Quid quod etiam parentes mihi in communi maerore solandi sunt? Quorum aerumna geminabitur, si illis tam inmature peregrinationis meae cura iungatur. Esto igitur promptus ad ueniam. Certe si putas arguendum esse, quod desumus, fortunae meae potius irascere. Illa iniecit manum, illa inuitum retraxit. Ita tibi non persuadeat, ut est eadem inpotens, me noluisse proficisci. Vale.

CII. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Mediolani te agere ante litteras tuas fama pertulerat, quae nihil ignorari de conspicuis uiris patitur. Sed quid iuuat desiderantes, quod peruectus in proxima nobis negaris? Aequius ferebam longinquam tui separationem; spes enim praesentiae tuae magno interuallo negata cessabat. Nunc expectationem nostram uiciniae facilitate sollicitas. Nec te excusare collegis interuentus Alpium potest eo quod iustior nobis ad querellam facta est uia, qua tibi ad ueniam causa deterior. Sed dolori meo faciendus est modus. Saltem posthac epistulae tuae Romam frequentent Hyblae aut Hymetti fauis iucundiores, quarum me in maximo fenore perceptio iuuat, solutio defetigat. Vale.

CIII. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Quidquid in praesentes muneris contulisti, officio eorum uidetur esse delatum; nos, qui consulatui tuo uaria occupatione defuimus, amicitiae honore adfecti sumus, non mercede praesentiae. Ago igitur tibi <pro> oblatione consulari gratias uberes sed pro bona mente maiores et, nisi uerecundia tua uerbis meis poneret modum, latius euagarer; atque ideo erit de hoc sermo interim parcus, memoria uero prolixior. Vale.

CIV. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Tuae equidem uirtutis est omnes, qui palatinis stipendiis enitescunt, iuuare praesidio; sed specialis a me uiro optimo Romano cura debetur amicitiae gratia, quae inter nos longa adoleuit aetate. Quare si quid testimonio meo tribuis, nolo dubites dignum esse quem diligas et quem maximis officiis munereris. Certe si examen de eo habere digneris, pronuntiabis meis litteris defuisse, quae in illius meritis inuenies redundare. Vale.

CV. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Ne me otiosum penitus arbitreris, committo erudioni tuae uigiliarum mearum testem libellum, quo nuper in senatu sustuli ciuium secunda suffragia. Vides quo praeiudicio anteuertam grauissimi examinis tui seueritatem. Non stili mei praetendo meritum, sed ordinis iudicatum. Communis mihi et auditoribus meis causa est. Scient omnes aut consensum tuae de nobis sententiae aut contumeliam suae. Vale.

CVI. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Posse me aliquid de uestris amicitiis aestimant. Hinc spes oritur amicorum meorum, quae Theophilo clarissimo uiro tuam opem de meo sermone promittit. Quid igitur eius commodo uelimus, in aperto est. Effice, oro te, ut eum fiducia mei non uideatur esse frustrata. Vale.

CVII. SYMMACHVS SYAGRIO

[1] Alexander uir ornatissimus sortitus prouinciam praesidalem putat honori suo incrementa praestari, si tuo amore potiatur. Quare desiderii sui me adsciuit interpretem, sciens apud te tantum loci esse litteris meis, ut haec commendatio maximi testimonii instar habeatur. Vale.

LIBER SECVNDVS

AD FLAVIANVM.

I. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Hic ille est Paralius, cui accusator pater, quantum discriminis mouit, tantum laudis parauit. Multis enim quaestionibus et, quod est potissimum, principis ore purgatus senator arguere non potest parentis inpiam uoluntatem, quae illi praestitit innocentiam clariorem. Hunc si amare postulas, imperatoris nostri testimonium lege, ut aduertas feliciter factum reum, quem sic uideas absolutum. Vale.

II. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Taceat prodiga laudis uetustas, quae Apellem et Zeuxin uel horum similes, ut quemque aetas tulit, uoluminum honore dignata est. Mihi erga Lucilli praedicationem sermo parcior, fides maior est. Quid enim iuuat indulgere uerbis, cum rem liceat experiri? Sit igitur de hoc tua existimatio, qui bonarum artium spectator semper fuisti; ego Lucillum modestiae merae atque honestatis adstipulor. Videturne tibi dignus esse quem diligas cuius grauitas sponsore me nititur, ars et eruditio te ipsum iudicem non ueretur? Vale.

III. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Fratrum negotia uelle cognoscere pia et honesta curatio est. Libens igitur respondebo quaesitis. Coram multo imbre peruenimus. Hic triduum conmorati ad leuandum laborem Terracinam prius et postridie Formias continuato petemus excursu. Fors fuat an possit biduo tenus eiusdem nos praedii annona retinere. Vos interea peracto quod Romae agere destinastis, Appiam diis auspicibus inchoate ea dimensione, ut iter nostrum proximis uestigiis urgueatis. Vale.

IV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Volo quiescas et curarum uacuus otieris. Nam mihi uir honestus Antonius fecit indicium legationis Africanae consilium torpuisse. Accessit ad fidem nuntii, quod nihil ad me super hoc negotio recentes amicorum litterae pertulerunt. Num est aliud quod scire postules? Immo uero, ut mea fert opinio, uel primum hoc tibi debuit indicari. [2] Vbi e Cumano nauem soluimus paene albente caelo, maiore ope remigum quam uentorum fauore Formianum litus accessi. Iam sol meridiem fregerat. Amicorum quos minor nauis accepit tardior nauigatio fuit, incertum uento obstante an per neglegentiam ministrorum. Haec interim ratio scribenda suggessit. Curabo ut frequentibus litteris merear de te similis officii diligentiam. Vale.

V. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Delati Formias post multam partem diei, cum vos eius rei sollicitos crederemus, percontationem uestram scriptione praeuertimus. Nec uos magis de nauigatione fuistis anxii quam nos trepidabamus, ne diu essetis incerti. Quod igitur responderi posset litteris uestris, prior sermo consumpsit. Nunc aestimate quanto nostra de uobis melior fuerit iudicatio quam uestra de nobis. Contemplati enim sumus magnitudinem sollicitudinis uestrae, priusquam litteras mitteretis, cum uos eas ideo miseritis, quia scripturos nos nisi admonitos non putastis. Vale.

VI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Emensi haec quoque litora quae post Formias in Anxurim porriguntur, nauem ac remiges non moramur. Sed diis opus est, ut hic reditus noster nihil reperiat paenitendum. Frequens enim sermo est tenui uictu in turbas plebem moueri, nec ulla spes datur praesentibus angustiis copiam posse succedere. [2] Annus ubique ad famem proximus. Classis in alios conuersa cursus. Aestas prope decessit autumno. Diis me hercule, ut praefatus sum, deleganda est huius incerti administratio. Hominum autem remedia diu dissimulata iam sera sunt. Vos ualete et litteras sperate meliores, si fortuna urbis nostrae secundis amara mutauerit.

VII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Fortunatum te cumprimis hoc in tempore iudicarem, quod exemptus patriae incommodis otiaris, nisi scirem bonos ciues et tui similes grauius aduersa ferre quae non uident. En quippe rerum natura est, ut quidquid ab altero cognoscitur, asperius et maius habeatur. Adde quod integer animus putat innocentiam suam minui, si periculosis desit suorum.

[2] Haec ego, non ut celerem reditum tibi suadeam, sed ut noueris in communibus malis nihil esse quod proferas. Quid enim iuuares curam publicam, quamquam omnium prudentissimus, si redires? Iam primum consilio locus nullus est, dum in deliberando persona censentium pondus sententiis facit. Quando resistitur potiori, quando ceditur pari? Dehinc praesens status non sapientiam sed fortunam requirit.

[3] Defectum timemus annonae pulsis omnibus, quos exerto et pleno ubere Roma susceperat. Fac ut his remediis conualescamus. Quanto nobis odio prouinciarum constat ista securitas? Dii patrii, facite gratiam neglectorum sacrorum! Miseram famem pellite! Quamprimum reuocet urbs nostra, quos inuita dimisit! Plura tecum loqui quam necesse est de aduersis communibus non libet. Cura ut ualeas, et quidquid humana ope maius est, diis permitte curandum.

VIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Redditae sunt mihi primae litterae tuae tam breues, tam festinatae, ut iter tuum uiderentur imitari. Sed si mihi credis, non est in illis desiderata prolixitas. Omnia enim quae de amplitudinis tuae prosperis nosse cupiebam, succincta enumeratione conplexus es. Quanta ualetudine uigeas, qua celeritate peruectus sis, quid in aeterno principe serenitatis inueneris. Ausim dicere uberiorem rebus quam uerbis fuisse illius epistulae paginam; nam multa erant quae gaudere deberem, cum essent pauca quae legerem. [2] Tu tamen posthac memento etiam familiares chartas rigare facundiae tuae copiis. Neque enim te exhaurit, quod adeuntium preces indefesso absoluis adfatu, quod uenerandi principis mentem loqueris oraculis. Sint ista prima nec tamen sola. Tantum namque publico usui a te patior inpendi, ut nihil solaciis meis detrahat. Vale.

IX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Et tui cultus et mei officii gratia, quaelibet ad scribendum amplectenda esset occasio; tantum abest, ut eam praeterire debuerim quam ciuis ingessit. Agnoscis enim de septem montibus uirum et domi cognitum bonitate generis et foris aetate militiae. Pro quo mihi apud te loqui longum non est necesse. Commendatio enim praestari debet incognitis, huic uero, ad conciliationem gratiae tuae, sufficit quod et Romanus et amicus est. Vale.

X. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Iustitia quidem suffragium non requirit, sed amicitiarum plerumque respectu causarum celeritas adiuuatur. Quorsum istud, inquies? Vt nouerit eximia dignatio tua sperare quidem uirum laudabilem Carissimum ex comitibus de negotii qualitate quod optatum exitum possit adipisci, sed intellegere cessurum sibi aliquid ad promerendum studium cognitoris, si meis litteris fulciatur. Quaeso igitur, ut eius quem fraterna adfectione conplector orata promoueas. Quae ideo commendanda suscepi, quia mores petentis expendens aequa esse praesumpsi. Vale.

XI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Ad idus Nouembres Romam regressus — nam te quoque idem putaui esse facturum —, aduentum tuum inpatienter opperior. Et sane scio litteras meas tibi haud longe ab Vrbe reddendas. Nam sanctus Patricius, quem praesulem itineris tui esse uoluisti, breui te adfore nuntiauit. Dii uertant bene! Pro tempore pauca libauimus, sed fabulis plura seruamus. Vale.

XII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Spatiari in foro urbis nostrae post acceptas a me litteras plerosque cognoui, et sic nimis uereor ne quid in nos fraudis admiserit simulata ante properatio. Merito apographa epistularum mearum simulque hominum nomina uel legenda tibi uel relegenda subieci. Tu uicissim de singulis mihi aut impleti officii fidem nuntia aut uiolati prode perfidiam. Non minore sane cura cupio cognoscere, an omnes obsignatas epistulas meas sumpseris eo anulo, quo nomen meum magis intellegi quam legi promptum est. [2] Nihil autem fuisse, quod metuam publicari, decursis exemplaribus iudicabis. Nec est ulla inter nos causa secreti. Aperto pectore officia pura miscemus. Nihil in conscientia latet, quod scriptorum cuniculis occulatur. Sed aequum est ut simplicitati nostrae non sinamus inludi. Neque enim diligentia mea debet admittere proditorem, quia cautio praestitit ne timerem. Vale.

XIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Cum ciuiles et bellicas laudes domini nostri Theodosii stili honore percurrerem — magis enim contigisse me omnia quam satisfecisse singulis fateor —, etiam leges eius bonis pacis admiscui, quas ut noueram priscis ademisse admirationem, ita reseruasse nobis parem gloriam non dubitabam. Verum haec recens sanctio de fideicommissis et codicillorum commodis ab optimo principe in aeternum repudiatis tantum claritudine egreditur lucem superiorum, quantum augustius est regenti sibi quam subditis modum ponere. [2] Atque utinam priuata auaritia mentem latoris intellegat et mores de legibus trahat! Neque enim latet quid sponte ceteros uelit facere, qui suspecta conpendia primus exhorruit. Ego certe uereor ne inproborum sitis ad se existimet pertinere quaestum caducum fiatque innocentium causa deterior, si ad eos tantum falsi redeat occasio, qui neque lege neque pudore cohibentur. Ergo quia dominorum condicio restricta est, priuatis cupiditatibus medicina iuris occurrat. [3] Frigent iamdiu apud homines criminosos uetera decreta, quorum uigor cum latoribus suis occidit. Tantum denuo legibus seueritatis addendum est, quantum flagitia creuerunt. Alioquin, si maioris partis deseritur emendatio, frustra se asperis sanctionibus solus imperator adstrinxit, qui semper bonus et integer moribus fuit. Vale.

XIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Aurelianum filium meum, qui nunc cohortes urbanas gubernat, in amicitiam te iubente suscepi. Vnde factum est, ut ei commendationem quam prius de te meruit non negarem. Neque enim tibi uidetur oneri fore, quod ipse fecisti. Petitio autem pudentissimi iuuenis de infortunio soceri sui nata est, cuius iste non factum tuetur, sed lapsum desiderat subleuari. Facito quod soles rogantis intuitu, et si quid negotio iustitiae deest, remitte pietati. Vale.

XV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Modestissimis et tui amantibus uiris Marcello et Romano magis ex usu amicitiae quam in effectum commendationis litteras dedi; nam quid apud te adicerem iam probatis? Nosti hominum uerecundiam, diligis studia, de officiorum ueritate non dubitas. Quis ergo locus testimonio meo superest, cum tuo de illis iudicio nihil possit accedere? Et tamen, si cumulum sibi addi plena patiuntur, quaeso intellegant meis precibus auctam circa se tuam gratiam. Ita fiet ut mihi quoque acceptum referant, quod ipsi a te sine adstipulatore meruissent. Vale.

XVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Si necdum filii mei Nicasii laudabiles mores et honestum institutum didicisti, accipe pro eo locupletissimum uadimonium, meum Promotum uirtute et humanitate conspicuum, cui iamdiu praenobili familiaritate sociatur, et bona optimi iuuenis de illius expende iudicio. Iusta enim conjectura est, quae de amicorum pondere et aestimatione colligitur. Nam meae adstipulationis minor causa est, cum superioris persona praeponderet. Cuius honori tribuendum est, ut a te non ut nouus subdendus examini, sed ut iam probatus habeatur. Vale.

XVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Solet generalem salutationem familiaris sermo praemittere. Hanc ego inpensius tibi uoto optare studeo quam stilo dicere. Ergo ad uicem uerborum sollemnium scitu digna conplectar. Filii nostri in sinu auiae etiam nunc morantur. Da ueniam, si annis grauis et interim solacio tuo carens femina tenaciter retinet secundum leuamen aeui ac solitudinis suae. [2] Nos tamen alteri eorum uiae instrumenta, alteri in societatem consilii comitem praeparamus. Tibi peregrinationem senio esse inuitus audiui, uel, quod est dictu dignius, parum credidi, cum patriae bona et pignerum gaudia in optimi principis dignatione possideas. Quare abice Baianas cogitationes et uirtuti infructuosam quietem. Omni otio labor hic tuus laetior est. Amplectamur moneo sub amante militiam. Vale.

XVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Ita uotis in te meis felix euentus adrideat, ut ego grauiter fero fratrem Hephaestionem per te mihi cognitum, per se probatum, nescio quid amaritudinis incidisse. Et quia uirtutum tuarum contemplatio facit ut illius fortunae adplicem quod apud te minore momento est, ad preces uersus, ut tibi respondeas famamque cogites rogo.

[2] Praesta hoc contubernio, praesta iudicio tuo, ut tibi non desit patientia, si illi modus defuit. Nolo uidearis despectu amici satisfacere cuidam nuper Romam regresso, cuius apud nos querella auxit gloriam tuam. Certe Eusebius, medicorum potissimus, obsequio tuo a me traditus et ad leniendas opportunus offensas, iam poterit amara condire; de cuius facetiis duo spondeo, nec Hephaestioni temperamentum, nec tibi defuturum esse solacium. Vale.

XIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] En tibi filium nostrum quem solacio decerpsimus nostro, dum desiderio tuo cedimus. Tandem fultus caro leuamine redi in gratiam <cum> priore laetitia. Sed si accedis sententiae meae, ubi primum animum paternum uisu pignoris foueris, utilia antepone iucundis iuuenemque nostrum ad ciuiles fasces contende dimittere. Quo tibi in castris cura est de duobus? Haec mei consilii forma est; facies ipse quod prudentia maiore delegeris. Plura enim uidet, qui coram de rerum condicionibus iudicat. Ego quod loquor, uotum est: tu de adpositis adsume iudicium. Vale.

XX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Succurre fidei quae officiis amicorum debitorem me diutius esse non patitur. Fratres mei Romanus atque Magnillus clarissimi uiri iamdudum me religionis meritis nexuerunt, et quamuis praemia non reposcant, quae solet minor expectare fortuna, acrius tamen animum meum sensus honestate conueniunt. Mentiar, si mihi ad praestandum deesse tempus adlegem, quia potentia mea de tui honoris uiribus aestimatur. Fac, oro, ut effectu honoris sui sentiant, pro concordia quae mihi tecum est, quidquid defertur uni ab utroque deberi. Vale.

XXI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Officii mei ratio suasit ut scriberem, quando ea est persona litteras redditura, ut plus de iudicio tuo quam de meo speret auxilio. Itaque omnia quae mos est litteris explicare, ipsi potius narranda delego, a quo amplitudo tua et quae de me cognitu digna crediderit et quae ipsius fortuna poscit accipiet. Vale.

XXII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Reparassem iamdiu corpusculi mei ualetudinem, si frui agrorum salubritate potuissem. Sed nunc intuta est latrociniis suburbanitas, atque ideo praestat macerari otio ciuitatis quam pericula ruris incidere. Tuis tamen litteris proficere sanitatem meam sentio, quibus beneficia domini nostri Theodosii frequenter enumeras et urgueri merita tua magnis praemiis adseueras. [2] Et illi quidem ad agendas gratias tua lingua sufficiet: ego pro mediocritate ingenii mei uiro excellentissimo nostrique in Flauianum uoti socio uicem laudis exsolui. Sed iam tempus est ut ipsum illum redire patiaris, pro quo obligati sumus. Quousque magistratum longinquae prouinciae solacio tuo uindicas? Nulla de uxoris utero causatio est, cuius expectationem maturus partus absoluit. Vale.

XXIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Putabam tot monitis atque exhortationibus meis aliquid animo tuo accessisse tolerantiae, at enimuero etiam reuerendas necessitudines nostras peregrinationis conquestione sollicitas. Sed quid promouet ista confessio? Non ferunt inpatientiam tuam, quibus reditus in uoto est. Vident enim sub quibusdam aemulis ciuibus excessum celerem nihil laudis habiturum. Quin adsume constantiam, et quid deceat magis quam quid libeat expende, praecipue cum ipse fatearis in amore domini nostri Theodosii uenerabilis principis omnium te carissimorum pignerum gratiam repperisse. Vale.

XXIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Simplicium agentem in rebus paene in porta Flaminiae retentaui, ut ad te pauca et non omittenda dictarem. Filius noster Flauianus Romam pridie Kalendas Martias uenit, et breui iter in Asiam secundis auspiciis ordietur, quod ideo par fuit indicari, ut sollicitudinem quam de mora eius hucusque tolerasti spes promissa detergeat. Vale.

XXV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Abundas quidem consiliis in omnem rei usum paratus, et sapientiae cultus artibus monitore non indiges; sed fas est ut meas quoque uigilias aliquid priuatis negotiis tuis conferre patiaris. Quare si quid praemeditatum utrique nostrum stilus fraternus ingesserit, constantius exequere tamquam duobus probatum; si quid tibi adhuc nouum legeris, a te inuentum puta quod ab amante suggeritur. Subieci capita rerum, quia conplecti litteris fastidii fuga nolui. Tuum erit insinuata trutinare. Ita enim meo officio functus sum, ut tibi iudicium reseruarem. Vale.

XXVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Baiarum solitudine uehementer offensus Puteolis malui commorari. Iuuat enim nos istius loci salubris habitatio. Dehinc, si adiutu dei optata processerint, Capuam paramus excurrere totumque hunc mensem Nouembrem diuersis Campaniae locis atque urbibus deputamus. Haec est nostri summa propositi. [2] Sed ut animus alacrior destinata promoueat, uestris adloquiis erigendus est; quandoquidem sanitatis uestrae et felicitatis indicio nihil antiquius aestimamus. Verum hoc pro insigni religione sponte facietis, atque ideo non est necesse uoluntariis officiis aculeos exhortationis adhibere. [3] Interea quod te, mi frater, adfore polliceris, uehementer amplector. Atque utinam te domus tota comitetur, ut et nobis laetitiam pleniorem tribuat aduentus omnium, et tibi causa non sit citius in patriam recurrendi desiderio et amore remanentium! Vale.

XXVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Quamuis litteras meas Fama praeuenerit, quae exoneratum te publicis necessitatibus nuntiauit, tamen quo fidelior esset adsertio, scriptis confirmo rumorem. Sed licet publicae rei absolutione laeteris, uolo te aduersum incerta muniri; uidelicet ut sub actorum confectione uel tuorum, si adhuc retines potestatem, uel uicariae praefecturae, quae tibi poscenti aequa non deerit, diligentiae tuae ratio digeratur, quae possit ostendere, quot numero animalia conlocaris, et quo apparatu instruxeris mansiones, et quantum in titulis fiscalibus exigendis tua cura promouerit. Hoc enim testimonio aduersum omnes uel fortuitas querellas uel adfectatas insidias protegeris. Vale.

XXVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Argue, ut uis, rerum consilia post exitum et mihi uitio uerte quod contemptum sui praefectura conquesta est. Facile accusatur desertus auxilio; atque ideo in me recipere malo erroris confessionem, ne aut amicos neglegentiae aut aduersatos asperitatis incessam. Fuerit fortunae non conscientiae meae, ut uictus uiderer, qui necdum coeperam litigare. At etiam scribis causis similibus abstinendum. Vides quantum liceat euentui. Oblitus es morum meorum. Ego uero solitae uerecundiae ignauum quoque iungam timorem et litteris tuis agam gratias, quae me, deposita iuris et amicorum fiducia, ad omnium iniuriarum silentium cohortantur. Vale.

XXIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Pro optimis uiris quisquis interuenit, non magis illorum uidetur iuuare commodum quam suum commendare iudicium. Quare in eo quod fratris mei Maximi desideria litteris prosequor, non tam illi usui <sum>, quam mihi laudi est. Est enim uita atque eruditione liberalium disciplinarum pariter insignis neque ulli praestantium philosophorum secundus ac propterea tua familiaritate dignissimus. Cuius tibi negotia cum in rem missus absoluerit, quaeso ut humanitate, qua clarus es, iustas petitiones ingrauato auxilio prosequaris. Vale.

XXX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Quo animo acceperim Siciliense negotium uulneratum, facile coniectas, qui me noueris in alienis quoque iudicatorum iniquitate morderi. Quin etiam consilii a te inprudentis accusor ob <causam> amissam. Recte agis! Cur enim speraui contumeliam sacri auditorii uindicandam? Cur de amicis legitima et iusta praesumpsi? Ei! quo redacti sumus! Iustitiam perdidi, dum expecto uindictam.

[2] Iam illud quo pacto diluam, quod Probus mitior iudicatur, qui in praeiudicium uel inuidiam possessionis meae parui agelluli retentione recessit, cum illi tota mulierculae promitteretur hereditas? Nam referendi haec sola praefecto urbis ratio fuit, non ut receptarum appellationum poenam Siciliae rector exsolueret, sed ut iniuriam suam sacri auditorii cognitor uindicaret. [3] Nunc rescriberetur in causam post uictoriam meam contra sententiam praefecturae, cui pars aduersa consensit, quasi relatio ad fortunam negotii pertineret et supplementa uel refutatorios iurgantes dedissent. Rogo, de quibus actionibus iudicabitur? Quas in Sicilia post appellationem meam pars una deprompsit? Quibus tyrannicorum temporum gesta sociata sunt? Tanti est inuidia mei et grata est aliquibus nostra reprehensio?

[4] Cede aduersantium uoluntati et domino nostro inuictissimo principi Theodosio semper Augusto dignare suggerere non pluris apud me diuitias ualere quam famam. Bonum de me iudicium parentis publici conseruatoris mei cuiuis antepono patrimonio. Si placet ut omni mea hereditaria possessione decedam, lex mihi erit quidquid omnium dominus placata auctoritate censuerit.

XXXI. SYMMACHVS HOC MANV SVA SVBTER ADIECIT:

[1] Scio te amicum iustitiae et amantem mei, et uereor ne suscipias ullum pro absentis existimatione certamen atque in te aliqua odia detorqueas. Peto igitur ut quiescas. Erit fortasse copia mihi adserendae quandoque apud aeternum principem dominum nostrum Theodosium ueritatis, cuius erga me fauor fecit ut aliquid interim moliretur inuidia. Non puto eam causae meae bonis temporibus condicionem futuram, quae sub tyranno fuit, cuius litteris ad Marcellini suggestionem datis homines meos scis esse multatos. Quod in panegyrici defensione non tacui. Vale.

XXXII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Reddet tibi litteras meas, qui tuas mihi debuit exhibere; neque enim nobis eadem silentii excusatio quae tibi suppetit. Te multiplex actuum publicorum cura circumsonat; ego ab negotiis omnibus feriatus triste otium tero, et quod tui honoris gratia ante faciebam, nunc meo adsumo solacio. Leuatur quippe aegritudine animus, quotiens in officia amica dirigitur.

Me ex uero, non ad gratiam meam loqui, secessio mea testis est. [2] Nam cum dolore saucius aestuarem, sedem dominae meae communis parentis quasi fanum aliquod dei salutaris accessi. Nunc ex eius consilio in cicatricem uulnus meum conuenit. Illius adquiesco monitis, ex illius ope respiro. Adsunt etiam ceterae uenerabiles necessitudines tuae, et quod me prae ceteris iuuat, tui cottidie blandam commemorationem sermo noster exercet. Qua de re intra Campaniae terminos maior mihi pars aestatis agitabitur, quando et praesentia placent, et ea condicio est patriae, ut, qui excludi per inprobos possumus, abesse interim uelut ex nostro arbitrio debeamus. Vale.

XXXIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Relatio uiri spectabilis fratris nostri uicarii indignitatem deprehensi sceleris eloquetur, atque ideo non est necesse ut dictu et auditu nefaria noster sermo percenseat. Vnum est quod et mea petitio et ceterorum uota desiderant, ut pro iustitia tua inultum esse non sinas quod exemplo grauissimum erit, nisi ausus aliorum uehemens poena conpresserit.

XXXIII A. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Fama est quod Ampelium et quosdam alios de Sardinia, ut adseritur, senatores in crimen adductos forum conpetens obseruare praeceperis. Hos nunc audio ad aliud iudicium esse translatos. Quare si ipse ita a te reminisceris iudicatum, aequum esse arbitror ut statutis tuis adesse digneris. Vale.

XXXIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Adornare te reditum, quod sacra Deum Matris adpeterent, arbitrabar; tu in Daunios iter promoues nosque et patriam post tergum relinquis. Inlude, ut uis, amicorum facilitati, quos si haec morderet iniuria, in uicem malae gratiae saltem litteris abstinerent. Nunc uero officiis mulcemus abeuntem et blanda animo tuo fomenta suggerimus, cum tu omnibus curam rei familiaris anteferas. [2] Nam recordaris hoc te praefamine epistulam texuisse, nihil hac aetate tractandum pensius domesticis rebus. Quod ego, dum contemplor uenam morum tuorum, scio ludo esse conceptum. Quando enim sublimitas ingenii tui curis uilioribus flecteretur? Censeo igitur aliis dare uerba mediteris, qui sanctum penetral animi tui nesciunt. Mihi uno genere satisfacies, si remotis epistularum defensionibus ipse remeaueris. Vale.

XXXV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Ego quoque in scribendo formam uetustatis amplector nimisque miror quod mihi librarii error obrepserit, qui solitus epistulis meis nomina sola praeponere, usum simplicem nouella adiectione mutauit. Sed id casu potius quam consulto factum liquebit, si recorderis nunquam superiores litteras meas istiusmodi titulo sorduisse.

Et tamen utcumque ista res accidit, gratulor noui aliquid oblatum, quod me ab solito respondendi genere uindicaret. [2] Quousque enim dandae ac reddendae salutationis uerba blaterabimus, cum alia stilo materia non suppetat? At olim parentes etiam patriae negotia, quae nunc angusta uel nulla sunt, in familiares paginas conferebant. Id quia uersis ad otium rebus omisimus, captanda sunt nobis plerumque intemptata scribendi semina, quae fastidium tergeant generalium litterarum. Iuuit igitur me culpa quam dilui, et si non fallor, tibi quoque uiam dedit inusitata referendi. Vale.

XXXVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Ergo adeo conplacitum est communi parenti ut te longius quam uellem necesse sit detineri? An tibi urbanarum <rerum> tanta uitatio est, ut expectationem meam pia causatione frustreris? Et reuera nihil hic agitur aut dicitur quod bonus animus et sincera natura possit amplecti. Sed utcumque ista sunt, si Romae ageres, adiutu inter nos mutuo fortasse mitescerent; nunc grauiores rerum omnium offensiones utpote solus experior. Exempli causa unum accipe, de quo reliqua coniectes.

[2] Praetextato nostro monumentum statuae dicare destinant uirgines sacri Vestalis antistites. Consulti pontifices, priusquam reuerentiam sublimis sacerdotii aut longae aetatis usum uel condicionem temporis praesentis expenderent, absque paucis qui me secuti sunt, ut eius opificium statuerent adnuerunt. [3] Ego qui aduerterem neque honestati uirginum talia in uiros obsequia conuenire neque more fieri quod Numa auctor, Metellus conseruator religionum omnesque pontifices maximi nunquam ante meruerunt, haec quidem silui, ne sacrorum aemulis enuntiata noxam crearent inusitatum censentibus; exemplum modo uitandum esse rescripsi, ne res iusto orta principio breui ad indignos per ambitum perueniret. [4] Ne longum loquar, ipsa uerba ad te misi bonis probata sed numero fortasse uincenda, licet in decretis pontificum non sit eadem forma quae curiae est. Sed hoc quoque parui faciet inscientia. Quod si tu adesses, multum duorum sanitas promoueret. Quare ubi primum ex incerto morbi parens communis emerserit, redde te mihi, ut nobis aequiorem uitae cursum faciant participata solacia. Vale.

XXXVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Nequeo definire quae potissimum mihi rescribendi forma conueniat. Ea quippe iamdiu intemperantia uexor umorum, ut de his neque decipere falsis neque sollicitare ueris amantissimos mei debeam. Spes tamen quae rerum semper aduersarum patientiam suadet in tuto est, et si aliquid commoditatis adtulerit, nequaquam morabor index esse meliorum. Vale.

XXXVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Filii mei Parthenii aduentus nullis commendationis lenociniis postulat adiuuari, sed accessurum gratiae eius existimo, quod praesentiae eius etiam meus sermo coniungitur. Ex ipso Romae gesta noscetis, licet scriptum fama praeuenerit. Neque enim res magnae et insperatae in secreto se esse patiuntur. In bonam partem plebs nostra mutata est, adeo ut iugiter seditiosorum poena poscatur et iam terga dederint insolentes. Multis non opus est. Neque enim quicquam narrandis debeo derogare, qui rerum plenitudinem uenturo ad uos indici reseruaui. Vale.

XXXIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Horus philosophus uita atque eruditione praecipuus iamdiu mihi carus et amicus est et inter prima numerat dona fortunae, si optimis quibusque iungatur. Studens igitur ad effectum desiderium eius adducere, quaeso te ut et sui meriti gratia et in honorem commendationis meae inter familiarium tuorum praecipuos atque honorabiles censeatur. Vale.

XL. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Ignatio meo gratulor, quod nostra in eum diligentia tuo amore uincatur. Factum est quod uolebam; nam parciorem de illo testimonii cautionem promiseram quam sentire coepistis. Nunc apud te, si qua actuum meorum scire postulas, explicabit. Tanta illi est utriusque nostrum ex familiaritate fiducia, ut et de me nihil possit ignorare et apud te nihil possit occulere. Vale.

XLI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Voluntaria beneficia tua petitione praeuenio, ut quae tu sponte tribuis ego uidear impetrare et bonum naturae tuae in gratiam meam transeat. Nicagoran clarissimum uirum Siciliae fascibus functum sub custodiam adesse iussisti. Hunc tibi et suae uitae integritas et merita fraterna commendant. Accedit illi ad praerogatiuam precatio mea; qui etsi spero probitati eius responsuram beneficientiam tuam, sedulo tamen postulo ut sanctissimo iuueni in bonum uertat exhibitionis occasio. Vale.

XLII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Commendaueram tibi dudum Macedonii clarissimi uiri filium, cum foro tuo nomen dedisset. Credo eam rem pro studio meo iuueni commodasse; sed quia parentibus nihil satis est et efficacior quibusdam uidetur petitionis iteratio, rogatus denuo postulatum retexo, non ut nouam causidico beneuolentiam praestes, sed ut iam tributam digneris augere. Meo autem nomine quaeso te ne sic desiderium repetitum esse conicias, tamquam me prius impetrasse diffidam. Vale.

XLIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Merita Sexionis qui antehac Calabriam rexit multi in bonam partem loquuntur eaque propter, ut suffragio tuo a me committeretur, orarunt. Est humanitatis et consuetudinis tuae aliis quoque placitos amore dignari. Ergo si nihil est quod resistat precantium uoluntati, effice, oro te, ut Sexioni apud te prosint et mea uerba et uota multorum. Vale.

XLIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Palatinos iniuriae reos, quos de Brittiis celsitudo tua praecepit exciri, miles de praetorio missus exhibuit. Sed cum sacro auditorio eadem causa conpeteret, dominus meus parens noster praefectus urbi auctoritate iuris et fiducia tui personas sibi ad negotium uindicauit. Quod eo scribo, ut noueris apparatori iustam subesse rationem, qui et parenti tuo cessit et legibus. Vale.

XLV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Qui deum beneficio potiuntur optatis, uenerari ipsos coram datores bonorum gratiae instar existimant: ut nunc frater meus Paeonius, uadatus opimo testimonii tui munere, adire properauit parti honoris auctorem. Commendarem tibi optimum ciuem, si posses parui facere quem dudum altius protulisti. Supersedendum est igitur his uerbis quae suffragari proficiscentibus solent; neque enim uana spes est ualidiora fore apud te merita praesentis, cum absentem fauore respexeris. Vale.

XLVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Ferunt Socraten, si quando excidit cupitis aut destinatis, id sibi utile, quod euenerat, aestimasse; nam meriti sui securus interpres ea coniectabat esse meliora, quae casus dabat, quam quae animus adpetebat. Sequor sapientis exemplum et in bonam partem traho, quod Saxonum numerus morte contractus intra summam decretam populi uoluptatibus stetit, ne nostrae editioni, si quid redundasset, accederet. [2] Nam quando prohibuisset priuata custodia desperatae gentis impias manus, cum uiginti et nouem Saxonum fractas sine laqueo fauces primus ludi gladiatorii dies uiderit? Nihil igitur moror familiam Spartaco nequiorem uelimque, si ita facile factu est, hanc munificentiam principis Libycarum largitione mutari. [3] Nam gladiaturae idoneos communi cura prospiciet, quae pars in apparatu quaestorio prior est, ut auctoramento lectos longus usus instituat. Nostros, quibus ursorum lectio et conparatio iam pridem credita est, peruectos ad te temporis aestimatione non ambigo. Sed si cursualium praepositorum auaritia retardantur, erit beneficientiae tuae moras quibus tenentur absoluere. Vale.

XLVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Ope deum secunda nauigatione et facili itinere ad destinata peruenimus. Adpetebat commodum tempestiua hora conuiuii. Vbi curare corpora cibo coepimus, adcurrit qui mihi amabiles litteras tuas simulque a te captas e mari copias exhiberet; quae nobis esui mox fuere. Nam libuit indulgere genio, postquam paruulum nostrum periculo exemptum spes optata respexit. Habes omnem rem. Cura ut ualeas et patriam tui amantem quam primum reuisas bona parentis, ut spero, uenia, cui mox peracta lustrali sollemnitate redderis.

XLVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] A. d. tertium nonas Octobres primo lucis respondi litteris tuis, quas pro interiectu itineris, quo nunc distinemur, ante meridiem sumere debuisti. Sed ut scripta ad uesperam mihi reddita prodiderunt, meum officium tuamque curam tabellarii lentitudo suspendit. Ego tamen huic morae suscensere non possum. Defuisset enim tibi causa sermonis iterandi, si mature responsa nostra legisses. Quae, ut confido, iam tradita sunt; nisi forte denuo aliquis ex urbanis diuitibus insessor uiarum scripta nostra furauerit. Dii illos mentibus suis puniant!

[2] Nunc ad quaesita redeamus. Humor qui paruuli nostri pectus obsederat atque inportunam tussim ciebat magna parte tenuatus est; itaque spiramenta faucium libera nihil iam stridulum sonant. Deum benignitas uelit processum sanitatis eius in solido conlocare. Nos ut a metu praesentium respirauimus, ita uoto futura munimus. Vale.

XLIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Scribere hucusque non libuit obstrepentibus inbecillitatum querellis, quas indicare uitamus. Hinc factum est ut officium nostrum tua adloquia praeuenirent. Postquam diuina ope sanitatis bono frui coepimus, redit cura sermonis. Sume igitur litteras seras quidem sed uoto tuo et proposito congruentes; quae ut diu dilatae sunt, ita desiderium sui indicio meliore pensabunt. Vale.

L. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Iter in patriam diis auspicibus ordiemur, quod tibi et ante conpertum est. Sed religio monuit, ut diei quoque certior reddereris. Cras igitur uiam nobis disce relegendam, et quia promissi seruantissimus es, fac memineris ad publicum sollemne contendere. Vale.

LI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Emiseram prior scriptum, quod in manus tuas dudum praesumo uenisse. Haud multum processit horae, cum aderat qui a te mihi litteras exhiberet. Decursa oculis pagina, requiri a me conperi diem coeptando itineri destinatum. Sed ego hanc curam spontaneo sermone praeueneram. Ergo respondenda consumpsimus. Quid superest, nisi ut gratuler nobis animos esse cognatos? Nam quae te scire uelle praesumpsi, priusquam quaereres, indicaui. Vale.

LII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Reditus ac recursus in patriam, qui semper omnibus gratus est, festinationi nostrae nequaquam pro expectatione respondit. Causas si desideratis, accipite. Iam primum, ut communia domesticis praeferamus, rem frumentariam nostrae urbis nulla auget inuectio. Spes ipsa, quae in aduersis alere animos solet, recusat effugium polliceri, cum sterilis annus ne semina quidem terris commissa reddiderit. [2] Dehinc ut apud uos familiarem curam loquamur, urget Ostiense praedium nostrum militaris inpressio. Nos legum inane nomen uocamus. Dii uiderint exitum causae. Interea mordemur non metu damni sed aequitatis iniuria. Collegarum tractatus, qui me exciuerat, aeternis principibus legandorum in Africam uirorum reddidit optionem. Cessante ergo patrum deliberatione uacamus. Vale.

LIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Fungeris boni fratris officio, sed desine memorem commonere. Notae nobis sunt caerimoniae deorum et festa diuinitatis imperata. Nisi forte me solum exequi uicem tuam postulas, et ut adsolet res diuina mandari, mihi tuum munus iniungis. Fruere deliciis copiosis; nos mandata curabimus. Sed memento exactis feriis participes facere luxuriae tuae, quos tantopere laborasti consortes habere ieiunii. Vale.

LIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Gratiosa est expostulatio, quae requirit officium. Sed cum in scribendo nunquam residem gesserim uoluntatem, frustra neglectae familiaritatis accusor. Vtor in ea re testimonio hominum tuorum, qui dudum sibi epistulam traditam tabellarii uitio distulerunt. Volo igitur apud te seruatae amicitiae mihi constare rationem. Nam uehementer iniurium est ex alieno peccato naeuum uiolatae religionis adtrahere. Vale.

LV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Spe bonae ualetudinis mari uicina delegimus, sed necdum auras salubres uentis obluctantibus experimur. Hinc pigrior est matronae ad sanitatem recursus; cui si quid refectionis dies melior adiecerit, optatum de ea indicium non morabor. Vrbanis negotiis, ut insinuare dignatus es, inquies monitor securus inludit. [2] Alieno enim periculo res inefficax et copiae nocitura temptatur, ut cum uilitatis metus in angustias coegerit ciuitatem, tunc opum ualidis quaestum augeat auara uenditio. Hoscine homines arbitreris, qui plus amicis consilio nocent, quam inimicis odio obesse potuissent? Sed nos publico dudum opere perfuncti aliena sileamus. Dii meliora procurent! Neque enim gaudere dignum est, si qua mihi laus ex alterius errore proueniat. Vale.

LVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] In maximis quidem rebus, quid mihi studii atque amoris inpendas, frequenter aduerti; sed haec quoque crebri sermonis officia utpote ex intimo adfectu deprompta conplector; quorum adsiduitas cultum circa te meum pari lance conpensat, iucunditas uero tanta est, ut fatear me adloquio tuo potius incitari ad desiderium quam repleri. Ea quippe rerum omnium ratio atque natura est, ut cuncta, quae humanis sensibus blandiuntur, nequeant adferre fastidium. [2] Itaque cum soluendis atque agendis gratiis par esse non possim, facio quod solent inprobi debitores, qui adhuc alieno aere depressi cupiunt secundo nexu fenoris obligari. Quare etsi numerosae sunt litterae tuae, non ut ingratus sed ut muneris tui cupidus postulo crebriores. Facile autem conici potest, quam uicem conloquii otiosus ipse pollicear, cum ab occupato huiusmodi officium inpatienter exposcam. Vale.

LVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Diu domo abesse decreueram iucundumque otium cum familiaribus nostris in suburbano, cui Arabianae nomen est, exigebam. Sed quia fors uersat humana nec semper ex uoto destinata succedunt, praefecti litterae ruperunt otium meum, quae bonae spei sollicita miscebant. Speciatim praesentiam meam per ambiguum poposcerunt.

Non differo expectationem tuam. [2] Coacto in tractatu senatum commoneri sed et oblationem faciendam scriptis secretioribus indicauit. Nihil publicatum, nihil lectum est. Quantitas postulata aerarii excessit opulentiam. Re cognita uastum silentium cunctis stupor subitus imperauit. [3] Quo longius prodeunte, placuit in tempus aliud deliberanda produci, ne omitterentur absentes. Quamuis ipse dixerim Romae aut in proximis positos uel euocari debere uel consuli, quos non decet, ob eam cautionem futuram, ut statutis ordinis polliceantur adsensum. Habes omnem rem, de qua quid sentiam, satis nosti. Tibi etiamsi causa communis est, procul tamen abesse ad solacium proficit. Vale.

LVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Paulo ante litteras dedi, nunc reddo responsa; quia illis necessaria continentur, his salutatio sola praestringitur. Valemus, ut uerum est <ut> si tibi omnia prospere fluunt, scriptionis fide bonum mecum commune participes. Vale.

LIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Suburbanum praedium, quod uiae Appiae adiacet, incolebam, cum mihi litteras tuas in hoc missus exhibuit. Nosti rura quae loquimur, ubi magnas aedes in angustis finibus conlocaui. Hic dulce otium — si quid absque te dulce est — paulisper exegimus. Nunc Vestalis festi gratia domum repeto incertus, maneamne cum civibus, an rursus in uicina concedam. [2] Tu quid agere decernas — nam certe iusto diutius afuisti —, debeo cognoscere. Vocat enim te in curiam nostram diis auctoribus quamprimum candidati mei designatio, cui supra omnes ornamento eris, qui nos uel adfinitatis uel amicitiae officiis prosequentur. Vale.

LX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Vacui apud Neapolim soli quod mihi ex tuo adiacet, ut aedes nouas molirer, optaueram; tu mecum opera Lucullana partiris, et ne uerecundia refutet oblatum, negas tui iuris uideri, quod ego meum fateor non fuisse. Patere, ut saltem gratiam tibi debeam. Neque enim fas est mala fide me recuperare quod possum bona sumere.

[2] Adicis praeterea lenocinia, quibus morbum fabricatoris inrites: geminam porticum solido et incorrupto opere curuatam multis in longitudinem passibus explicari; uicina esse, quae construo, et paruo aedificationis negotio quod interuenit posse misceri. Quid laboras aduersum uerecundiam meam? Ego quoque facio, quod recusas: gratus sum muneri tuo. Sed uereor ne accedente sumptu, dum uetera nouis nitimur aemulari, intellegam maiora te uelle concedere quam me posse reparare. Vale.

LXI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Vt habitus et crinis indicio est, Serapammon litterarum peritiam pollicetur, cuius si se meminisset exortem, nunquam philosophis congruentem sumpsisset ornatum. Sed de hoc uestra aestimatio sit, qui talium rerum profitemini notionem. Mihi religio fuit non negare uerba poscenti. Facies rem morum tuorum, si ope atque humanitate fortunam peregrinantis adiuueris. Vale.

LXII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Postquam Gaudentio apparatori tuo indicem peracti a me itineris epistulam dedi, agens in rebus mihi adportauit sacras litteras spei et desiderio congruentes, quibus cognoscerem clare in aures publicas designationem consulatus mei debere proferri. [2] Quid igitur eximio animo tuo laetitiae plenus exoptem, nisi ut simili mox fruamur etiam de te gaudio. Quod spero dominum nostrum Theodosium uenerabilem cunctis et praecipue bonis solita in amicos dignatione facturum. Siquidem dignum est ut augustissimus honorum nostrorum patronus aequet dignitatibus quos scit mentibus conuenire. Vale.

LXIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Cresconio amico meo amorem tuum multa conciliant. Primo quod sacras litteras, quibus consulatus mei designatio tenetur, exhibuit; dehinc quod eum patria Africa non minus tibi quam mihi cara commendat. Cuius mores cum primo loco censere debuerim, malui tuo examini reseruare. Suscipe igitur, oro te, notum militiae uirum, qui se apicem felicitatis credit habiturum, si eum patrocinii tui splendor inluminet. Vale.

LXIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Exercet me quidem uotiuis ac felicibus negotiis praeparatio consulatus; sed ut litterae tuae frequenter indicio sunt, tua pro me cura praeponderat. Hortaris, mones, cogis, ut quidquid potissimi magistratus functio quaerit adcelerem, et cum sis meae exactor industriae, nihilominus omnia sollicitudini tuae uindicas. [2] Eritne tempus optatum, quo istam mentem paribus pro te officiis districtus aequiperem? Spero actutum florente re publica et propagato in aeuum domini nostri Theodosii principatu uirtutes tuas fascibus munerandas. Tunc epistularum stimulos non requiram nec expectabo monitorem. A te enim didici sponte suscipere quidquid pro fratre curandum est. Vale.

LXV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Adstipulatorem praeclara merita non requirunt; siquidem uirtus sua luce conspicua auersatur auxilium commendationis alienae. Ergo cum dominum et fratrem meum Licinium celebrem fecerit ad normam ueteris disciplinae gubernata res publica, quid potest ei dignitatis adicere priuata laudatio? Hac igitur praetermissa parte, optimae in amicos fidei ac diligentiae uirum praecelso animo tuo opto sociare; non quod iudicium tuum serum atque difficile sit ad colligenda ingenia et explorandas uoluntates bonorum, sed ne breuis inter uos usus et festinata discessio neget iustum tempus examini. Vale.

LXVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Si amicitiae semper ratio deposcit ut mutua negotia alternis iuuemus officiis, quanto inpensior utilitatibus propinquorum cura debetur, quorum nobis bona et aduersa communia sunt! Quid quod saepe causae bonitas cohortatur ut quod debemus generi, tribuamus promptius aequitati? [2] Quae me non minus pro Illo quam necessitudo commouit, ut ipse etiam conperto ex relatione Victoris spectabilis uiri negotio iudicabis. Nam quo res notior fieret, publicae epistulae malui exempla sociare, ne quid fiducia dicere per gratiam iudicarer. Nunc, si tibi uoluntas mea cordi est, praesta huic quaestioni maturam securitatem, quam pro iustitia etiam me silente deferres. Vale.

LXVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Parua est commendatio scriptorum meorum, si Leontium familiarem meum innocens uita bonis quibusque conciliat. Suo igitur praeditus merito commendationis adminicula non requirit, et tamen abstinere non debeo tali genere litterarum, magis ut amicitiae satisfaciam, quam ut ei aliquid opis conferam. Tu tamen pro dignatione qua clarus es, facito nouerit gratiam sui meo quoque nomine esse geminatam. Vale.

LXVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Breuem necesse est esse sermonem, qui properanti repente committitur. Quare et officio satis est et breuitati temporis congruit, ut circa te salutationis honore perfungar. Vicissitudinem uero efflagitare non debeo, quam mihi arbitror a uiro amicitiae seruantissimo etiam sine admonitione referendam. Vale.

LXIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Vt silere non possum, quotiens stilum inuitat occasio, ita si desit causa longioris adloquii, seriem paginae stringo conpendio. Loquax enim copia est, quae in re usitata atque sollemni uerborum redundat eluuie. Haue igitur dico et uicissim peto, ut me prosperorum tuorum indicio munereris. Vale.

LXX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Humanitatis interest commendationem deferre poscentibus, in Zenobio autem talis officii causa propensior est, cum sit familiaris meus atque ideo illi debeatur potius quam praestetur adfectio. Huic patrocinium tui cupio prouenire. Nam primum est ut meo suffragio diligatur, secundum erit ut sua honestate conplaceat. Vale.

LXXI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Considerans quid mihi amoris digneris inpendere, arbitror Cyriaco domestico meo has litteras profuturas, quibus quaeso ut commoditatem eius prompto fauore respicias. Vale.

LXXII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Vir clarissimus Honoratus cum primis mihi uitae honestatisque conplacitus est. Credo iudicium meum tibi aspernabile non uideri. Id si ita est neque me opinio frustratui habet, futurum reor ut ex praerogatiua istius testimonii ad familiaritatem praeclarae unanimitatis tuae quasi tibi etiam sedulo spectatus accedat. Vale.

LXXIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Delectat eos frequenter adfari, quorum animum mei amantem documentis habeo conprobatum. Cape igitur litteras meas, quas ideo libenter emitto, quia religionis tuae uicissim pascor adloquiis. Quae res acuere debet ad officia promptiora, cum ad incommoda fenoris largior usura respondeat. Vale.

LXXIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Valentinianus protector dudum patrocinio culminis tui per me traditus atque commissus domesticis occupationibus adtinetur atque ideo magnopere poposcit obeundum sibi aliquod negotium per suburbanas prouincias impetrari. Quare, decus nostrum, familiari meo desideratum munus excude aut impetra commeatum, quo possit a militari nota sub hac impetratione defendi. Vale.

LXXV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Cum in iudicio praefecturae famosa causa penderet, Dyscolius, qui furti detulerat actionem multosque nostri ordinis uiros criminatione perstrinxerat, occulte cum reis inita pactione non sine disceptatoris inuidia, elusit examen. Ad huius inuestigationem missus apparitor si praetorianorum adminiculum sortiatur, procliuior ei facultas retrahendi accusatoris eueniet. Interest igitur publicae disciplinae simulque ad famam pertinet cognitoris, ut eum summo studio conquisitum reduci in iudicium sub custode praecipias, ne innocentiam senatorum obnoxia rumoribus suspicio decoloret. Vale.

LXXVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Amor tuus in Domitium notus et ualidus ademit mihi commendandi eius laborem, pro quo hoc tantum dixisse suffecerit, mihi quoque eundem prisca familiaritate coniungi. Quae res illi incrementum patrocinii tui, ut spero, praestabit. Probabiliorem quippe eum tibi faciet communis similitudo iudicii.

[2] Interea nos ursis saepe promissis et diu speratis sub ipso articulo muneris indigemus. Vix enim paucos catulos maceratos inedia et labore suscepimus. Et de leonibus fama conticuit, quorum aduentus posset efficere ut ursorum defectum congressio Libyca repensaret.

[3] Vnciam panis malitiose et temere restitutam spontanea uoluntas populi redegit in copiam conditorum. Tuta igitur omnia atque secura sunt, quae animum tuum iure mordebant. Atque utinam sollicitudines quaestorias par successuum felicitas mitigasset! Vale.

LXXVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Editioni muneris nostri et usitata a te et insolita conferuntur; ita omnia ad conciliandum quaestori nostro plebis fauorem et sollemnium rerum largus et nouarum repertor excogitas. Vt nunc septem Scotticorum canum probauit oblatio, quos praelusionis die ita Roma mirata est, ut ferreis caueis putaret aduectos. Ergo et huius rei causa et praeterea munerum ceterorum, quantas maximas possum tibi gratias ago, licet in his, quae studiose fratribus pro magnitudine animi tui tribuis, beneficium te non putes praestare sed sumere. Vale.

LXXVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Pars hominum conpendiis et quaestibus gaudent, me uotiua delectat expensio. Itaque auidus ciuicae gratiae quaestoriis filii mei sumptibus studeo aliud genus largitatis adicere, ut curulibus stabulis urbis aeternae etiam quina mancipia largiamur. [2] Et quoniam seruorum per limitem facilis inuentio et pretium solet esse tolerabile, quam maxime te deprecor, ut per homines strenuos uiginti iuuenes praedicto negotio congruentes iubeas conparari. In quam rem <...> solidos ad te misi habita aestimatione hominum, quorum non forma sed aetas et sanitas eligenda est. Vale.

LXXIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Fratri nostro Andromacho omnes bonae artes familiares sunt, sed prae ceteris fides, qua spectatus mihi tuum quoque optat iudicium demereri. Itaque dum te expetit, iter inbecillis graue gracilitatis suae oblitus intrauit. Haec illi maxime fuit causa pro uiribus, ut solet plerumque animus spe et gaudio morbum leuare. [2] Aduertis igitur, quam prompto et patulo amicitiae sinu receptandus sit, qui tui desiderium ualetudini suae praetulit. Quid plura? Adpetendus tibi foret, nisi te sponte sequeretur. Ergo adcurrenti religiosam manum porrige, ut qui te nouit uirtutibus superiorem, communitate parem sentiat. Vale.

LXXX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Commendatum mihi a fratre meo Hilario uirum deuotissimum Titianum quo alio possum beneficio munerari, quam ut eum sancto pectori tuo non aspernandus precator insinuem? Et spero petitioni meae cessuram facilitatem, quando eo studio atque proposito es, ut instar gratiae habeas, si tibi probabilis amicus accedat. Vale.

LXXXI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Filius noster Symmachus, peracto munere candidato, offert tibi dona quaestoria et ceteras necessitudines nostras pari honore participat. Quaeso igitur ut eius nomine diptycha et apophoreta suscipere dignemini, qui apparatui eius plura et praeclara tribuistis. [2] Praeterea domino et principi nostro, ad referendam largitati eius sedulam magis quam parem gratiam, auro circumdatum diptychum misi. Ceteros quosque amicos eburneis pugillaribus et canistellis argenteis honoraui. Tuae igitur potestati tuoque arbitrio committo, ut opportune singulis, quae missa sunt, offerantur. Vale.

LXXXII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Multi a me conciliationem litterariam poposcerunt, sed quorundam meritis, aliorum precibus parem gratiam dedi. Nec tamen uereor ne tibi ciuium ignota distinctio sit iudicium de his commune recolenti. Dabis igitur in quibusdam uerecundiae meae ueniam, quae cessit orantibus, sequeris autem quod scis de singulis utrumque sentire. [2] Puto, ex his uerbis, quo in numero filium nostrum Attalum spectabilem uirum censeam facile dinosci. Namque ista libera et aperta discretio ei tuto credita est, qui non fuit in parte cogentum. Quare tuo ac meo nomine amicitias adcurrentis amplectere, ut huic in fructu sit cultus bonorum, prauis dolori, quod dissimiliter diliguntur. Vale.

LXXXIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Iampridem domino et fratri meo Alypio comitatum sacrum uisere atque adire cupienti sera quidem occasio sed laeta successit, ut eum consul accires, et ideo in conspectum tuum alacer occurrit, ut beneficiis uotiua reddat officia et sancti animi tui fretu nubem inuidiae superioris abstergeat. Quod illi arbitror ex uoto esse cessurum. Neque enim famae eius aliquid deesse patieris, qui securitati cuncta tribuisti. Vale.

LXXXIV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Recte et probabiliter iudicasti fratrem nostrum Tatianum spectabilem uirum consulatui tuo interesse debere; siquidem aequitas postulabat ut uoti sui uoluptate frueretur. Nulli unquam nostrum tui amore cessit, quin immo semper primas sibi erga te partes obseruantiae uindicauit. Itaque testem alium non requirit. Scit enim sibi plus esse loci apud tuum animum, quam posset meo sermone conquirere. Relinquo igitur eum fiduciae suae, quia nihil potest esse cumulatius, hoc tantum subicere contentus me quoque tibi eius nomine, si quid gratiae ceperit, obligandum. Vale.

LXXXV. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Facile in fratrem nostrum Helpidium ad proficiscendum traxisset adfectio, nisi contra me unici cura retineret. Tantum quippe est in eo sinceritatis atque dulcedinis ut illi solae necessitudines praeferantur. Hunc ita spectatum mihi atque coniunctum iussis tuis negare non potui, quia in talibus causis maior apud me cedendi uoluptas est quam fruendi. Suscipe igitur amantissimum nostri eo animo quo rogasti, et aestima de gaudio aduentantium, negari a te non oportere residentibus, quod praestatur accitis. Vale.

LXXXVI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Peregrinari mihi tecum uideor, si quando cursus ac recursus tuos luculentus narrator insinuas. Ita cogitationes nostras religione adlicis et nitore sermonis inluminas, ut quidquid explicat adfatus tuus, id noster quodammodo uisat adfectus. Pro qua re firmam ualetudinem tuam tenemus reditumque felicem uotis iugiter conprecamur. [2] Nam qui amorem in nos tuum aequiperare non possumus, soluimus uotis quod nequimus officiis. Salue igitur, mi domine inimitabilis, nosque et generaliter cum ceteris, ut nunc facis, et speciatim cum carissimis, ut solebas, his muneribus oris ac pectoris tui benignus inlustra. Vale.

LXXXVII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Vox iuris et legum est bonae fidei contractum non posse rescindi. Huius sententiae executionem frater noster Helpidius optat adipisci, cui post uenditionem Hispaniensis praedii sui partem pretii emptor abiurat, cum ad soliditatem transcriptae in nouum dominum possessionis cuncta ex more celebrata sint. Haec summa est postulati, quae meis quidem uerbis sed illius meritis adiuuatur, ut aequitate, qua clarus es, aut pudorem refragantis priuata obiurgatione confundas, aut contumaciam frangas publici auctoritate iudicii. Vale.

LXXXVIII. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Et honore tui, quo nunc auctus es, et continuo in me amore delector. Volo igitur ut communia pignora curae mihi esse non dubites, quae magis merita tua quam scripta commendant. Supererat, ut adsiduum stili tui munus exposcerem; sed redundantis est operae bona spontanea postulare, ne meus stilus extorquere uideatur quod tui animi spondet humanitas. Vale.

LXXXIX. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Paulo ante litteras dederam, sed debitam tibi salutationem geminare non piguit. Namque amor officiorum modum non tenet. Praeterea notitia commeantium postulauit ut commendationi eorum pagina adiecta proficiat. Responsa non postulo, securus praeclari animi tui qui mihi sine admonitione sermonem uoluntarium pollicetur. Vale.

XC. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Semper mihi auctor es ingentium gaudiorum; at nunc supra uota processit quod me expetendi plane et exambiendi uiri familiaritate decorasti. Neque hoc suspicione coniecto. Nam Patricii sermo fecit indicium diligentiam in me suam te praesule prouocatam; quare cum ceteris benefactis tuis etiam hic titulus procedet in numerum, qui solus quamlibet uoti auaritiam possit explere. Vale.

XCI. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI

[1] Quotiens parentum beneficiis obligamur, necesse est ad heredes nexum debiti pertinere. Ad filium meum Senatorem praeclarum atque ornatissimum uirum pertinet praefata generalitas; cuius pater, omnibus rebus inlustris et mihi eximia ueneratione recolendus, plurimum domui meae honorificentiae et religionis exhibuit. Cuius ego deuinctus officiis, filio opto persoluere quod de parente contraxi. Sola autem me potest magnificentia tua contractu gratiae liberare, si posteritatem eius adiuuerit, praecipue in his rebus quae iustitiae patrocinio fulciuntur.

[2] Siquidem queritur agros suos contra iudicatum uestrum magna parte mutilari. Graue hoc et inpetibile posset uideri, nisi etiam consensus partium frustrationibus luderetur. Minus est enim alienam sententiam spernere quam a propria discrepare. Est igitur in manu tua in tam absoluto et probabili petitionis genere seruatis legibus et aequitatis intuitu aliquid etiam meae deferre personae, cuius interuentum fastidio longae litis, non diffidentia negotii postulauit. Vale.

LIBER TERTIVS

AD IVLIANVM RVSTICVM

I. SYMMACHVS IVLIANO

[1] Ruri hucusque obuersatus, postquam me ad urbanam sedem recepi, repperimus optabilem litterarum tuarum salutem, quae post diuturnum silentium tam multum apud nos gratiae et honoris habuerunt, ut in his sola breuitas displiceret. Nam ieiunas aures meas et praeclari eloquii tui satis superque sitientes adfatus largior debuit uberare. Et mihi quoque curae fuit artare paginam limite parciore, ut te, mi frater, scribendi talione morderem, quamuis ita mihi sim conscius arentis infantiae, ut quantum doloris accipio, cum breues epistulas sumo, tantum tribuam beneficii, cum pauca respondeo. Vale.

II. SYMMACHVS IVLIANO

[1] Ruri positus uectigal tibi sollemne dependo. Nullum enim tempus esse patior ab hoc munere feriatum, nec locorum intercedente diuortio in obliuionem familiaritatis adducor. Qui si me uicissitudinis stimulo faceres promptiorem, numquam profecto linguam desidem continerem. Et tamen enixe meum fungor officium, nec cessationis transducor exemplo, atque hoc silentium tuum difficultatibus publicae occupationis adscribo, quia satis est mihi ad amicitiae fiduciam, quod me credo redamari. Vale.

III. SYMMACHVS IVLIANO

[1] Hunc scribendi morem superstitio uetusta constituit, ut ad peregrina digressi priorem sibi locum uindicent cum absentibus conloquendi; sed adfectus morae impatiens scribendi uices religione mutauit. Itaque rupta lege reticendi sermonem tuum festinatione praeuenio, adiciens sedulae salutationis officiis commendationem uiri inter optimos quosque numerandi, quem dudum a parentibus clarum et aulicae dignitatis splendor excoluit et amplissima curia non accepit ut nouum sed recepit ut debitum. [2] Quae tamen in fratre nostro Philippo secundo loco et honore censenda sunt, quia plus habet laudis in moribus magisque probitate conspicuus est, quam fortunae muneribus gloriatur. Plura dicerem, si aut pudor eius sineret aut prolixa laudatio epistulae conueniret. Certe illud spondeo, multa eximietatem tuam coram in eo reperire posse, quae tacui, nulla ex his desideraturum esse, quae scripsi. Vale.

IV. SYMMACHVS IVLIANO

[1] Decet ut litteras meas frequenter efflagites, nec tamen conuenit, ut de silentio graue quidpiam suspiceris. Oblitum me tui, quod in hanc diem silueram, censuisti. An ita uel mei animi fides rara est uel tui meriti angusta momenta sunt, ut huic de me opinioni locus esse debuerit? Quare amicitia communis plus accepit iniuriae ex tua suspicione quam ex silentio meo. Minus est enim necessitate officium deserere quam uoluntate praepropera iudicare. [2] Putas me sollemni genere defensionis leuare peccatum: «Diu afui, longa otia in secessu ruris exegi, tabellarii defuerunt». Haec etsi uera plerumque sunt, tamen adsiduitate detrita in inuidiam mendacii reciderunt. Meae occupationes ab usu remotae nihil mediocre protendunt, cuius rem familiarem noua incessit adfinitas contra rationem legum felicitatem temporum consensum parentum pacta maiorum. Sed reprimam me neque his querellis ulterius inmorabor, quas tabellarius, si ueritati amicus est, explicabit. Ita fiet, ut et tibi cognitio gestorum plena proueniat, et ego excusationem meam potius indicasse uidear quam dolorem. Vale.

V. SYMMACHVS IVLIANO

[1] Aiunt qui callent rhetoricam disciplinam, nihil esse controuersiae, ubi eadem partium iura sunt. Imaginem propositae rei postulas? Mitto decantatas meditationum iudicialium fictiones et inania simulacra causarum: uel haec nostri silentii diuturnitas materiae talis exemplum est. Obicies mihi dissimulati officii neglegentiam: in te haec refertur oratio. [2] Ergo quia pares sumus, dulce conludium est, ut cum altero neuter expostulet. Veniam cum dederis, impetrasti. Sed cur aequis tecum condicionibus ago? Iam melior mea causa est, qui prior emendo utriusque delictum? Videro quae tua futura sit in referendo sermone curatio. Ego in uiam reduxi amicitiae nostrae fortuitum stuporem, neque ex ea re adfecto mihi gratiam. Satis mihi laudis est inuidiam silentii diluisse. Vale.

VI. SYMMACHVS IVLIANO

[1] Solet quidem aegritudines animi ratio mitigare, sed fortunae nostrae tantum uulnus est, ut ei ne tua quidem delenifica et suada facundia cicatricem possit obducere. Fors fuat an dies longa quandoque hebetet laxatum dolorem; siquidem malis omnibus finis de tempore uenit. Interim frigent uerba solantium neque aures adplicat consiliis bonis surdus ex iniuria animus. [2] Tertius hic mihi de optimis fratribus luctus est. Post tot miserias quis me non putet edidicisse patientiam? At ego, quanto inbecilliores nos iste casus inuenerit, magis doleo. Nunc et illa crudescunt, quibus stuporem diuturnitas fecerat. Ictus enim nouissimus etiam ueteres plagas dolore rescindit. [3] Nec ignoro multa inuicti animi exempla posse referri. Pericles amissis recens liberis uenit in curiam: sed patria causa cogebat; Anaxagoran physicum grauis de filio nuntius a disputationibus non retraxit: sed philosophiae deferebat calamitatis suae neglegentiam: M. Horatius morte pignoris sui cognita cadauer efferri iussit: sed hac constantia esse debuit qui Capitolium dedicabat. [4] Vides qui mihi sit animus; et tamen uita ducenda est. Amor enim lucis a natura datus fulcit infirmitatem doloris. Paene praeterii quod inter prima fuerat conlocandum. Cumulatissimas gratias ago, quod Proiectum familiarem nostrum auulsum contubernio tuo meo solacio deputasti. Ex hoc intellego quanta necessitas fecerit, ne uenires. [5] Ego tamen, qui te ipsum uidere non potui, uidi animum tuum, cui satis non fuit medicinam fortunae nostrae per epistulam facere. Addidisti enim quandam legationem quae sui adsiduitate uim mali frangeret, quia noueras solacia litterarum cum lectione finiri. Progressum in laudes tuas uidimus, cum ipse religionem magis ad conscientiam referas quam ad gloriam. Ergo habeat modum sermo, quem numquam circa te habebit adfectio. Vale.

VII. SYMMACHVS IVLIANO

[1] Arbitrum te adsumo ineptiarum mearum. Cape, si quid ab re publica uacas, oratiunculam nostram cuius edendae fiduciam mihi fauor ciuium dedit. Nam spes saepe alitur exemplis, et placiturum esse praesumimus, quod aliis iam placuisse gaudemus. Nunc tuarum partium erit respondere, cum legeris, an debuerit me senatus animare. Certe mihi duci uitio non potest, quod tam bene de tuis auribus speraui, quam simpliciter priorum suffragiis credidi. Vale.

VIII. SYMMACHVS IVLIANO

[1] Nuntium tibi reditus mei, cumprimum fida patuit occasio, exhibere non differo; scio enim te prospera quaeque de nobis uelle cognoscere. Mihi quoque par cura est de salute atque actibus tuis laeta et optata noscendi, atque ideo dignaberis, quotiens fors dederit facultatem, officia circa nos mutuae adfectionis implere. Vale.

IX. SYMMACHVS IVLIANO

[1] Tanta animi uoluptate sumpsi litteras tuas, quas mihi post longum silentium detulisti, ut me fatear querellae prioris oblitum, quia memoriam praeteritae intermissionis antiquauit gratia recentis officii. Deinceps, si tibi cordi sum, frequenter operam scriptionis admitte uicissitudine remunerandus et sermonis et amoris. Vale.

AD NAVCELLIVM

X. SYMMACHVS NAVCELLIO

[1] Expectas a me litteras largiores. Delector iudicio tuo; laus enim est ingenii, cum desideratur ubertas. Sed uelim tibi uerborum copiam displicere. Nam quid agat, quo se uertat, ubi inmoretur cassa rebus oratio? Odi in paruo corpore longa uelamina. Illa uestis decenter indutui est, quae non trahit puluerem nec in humum demissa calcatur. Scribe ergo aliquid, quod rescribendo producam; quamquam religione decipior, qui tibi uberes epistulas audeo polliceri. Videro, quis sit futurus euentus sententiae tuae. Tu memento non electionem me tibi sed copiam spopondisse. Vale.

XI. SYMMACHVS NAVCELLIO

[1] Sumpsi pariter geminas litteras tuas Nestorea, ut ita dixerim, manu scriptas, quarum sequi grauitatem laboro. Trahit enim nos usus temporis in plausibilis sermonis argutias. Quare aequus admitte linguam saeculi nostri et deesse huic epistulae atticam sanitatem boni consule. Dignum est ut haec ipsa apud te culpae confessio prosit mihi ad ueniae facilitatem. [2] Quodsi nouitatis inpatiens es, sume de foro arbitros, mihi an tibi stili uenia poscenda sit. Crede, calculos plures merebor, non ex aequo ac bono, sed quia plures uitiis communibus fauent. Itaque, ut ipse nonnumquam praedicas, spectator tibi ueteris monetae solus supersum; ceteros delinimenta aurium capiunt. Stet igitur inter nos ista pactio, ut me quidem iuuet uetustatis exemplar de autographo tuo sumere, te autem non paeniteat scriptorum meorum ferre nouitatem. [3] Non silebo alterum munus opusculi tui, quo priscas res publicas cuiusque nominis ex libro graeco in Latium transtulisti. Arma a Samnitibus, insignia ab Tuscis, leges de lare Lycurgi et Solonis sumpseramus: tuus nobis posthaec addidit labor peregrina monumenta quae iam sui nesciunt. Nunc uere civitas nostra populorum omnium parens facta est; docere enim singulas potest antiquitates suorum. Ipsa uero per se materia digna laudari quanto uerborum stellatur auro? Nescias cultu an rebus magis uoluminis honor gaudeat. [4] De mea aegritudine nequaquam te rumor fefellit, sed iam — modo mihi uenia dicti sit — conualescentiae portus aperitur. Carminum tuorum codicem reportandum puero tradidi, et quia eglogarum confusus ordo est, quem descripsimus, simul misi, ut et correctio a te utrique praestetur et aliorum quae nunc pangis adiectio. Vale.

XII. SYMMACHVS NAVCELLIO

[1] Si tibi haec una, ut ais, frequentandi stili causa est, ut a me uicem sermonis excudas, magnum silentii nostri in litteris tuis pretium est. Vide igitur ne me ualidus a scribendo reuocet fructus tacendi, quia si saepe respondeam, fortasse plura remittes ut iam uictor optati. Mane ergo in proposito adsiduae scriptionis etiam post epistulam meam, quamuis malim reditum tuum quam paginas impetrare. [2] Sunt quidem illae Tulliano segmentatae auro, sed de praesentibus amicis bona plura sumuntur. Ipsa etiam uerba melius ex oris fontibus fluunt quam mandantur textis papyri. Quin ergo eluctatus longi otii cariem Caelium nostrum reuisas. Sat temporis Spoletio datum, bonae urbi et optimorum ciuium matri, intellegenti tamen quod nostrae curiae uiros usucapere non possit. Vale.

XIII. SYMMACHVS NAVCELLIO

[1] Binas ad me litteras pedisequus tuus detulit: fraudis arguerer, nisi totidem reddidissem. Vtrisque te rediturum Romam, si per annos liceat, spopondisti. Saepe numero idem scripseras; nihil iam moror syngraphas tuas. Iterare promissum fallaciae meditatio est. Scio lentos ad capessendum laborem senes fieri, sed quia crescunt uitia cum tempore, ingratis mihi adtrahendus, priusquam iustiorem ueniam faciat longior dies. [2] Nullam certe Nestor tertio aeui sui saeculo militiae uacationem poposcit, nec Achilli excusauit aetatis suae frigus senex monitor. Et certe haud multum itineris interiacet. Spoletium suburbanitas nostra est. Dum carmina tua ruminas, dum epigrammata oblatis lucis aut amnibus facis, fallitur doctis cogitationibus sensus laboris. Vale.

XIV. SYMMACHVS NAVCELLIO

[1] In meo aere duco, quod te adornare optatum reditum nuntiasti. Sed male metuo ne hoc studium tui negatio habitationis impediat; quam peto ut in bonam partem uoti erga te mei certus accipias. Deos enim facio testes has domus quarum alteram postulasti iamdudum a me hospitibus esse decretas. Quaeso igitur ut sacramento commodes fidem, qui uel animo tantum meo credere debuisses, et in aedes tuas festinus recurras. Siquidem domus, quae tibi prius ambitioso per aetatem iuuentae et habitanti cum liberis satisfecit, senilem moderationem distributis in alias domus filiis non debet offendere. Vale.

XV. SYMMACHVS NAVCELLIO

[1] Petis ut respondeam: litteris meis denuntiatio ista certaminis est. Sed unde mihi quamquam procedenti in annos graues senile illud et comicum quo tu ueteres aemularis? Nec tamen defrudet uoluntatem tuam stili mei desperatio. Quis enim pudor est uinci post confessionem? Illud quoque me ad rescribendum coegit, quod timui cessationis exemplo quandam tibi silentii formulam dare plusque in me rediturum fraudis aduerti, si tua offensio imitaretur tacentem, quam si ausus meus superiorem. [2] Aestimabis ipse quanto hoc tui amore aduersum uerecundiam meam fecerim. Interea, quod uales dulce est, quamuis adieceris cauto esse opus ne forte reditum nostrum aeui tui subita praeuortant. Nolo annos ad calculum uoces: fiducia salutis in uiribus est. Quas cum uitet expendere tutela morum tuorum, spera confecturos deos ut maneas uitae integer in metas quas ueterum definitio dedit saeculo. Vale.

XVI. SYMMACHVS NAVCELLIO

[1] Fortasse arguas diuturnum silentium meum. Nolo adplices hanc moram neglegentiae. Continuatio enim longi itineris obstitit. Tandem Formianum litus accessimus, quod mihi esset acceptius, si una loci istius uoluptate frueremur. Sed quia hoc per annos et ualetudinem tuam non licet, edoceri saltem mutuis litteris peto quantum corpusculo uigoris adieceris. Inesse enim tibi temperantiam ceteraque tuendae senectutis praesidia non ambigo. Vale.

AD GREGORIVM

XVII. SYMMACHVS GREGORIO

[1] Habeo expostulandi tecum probabiles causas, quandoquidem pontificio litterati honoris auctus nullum mihi indicium communis gaudii praestitisti. Sed nolo primas litteras meas felle obiurgationis imbuere, ne animum tuum contrahant amara sermonum. Quare decedo querimoniis et tecum hanc ueniam sic paciscor, ut in reliquum pensi habeas amicitiae diligentiam. [2] Sit inter nos frequens honesti usus officii, sint adsiduae scriptorum familiarium uices. Quippe tacita concordia instar odiorum est. Ideo litteras adfabra rerum uel natura uel industria peperit, ut numquam muta esset adfectio, et si quando absumus, linguae ut operam fungerentur signa uerborum. Haec in praesentia satis dicta sunt; opto deinceps materiam mihi ad respondendum dari gratia muneris tui non dolore fastidii. Vale.

XVIII. SYMMACHVS GREGORIO

[1] Abundas quidem naturae bonis et ingenii facultatibus, sed continui silentii culpam tibi quoque purgare difficile est. Quid enim uel ex uero uel ex commenticio dici potest? Itinera me, inquies, longa tenuerunt: sed saepe cessatum et aliquando peruentum est; uigilem operam publicis rebus inpendo: sed uicibus otii negotium omne distinguitur. Restat, quod minime uolo, ut fatearis amicitiae neglegentiam. [2] Nam officia si plerumque deseras, occupatio est, si semper, obliuio. Irasci me putas? Hoc si fieri posset, facerem. Inludis ergo patientiae meae? Atqui intellegas aequum animum maiore pretio munerandum. Indignius laeditur quem religio non permittit offendi. Et certe interfuit sollicitudinis tuae exerere aliquid uerborum familiarium, cum mihi de scriniis tuis profecta delegaretur oratio. De qua te interim suspensum tenebo tum demum tibi iudicii publici facturus indicium, cum exoraueris, cum merueris, et quia tanti litteras tuas duco, cum scripseris. Vale.

XIX. SYMMACHVS GREGORIO

[1] Diuturnitatem silentii aliquando rupisti, sed mehercule frequentibus inpulsus officiis; ego tamen non minore adficior gratulatione, quam si litteras sponte tribuisses. Germani mei uicaria potestate gaudeo, tamquam mihi decus honoris accesserit. Vestro quoque in eum fauore delector, tamquam aliquid ipse praestiterit. Cum quo inlustrem uirum Syagrium fides certa est operam bonae frugis adnisum. Quod eo ad te scribendum putaui, ut gratiam nostram adsertor sedulus exsequaris. Vale.

XX. SYMMACHVS GREGORIO

[1] Elegisti materiam proniorem. Adcommodatior est enim querellae oratio humana quam gratiae. Qua causa factum puto, ut me taciturnitatis incesseris, cum perpetem curam dandae et reddendae salutis adnitar. Quod quidem me libente fecisti. Nam qui alteri culpae ducit officii neglegentiam, pollicetur de se operam promptiorem. Expostulatio igitur tua instar est sponsionis. Non meditabor noua uerba, non excogitabo sententias: si peccatum silendo contraxeris, tuis tantum litteris argueris. Vale.

XXI. SYMMACHVS GREGORIO

[1] Vellem te legato uti apud optimum consulem purgandae atque excusandae absentiae meae, si scirem quod tu mihi in ea re primus ignosceres. Nam cum amorem uestrum cogito, uereor ne ut me aeque ambo diligitis, ita similiter arguatis. Quis igitur mihi huius causae defensor adhibendus est? Fortuna scilicet mea cuius ut misera ita iusta purgatio est. Neque enim fas sinit laeta officia obire lugentes. Fortasse etiam uestram hilaritatem mea tristitudo contraheret; siquidem semper fieri amat, ut habitum mentis de amicorum ore ducamus. Quare ignosce, quod desumus, et apud egregium uirum consulem faue absentiae meae. Cuius honore gloriari nostrum est, auspiciis interesse felicium. Vale.

XXII. SYMMACHVS GREGORIO

[1] Tantum tibi suppetit uber eloquii, ut prioris silentii ueniam cum praesentis facundiae laude merearis. Quae enim pars litterarum tuarum uel inuentionum prudentia caruit uel nouitate sensuum uel antiquitate uerborum? Cum igitur tibi supellex larga non desit, innitere, quaeso te [ut non minus religione quam oratione probatus habearis], ut sicuti oratione mirabilis es, ita religione lauderis. Faciet hoc crebritas epistularum tuarum, quae non solum tibi parabit gratiam, uerum etiam me faciet promptiorem. Vale.

AD MARINIANVM

XXIII. SYMMACHVS MARINIANO

[1] Nos hic in otio rusticamur et multimodis autumnitate defruimur. Nam postquam doliis noua uina commisimus, quae calce et prelo subacta fluxerunt, trapetis teritur baca Sicyonia, ut praecox olea in usum oliui uiridis mulceatur. Interea loci ferarum domus indago sollicitat, ut incertus agricola in officia diuersa discurrat. Alii scalis ad arborum summa perrepunt; plerique condita musta defaecant; nonnulli aprorum odora uestigia canum sagacitate disquirunt. [2] Sed haec omnia, si nobiscum ageres, plus placerent. Tenet te eruditio Scaeuolarum, dum forenses rabulas peruigil doctor instituis. Quare accurre perniciter, ut feriarum reliquiae laboris fastidium tergeant, uel certe, si tibi ergastuli istius amor tantus est, adesto inpiger, ut ad docendum promptior reuertaris. Vale.

XXIV. SYMMACHVS MARINIANO

[1] Quod fortunae tuae pollucibiliter floruerunt, meum conpendium, quando ita animatus sum, ut amicorum prospera meis commoditatibus externa non arbitrer. Et re uera quotus quisque homini dies laetus est sua tantum secunda numeranti? Latius gaudet, qui et alterius bonis pascitur. Qua me igitur gratulatione adfectum putas, cum tibi comperi iugales deos matrem familias copulasse atque ex ea filiolam tempestiuo dedisse prouentu? [2] Nam, ut scis, interuallo maris atque terrarum, quo distinemur, non prius coniugem tibi quam subolem accessisse cognoui. Quippe unis litteris et nuntium filiolae recens editae et nuptialem sportulam detulisti. Quae quidem bona tibi dispertita temporibus acciderunt, sed meum pectus pariter ingressa sunt. Cedant gaudia diuisa coniunctis; uberiorem mihi fructum praestitit mora. Iam non queror, quod epistulae tuae serae sunt: iucunda dilatio est, quae simul bona plura restituit. Vale.

XXV. SYMMACHVS MARINIANO

[1] Plenae atque inueteratae inter nos amicitiae nihil adici posse credideram; inuenisti tamen, quo perfectam diligentiam tui in fastigium tolleremus. Amabili enim fiducia usioni tuae praebenda mandasti, quae peregrinatio hiberna poscebat. Tu uero abundas omnibus, sed studio dandi beneficia excogitasti causam petendi. Sed dedisse te ex hoc gratiam satis constat, quia plus accepit, de quo aliquid sibi alterius amor uindicat. [2] Vno tantum lapsu — fas sit dicere — amica uindicatio claudicauit, quod remunerandum me de Gallaecia polliceris, ubi ad patrium larem ueneris. Noluissem constantiam boni facti in haec trepidae uerecundiae uerba descendere. Sed praetereo laudatae epistulae leuem fascinum; neque enim me tantae gratiae obligatio sermonum esse interpretem sinit. Cur autem multa loquimur parua missuri? Descriptio tradendarum tibi uestium secundam paginam tenet. Quid de mediocritate earum sentias, ipse uideris, qui hiemi magis quam cultui apta indumenta uoluisti. Vale.

XXVI. SYMMACHVS MARINIANO

[1] Securus, ut uideo, scribendi ad me uices neglegis; scis enim tibi istiusmodi culpam sine talione cessuram. Quotiens tibi minatus sum par silentium, si a litteris temperasses? Vincor tamen adfectione et delector tali mendacio meo. Ex quo intellegere potes quam constanter te diligam, qui tam inconstanter irascor. Vale.

XXVII. SYMMACHVS MARINIANO

[1] Desideratas mihi litteras sero hominis mei aduentus exhibuit, quae nobis gratum admodum salutis tuae indicium praestiterunt. Atque utinam facilitas commeatus copiam daret frequentioris officii. Vale.

XXVIII. SYMMACHVS MARINIANO

[1] Expectatae mihi tuae litterae contigerunt, quibus promptior ad uicissitudinem reddar officii. Nec mireris quod tibi sermo noster sero tradetur, cum aliquid occupationes sibi uindicent, nonnumquam desit facultas, tabellariorum quoque neglegentia susceptam operam plerumque frustretur. Desine igitur animum nostrum epistularum celeritate metiri, cum rebus potius quam uerbis spectetur adfectio. Vale.

XXIX. SYMMACHVS MARINIANO

[1] Factum nuntias, quod spe et opinione ante percepi, ut tibi amicitiam bonorum primus congressus aperiret; namque hoc nobis et tui mores et illorum iudicia promiserant. Facile enim probitas delata ad uirtutum arbitros placet. Verum ista pars gaudenda mihi potius quam producenda est; illud mallem latius praedicare, si aequaret oratio rei magnitudinem, quod uestimenta de nobis usui tuo uindicas. Nihil hoc amore sincerius; scias fiduciam de simplici adfectione surgentem genus esse uirtutis. Sed quid ego huic puritati dignum rependam? Stetimus officiis religionis hactenus pares; nunc tibi sine cunctatione cedimus. Puto tibi sufficere ad uicem tantae gratiae uicti confessionem. Vale.

AD AMBROSIVM

XXX. SYMMACHVS AMBROSIO

[1] Sallustio amico meo multa sponte tribuisti. Nunc adice quae supersunt, ut ego quoque partem beneficii adeptus existimer. Supplementa autem desiderii eius a tabellario epistulae suggeruntur, quae stilo persequi superuacaneum duxi. Aptius est enim negotiis intimandis uiuae uocis indicium. Vale.

XXXI. SYMMACHVS AMBROSIO

[1] Itero postulatum pro Sallustio amico meo et, ut ipse adseuerasti, a te quoque in curam dudum recepto. Non quo metuam ne tutelam forte eius obliuione destituas, cum familiare sit constantiae tuae fideliter exequi recepta mandata, sed quia diligentiam meam fortuna amici saepe sollicitat et laborantibus commendatio una non sufficit, licet tenaciter memorem rursus admoneo. Praestabit beneficii tui celeritas, ne sit mihi necesse idem saepius facere. Vale.

XXXII. SYMMACHVS AMBROSIO

[1] Fratres mei Dorotheus et Septimius laudabiles uiri unam tuam epistulam pertulerunt. Sed mihi religio fuit istiusmodi captare compendium, ut et tibi geminata officii responderet usura, et singulis honor debiti testimonii proueniret. Nam etsi tibi Dorotheus frater noster probatus est, cupio tamen ut eum in maiorem modum iudicii mei praerogatiua conciliet, quod futurum esse non ambigo, cum adfectio boni animi capax sit augmenti, quotiens meritis prouocatur. Vale.

XXXIII. SYMMACHVS AMBROSIO

[1] Licet arbitrer superiores litteras meas quibus, ut fratrem meum Marcianum ab iniuriis uindices, postulaui, in manus tuas esse delatas, abstinere tamen etiam secunda petitione non debui, ut necessitatem uiri optimi sed inuidia tyrannici temporis inuoluti precatio geminata testetur. Quare rursus te ad amici defensionem exhortor, cuius tenuitas orta ex integritate non patitur, ut annonarum pretia possit exsoluere, quae iam multis eiusdem temporis iudicibus imperialis clementia relaxauit. Erit igitur tibi facilior ad impetrandum uia, cum meritorum tuorum opitulatio aliorum iuuetur exemplis. Vale.

XXXIV. SYMMACHVS AMBROSIO

[1] Naeui instar est, ut frater meus Magnillus uicaria potestate per Africam functus testimonio omnium publice priuatimque conspicuus uariis in ea prouincia retardetur obstaculis. Nosti optimi uiri maturitatem ceterasque artes bonas, quibus etiam tuum amorem, cum Liguriam gubernaret, adtraxit, et ideo apud te redundantis est operae laudare compertum. Quare inpendio peto ut, cum a baiulo litterarum causas morarum eius acceperis, religiosum pro eius reditu interuentum digneris adhibere, quo tandem patriae restitutus longae peregrinationis iniuriam desiderata quiete commutet. Vale.

XXXV. SYMMACHVS AMBROSIO

[1] Ex usu uenit, ut opem desiderantes ad suffragia probata confugiant. Horum unus Eusebius est, qui adulescentiae prolapsus errore notatusque iudicio exploratissimum remedium ueniae imperialis implorat. Sed ut ei celeriter adrideat effectus optati, deferri in curam tuam spem petitionis optauit; cuius haec summa est, ut iudicati remissione famae suae uulnus excludat. Vale.

XXXVI. SYMMACHVS AMBROSIO

[1] Filius meus Caecilianus uir clarissimus, qui nunc communis patriae gubernat annonam, certo cognouit indicio aduersarium suum Piratam nomine uel eius procuratorem spem tui fauoris hausisse. Negaui solere te recipere in tuam curam pecuniarias actiones. Ille tamen, ut est hominum superuacua plerumque trepidatio, consentaneas sanctis moribus tuis de me litteras postulauit. Non abnui operam meam facilia et iusta poscenti. Summa est igitur inpositi mihi muneris: contra absentem ciuem simulque districtum publicis curis non sinas quidquam de iustitia tua sperare praesidium. Sunt leges, sunt tribunalia, sunt magistratus, quibus litigator utatur salua conscientia tua. Vale.

XXXVII. SYMMACHVS AMBROSIO

[1] Dysarius clarissimus uir, qui inter professores medendi summatem iure obtinet locum, adfinem suum eundemque cognominem tradi patrocinio tuo meo optauit oratu. Libens amicissimi uiri desiderio satisfeci, ut una uia et te excolerem salutem dicendo et illius usui commodarem. Fac igitur, oro, ut commendatum tuearis auxilio, me sermone uicario munereris. Vale.

AD HILARIVM

XXXVIII. SYMMACHVS HILARIO

[1] Cum has ad te litteras darem, lectulo aeger tenebar iam quidem a periculo uindicatus sed adhuc inops uirium quae subinde incertis febribus deteruntur. Inter haec tamen mala ualetudinis meae amicis negotium dedi, ut pignus commune consultu patrum uiris consularibus iungeretur. Habita est ratio meritorum tuorum; nihil enim gratiae meae dico delatum. Acta amplissimi ordinis Datiano honesto uiro tradidi, quae ubi in manus tuas uenerint, amicitiae me satisfecisse pronuntiato. Nihil enim malo quam honesti officii diligens iudicari. Vale.

XXXIX. SYMMACHVS HILARIO

[1] Valetudinis meae uigor coepit adsurgere: fas est, ut iam de me scribendi adsiduitas exigatur. Maneat tantum sanitatis fides, quam plerumque sollicitat hiemis iniuria. Nimis enim tenera atque inbecilla est ratio conualescendi et ante medicas manus opem caeli clementioris expectat sanitas. Ne tibi uideor medendi arte mihi morbi diuturnitatem dedisse. Volo enim ut memoriam malorum ioci uenustate frangamus. Sed iam aliquid etiam de Repentino optimo iuuene dicendum est, cuius ego adsiduitatem desideraui; quam mihi, ut arbitror, uerecundia eius negauit, cum fiducia ex te sumpta praestare debuerit. Erit tamen copia melior, qua intellegat non se debuisse deserere, quem frequenti testimonio tuo de se nouerat credidisse. Vale.

XL. SYMMACHVS HILARIO

[1] Recte ualeo. Hoc enim scribendi debet esse principium, quod maxime expetunt uota lecturi. Aeque tibi oblatum uigorem nimis gaudeo; nam me indicio tali nuper hilarasti. Illud quoque in summam pono laetitiae, quod te memorem mei honorificentia proximae scriptionis ostendit. Cuius rei gratiam silere non debeo, ut hoc inuitamento ad perseuerantiam litterarii muneris prouoceris. Vale.

XLI. SYMMACHVS HILARIO

[1] Mentis tuae est pia et iusta mandare. Quod ideo praeloquor, ut et implesse me noueris, quae pro filio Baebiani uiri clarissimi iusseras, et probasse. Superuacua igitur fuit postulatio litterarum tuarum; moneri enim me de hoc oportuit non rogari. Quid quod etiam mihi cum illo summa familiaritas fuit? Vnde factum est, ut aequitati petitionis fauor amicitiae iungeretur. Quid multa? Venient in manus tuas commentaria curiae nostrae super eius absolutione confecta, quae indicent tuae uoluntati et Baebiani reuerentiae delatam cupitorum celeritatem. Sat huius operae. Peto litteras crebriores quarum tibi pro facundiae tuae opibus facilis liberalitas erit, mihi pro cultu mutuo pretiosa perceptio. Vale.

XLII. SYMMACHVS HILARIO

[1] Denuo obligo fenore litterarum bonae fidei debitorem. Recepta enim salutationis uice quam mihi proxime reddidisti, nexu istius muneris te uacare non patior. Hoc autem mihi solum praestabit iste contractus, ut indicia prosperorum, quae de me accipies, tuorum bonorum uoluptate conpenses. Vale.

AD SIBVRIVM

XLIII. SYMMACHVS SIBVRIO

[1] Fortunae tuae gaudia in meo aere duco atque huius sententiae te nobis iudicem capio, qui animum meum spectatum habes, cum tuum consulis. Debebatur hoc teneris temporum bonis, ut consilio publico uir laudatus accederes. Ergo quia res sese ex uoto omnium dedit, perage operam iudicio tanti principis congruentem. Vrguet te expectatio bonis semper onerosa. Nam etsi dignos respicit, periculo tamen proxima est, dum sibi amplius pollicetur. [2] Habes saeculum uirtuti amicum, quo nisi optimus quisque gloriam parat, hominis est culpa non temporis. Vides certe: ut ille ipse qui Romanis rebus antistat, ad bonum publicum natus est, non tibi aduerso nunc amne nitendum est, secundo, ut ita dicam, cursu probae artes et uirtutes feruntur. Sed haec tibi plenius tuus animus quam stilus noster expediet. [3] Ego amici functus officium admonentis potius quam docentis personam recepi et spero actutum fore, ut expectatione quae de te magna est, maior habearis. Nec ego istius modi scriptum recepissem, nisi apud me liqueret, quod emendato pectori bona uerba mandarem. Quod restat, memento salute referenda et tuum munus exequi et mei officii diligentiam prouocare. Vale.

XLIV. SYMMACHVS SIBVRIO

[1] Concedo in leges tuas et ἀρχαϊσμὸν scribendi non inuitus adfecto. Tu tamen fac memineris illud potius simplex nonnullis uideri, quod sequentis aetatis usus recepit. Vis ut epistulis nostris more maiorum nuda nomina praeferantur? Si tibi uetustatis tantus est amor, pari studio in uerba prisca redeamus, quibus Salii canunt et augures auem consulunt et decemuiri tabulas condiderunt. Iamdudum his renuntiatum est, ut successio temporum placita priora mutauit. [2] An si nobis scribenda sit forensis oratio, Iouem deosque ceteros Catonis lege praefabimur, ne nobis uitio detur uel neglegentia antiquitatis uel inscitia? Atqui praestat Tullium sequi, qui ignorata maioribus usurpat exordia. Sed quid ego de hoc plura, cum sim tibi dicto audiens atque herbam dederim uoluntati tuae? Vt saepe scribas nequaquam orandus es mihi. Efficiet adsiduitas litterarum mearum, ut mutui admonearis officii. Vale.

XLV. SYMMACHVS SIBVRIO

[1] Vera res est, famam esse uelocem; sed dissentio a Mantuano qui eam putat in malis debere numerari. Nam quid hac praeclarius, cum laetis nuntiis rigat aures et mentem bonorum? Mihi certe oppido grata est, postquam purgationis tuae prima uexit indicium. Ruri eram maestus animi ob amissam parentem; eo me secuta fama curis quas de te gerebamus absoluit. Nec fides defuit. Ilico enim credidi uerum esse, quod noueram et tuae innocentiae et aequitati temporum conuenire. [2] Accesserunt etiam litterae tuae tam lepidae ac uenustae, ut in re iam cognita nouum mihi putarem de te gaudium nuntiari. Erat in illis fiducia conscientiae bonae sed cum laude iustitiae publicae. Nam et principibus maximis gratias ut absolutus egisti, et de sola fortuna ut innocens questus es. Verum quid ultra? Quando Romam, quando ad urbanum otium, quando ad legendi et scribendi solacia reuerteris? Spero uelociter; siquidem res postulat, ut tibi peregrinationis iniuria desiderium commendet quietis. Vale.

AD EVTROPIVM

XLVI. SYMMACHVS EVTROPIO

[1] Ex sententia mihi cupita succedunt, si quando perfrui datur salutis tuae cognitione adloquii munere. Hoc ego liquere apud te satis habeo compertum. Quid enim mihi amoris inpenderes, si de me incertus esses? Atque utinam scripta haec tua, quam sunt honoris plena, tam crebra sint. Grauis est enim sitis rerum bonarum, cui sola fruendi adsiduitas medicinam facit. Ergo indulgentius abutere munificentia scriptionum. Nam quo plus est in litteris tuis, quod gaudeam, hoc magis superest, quod requiram. Vale.

XLVII. SYMMACHVS EVTROPIO

[1] Noxae uacuus otiare et liberis remissus inuigila, quando ita uoluenda attulit dies, ut d. n. Gratiani fortissima simul ac felicissima manu nutantia reip. pondera fulciantur. Videorne tibi πανηγυρικώτερον locutus, quam mos epistulae sinit? Sic se habet ratio, ut res maximae magnos hiatus oris requirant. Sed haec stilo exequenda tibi ante alios, cui pollet Minerua, concedimus; nos ad familiaria reuertamur. Diu a me bona ualetudo dissensit. Inhorruisti paululum scio. Pone sollicitudinem! Iam ualemus. Nunc refectione opus est, cuius mihi copia sermonis tui pabulo, si annueris istiusmodi operam, poterit prouenire. Vale.

XLVIII. SYMMACHVS EVTROPIO

[1] Superforanei laboris est commendare conspicuos, ut si in sole positis facem praeferas et accensu luminum claritudinem diei gestias adiuuare. Idcirco inpraesentiarum nihil moratus testis officium salutationi tuae stili operam dedicaui. Tu tamen Postumianum fratrem nostrum iuuenem de summatibus meo quoque nomine uelim diligas, ut intellegat istam ueluti omissionem laudis suae plus honoris habuisse. Vale.

XLIX. SYMMACHVS EVTROPIO

[1] In graui dono habeo, quod amicitiae meae uiros edecumatae honestatis adiungis. Facis hoc pro cetera erga me diligentia tua, nec umquam desistis operam, quod mihi ex usu accidat, consulendi. Quid si tibi etiam fratris mei Sabini nomine gratias agam? Qui a te in bonam partem creditus tantum praerogatiuae attulit, ut si foret omnibus iam probatus. Dignus plane talis uiri testimonio, quod cum illi ad commendationem sui tribueris, existimaris hoc aliis quibus commendatus est praestitisse. Vale.

L. SYMMACHVS EVTROPIO

[1] Dum tu Roma comitatum repetis, ego me in secessu anteurbano adserui lectioni. Diu quippe ab hoc negotio cura obstrepente desedimus. Nunc ubi tu abes pars antiqua amicorum meorum, uicem sermonis tui ueterum scripta funguntur. Haut olim tamen urbem rure mutaueram, ut aestas mihi Praenestino algido frangeretur, et interuentus familiaris negotii rupit otium meum. Ergo iam uiam lego depositis quae legebam. Si quid praeterea scitu opus est, meus Palladius indicabit, quem ego non minus doleo abductum a iuuentute Romana, quam gratulor in spem sui honoris accitum. Vale.

LI. SYMMACHVS EVTROPIO

[1] Ago quidem studio tuo uberes gratias, quod mihi familiaritatem probatissimi cuiusque concilias. Sed frater meus Hyperechius iamdudum institutione Romanus est. Cur igitur mihi bona nostra commendas? Cedo alios usu incognitos emendatione consimiles! Si tamen raritas uirtutum admiserit ut unum aut alterum aeque edecumatae honestatis inuenias. Illos ego amicos beneficio tuo adquisitos putabo, quos nescio; at istum mihi reddidisti potius quam dedisti. Vale.

LII. SYMMACHVS EVTROPIO

[1] Mediolani interim dego ad obsequia auspicii consularis d. n. Valentiniani euocatus ac cito, quam mihi fors dedit, exercendi circa te stili copiam libenter, ut honor amicitiae postulabat, amplexus salutem tibi defero. Quam, si bene contemplor familiarium religionem, frequenti usu uicissitudinis repensabis. Vale.

LIII. SYMMACHVS EVTROPIO

[1] Ausonianus u. c. admirator tuus, scripto a suis ex Asia nuper adlato, mutilari agros suos qui tibi coniunguntur accepit. Eam rem cum mihi amicitiae nostrae gnarus familiariter indicasset, principio suasi ne ad fidem tanti mendacii hominum suorum leuitate traheretur; dehinc poscenti litteras officii huius operam non negaui sciens mutuae diligentiae conuenire, cum inter nos, quae ad integritatem famae nostrae attinent, conferamus. Quaeso igitur ut in bonam partem, quae a me scribuntur, accipias, et aut fallaciam temerati iuris alieni celeriter expurges, aut si quid te ignorante turbatum est, iubeas reformari. Vale.

AD RICOMEREM

LIV. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Meus mos est semper adloqui praestantiam tuam. Qui tuus? Litteris abstinere. Facimus quod solemus: ego scribo, tu retices. Sed scio in amandis amicis maiorem uirtutibus tuis inesse constantiam quam in neglegendis epistulis uoluntatem, atque ideo animi tui securus cultum tibi debitum mente et sermone non desero, nequaquam reposcens ut scriptorum mihi uicissitudo respondeat, cum in amore reddatur. Vale.

LV. SYMMACHVS RICOMERI

[1] In suburbano praedio fouens otium sumpsi litteras tuas. Cur enim Romae te discedente remanerem? Ager autem, qui me interim tenet, Tiberim nostrum iuncto aquis latere prospectat. Hinc libens uideo, quid aeternae urbi in dies frugis accedat, quid Romanis horreis Macedonicus adiciat commeatus. Nam paene, ut recordaris, cessante Africa fames in limine erat, quam clementissimus et ad salutem publicam genitus imperator praeuenit indebitis alieni soli copiis. [2] Iam portum nostrum — conperi primus! — classis salutat; iam securitate saturamur; iam dicimus nostrum esse, quidquid ubique bono principi nascitur. Haec eo scribo, ut et domino orbis effectum beneficii sui nunties et ipse fructum gaudii communis usurpes. Ego paulo post abire longius paro, nec tamen dandis ad te litteris abstinebo. Erit cura nostris in urbe remanentibus et meum sermonem tibi per idoneos mittere, et mihi pari fide, quae scripseris, exhibere. Vale.

LVI. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Possem silentium tuum ferre patienter morem tuum cogitans, nisi me aegritudinis qua laboras dudum nuntius perculisset. Metuo igitur ne sollicita magis quam consueta cessatio sermonis tui munus impediat, atque ideo quaeso ut curas meas fraterno amore susceptas scriptis aut mandatis digneris absoluere. Nam cum sim cupidus litterarum, in secundis tamen pono solaciis, ut animus meus pro te anxius, si nondum epistulis, saltem nuntiis erigatur. Vale.

LVII. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Vltro in me arguo culpam silentii, si quando usum officii mei quaelibet dierum interualla remorantur. Nulla enim purgatio subpetilis, cum multum familiaritatis publico actui frequenter interseras. Sed idem qui peccatum uito desidiae, aeque in scribendo longus esse desino. Nam licet sciam animum tuum nequaquam obnoxium esse fastidio, aduerto tamen pro condicione curarum tuarum ponendum uerbis modum: quia ut desidenti prolixitas grata est, ita displicere non poterit breuitas occupato. Vale.

LVIII. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Amo et suspicio uirtutes tuas; sed accidit quod etiam amicus inuideam. Flauiano meo aliquamdiu solus frueris. Accipe planius quid uelim dicere: ad te migrauit, quidquid Romae optimum fuit. Et uobis quidem societas uestra dabit mutuum gaudium: mihi quid solacii erit? Quem et ille deseruit, et tu minus desiderabis, quia unus tibi pro utroque sufficiet. Vale.

LIX. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Alius fortassis existimet serum esse munus quod anni superioris consul exoluit: at ego sentio me atque alios, qui procul degimus, amicitiae fiducia ad hoc locorum esse dilatos, illis uero continuo satisfactum, quorum tamdiu memor esse non posses. Nam qui statim munificus est, ipsis quodammodo magistratus sui fascibus admonetur; qui ex interuallo reddit officia, testatur eos se maluisse differre, quorum obliuionem dies longior non posset obducere. [2] Videro igitur an se quispiam credat ordine aliis aut honore postpositum: ego me intellego pura adfectione praelatum. Neque enim satis amicus est, cui sollemme aliquid statim redditur; honestior est illa securitas quae putat sibi deforme non esse, si quid diu familiaribus debeatur. Quare uelim credas moram quoque ipsam mihi iucundam fuisse. Sic iudico, sic interpretor, quae dudum aliis ex more delata sunt, nobis amore seruata. Vale.

LX. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Optatus aduentus fidissimam mihi optulit facultatem officii deferendi. Nam dominus et frater meus Eugenius, cum mihi sui copiam praestitisset, sumendae epistulae beneficium rogatus adiecit: qua tibi honorificentiam salutationis exhibeo et obnixe deprecor ne me diutius silentio tuo suspensum esse patiaris. Vale.

LXI. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Dudum responsa tradideram, quae testarentur grata mihi fuisse amplissimi consulatus tui munera. Sed denuo nanctus Eugenii u. c. fratris mei copiam scripta duplicaui, haud ueritus ne fastidium tuum crearet sermo geminatus. Ex meo quippe animo metior amicitiam non posse sentire officiorum satietatem. Quamuis sint illa crebra et continuis similia, semper tamen ut rara et diu desiderata sumuntur. Huic opinioni meae fidem faciet adsiduitas epistularum tuarum. Insitum quippe est bonis mentibus, ut quae copiosa ex aliis optamus adipisci, ea ipsi largiter deferamus. Vale.

LXII. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Mandatis tuis perfunctus apparitor, ubi ad destinata peruenimus, testimonii nostri uacuus abire non debuit, praecipue ne studium circa me tuum male locatum putares, ni gratiam relatus sermo soluisset. Haue igitur dico et praemitto iam petitionem, ut, cum iter patriam relegere coeperimus, eluctandis difficultatibus adminicula uberiora decernas. Vale.

LXIII. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Otium patriae laeta peregrinatione mutaui. Nam iussu d. n. Valentiniani cum multis amplissimae curiae proceribus accitus ad uicem quietis domesticae fruor publicis gaudiis. Quod cum ad te posset fama perferre, dignius uisum est me indice nuntiari. Ipse ad respondendum benignitatem tuam moremque seruabis; siquidem litteras tuas non minus quam meorum conspectus et uerba desidero. Vale.

LXIV. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Quid mihi litterae tuae iucunditatis attulerint, tibi aestimandum relinquo, cui, si bene arbitror, uicissim meus sermo tribuit uoluptatem. Perge igitur, ut iam facere dignatus es, et amicitiam munerare adfectu religionis et adsiduitate conloquii. Ego in referenda uicissitudine par esse curabo. Nam qui ab alio poscit officia, sui quoque studii frequentem operam pollicetur. Vale.

LXV. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Scio praestantem animum tuum salutis meae et reuersionis indicia cupide, ut amicitia postulat, opperiri, et ideo expectationi tuae reuectus in patriam satisfeci, meque agere ex sententia atque esse memorem tuae circa nos humanitatis insinuo; simulque deprecor ut adfectionem quam mihi et praesenti dependere et absenti dignatus es polliceri, litterarum munere, quotiens usus tulerit, non graueris augere. Vale.

LXVI. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Nosse dignaris quanta sit in d. m. Flauiano pectoris mei portio. Amicitiam aduentantis amplectere, ut duos obliges. Ambo idem sumus; nam hoc dici a me patitur ille qui melior est. Plura scriberem, si aut tu diu uelles rogari, aut tanti uiri merita commendationem desiderarent. Ergo sat est, quod accepisti uoti mei indicia. Ambitu et labore non opus est, cum ex natura ueniat, ut a te moribus tuis proximus diligatur. Vale.

LXVII. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Firmum domesticum meum militiae stipendiis cum honestate perfunctum testimonio meo decuit adiuuari, ut faciliore aditu ad tuam notitiam perueniret. Porrige igitur, oro te, adiutricem manum legitima praemia ex more cupienti. Huiusmodi quippe ueteranis praerogatiua debetur, ut illis protectorum dignitas tamquam pretium longi laboris accedat. Quod Firmo incunctanter eueniet, si tuus fauor uota hominis ad consueta nitentis adiuuerit. Vale.

LXVIII. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Meritorum tuorum iusta ratio deposcit ut familiaribus litteris operam frequenter inpendam, expertus quippe non perire officia delata sapientibus. Fungor igitur salutatione quae sola curam testatur absentium, tuamque oro praestantiam ut amicitiae bonum, sicuti facere soles, et sermone excolas et mente custodias. Vale.

LXIX. SYMMACHVS RICOMERI

[1] Dominum meum et fratrem nostrum Flauianum celsum uirtutibus et honoribus uirum iustitiae tuae exsortem esse non patior. Merito pro hominibus eius, quae causa poscit, allego sciens sine tua auctoritate commissa, quae sub obtentu tuo a quibusdam scaeuis dissignata dicuntur. Vnde mihi maior fiducia posse rem grauiter uindicari, cum tua quoque fama pulsata sit. Querellae autem genus hominum eius suggestio, si iusseris, persequetur, quia multiplex iniuria modum epistulae familiaris excedit. [2] Non minora etiam filius inlustris uiri, et ipse iam honoris et meriti, in sua proconsulari possessione tolerauit, quae ad unius quidem pertinent noxam sed ad utriusque contemptum. Ergo ut mos est tibi, auditis eorum allegationibus, qui tuentur absentium facultates, primo famam, quae optimo cuique pretiosa est, tunc amicitiam fidei indicem, postremo leges, pro quibus excubas, dignare defendere, ut ad inlustrem uirum qui per absentiam suorum nescit incommoda, prius gratia beneficii tui quam suorum dolor et querella perueniat. Vale.

AD TIMASIVM

LXX. SYMMACHVS TIMASIO

[1] Saepe adloqui praestantiam tuam non piget, quamuis nihil inuicem sermonis acceperim. Ipse enim mihi pro te sponte respondeo quod inter castrenses curas locum officia otiosa non habeant. Atque utinam tibi adsiduitas adfatuum meorum non uideatur obstrepere! Prope est, ut referri mihi litterarum gratiam putem, si sciam, quae scribo, non adferre fastidium. Vale.

LXXI. SYMMACHVS TIMASIO

[1] Ad scribendum me relatu uicissitudinis incitasti. Ea quippe rerum natura est, ut officiorum diligentia fructu uicissitudinis incalescat. Sume igitur salutationem, simulque indicium sospitatis meae laetus amplectere, redditurus uoto atque animo meo reciproca gaudia similium de tuis actibus nuntiorum. Vale.

LXXII. SYMMACHVS TIMASIO

[1] Vrgeo te frequentibus scriptis et animi affectione non desero. Est autem sequester sermonis mei Felix probabilis honestate uitae et exercitatione militiae; cuius ut considerationem habeas, commonere non debeo, cum tua aequitas tantum pro eo possit efficere, quantum fauor meus posset optare. Vale.

LXXIII. SYMMACHVS TIMASIO

[1] Petitio domini et fratris mei Stemmatii monitorem magis apud te quam precatorem requirit. Nam cum tanta sit tibi eius antiquitas, ut uotum nostrum fauore praecurras, laborem rogandi in lucro habere debemus. Breuiter igitur quid tui poscat, aduerte. Subsidia uitae quae bona dici solent, ubi census uberior est, infortunio proscriptionis amisit. Haec in magno reip. gaudio tuis potissimum meritis repensanda committit. Suscipe, oro te, plenum bonitatis negotium et amici inopiam, cui miserae ualetudinis casus accessit, rei familiaris integratione solare. Vale.

AD PROMOTVM

LXXIV. SYMMACHVS PROMOTO

[1] Multa in te uirtutum natura congessit; quae si quis trutinet pensiore iudicio, nesciat, utrum in te bona fortitudinis magis an mentis excellant. Sed alterius tibi laudis adstipulator est princeps generis humani, officiorum uero familiarium nos testes esse debemus, quod ibi religiosum studium nequimus aequare. [2] Miror tamen in hoc te mei amore progressum, ut mihi falsis laudibus blandiaris, cum ais aliquid te ex nostri oris desiderare promptuario, quod tibi inter raucos curuorum cornuum strepitus blandiatur. Est quidem familiare uirtuti delenimenta exercitii sensibus admouere. Nam et Achillen uatum maximus refert aegrum animi curas fidibus resoluisse. Sed nos et musicae facundiae inopiam confitemur, et nutrimentum loquendi eorum litteris aucupamur, quos haerere comitatui et fama loquitur et tua scripta testantur. Vale.

LXXV. SYMMACHVS PROMOTO

[1] Satisfaciet quidem tibi ad omne gaudium conspectus tuorum, sed ego hanc hilaritudinem cumulari posse coniecto, si noster sermo quoque iungatur. Nam cum prae ceteris tibi domestica bona cara sint, proximum sibi gradum iure amicorum cura defendit. Ergo ubi desiderio tuo piae necessitudines satisfecerint, ad nostras quoque litteras oculi conferantur; quarum haec summa est, ut me ualere cognoscas. Nolo enim te a conloquiis tuorum pagina longiore producere. Vale.

LXXVI. SYMMACHVS PROMOTO

[1] Duo mihi grata proueniunt, quotiens a me litterae postulantur, et quod te honore salutationis inpertio, et quod operam commendationis praesto poscentibus. Cum igitur ad Africam reditum Paregorius cliens noster instrueret et huiusmodi litteras inpendio flagitaret, desiderio eius effectum libenter inpendi, sciens apud amantem mei nec illius petitionem beneficio esse carituram, nec meum inefficacem futurum esse sermonem. Vale.

LXXVII. SYMMACHVS PROMOTO

[1] Nec quidem prioribus litteris meis uicissitudinem reddidisti, sed mei officii fuit scripta geminare, ne tam fida occasione fraudarer, maxime cum amicus communis Auxentius accessurum sibi aliquid gratiae ex meis litteris iudicaret. Quem tibi propterea commendare non debeo, quia illi apud alios testis esse consuesti. Vale.

LXXVIII. SYMMACHVS PROMOTO

[1] Haerentem me litteris inpulisti, ut amicitiam quam dudum tacitus optabam, nunc prouocatus excolerem. Amplector futurae inter nos familiaritatis auspicem uoluntatem, et quamuis praeuentus uoto tuo enitar, ut potero, ne uincar officiis. Has enim mihi partes uideo reseruatas, ut religio quae te hortante sumpsit exordium, me adnitente sumat augmentum. Vale.

LXXIX. SYMMACHVS PROMOTO

[1] Primis quidem litteris tuis uicissitudinem mox rependi. Sed quia nouae familiaritatis auspicibus plus debetur officii, excolere amicitiam litterario munere perseuero, ut perspicias bene cum his misceri foedus animorum, qui cumulatiorem gratiam religionis referre nouerunt. Vale.

LXXX. SYMMACHVS PROMOTO

[1] Beari me multis bonis iudico, quotiens sermonis tui honorificentia et splendore delector; idque ut merear, etiam ipse non desero diligentiam frequentis officii. Stet igitur inter nos, ut animorum fida sinceritas, ita huius muneris amica certatio. Vale.

AD RVFINVM

LXXXI. SYMMACHVS RVFINO

[1] Suscensebam silentio tuo; sed postquam mihi indicium de fratris honore fecisti, uicit offensionem uoluptas, et in eam condicionem res rediit, ut ei agam gratias, quem pie obiurgare meditabar. Tu uero sub hac pactione, dum uoles, retice, modo ut postea bonis epistulis redimas stili tui ferias. O nuntium uoto tuo similem! Nullum decuit haec scribere nisi eum quem constat optasse. [2] Ne tamen propter gaudium quod de processu fratris adquiro, etiam iudicium tuum admodum colerem! Solus enim tibi uisus sum reparatis uirtutum praemiis posse gaudere. Sed quod ais exclusis inprobis spem bonis redditam, non ut insolitum uel inchoatum recens gratulor. Nam sollemne est d. n. Theodosio in suos exercere censuram morumque agere dilectum et singulos ut nouos semper expendere nec consuetudini condonare iudicium. [3] Inde est quod sincerissimos mores tuos benignius respicit, quos seuere et diligenter inspexit. Quid quod etiam longe intendit oculos et per immensum requirit uenas bonorum nullosque auidius trahit quam nihil desiderantes? Vt Flauianum meum atque ideo tuum nuper exciuit, quem adhuc uerecundia tegeret, nisi clara merita prodidissent. [4] Haec sunt, quae mihi pro tempore laetitia dictauit. Nunc ut amantissimum fratrem, uel quod est uerius, partem mei diligas, rogo sponte facturum. Ama in eo studia tua et quidquid agnoueris uirtutibus tuis proximum. Mihi ut est curae, quod a fratre discernor, ita solacio erit, si eum sciam uere in te Symmachum repperisse. Vale.

LXXXII. SYMMACHVS RVFINO

[1] Adhuc siles; sed loquacitas mea non cohibetur exemplo, et est otium mihi ad uerborum copiam nimis commodum. Nam ruri sum nec tamen rusticor. Tantum de ripa Tiberis — nam per fines meos fluuius elabitur — onusta specto nauigia non iam sollicitus, ut ante, de fame ciuium. Ex inopia namque publicus metus uersus est in gaudium, postquam uenerabilis pater patriae Macedonicis commeatibus Africae damna pensauit. Quem nunc omnes ut altorem generis humani deum diligunt. [2] Nihil enim passus est austris contumacibus aduersum Romam licere. Ergo de agri mei specula peregrinarum nauium numero transcursus, et gaudeo uictum populi Romani non fato prouinciarum sed uoto principis regi. Scio haec in aures eius esse uentura deuotione qua soles non occulere bonum publicum. Merito parcius loquar tuae facundiae relinquens, ut haec ornatius, si ita placebit, insinues, quae nos inculta ueritate narrauimus. Vale.

LXXXIII. SYMMACHVS RVFINO

[1] Iter, ut opinione metior, expedisti, quod solum tibi ad silentii ueniam suffragabatur. Nunc statiua requies stilo et animo tuo scribendi ad nos usum reformet, licet oris tui facultas, et cum uiam carperes, luculento potuerit adfatu sitim nostram rigare. Sed fuerit tibi aduersum culpam taciturnitatis de labore purgatio: nihil iam suffragii restat, cum tibi et facundia quae nec ante impediebatur supersit, et otium quod desiderabatur accesserit. Vale.

LXXXIV. SYMMACHVS RVFINO

[1] Sequor te litteris, quia mente et adfectione non desero; nec uideor mihi cito haec arripere solacia, cum adhuc apud nos recens iucunditas tua uigeat. Sentio enim bonorum separationem statim diuturnam uideri. Quod si, ut praesumo, etiam tuus animus expertus est, fac nouerim festinata scriptorum uice te quoque hoc interuallum dierum longum putare. Vale.

LXXXV. SYMMACHVS RVFINO

[1] Mos et ratio flagitauit ut mansurus domi ueniam de augustissimo principe imperati mihi itineris postularem. Excusationis causam litteris indicaui, quas fauor tuus molli aditu et blanda recitatione commendet. Nihil enim meorum sine boni cuiusque auxilio placeret. Rem loquor omnibus notam, mihi numquam tacendam. Hoc amici, hoc aemuli sciunt. Quorum alii gaudent esse apud te locum meritis, alii dolent non esse diuitiis. Vale.

LXXXVI. SYMMACHVS RVFINO

[1] Intellegebam non esse de nihilo, quod diu a litteris temperabas. Tandem patuit inpedito per aegritudinem uisu officiorum stetisse sollertiam. Itaque ego illo de silentio sollicitus probare me fateor, quod asperae nuntium rei usque ad sanitatis tuae gaudia distulisti, ne de te ante caperem exorti incommodi sollicitudinem quam securitatem remoti. Nunc quia tecum ualetudo in gratiam rediit, indulgentioribus paginis amicitiam munerare; alioquin cessantibus epistulis simile aliquid rursus timebo. Sed de hoc satis uerborum est. [2] Flauianum, pectoris mei dominum, tui socium, haerere animo tuo usque ad inproborum dolorem nimis gratulor, nam saepe apud me de tali amicitia gloriatur. Hoc ego futurum ante prospexeram uirtutes utriusque considerans, quarum similitudo concordiam fecit, et ideo plus gaudii quam miraculi capto teque oro ne quid in tales amicos fascino liceat. Ille enim mihi non est rogandus, cui aliud uelle non expedit. Vale.

LXXXVII. SYMMACHVS RVFINO

[1] Longo orationis ambitu commendentur incogniti; Seueriani autem c. u. merita annosae militiae probata documentis elaboratum testimonium non requirunt. Principem locum regendis praefecturae urbanae cohortibus nuper obtinuit, in ordinem senatorium lege transcriptus est. Restat ut post dignitatem curiae, quae honoribus maior est, etiam reip. prouinciali specimen sui praebeat; quod futurum arbitratur, si domini mei praefecti urbi super hoc litteras promptus adstipulator iuueris. Vale.

LXXXVIII. SYMMACHVS RVFINO

[1] Silentium meum de excessu ciuis emeriti lepidissimo argumento epistulae momordisti. Nam quid excogitari facetius potuit ad castigationem suppressi a me nuntii, quam ut Caelii montis habitator aduenticiis litteris Romana cognoscerem? Sed mihi iudicii tui spectata grauitas indixit religionem. Metui quippe tibi huiusmodi indicio laetus uideri. Scis humanitatis hanc esse rationem, ut parum probatis et ante discordibus ad uicem doloris quem mors incutere solet, reuerentiam saltem silentii deferamus. [2] Quare parce oblique stilo caedere, quod displicere auribus tuis timui; quin immo age circumspectioni meae gratias, quae tuis salibus locum fecit. Atque utinam saepe epistulas ioco scribas, quas negas serio. Quid auare uteris ingenii tui copiis? Vereor ne mihi posthac utilius sit mittendis litteris abstinere; nam proximam de te paginam offensione taciturnitatis elicui, et ideo praestabis forsitan culpae meae quod non reddis officiis. Vale.

LXXXIX. SYMMACHVS RVFINO

[1] Commendarem tibi Flauianum filium meum, nisi te uolente esset accitus. Nihil igitur tuo beneficio derogabo. Satis est iuueni meo ad argumentum grati circa te animi, quod de litteris parentis non requirit auxilium. Puto tamen conuenire pietati, ut me quoque eius nomine tibi fatear obligatum. Ex quo fiet, ut plura in eum congeras studii tui munera, pro quo tibi non unus obnoxius est. Vale.

XC. SYMMACHVS RVFINO

[1] Saepe mihi auctor laetitiae aut primus aut solus es; quaestorem antehac fratrem, nunc rectorem praetorianum litteris nuntiasti. In omnibus ergo litteris tuis magna aliqua gaudii mei causa est. Quid quod ipsa uerba luxuriant et animi tui alacritatem stili nitore testantur? Haec cum paribus officiis aequare non possim, uoto diuina conuenio, ut fortuna optimorum uirorum semper felicitati tuae grata sit. Vale.

XCI. SYMMACHVS RVFINO

[1] Probitate et honore pollentibus uiris nihil aliena addit oratio; sua enim luce conspicui precariis testimoniis non iuuantur. Qualis igitur quantusque sit dominus et frater meus <...>, in aperto est. Merito eius laudibus nostrum cedit ingenium. Hoc unum tamen praetereundum non puto summam mihi cum illo esse officiorum familiarium societatem; quae res tibi etiam minora merita plerumque commendat. Vnde arbitror ex abundanti promptam fore in eum praeclarae mentis tuae adfectionem quam illi et decus proprium et meae amicitiae praerogatiua conciliat. Vale.

LIBER QVARTVS

AD STILICHONEM

I. SYMMACHVS STILICHONI

[1] Diu siluisse me fateor, ut mihi fiduciam scribendi tuus sermo praestaret. Sed cum perspicerem necdum me ullo inuitamento officii prouocari, prior in uerba salutationis erupi plurimum rogans ut exempli istius imitator esse digneris. Vale.

II. Cs. Cs.

[1] Abundat Flauianus filius meus ad promerendam conciliationem bonorum suis paternisque suffragiis, sed interest amoris quem uere pignori meo debeo, ne, dum meritis illius nihil deesse contemplor, officium parentis omittam. Facio igitur quod redundet, et cumulum inpono perfectis; sed hoc ad coniungendum Flauiano meo praestantiae tuae animum multum credo ualiturum, quia mihi pro beneficio intellegis inputandum, quod illi solo iudicio detulisses. Vale.

III. Cs. Cs.

[1] Vir spectabilis Rufinus et in ordinis nostri lectissima parte censendus, cum in obsequia debita tibi pergeret, inuidere se mihi credidit, nisi nostra susciperet. Igitur a me reddendam defert salutationem quam tibi saepe deferrem, si esset facile similes inuenire. Rarus igitur est sermo, quia rara est talis occasio. De ipso nihil dicimus. Meriti enim proprii conscius suspiciones gratiae fugit, et in examen tuum ueniens non uult sui commendationem testi magis debere quam iudici. Vale.

IV. SYMMACHVS STILICHONI

[1] Agendis tibi gratiis pro Flauiano filio meo usquequaque me inparem sentio, et cum sint uerba rebus faciliora, beneficii tui magnitudinem dictis aequare non possum. Neque enim mea tantum gratulatio est, quod cum illo honor amissus reuertit in gratiam: senatus bonique omnes inter se hanc laetitiam partiuntur. Quocirca arduum est, ut unius sermo conpenset quod tantorum contraxit adfectio. Dabis igitur ueniam pro re pauca dicenti. [2] Maius quiddam est honorem restituere quam dedisse; illud enim fieri fortuna consentit, hoc contra ipsam praestat humanitas. Praemiserat alia exempla clementiae receptus caelo principum parens et Flauiano meo multa casibus detracta reddiderat: reseruatus est unus et potissimus bonitatis titulus heredi, quem magnitudinis tuae monitu paternis beneficiis d. n. Honorius adiecit interpretatus scilicet diuo principi tempus non animum defuisse. Nunc perfecta sunt a successore consimili interrupta fato clementiae. Fastigium quoddam lenissimus et augustissimus princeps coeptis genitoris inposuit, cui ad uicem gratiae te ac tui similes opto monitores. [3] Nam summis imperii moderatoribus pia et decora suadentes instrumenta sunt boni saeculi. Est quidem rectori nostro diuini fontis ingenium et omnium uirtutum cursu prompta natura: sed ut imagine uti mihi liceat, optimos gubernatores haut mediocriter etiam manus remigum iuuat. Te uero famae eius amiciorem cum fides militiae tum necessitudinis reddit adfectio. Hinc est, quod illi promerendi undique amoris uias inuenis et maioribus occupatum mones priuata fata respicere. [4] Humani casus in fugam uersi sunt nihilque in senatu maestum resedit. Aliis tributus, aliis integratus est honor. Vni familiae debetur quidquid singuli sumus. Sed iam seruabo epistulae terminos. Vereor enim ne haec ipsa adferant fastidium praeclarae uerecundiae tuae, cum aequare non possint uicem gratiae. Illa te potius gaudia munerentur, quae meritorum securitas parit. Nolo ex uerbis cuiusquam speres tanti beneficii solutionem. Prae ceteris nosti solum conscientiae bonae praemium satisfacere posse magna praestantibus. Vnum tamen tamquam inmoderatus adicio, ut iugiter in Flauiano meo beneficia tua diligas. Vale.

V. SYMMACHVS STILICHONI

[1] Quid de Afrorum dolore et militarium uirorum querellis consultus praecepto sacro amplissimus ordo censuerit, plene atque aperte gestorum curialium inspectione cognosces. Sed quia me quoque familiariter indicem gestae rei esse iussisti, summatim quae decreta sunt non tacebo. [2] Lectis d. n. Honorii Aug. litteris atque sententiis decursisque omnibus paginis quae Gildonis crimina continebant, par bonorum motus erupit. Consulti igitur in senatu more majorum — neque enim sine legitimo ordine iudicii auctoritas stare potuisset —, ingenti causae deuotis sententiis satisfecimus. [3] Adiecta est post rei damnationem pro alimentis populi R. supplicatio. In metu enim sumus ne obsit commeatibus annonariis medii temporis mora et perturbatio plebis oriatur. Veniet in manus tuas quid pronuntiauerim. Reperies et facti huius me adseruisse iustitiam et apud d. n. Arcadium causam publicae egisse concordiae. Vale.

VI. SYMMACHVS STILICHONI

[1] Commendationem non desiderat, qui ad agendas gratias pergit, et ideo Flauianus filius meus fretus culminis tui beneficiis leuat istiusmodi labore curam parentis. Restat, ut scribam, quod illius coram gratulatio sequetur, nihil esse ad integrandas fortunas hominum uirtutibus tuis promptius. [2] Reddideras inclinato pristinum statum et putabaris consumpsisse praestanda: nunc adiecta est ei honorabilis euocatio quam testimonii tui iuuit auctoritas. Nouos beneficiorum gradus inuenis et inconstantem putas amorem, qui incrementa non accipit. O felicis ingenii benignitatem! Quid Flauiano meo amplius uelim, nescio, cum tu sponte praecurrens inpudentes nos facias aestimari, si adhuc aliquid optamus. Vale.

VII. SYMMACHVS STILICHONI

[1] Euectiones impetrasse me gaudeo, quibus praeturam filii mei uirtute qua polles, iuuare dignatus es. Restat, ut cumules quae magnifici animi consuetudine praestitisti. Et familiares meos in Hispanias missos ob equorum curulium coemptionem transcurrere protinus iubeas, quia tempore futurae editionis urguemur. Illud autem de te petere non audeo, sed tuo relinquo iudicio an effectum desiderii mei datis ad amicos litteris praecipias adiuuari. Vale.

VIII. SYMMACHVS STILICHONI

[1] Intellego ex mora et cunctatione rescripti atque <...> diuini aliquid in his quae praetoria filii mei supplicatio conprehendit incongruum uel dubium iudicari, atque ideo denuo tibi petitionum mearum debeo praestare rationem. De equis ob natalem d. n. Honorii <...> et inuictissimi principis largiendis, licet hoc anno obsequii istius tempus effluxerit, opinor uotum meum non potuisse reprehendi. Aquae uero theatralis et holosericarum uestium impetratio etiam aliis ante me plerumque delata est et ideo iuuatur exemplis. [2] Amphitheatrum in spectaculum, quod editioni filii mei propter capacitatem loci opto concedi, etiam ludicris quaestorum praelusionibus non negatum, testimonio sunt rescripta priuilegio <...> solis patere consulibus. Sciat a me dudum rei istius processisse principium, non ut fastigio consulari quod proxime tui culminis felix et olim debitus magistratus ornauit, ex hoc aliquid adderetur — neque enim praecipuus honor rerum talium requirit augmenta —, sed ne populus Romanus adpetentior istiusmodi uoluptatis minoris loci urgueatur angustiis. [3] Ceterum quid praerogatiuae habeat non uideo, cum etiam censuales absentium munera illic soleant exhibere, quorum mediocritatem uolumus aemulari. Haec eo scribo, ne uidear iniquitatis aut insolentiae argui, si aliquid denegetur, sed eminentissimae et semper mihi reuerendae sublimitati tuae expendendum relinquo, quid merito existimes conuenire. De me enim opinio hominum iudicabit, si iusta non impetrem, cum tuae censurae animus soleat magna praestare. Vale.

IX. SYMMACHVS STILICHONI

[1] Cum sublimi excellentia tua legationem mihi amplissimus ordo mandauit, ad quam suscipiendam me et necessitas inpulit patriae et tui culminis prouocauit auxilium. Peruectus igitur ad comitatum domini et principis nostri Honorii, in notitiam magnificentiae tuae deferre non distuli aduentus mei causam. De censurae enim tuae pendet arbitrio spes communis officii. Quaeso igitur ut, lectis amplissimi ordinis petitionibus quarum exempla coniunxi, inter felices magnitudinis tuae actus super hac quoque parte expectationem meam litteris digneris instruere. Vale.

X. Cs. Cs.

[1] Itane sublimem animum tuum mei cepit obliuio, ut tamdiu exortem conloquii tui me esse patiaris? An existimas neglectum familiaris officii aequanimiter a me posse tolerari? Quin age, ut mos est uirtutibus tuis, et amicitiam scriptorum celebra relatu simulque aestima quanto uberior ac promptior litteris tuis a me cura referenda sit, quae etiam tacendi iugiter exhibetur. Vale.

XI. SYMMACHVS STILICHONI

[1] Saepe ad te litteras dedi, quas credo suppressas. Quando enim uir seruantissimus amicitiae multisque animi bonis praeditus dignationem mihi officii tui denegasses? Fuerit hoc eorum quibus in reddendis paginis defuit fides. Nunc euentus optabilis ueterum morum sequestrem scriptis meis praestitit. Igitur diligentia quam mihi proficiscentis fidelitas pollicetur, erga te cultum salutationis instauro. Responsa tua facient, ut usum stili per uerecundiam sero repetitum uicissitudine prouocatus frequenter exerceam. Vale.

XII. SYMMACHVS STILICHONI

[1] Consulatum mecum liberalitate continuas et ut publicus parens in futuros etiam magistratus imperialem prouocas largitatem. Quo ergo mihi ore celebrandus es, qui fastigio honorum iure conspicuus praetorios quoque instruis apparatus? Cogitas enim ceteris saeculi bonis etiam priuatorum munia debere congruere. [2] Itaque d. n. Honorio diuinae stirpis Augusto benefaciendi semper addis calorem docesque inuictum principem senatoriam mediocritatem muneribus incitare. Cui pro me agere gratias solus omnium potes, qui tanti beneficii auctor fuisti. Ego in filii mei editione testabor, cum Romanam caueam leopardorum cursus impleuerit, cui iustior plausus et laeta uocum suffragia debeantur. [3] Longius pergerem, nisi tuus nobilis pudor par uirtutibus ceteris laudis onera uitaret. Ero igitur uerborum modicus, dum singulari uerecundiae tuae obsequor, sed praecelsa sublimitas tua teneat definitum meam gratiam quae parca sermonis est in animo redundare. Vale.

XIII. SYMMACHVS STILICHONI

[1] Ad patriam redisse me nuntio necdum conpotem sanitatis. Sed si tuus aduentus adriserit, spero in gratiam mecum bonam ualetudinem mox esse redituram. Vale.

XIV. SYMMACHVS STILICHONI

[1] Cum filios nostros iugali foedere sociare uellemus, primam super hoc magnificentiam tuam meditatio nostra consuluit, ut coepti felicis auspicium a parente publico sumeretur. Effectum nuptialibus uotis deus praestitit. Nunc honor sportulae suscipiendae culmini tuo et more et amore soluendus est. Quaesumus recipiendo obsequio manum atque animum benignus admoueas. Nunc enim laetitiae adhuc apicem festa nostra desiderant ut is qui nobis auctor ante omnes dignatus es iungendae per filios necessitudinis, aeque maneas adprobator. Vale.

AD BAVTONEM

XV. SYMMACHVS BAVTONI

[1] Non cadit in te ista suspicio, ut consulto amicitiae neglegens fuisse credaris. Est tibi animus tenax fidei, et ut in recipiendis familiaritatibus circumspecta cautela, ita in retinendis firma constantia. Quapropter nec ante opinatus sum exemptum me numero ceterorum quibus principio anni munus consulare tribuisti, et nunc amplius quam reliquis mihi credo delatum. Nam quod illis generalis oblatio dedit, nobis specialis cura restituit. [2] Qua in re his quoque suscensere non debeo, qui me exortem prioris honorificentiae esse uoluerunt. Neque enim mihi aliter euenire potuisset, ut quod fraus aliena subtraxerat, bis mererer. Stabit igitur apud animum meum iugis tua gratia, et memoria constantis officii nulla obliuione tenuabitur. Siue error istud seu dolus fecerat, docuisti omnes nihil ulterius ad destruendas amicitias callidum cogitare, quas uident insidiis suis crescere. Vale.

XVI. SYMMACHVS BAVTONI

[1] Inter praecipua gaudiorum numero litteras tuas scilicet fraterni animi testes et uere religionis interpretes. Eas quanto saepius sumo, tanto inpensius uberiusque desidero. Difficilis est enim satietas rerum bonarum, et tunc maxime animos iucunda quaeque sollicitant, cum uidentur explere. Scribe igitur, ut facis, saepius nec metuas ne experiaris ingratum, quem uides et amoris et sermonis tui esse tam cupidum. Vale.

AD PROTADIVM

XVII. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Sum quidem nimis aeger animi et prae tanto luctu obeundis inpar officiis, sed numquam fortunae in me tantum licebit, ut honorem tuum uictus maerore dissimulem. Quin immo his delenimentis remedia uulneri meo facio. Quae etsi pro magnitudine doloris inualida sunt, medicinam tamen mihi efficacissimam tui sermonis adferunt. Quid expectem, uides: redde operam, si uidetur, amicitiae debitam, aegro animo profuturam. Vale.

XVIII. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Falso apud me uenandi studio gloriaris, cum thymum facundiae spirent litterae tuae. Ne mihi os subleueris! Alia otii, alia negoti signa sunt. Acres herbas olet rusticus, uino anhelus est ganeo, nautam sequitur grauedo sua: uos amici Camenarum flores ructatis Heliconis. [2] Quas tu nobis indagines leporum, quos natales canum dies, quae uenatica festa mentiris? Censen posse me retrahi a uoluminum studio in eas artes quas tibi adrogas? Ne primaeuus quidem, cum ferret aetas, Amyclaeos aut Molossos alere curaui: tantum abest, ut haec annis in senectam uergentibus uelim, candidior postquam tondendi barba cadebat. [3] Sed fac uelle me obire nonnumquam rusticas uoluptates: cui tandem primorum senatus tanta uacationis felicitas suppetit, ut inter patriae curas respiret opere siluestri? Conperisti haud dudum frumentarias magnae urbis querellas: successit huic olei penuria, et adhuc manet de fruge causatio. Hinc rerum fessi uiros curiae oratum remedia legauimus, et spes est clementissimum diuinumque principem salutari ope consulturum petitis. Interea laborantium murmure strepit ciuitas. [4] Tu nunc, amice, uenaris et nimis anxios deliciarum tuarum iactatione sollicitas. Sed qui fieri potest, ut talem tantumque te perscrutandis cubilibus leporum credam uacare? Vnde ergo est, quod iisdem litteris a me poscis historiam, quibus canum tuorum festos ac profestos dies praedicas? Dissimulari studia uera non possunt; nam fateris inuitus inter figmenta ludicra morbum legendi. Non ibo longius. [5] Priscas Gallorum memorias deferri in manus tuas postulas. Reuolue Patauini scriptoris extrema quibus res Gai Caesaris explicantur, aut si inpar est desiderio tuo Liuius, sume ephemeridem C. Caesaris decerptam bibliotheculae meae, ut tibi muneri mitteretur. Haec te origines, situs, pugnas, et quidquid fuit in moribus aut legibus Galliarum, docebit. Enitar, si fors uotum iuuet, etiam Plinii Secundi Germanica bella conquirere. [6] Tantisper esto contentus fide operis oblati, et fratrem nostrum Mineruium scriptorum meorum doctissimum et benignissimum iudicem — cur dicam iudicem, quem malo plausorem? — fac socium lectionis. Quamquam hoc a te scio nequaquam petendum; nihil enim bonae rei inter uos diuidi amor aequus ac mutuus sinit. Vale.

XIX. SYMMACHVS PROTADIO

[1] A prosperis ordiendum est; quapropter in prologo, ut ita dixerim, litterarum salutem ualetudinemque dico. Dehinc meorum subicio postulatum: Flauianus uir inl. commune pignus diu eluctatus fortunae aspera, sed diui principis beneficio in tranquillum reductus, soluere salarium patris iussus est, taxatione pretiorum grauiter aggerata, neque census exilis tanto oneri conuenit. [2] Fac igitur, si quid in te opis est, ut adflictae domui pia temporum parcat humanitas; alioquin integrata per indulgentiam bona uel auctione <...> fenoris detrahentur. Sequetur, ut spes est, paterna benefacta iuuenis Augustus ad quem sicuti successio imperii una cum fratre peruenit, ita bonitatis imitatio. Vale.

XX. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Hilarasti mihi diem litteris quae testatae sunt uigere apud te nostrae amicitiae diligentiam. Multum pectori meo uoluptatis inlapsum est. Et sane statueram scriptis anteuertere officium tuum, si te Mediolanium uenisse didicissem. Dederam quippe hanc prouinciam germano tuo cuius tibi amore non cesserim, ut aduentum tuum propere nuntiaret: sed conludio quodam moratus indicium tibi ordiendae salutationis priorem locum praestitit. Neque ego moleste fero quod apud te gratia fratris antistat. [2] Interea respondendum est inquisitioni qua scire postulas, quibus actibus uitam colamus. Dum filius meus Graecis litteris initiatur, ego me denuo studiis eius uelud aequalis adiunxi. Repuerascere enim nos iubet pietas, ut litterarum dulcedinem liberis nostris labor participatus insinuet. Tuae res non in germine, sed in fruge sunt; cuius eloquentissimus iuuenis, ut fando conperi, proximis facundiae calcibus urguet parentem. O te beatum, amice, si uinceris! [3] Nostra adhuc institutio molitur florem creare, nec imperari potest unico labor. Itaque inter metum meum et diligentiam lentus pignoris nostri profectus adolescit. Plane, ut arbitror, quaesitis satisfecimus. Nunc uicissim rerum tuarum ordinem cupio cognoscere. Facilis autem tibi, si me litteris dignum putes, commeantium copia est, cum tabellariis in aula positi fratris utaris. Vale.

XXI. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Post urbis nostrae exitiabilem famem re frumentaria in tranquillum redacta oram Campanae regionis accesseram. Commodum adfuit Marcianus intimus uester et mihi per uos amicus adportans litteras tuas; quas ubi laetis oculis percucurri, aucta est apud me celebratorum litorum gratia. Fit enim plerumque, ut ex bonis accidentibus honor et uoluptas crescat locorum. At querella tua amoris signa praefert. [2] Nam nemo flagrantius amicitiam colit, quam qui irascitur neglegentiae. Quod ita accipias uolo, ut causa officii mei salua sit: nullum quippe delictum curae erga te frigentis agnosco. Quid quod proxime teste fratre communi quem magistratus urbis amplectitur, geminam tibi salutem per epistulas dixi? Num fraternitati tuae etiam commeantium fidem debeo? [3] Cogita in longinqua raras aut occultas hominum profectiones, adde perfidiam mandata frustrantium: non accusabis absentis, ut spero, desidiam, si consideres et in emittendis epistulis alienam requiri occasionem et in reddendis alienam fidelitatem. Sed quid ego his testimoniis diligentiam in te meam nitor adserere? Ipsum fratrem nostrum Marcianum credo tibi sedulo prodidisse quanta memoria et praedicatio tui in ore ac pectore meo uigeat. [4] Ego uero iam, quid de scriptis meis uel silentio sentias, non requiro: siquidem minus est te frequenter adloqui quam de te iugiter loqui. Quid ergo scripta postulas, quibus saepe male creditur? Hoc liberius, hoc uerius est, quod defertur absenti. Itaque, ut uis, gloriare stili frequentia: ego officium uinco iudicio. Vale.

XXII. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Geminus pariter in manus meas a te sermo peruenit, dum multiiugis officiis amicitiam nostram pergis excolere. Quo exemplo, licet omnis adfectio modo non numero censeatur, reddo tibi binas litteras quarum alias frater noster Eusebius pars pectoris mei, has uero frugis optimae iuuenis Martyrius exhibebit, simulque conuenio, ut fidem solutionis istius memineris aemulari, cum te coeperit frequentium paginarum uicissim fenus urguere. Vale.

XXIII. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Obseruatio quaedam me hucusque cohibebat ne litteras primus emitterem. Hunc enim morem quaedam institutio uetusta constituit, ut eorum ante recurrat adfatus, quos a proprio lare peregrinatio longa disterminat. Ago igitur atque habeo uberes gratias, quod et te languore discusso rectius ualere cognoui, et mihi ad scribendum ianuam quodammodo intellego esse reseratam. [2] Pro qua re meliores tibi opto processus. Nam etsi secundum mores ac natales tuos honorum culmen indeptus es, necdum tamen perfectum praemium debitamque mercedem tibi fortuna restituit, quae etsi in te magna contulerit, numquam tamen aequabit meritum tuum. Nunc redeo ad uerba sollemnia quibus tibi salutationis officium de more persoluens mutuum munus exposco. Intellegis enim uicissitudine scribentium animos incitari. Vale.

XXIV. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Extant in monumentis Sallustianis Africani litterae quas Iugurtha post excidium Numantinum testes ad Micipsam decoris sui pertulit. Has ego in praesentia fratris nostri Florentini nomine ad uerbum mandandas paginis puto, quia ut ambo in negotiis suis pari gloria splenduerunt, ita utriusque uirtuti idem testimonii honor congruit. [2] Et illum quidem Scipio regi Numidae uolens reddidit: nos inuiti tanto ornamento tibi cedimus. Fatendum quippe est in gratiam tuam factum, ut hunc abire pateremur. De me, si quid pro amicitia postulas edoceri, erit quaesitorum index, qui rerum mearum arbiter fuit. Tantum epistulae meae crede quod ualeam tuique diligentiam colam, quam mihi de te inuicem fides aemula pollicetur. Vale.

XXV. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Desideraui litteras tuas aduentantibus multis quos mihi sermonem tuum praesumpseram tradituros. Sed ubi expectationem meam spes ista frustrata est, ultro te adloqui studui, ut te exemplo officii ad curam similem prouocarem. Quaeso igitur ne amicitiae munia frigere patiaris, quae inpatienter requiro, licet nouerim diligentiam circa me tuam, etiam cum scripti abstinens sis, fido animo contineri. Vale.

XXVI. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Amplissima redundo laetitia, cum uideo litterariis officiis meis honorem parilem non negari, atque ideo exercendi stili amore destimulor. Neque enim fas est torpere studium, quod aequa benignitas conpensatione gratiae muneratur. Plura uellem, sed uerecundiam tuam nimio laudis excursu non oportet onerari. Vale et amicitiam, sicuti facis, in exemplum tuere. Nos etsi elegantia sermonis inpares sumus, constantia religionis pares esse nitemur.

XXVII. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Vt desidem me scribendi saepe accusas. Quid doleam magis, nescio: sermo omissus amicitiae neglegentiam uidetur arguere, parcus infantiam. Malo tamen, ut ingenio conuicium quam moribus meis facias, quibus, quamdiu mei ipse sum memor, obicere obliuionem tui non potes. Castigasti item quod te fratribus tuis dicenda salute consociem. [2] Sum quidem loquendi pauper et tenax chartulae, sed te mihi dare uitio non oportet, quod illos constat amplecti. Facit autem lex curiae nostrae, ut maioris apud me numeri antistet auctoritas. Quid si uos una ad mensae genialitatem uocarem? Nolles eodem cum fratribus toro accipi? Nec inuideris, si unius epistulae creditor quaestum quodammodo de uobis usurae triplicis exerceo. Nihil enim mihi a singulis pro altero soluitur. Aut cur mea officia diuidi postulatis, qui ad exprobrandum uestra coniungitis? Vale.

XXVIII. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Ingenia humana prompta ad arguendum esse omnibus liquet. Sed tu, qui inter bona rara numeraris, omitte sectari per naturam faciliora et defensionem longi silentii mei suscipe, quae abundat plurimis iustitiae patrociniis, si contempleris ad uiciniam Rheni, a qua nunc et optimus princeps et magistratus potissimus abest, nullum nostrarum partium commeare. Fors fuat, an quis tantum uiae ob rem priuatam mihi ignoratus adripiat. [2] Tibi proficiscentium Romam maior facultas; primo quia in commune imperii caput undique gentium conuenitur; tunc quod clementissimum principem in hac parte degentem uaria omnium desideria uel necessitates sequuntur. Et tamen, cum tabellarios tibi plures causae offerant, aeque a stilo temperas nec ulla a nobis expostulatione perstringeris. Facit enim securitas mea, ut diligi me etiam a tacente non ambigam. Ergo amicitiae nostrae fiducia non ex litteris pendeat. Illarum interualla fors faciet, fides autem mutuae diligentiae indignatur linguae adsertionem. [3] Ad hoc etiam prolixas epistulas petis tamquam facturus periculum, quamtum in scribendo cana aetate profecerim. Semper quidem similis arentibus riuulis laxiores ripas refugi, ut inopiam breuitas adfectata celaret. Nunc graues quoque anni, si quid de pectore meo stillabat, biberunt. Praeterea nihil argumenti suppetit ad propaganda quae scribimus. Nosti otium meum de quo apud te largiter loqui utriusque fastidium est: magis negotiis plura uerba conueniunt. Nobis idem sit linguae modus, qui fortunae est. [4] Mallem Aboriginum more dictionem salutis alternae ligno aut corticibus scribere: Aegyptus papyri uolumina bibliothecis foroque texuerit. Sufficiat aliquando celebrandae amicitiae: si uales, bene est. Opto has ipsas quas tu breues quereris salutationum uices, dum absumus, inter nos longum manere. Vale.

XXIX. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Spero te, ut fando didici, ad uicina uenturum. Fors fuat, an uera conpererim. Ego tamen uel tradendas coram tibi a fratre nostro Mineruio duas oratiunculas meas uel mittendas in patriam fidelitati eius ingessi. Parcus esse in hac epistula debeo; illis enim quae legenda suscipies amor auarus explebitur. [2] Commoneo tamen, ne orationis unius titulo mutetur de me existimatio tua. Nam repudiata censura grauat nos principio sola argumenti inspectione, sed ubi dicta legeris, cum sententia mea in gratiam reuerteris. Hanc partem: 'quae tempestate resecata est' totius ordinis nostri antetulit auctoritas, ne sub specioso nomine fores inpotentiae ambire solitis panderentur. Plures utilitatis et honestatis adsertiones in ipso corpore orationis inuenies. De utroque opere meo iudicium tuum cura nostra desiderat. Vale.

XXX. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Silentii inter nos simile scis esse delictum, atque ideo mihi iniuste culpae datur, quod utrique commune est. Et tamen defensio mihi suppetit; quia nec profectiones commeantium notae sunt et tu non iisdem sedibus inmoraris, dum aut Treuiros ciuica religione aut Quinque Prouincias otii uoluntate commutas. Mihi Romae iugis est statio et maior nunc causa residendi, ex quo me uiri excelsi germani tui praesentis et cura retinet et iuuat gloria. Vna igitur uia sociare scripta potuisti, quae frater et fratri aequandus acciperent. [2] Quod a te gaudeo uel sero curatum. Nec tamen, cum a litteris temperares, ullam decessionem diligentiae in me tuae factam putaui. Tanta est enim securitas uerae amicitiae, ut de sua fide aestimationem mutui amoris adsumat. Plura in hunc modum dicere piget. Quare transeo ad eam sermonis tui partem, quae orationum mearum desiderium uidetur attingere. Ais in manus tuas scripta nostra uenisse fratre nostro Mineruio proditore, qui friuolis meis litterata potius curiositate quam iusta delectatione non abstinet. Si tibi tantum otii est, ut ad fastidium detergendum nonnulla etiam insulsa conquiras, quidquid stilo elaborauimus, exhibebo securus ueniae quam mihi spondet animi tui caritas. [3] Paene praeterii quod loco principe accusare debueram: itane epistularum nostrarum simplex usus interiit, ut paginis tuis lenocinia aeui praesentis anteferas? Redeamus quin ergo ad infucatos nominum titulos, et cum dicitur aut redditur salus, nihil ipsis uocabulis nostris honoratius aut blandius esse ducamus. Exemplo certe tibi sit epistula mea quam si spreueris aemulari, et adrogantiae notatus uidebor et ceteris adgregatus, quorum magnus suspectus in uerbis est, nullus cultus in sensibus. Vale.

XXXI. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Mediolanium te idem qui me consul acciuerat. Speraui quod nos in unum uotiua causa conduceret, sed ubi per ualetudinem defuisti, aegerrime expectati gaudii dispendium tuli. Nunc peractis super omnium magnanimitatem consularibus festis Romam reuertor, quo se amplissimus magistratus uenturum protinus genero adstipulante promisit. Quam uellem, si in solidum redit sanitas, conpensares aduentu ueniam superiorem, atque una uia et senatui deferres officium uoluntarium et consuli debitum solueres. Sed unde mihi optare tantum, cum frustra fuerit sperasse leuiora? Quando tu uenatui togam praeferes? Vale.

XXXII. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Crescere inter nos cotidie amoris debitum uolo, sed epistulis tuis nihil opto debere, quae mihi plerumque exprobrantur ut desidi. Ergo geminis litteris tuis non simul mihi redditis pari numero, sed coniuncta emissione respondeo. Valemus, quantum aetas admittit decliuis in senium. Raro nobis ager uisitur, sed multo rarior est apud me usus legendi. Tibi et rusticari et erudiri plurimum licet. [2] Inde est quod nos frequenter adloqueris, quia omne tempus, ut quaeratur ingenio, otio uindicatur. Sed fiduciae tuae audacia nostra non cesserit. Haurias licet monumenta priscorum et ipse paginis ediscenda committas: sollicitabo te arentibus uerbis, ut scriptis tuis, quae et amore et iudicio legere me necesse est, conpensem illorum damna quae neglego. Vale.

XXXIII. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Delectaris epistulis meis. Credo! Hinc est, quod eas et saepe et ardenter efflagitas. Sed non statim mereor desidis notam, si nequeo tui amoris in me auaritiae satisfacere. An interlabi amicitiae memoriam per silentium putas? Caue talia de animis opinari, quorum aeterna iudicia sunt. Habet enim plurimum sibi ponderis fides et, allegata uoluntario sacro, stili admonitione non indiget. [2] Haec a me tibi non semel scripta sunt, nec tamen deseris inueteratam querellam. Quid si praestat longum tacere? Non uides oracula olim locuta desisse, nec ulla in antro Cumano litteris legi, nec Dodonam loqui frondibus, nec de spiraculis Delphicis ullum carmen audiri? Patere igitur, ut homullus Promethei manu fictus mandare cessem papyro, quae dudum in uatum foliis non leguntur. [3] Nolo tamen denuntiatum tibi a me silentium suspiceris. Tenebo in scribendo tantam mensuram temporis, quantum inter nos locis absumus. Tu quoque inpatientiam uince ratione, quae non sinit, ut tibi cottidie litterae meae in uicinia Rheni posito a nostro Albula deferantur. Vale.

XXXIV. SYMMACHVS PROTADIO

[1] Magni sunt quidem fructus quos de litteris tuis capio, sed fiunt uberiores, dum communium fratrum manus transeunt. Singuli enim scriptis tuis de suo aliquid adponunt. Tibi igitur acceptum fero quidquid ex omnium ore conquiro. Sed rursus expende, quanto labore respondeam tot ingeniorum sublimium uarietati. Nam pares estis, nec tamen similes. Ergo non minorem mihi rependenda adferunt difficultatem quam accepta dulcedinem. [2] Hanc omnibus humanis gaudiis legem natura dixit, ut curae uoluptatem sequantur. Natae subolis primus parentes dies hilarat, mox pii metus breuem gratiam fugant: honor in exordiis laetus est, dehinc animos laborum aestus ingreditur. Longum fiat, si pergam similia contexere, et iam mihi ad ea deuertendum est, quae fas sit de tanto viro dicere. Temere iurasti. Mandari enim periturae chartae est, quae fas sit de tanto uiro dicere. Temere iurasti. [3] Mandari enim periturae chartae epistulas quereris et allegasti sacramento enorme iudicium. Itane me ludos facis, ut quae apud te incuriosius loquor, in aesculi caudices aut tiliae pugillares censeas transferenda, ne facilis senectus papyri scripta corrumpat? Et Marciorum quidem uatum diuinatio caducis corticibus inculcata est, monitus Cumanos lintea texta sumpserunt: tu etiam sericis uoluminibus Achaemenio more infundi litteras meas praecipis. [4] Magna sunt auctoritatis tuae pondera, nec possum gratiosum putare, quod tu iuratus allegas; sed dum me rursus inspicio, labascit fides et refragatur testimonio conscientia. Ita quod credibile persona iudicis facit, diffidentia respuit audientis. Tu igitur solus ambigua summouebis, si amorem tuum posthac parcius loqui de laudibus meis iusseris. Vale.

AD MINERVIVM

XXXV. SYMMACHVS MINERVIO

[1] Obrepsisti uerecundiae meae, ut prior scriberes. Vadatum me tibi hoc munere uelim credas. Sed non fero, ut aedes quodammodo amicitiae nostrae nouus salutator adisse uidearis. Iamdudum uirtutes tuas pares fratribus in pectoris mei possessionem recepi. Creuisti etiam pro parte legitima paternae in me familiaritatis successionem, licet singulis uobis soliditas mei amoris accesserit; quae bona animi, etsi spargi in plures putantur, unicuique tamen plena et indiuisa proficiunt. Praeterea cum palatinae eloquentiae militares, porrexi amicitiae tuae dexteram. Quare tot tantisque pignoribus adnexi, non aestimemus de epistularum tirocinio caritatis aetatem. Nam ut animus celerior est litteris, ita prius fuit amare quam scribere. Vale.

XXXVI. SYMMACHVS MINERVIO

[1] Postquam te Mediolanium uenisse adseueratio commeantium palam fecit, speraui de proximo litteras tuas: sed ubi elusa est expectatio mea nec successit ullum spei pretium, praesumptum de te officium meo operi uindicaui. Auxit praeterea scribendi causam uir spectabilis frater meus Bassus, qui paulisper auulsus a nobis transponi a me in pectus tuum debuit. [2] Adieci alteram paginam reddendam germano tuo, cum tibi fors in patriam reditum secundauerit. Asperserat nos ille iamdudum facundiae suae floribus, et sibi Galliarum prisca monumenta iuuando otio exscribenda mandauerat. Optato accidit, ut ei per te utrumque reddatur, honor epistulae meae et expetitae fructus historiae. Vale.

XXXVII. SYMMACHVS MINERVIO

[1] Paulus amicus meus iamdiu aerario sacro militat, sed non pro gradu militiae spectandus tibi; nam probitate morum suorum mediocritatem uincit officii. Nec despexeris hominem, si numerum stipendiorum eius examines; sed tardiores processus habet uerecundia quae facit, ut intra merita honoris sui haereat. Nec tamen paenitet longum stetisse; tuo enim iudicio reseruatus est, sub quo emergere maximum morae pretium est. Cum igitur illi uitae integritas, militiae aetas suffragium ferat, dignum est, ut ad debitos fructus me precatore, te auctore perueniat. Vale.

XXXVIII. SYMMACHVS MINERVIO

[1] Gaudentius amicus meus in gremium patrocinii tui confugit, uir omnibus rebus amari dignus. Genus ei senatorium est, mens et modestia origine sua ac stirpe nobilior. Si fuco gratiae infectum testimonium meum non putas, suscipe diligendum. Longa obsequiorum eius faciet inspectio, ut me iudices minora dixisse. Vale.

XXXIX. SYMMACHVS MINERVIO

[1] . Ama Flauianum dominum et filium meum, quantum me uelle interpretaris, et si fieri potest, certamen mecum de amore eius ingredere. Gaudebo, si uiceris. Sed hoc mihi tunc probabitur, cum et ipse te colere supra mensuram diligentiae meae coeperit. Nam si amicitia de mutuis constat officiis, facile erit, ut ex illius animo tuum metiar. Vale.

XL. SYMMACHVS MINERVIO

[1] Si consideres, quanta sit innocentium raritas, amabis Desiderium filium meum in paucorum electione numerandum. De quo non falli iudicium meum statues, cum in examen tuum uenerit. Interim quaeso, ut illi per me amicitiae tuae sacrarium recludatur, et praestes aurem benignam causarum suarum iusta narranti. Si quid in eum bene consulueris, absoluetur fides mea quae apud illum spem beneficientiae tuae in se recepit. Vale.

XLI. SYMMACHVS MINERVIO

[1] In absoluendo Rustico nostro uotum tibi detuli, opem filius meus Caecilianus exhibuit. Non est igitur uerecundiae meae rapere gratiam laboris alieni. Ambo ipsi acceptum feramus, quod agi tua cura praecepit, exequi mea ualetudo non potuit. Vale.

XLII. SYMMACHVS MINERVIO

[1] Scio quid de me sentias; sed certus iudicii tui recuso laudari. Aemulare certe, quod te tacitus admiror, quia plus habet ponderis tecta ueneratio. Relinquamus uerborum blanditias nouis inter se amicis; illos iuuent alterna praeconia usque ad fidem foederis: nostra caritas adyto pectorum recondatur. Ipsa habitatio cordis in operto est; inde me tua cura respiciat. Sed non est meum formam scribendis litteris dare; illud tantum cogites uolo, cum sis ad praedicandum liberalissimus, parum mihi uideri posse quod a te laudor, nisi amplius obligor. [2] Praeterea scire postulo, cur seruata in praemissis nominibus nostris uetustas defuerit litterarum contextioni. Iuuet alios titulo sublimitatis adtolli, ego magnificentiae appellationem recuso. Nisi forte me inprobum putas, quod honori tuo eadem delenimenta non defero. Amor fictus in illa uerba summittitur; amicitiae cultus ingenuus est. Alba uelamina non segmentati amictus fidem uestiant. Quo mihi altus reuerentiae gradus? Amari a fratre malo quam suspici. Vale.

XLIII. SYMMACHVS MINERVIO

[1] Eusebius familiaris est meus: idem uetus priuati miles aerarii diu morbo obstante obsequio tuo defuit. Orandus mihi es, ne inter resides adnotetur. Sed impetratio ueniae non manebit, nisi illi aliquid beneficii propitiatus adieceris. Quaeso igitur flagitandis per Etruriam debitis publicis sollicitudinem nauare iubeatur, ut longae absentiae culpam commendatione aliqua laboris amoueat. Vale.

XLIV. SYMMACHVS MINERVIO

[1] Semper quidem mihi salutatio a te profecta gaudium creat, sed ea praecipue, quae familiaribus adportanda committitur. Adicit enim scriptis digna quaesitu et de te tradit auditui, si quid defuit lectioni. Velut nunc Sebastius uester post epistulam tuam redditam quantam mihi, satin ex uoto ageres, sciscitanti imaginem praesentiae tuae praestitit! Idem nunc de otio meo, quae uelis nosse, narrabit, nam me in siluis Laurentibus continatus est rurali inhaerentem quieti. Quid enim magis adsectandum est mihi sarcienti nonnumquam ualetudinem, declinanti saepe turbas, litterarum semper innocentiam diligenti? Vale.

XLV. SYMMACHVS MINERVIO

[1] Fiducia mihi stili atque ingenii mei nulla est, sed tua benignitas ausus meos prouocat. Misi igitur ad eruditionem tuam duas oratiunculas nostras quarum una ad Polybii filium pertinens ex recenti negotio nata est, altera dudum, cum res in senatu agitaretur, a me parata nunc opere largiore aucta processit. Huic argumentum est repudiata censura quam tunc totius senatus fugauit auctoritas. Nolo mireris grauissimum ordinem magisterium respuisse. In oratione nostra non leues causas euitatae huius potestatis inuenies. Vale.

XLVI. SYMMACHVS MINERVIO

[1] Spectatae frugis uiros apud te debeo commendare, quia praecipuum munus est, ut tuis amicitiis inserantur. Suscipe igitur, quaeso te, ortu et moribus facile summates eosque in primore congressu penetrali familiaritate dignare. Legationem illis Campanorum prouincialium commune mandauit. Habent oranda. Iustitia negotium, personas mea cura commendat. Aduertis duas esse causas exercendae in eos benignitatis. Pro quibus publice aequitas petitionum, priuatim non gratiosus laudator interuenit. Vale.

XLVII. AD Q.S.

[1] Vidi Romae Protadium filium nostrum, cuius commendationi nihil ex familiae uestrae ornamentis praeter litteras tuas defuit. Quas cum desiderassem, de citeriore Gallia imperatum sibi a socero iter te procul agente respondit. Excusationem iuuenis non libenter accepi: cetera morum probaui. Satis est hoc auribus patris cui nolo in me gratiosum uideri testimonium breuis experimenti. Simul uereor ne quid amori tuo in filium derogem, quem non decet iuuari apud te per suffragium conciliationis alienae. Vale.

XLVIII. AD Q.S.

[1] Litteras nonnullis humanitate praestamus: has autem domino et fratri meo Basso qui sororis fortunas tuetur, iusto amore detulimus. Petitio ab aequitate non discrepat. Quin potius iure atque iustitiae munitur auxiliis. Nam rebellem seruum sibi poscit adduci, ad cuius inuestigationem nec praecepti caelestis auctoritas nec Africani comitis uigor potuit peruenire: siquidem facti audacis conscius inminentem poenam latebrarum uitauit effugio. Cum igitur super eius facto atque nequitia ad te uir laudabilis Africae comes scriptum publicum dedisse dicatur, erit iustitiae et benignitatis tuae in fauorem clarissimi uiri diuinum prouocare iudicium, ne ulterius innocens domus commentis feralibus uilis mancipii terreatur. Vale.

XLIX. SYMMACHVS MINERVIO

[1] Et cum Mediolani degerem, cultum circa te salutationis exercui et nunc remenso itinere sedulam operam litterario muneri non negaui. Expectas, credo, ut gratiam repetam scriptionis. Illam plane mihi non mea efflagitatio sed tua adfectio pollicetur. Exigant stili uicem qui animi non merentur. Vale.

AD FLORENTINVM

L. SYMMACHVS FLORENTINO

[1] Diu super aduentu fratris postulatum a me indicium distulisti credo, ut nos salutationis honorificentia praeueniret. Agnosco religiosa conludia nec tamen cedo, et ultro in certamen scriptorum familiarium solus duos euoco. Otium tibi, inquies, hanc officiorum fiduciam praestat. Quid quod te magis quaesturae honor et condendarum sanctionum usus excoluit? Cum illo autem mihi priuatae uitae condicio communis est. Atque utinam boni principis circumspectio ipsius quoque operam sibi uindicet! Ferendum! Ambo deuotione placeatis, si circa me litteris ambo cessetis. Vale.

LI. SYMMACHVS FLORENTINO

[1] Omnia te facere ad salutem Flauiani uiri ornatissimi pignoris mei rebus experior. Hinc mihi spes oritur atque animus adsurgit, posse cetera eius incommoda te medico sanari. Adeptus enim diui principis lenitate quae magna sunt, uno adhuc, ut ita dixerim, nodo infortunii strangulatur, quod homo tenuis et nunc labe patrimonii grauiter exhaustus paterni salarii aestimationem iubetur exsoluere. [2] Ergo per te ac tui similes amoliri postulat inminentem ruinam. Nec res inpetratione difficilis est. Nam quod plerisque sua inuidia laborantibus imperialis remisit humanitas, id patris nomine postulatum multo aequior uenia relaxabit. Proficiet ista concessio etiam temporum gloriae, si quod beneficiis principis deerat, pius successor adiecerit. Vale.

LII. SYMMACHVS FLORENTINO

[1] Verbis nequeo complecti, quot gaudia mihi pariter dies unus inuexerit. Agnoscis credo causam cuius auctor fuisti. Nam geminas fratrum communium litteras in cumulum extulit tertius honor scriptorum tuorum. Itaque ut rerum bonarum difficilis electio est, paulisper haesi, quam primam paginam recenserem: tantum apud me erat desiderium singularum. [2] Mox omnes arguto legendi transitu percucurri, ne inspectionem residentis morarer. Nec semel legisse suffecit, ut si quid auiditas prima perstrinxerat, inculcaret iteratio. Erat in uerbis uniuscuiusque uarius elocutionum lepos quo solo litterae discrepabant; nam omnes mens una dictauerat. Possem bona fide adicere maiora, sed tuae aures, licet fratrum laudibus gaudeant, communionem tamen gloriosi testimonii per uerecundiam non ferunt. [3] Restat ut tibi reditum meum sub quadam curiae inuitatione poscenti pauca respondeam. Ad idus Nouembres, modo euentus adiuuet destinata, recurrere ad conspectum uestrum paramus. Si promissi dies serus uidetur, legationem senatus per me nolo differri, quae dudum uiris inlustribus credita et instructa mandatis neque personarum neque petitionum requirit adiectionem. [4] Decet igitur stare dispositis, nec fas est exemplo proximae dissensionis per nouos tractatus confirmata subuerti. Haec ante me, ut scribis, etiam ipse uidisti; quo magis placitis inhaerendum est, quae mihi commendat auctoritas tua, tibi noster adsensus. Vale.

LIII. SYMMACHVS FLORENTINO

[1] In eum militiae gradum labore uenisti, ut Benedicti amici mei fortunam debeas adiuuare, quem nulli obnoxium crimini fortunae iniquitas loco depulit et honore priuauit. Huic ad promerendum fauorem tuum non solum ipsius probitas sed etiam commendatio mea aditum debet aperire. Credo enim tanti apud te litteras meas esse momenti, ut effectum sperare fas fuerit, etiamsi ardua postularem. Quod ideo commemorandum putaui, ut intellegas, uel quid de animo tuo atque amicitia sentiamus, uel quantum prodesse huic debeat uel adesse iustitia. Vale.

LIV. SYMMACHVS FLORENTINO

[1] Purgas, quod hucusque siluisti. Communis haec culpa est. Nam me quoque ab tali commercio diu infirma ualetudo reuocauit. Inhorruisse te puto, postquam de me cognitu amara legisti. Redi in habitum animi laetiorem: diis quippe auctoribus sanitatem refoui. Facilis igitur litterariae cessationis utrique uenia sit. Ambo nobis inuicem remittamus, quod ambo deliquimus. [2] Sed quid mihi insusurras frugis Africanae tenues commeatus? Absit ut praesens annus imitetur fortunam superiorum! Intercludet, ut spero, prouidentia tristes casuum uias sacris auribus edocendis et castigatione iudicum quos alimentaria spectat inuectio. [3] Nec spem dies obstruit: nam mare adhuc iustis cursibus patet et nondum in hiemem praecipitat autumnus. Placet tamen inter haec quod inaestuas et pio metu anteuertis necessitatem. Remunerabitur curam tuam melior euentus, et laudis tuae fructus efficiet ut sit tibi postea dulce timuisse. Vale.

LV. SYMMACHVS FLORENTINO

[1] Dictam mihi a te salutem pari honore conpenso. Vellem utrique nostrum saepe alternandi stili usus ueniret, sed quia hoc longinqua non sinunt cadere pro uoto communi, inpatientiae ratio satisfaciat. Debet certe prompta esse inter nos morae mutuae uenia. Non eadem tamen facilitate purgabis, quod filii nostri Mineruii nuptias aliorum potius relatu quam litteris tuis conperi. An ueritus es ne a te nomisma auro cusum desiderarem? Potuit iacturam sportulae tacere uerecundia mea, negationem gaudii amor nescit ignoscere. Et tamen, ut sum placido in meos animo, spondeo remissionem tibi huius offensionis, cum de nepote suscepto anteueneris scripto nuntiorum celeritatem. Vale.

IN COMMVNE FRATRIBVS MINERVIO, PROTADIO ET FLORENTINO

LVI. SYMMACHVS MINERVIO, PROTADIO ET FLORENTINO

[1] Et uestra concordia et mea per hos dies inbecillitas facit, ut uos unius paginae salutatione coniungam. Erit hoc aut probabile pro consortio uestri amoris aut ignoscendum pro statu mei temporis. Aestimabitis autem uirium nostrarum fatigationem, cum uos in subscriptione istius epistulae precaria manus mouerit. Ad hoc filii nostri Nemesii pia ad larem patremque properatio magis contestationem de me sollemnis officii quam satisfactionem desiderauit. [2] Res postulat, ut salute praefata florentissimae indoli eius testimonium feram, sed uereor ne ostentare operam meam uidear. Quae plus iuueni bonarum artium contulisset, nisi fraternus casus fregisset cursum duorum. Hoc tamen sincerissima fide dixerim minutam quidem de altero parentis eius felicitatem, sed posse istum suorum gaudio pro utroque sufficere. Vale.

LVII. SYMMACHVS MINERVIO, PROTADIO ET FLORENTINO

[1] Relegite uiam dissimulati hactenus moris me officiorum familiarium praesule qui prior rupi commune delictum. Nec pro numero uestro epistulas peto, quamuis hanc uicissitudinem mihi singulorum amor debeat. Magnae indulgentiae res est, ut fenus quod uobis solus exhibeo, alterna remuneratione soluatis. Vale.

AD EVPHRASIVM

LVIII. SYMMACHVS EVPHRASIO

[1] Annuos gaudii fructus ex litteris tuis capio; hunc reditum mihi, has opes pendit Hispania. Itaque ubi pulsa hieme patescunt nauium uiae, paginas tuas commendo uentis, quas mihi iste annus frequentes quidem, seras tamen reddidit. Nam decedebat autumnus, cum homines tui Tiberina tetigerunt. Hinc factum est, ut haererent apud nos defectu nauigationis. Suadeo igitur eorum moras pro tua iustitia boni consulas. [2] Quamuis prius nomine meo uenia poscenda sit, quod de curulibus equis quattuor datum mihi a te ius electionis omiserim. Velim credas hanc abstinentiam non fuisse fastidii, sed quia nullum eorum iugo alacrem uel dorso mitem probaui, optio meritis non excitata cessauit frenata. Oportunum uidetur diligentiam tuam precibus ambire, ut in praetoriam filii mei functionem uisu et cursu nobiles praeparentur. Gemina ante editionis claritudine in os hominum uenimus: satisfaciendum uidetur expectationi quae creuit exemplis. [3] Quare amori tuo laudis nostrae commendo causam quae paulisper censuram uitae tuae grauitatemque animi ad populares auras debet inflectere? Domo pretium adportabitur tuo arbitratu nobilium quadrigarum dominis inferendum; solam de amicitia tua electionis curam requiro factu facilem, cum sit diues equini pecoris Hispania et magnus gregum numerus copiam praestet examini. Vale.

LIX. SYMMACHVS EVPHRASIO

[1] Sum quidem sermonis tui nimius flagitator, sed silentii interualla non arguo nec suspicor aliquid amicitiae nostrae ex adloquii raritate decedere, qui sciam in pectoribus esse sedem religionis, leuamen desiderii ex ore proficisci. Priores igitur litterae meae magis desiderium sermonis tui quam castigationem taciturnitatis habuerunt, et ideo elaborandum tibi non est, ut mihi amoris tui fidem faciat. Nam tui animi de meo sumo iudicium; siquidem nullus uerior aestimator est amoris alieni, quam qui de suo sumit exemplum. [2] His ita positis, quia in re aperta piget esse prolixum, designatum tibi ad urbanam praeturam filium meum nuntio. Intellegis, quid sibi hoc indicium uelit: quadrigarum curulium nobilitas praeparanda est. Nos pretium proxima abhinc aestate mittemus, sed iam necessitatem praecurrat electio. Multum enim ualet in rebus eiusmodi longior diligentia. Quapropter accingere, ut quaestoriam quondam filii mei magnificentiam, cui per te inlustris fama quaesita est, secundus eiusdem superet magistratus. Verus quippe et maximus laudis profectus est, quotiens sequentibus priora uincuntur. Vale.

LX. SYMMACHVS EVPHRASIO

[1] Praeturam filii mei, si fors dictum iuuet, proximus annus exspectat. Equorum mihi curulium paranda nobilitas est, ut expectationi populi Rom. mea pecunia, tua cura respondeat. Hoc me crebris litteris postulasse meministi. Nunc mihi admonitionis uerba, non petitionis adhibenda sunt; et tamen, cum uoluntas in nos tua ambitum non requirat, in tantum me uotiua sollicitant, ut anxias auribus tuis tamquam nouus petitor ingeram preces. [2] Vincenda est enim mihi fama exemplorum meorum, quae post consularem munificentiam domus nostrae et filii mei quaestoriam functionem nihil de nobis mediocre promittit. Haec igitur petitionis meae summa est ut me diligentia tua praeteritae gloriae parem faciat. Pretia pro tua aequitate numeranda familiares mei incunctanter exsoluent. Tui beneficii erit, ut quidquid ad curule certamen generosum gignit Hispania, uel domo praebeas uel de aliorum gregibus excerpas. [3] Non uereor inter haec ne me adpetentem plebeiae laudis existimes. Scis enim pro tua sapientia magnae urbis magistratibus angustos animos non conuenire. Hoc etiam Tullius tuus praecipit luxum in priuatis negotiis arguens, in publicis magnificentiam probans. Quare ex summis opibus iuua Romani animi speciosum calorem uenturus in partem popularis mecum fauoris, si bonis ex tuo beneficio celebrior fama prouenerit. Vale.

LXI. AD Q.S.

[1] Tuentius tuus in utramuis aurem somnum capessat: nihil enim magna dignitas a paupere petit. Sit fortasse plerisque ipsa inopia grauis, habet tamen alieni oneris exceptionem. Adice, si placet, securitati eius sacerdotii priuilegium et unius hominis munimenta multiplica. Mihi uidetur ualidior esse omnibus uacationis remediis exhausta fortuna. [2] Sed uelim noueris quaesitores glebae senatoriae protinus adfuturos sperandamque Tuentii ueniam pleniorem, si fidem paupertatis eius exploratio ratam fecerit. Interea tutus prioribus gestis agat liberum. Nihil nouabitur post inlustris uiri Felicis pro illo iudicationem, modo ut allegatas dudum senatoris angustias adstruat examinis diligentia. [3] Nunc mihi tu amice obiurgandus es, qui cum uicina itinera perstrinxeris, flectere ad nos habenas longum putasti. Dedisset Hispania Romae posito morae ueniam: nouit enim summittere desideria sua cunctarum prouinciarum parenti nec ita auara est, ut nobis propria bona nolit ostendere. Quare fraudati gratia tua secundos amicitiae fructus sedulo postulamus: ut quotiens fors copiam dederit, legamus saltem quem uidere maluimus. Vale.

LXII. SYMMACHVS EVPHRASIO

[1] Et amicitia nostra in ore multorum est, et laus equorum tuorum longinqua penetrauit. Hinc fit, ut suae quisque patriae magistratus meae commendationis opem postulet, gregum tuorum famam secutus. Eo propterea summates Antiochensium missi ad mercandas quadrigas iuuari apud te sermonis nostri conciliatione uoluerunt. Annue, oro, longum peregrinatis et electionis et pretii iustam benignitatem, quae homines opinionem blandam secutos de tuo studio meoque merito uerum sperasse confirmet. Vale.

LXIII. SYMMACHVS EVPHRASIO

[1] Fas sit dicere, equorum curulium copia iam non egemus; sed incitat nos praeturae mora ad desiderium numeri largioris. Si igitur dulcis est, ut solet, mandati mei executio, quattuor ex grege Laudicianorum quadrigas quas tua defloret electio, ad me opto deduci, cum primum mare nauigatio verna patefecerit. Ego pretium quod signauerint litterae tuae, in rem missis renumerabo. Quamquam hoc spondere non debui, quia fides amicitiae syngrapham non requirit. [2] Credo mireris, cur non potius de gregibus tuis postulem, qui potissimos Hiberorum nobilitate praeuertunt. Fastidium patitur uniformis spectaculi ciuitas nostra cuius satietas mihi uarietate uincenda est. Tuae modo diligentiae sit adhibere iudicium et ex alienis stabulis aequare laudem tuorum. Nam cum res amici agitur, hos quoque proprios debes putare, quos eligis. Vale.

AD EVPRAXIVM?

LXIV. SYMMACHVS EVPRAXIO?

[1] Nemo umquam peruector epistularum tuarum uacuus eiusdem muneris mei ad te reuertit; tu tamen infrequentiam nobis uitio ducis et ultro curam tuae adsiduitatis exprobras. Facis hoc amantium more, apud quos officiorum talium, etiam cum redundant, sitis magna est. Nec tantum epistulas meas poscis, sed oratiunculas quoque nostras nondum tibi editas deferri in manus tuas praecipis. [2] Quae res uidetur ostendere, quid iudicii habeas de his quas ante sumpsisti. Nullum enim desiderium ad secunda progreditur, si priora displiceant. Misi igitur ex recentioribus oratiunculis meis quinque numero, quarum mihi iam fiduciam fecit publicus fauor. Sed post sententiam de illis gentis togatae adhuc expectatione iudicii tui pendeo; quod uolo iuratus emittas, quia conuenit uinciri sacramento fidem, si quando amicitia in suspicionem uenit gratiae. Vale.

LXV. SYMMACHVS EVPRAXIO?

[1] Iamdudum in expectatione eram litterarum tuarum incertus animi, quid sibi uellet tam longa cessatio, sed ubi compotem desiderati <me> muneris reddidisti, cura uertit in gaudium. Et reuera ita natura partum est, ut expetiti diu officii querella decedat, si potiamur optato. Ergo magno inpensu gratulor integratum mihi esse pignus religionis. Praestabis ne huius opinionis frustra sim, cum diligentiam mei continuo amore seruaueris. Vale.

AD EVSIGNIVM

LXVI. SYMMACHVS EVSIGNIO

[1] Videro, quid iustitia temporum, quid causae nostrae bonitas, quid cura tua, si tamen tibi cordi sum, possit efficere. Ego in fratre meo Eusebio c. u. uotum seruatae circa nos moderationis amplector eiusque probitatem mente colo, sermone commendo. Et licet ille boni propositi praemium non requirat, nos tamen ei honestam uicem de tua amicitia optamus exsoluere. Feceris rem tam meae uoluntati acceptam quam tuis moribus consentaneam, si aduertat uir prudentissimus, quidquid mihi tribuit, id se omnium bonorum gratiae detulisse. Vale.

LXVII. SYMMACHVS EVSIGNIO

[1] Et temporum clementiae congruit et sancto ingenio tuo familiare est opis indigos subleuare. Hinc mihi fiducia oborta est pro fratre Stemmatio supplicandi, cui dudum cuncta dempsit inuidia fortunae praeter amorem bonorum. Neque enim potest ambigi, quid de optimo quoque mereatur, qui nuper a principibus inuictis, ne per indulgentiam liberaretur, accitus est magisque honore quam uenia fatum triste mutauit nec tam ereptus est quam desideratus. [2] Vnde spes certa est etiam principem nostrum lenitate uenerabilem iusti parentis et pii fratris exemplo supplementa meliora fortunae eius daturum, si modo uestra insinuatio iuuet exhausti senatoris oratum. Duo enim factu facilia sed ad gloriam praestantis magna deposcit, reddi curiae testimonio sacro et recuperatione modici argenti ab inopia uindicari. Haec ut fauor tuus aliorumque optimatium te hortante promoueat, interest boni saeculi cui laudem perennem pia facta conciliant. Vale.

LXVIII. SYMMACHVS EVSIGNIO

[1] Etiamsi petitio domestica et amica cessaret, publicus uigor iusto desiderio deesse non posset. Quid enim tam familiare iustitiae, quam ut circumscriptor clarissimae et laudabilis feminae parentis meae astutiae suae priuetur effectu, ne commodis inludat alienis prouincialium patronorum fretus auxilio? Quorum inpotentia conpulit, ut matrona litium fugitans ad iudicium praetoriani culminis conuolaret. [2] Res autem qua de agitur, eiusmodi est: ante paucissimos menses ille a parente mea horrea in Aquileiensi sita et clarissimae feminae propter longinquitatem itineris incognita tenui mercede conduxit, atque his ita abusus est, ut paruo licet tempore iisdem locis labem consulto intulisse dicatur. Hunc ubi saepe conuenit, ut conductione decederet, contemptu hominis et interuentu quorundam frequenter elusa est. [3] Nunc opis indiga geminum benificium uestri fauoris exoptat: primo ut inprobissimus inquilinus locorum detentione pellatur: dehinc ut habita deterioratae rei aestimatione sumptum iustae instaurationis agnoscat. Cum igitur aequa poscamus, credo confore ut utilitatibus parentis meae fauor uester adrideat. Vale.

LXIX. SYMMACHVS EVSIGNIO

[1] Benigne, ut mos est tibi, recursum nostrum misso apparitore iuuisti: quem progressus ad Appennini superiora dimisi adiecto officio litterarum, ut gratiam quam rebus aequare non possum, saltem uerborum honore conpensem. Quod superest itineri, spero praefata dei uenia sine labore peragendum. Minus enim molesta sunt, quae perueniendi spem proximam pollicentur. Vale.

LXX. SYMMACHVS EVSIGNIO

[1] Discedenti mihi curam legare dignatus es amicitiae congruentem, ut famae atque actibus tuis accommoda non silerem. Causa igitur postulante fungor iniunctis. Video enim basilicae pontisque rationem recte quidem Bonoso praesidali uiro esse mandatam, cui et uigilantia superest ad luminandas publicae rationis ambages et fides ad persequenda quae examen inuenerit; sed uereor ne ludificationibus res iniuncta frigescat obluctante eo quem socium discussionis accepit, atque ideo clam te esse non patior eo rem deduci, ut labes magna sumptuum publicorum studio certaminis occulatur. [2] Quid enim sibi uult ista coniunctio in ea praesertim discussione quae ipsum quaesitorem uidetur adstringere? Quare huic tantum parti adhibenda correctio est et ad unum quem sponte delegeris, inquisitionis summa referenda adiectis uestrae apparitionis auxiliis, quo minora officia fidem praebitorum uel inuectorum cogantur aperire. Probabit exitus, quantum reip. tua cura prospexerit, cum cohibitis sumptibus nouis consummationi operum satisfecerit summa reliquorum. Vale.

LXXI. SYMMACHVS EVSIGNIO

[1] Summo gaudio, quotiens scribis, adficior, et tum maxime, cum abest amaritudo querimoniae. Nunc stilus tuus ab usitata iucunditate dissensit. Arguebat enim falso iniquitatem quandam pignoris mei, cum quo tibi limitum nulla certatio est. Itaque litteras contra ius amicitiae ad eum missas repressi, ne amantem tui dolor iustus offenderet. Fuit autem matri eius cum procuratore tuo finalis in Sicilia quaestio, quam disceptatio non, ut scribis, Venusti, sed alterius rectoris absoluit. Ergo in utraque persona error suggerentis retectus eam pignoris mei exemit inuidiam. [2] Aduertis ergo pro singulari uerecundia tua, cui potissimum parti satisfactio debeatur. Et nihil de praesenti fortuna istius loquor, quae scribentem debuit temperare. Adde, quod pecuniarias causas usque ad detrimentum amicitiarum non oportet extendi. Sed quid haec pluribus? Posthac opto sermonem tuum placidiorem mereri et constantiam ueteris erga me obseruantiae tuae porrecto etiam in meos amore colligere. Vale.

LXXII. AD Q.S.

[1] Frequens usus ostendit et clara animi tui documenta testantur exempla uerae amicitiae de te esse capienda. Neque enim quisquam constantiam firmiorem familiaribus inpendit officiis, in tanta praesertim publicarum mole curarum, quae alterius studium possit hebetare, nisi obstrepentes necessitates adfectio fraterna superaret. Quod solum igitur uerecundiae conuenit, cedo praestantissimae religioni meque inparem referendae uicissitudini pudenter agnosco. Nec uereor ne diligentia tua tali laude lentescat; quin potius spero beniuolentiam tuam, si quid pleno potest adici, largiorem; quia bonis familiare est studia benigna cumulare, quorum gratiam sentiunt non perire. Vale.

LXXIII. SYMMACHVS EVSIGNIO

[1] Facio quod suadet humanitas, ut amicitiae tuae uiros bonae frugis adiungam. Horum unus est Felix honorabilis gradu atque exercitatione militiae, cui si quid amoris inpenderis, ad meam gratiam pertinebit. Vale.

LXXIV. SYMMACHVS EVSIGNIO

[1] Mirabar, quid esset rei, quod amicitiae obseruantissimus diu scribendis litteris abstinebas: sed epistulae tuae series indicauit quod tristium rerum index esse uitaueris, quas longiore silentio contineri nec religio familiaris nec communis causa permisit. Nam plerumque utile est in publicam proferre notitiam, quod uelis esse correctum, ut denuntiatione futuri periculi ad consulendum cunctorum cura moueatur. [2] Magna igitur necessitate futuri anni inopiam protestatus es. Quid enim spei reliquum est, cum prouinciis Africanis nec ad uictum tenuem frugum tritura responderit et adportata ex aliis terris semina uicinus annus expectet? Iure igitur ad aeternorum principum prouidentiam prouincialium sollicitudo confugit. Interea dum maior ab illis salubritas petitur, humanitas tua foueat exhaustos et tamquam particeps doloris alieni persuadeat laborantibus sibi accidisse, quidquid prouinciae pertulerunt. Ego ualeo, quamuis animus aeger bonum sanitatis ignoret, sed ut aliquid solaminis capiat, oro indulgentius scribas et me ad respondendum exemplo tuae adsiduitatis inuites. Vale.

LIBER QVINTVS

AD HIEROPHANTEM

I. SYMMACHVS HIEROPHANTI

[1] Recte ualeo. Hoc enim scribendi debet esse principium quod maxime expetunt uota lecturi. Aeque tibi suppetere optatum uigorem nimis gaudeo, nam me tali indicio nuper hilarasti. Illud quoque in summa pono gratia, quod te nostri diligentissimum familiaris stili frequens usus ostendit; cui rei laudem referre consilium est, ut hoc inuitamento memoris animi ad perseuerantiam prouoceris. Vale.

II. SYMMACHVS HIEROPHANTI

[1] Opulento me adficis bono, quotiens amicitiam nostram salutis tuae indicio muneraris. Deos igitur conprecor ut te pro tanta in nos religione fortunent. Vicissitudini autem litterariae parem diligentiam libenter inpendo, ut ad officia promptius inciteris, cum uideas apud memorem scriptorum gratiam non perire. Vale.

III. SYMMACHVS HIEROPHANTI

[1] Scriptum mihi tuum Probatius nuper exhibuit atque ex eo mihi plurimum gratulationis accessit, quod tibi pro uoto omnia superesse cognoui. Id ut saepe facias, monere non debeo, cum spontanea officia stimulo exhortationis non oporteat incitari. Vale.

AD THEODORVM

IV. SYMMACHVS THEODORO

[1] Bonorum frequens adstipulatio de sanctis moribus tuis in hoc me desiderium prouocauit, ut amicitias tuas inpatienter exoptem. Nam qui omnium sermone celebrantur et probitatis laude conspicui sunt, incognitos quosque ad amorem propriae familiaritatis inuitant. Ergo si haec uolontatis meae non aspernaris indicia, repende, quaeso, conloquium, ut et facti mei confirmatione delecter, quamuis mutuae adfectionis iam teneam sponsionem. Vale.

V. SYMMACHVS THEODORO

[1] Spectata est, ut arbitror, tibi amicitiae meae ueritas. Hinc factum est ut me in consortium festorum tuorum consul accires. Praestetur, oro, his litteris eadem fides quae nos euocatione dignos probauit. Diu inter desiderium tui et unici mei curam dubius electionis pependi. Tuus honor suadebat profectionem, illius institutio praetendebat obuias manus. Tandem secutus sum quod ipse fecisses. Officia enim illa laetitiae sunt, ista pietatis. Tuae amplitudinis curulem stipabunt obsequia multorum: huic in solo patre totum est. Plura pro nobis indulgentissimus in suos animus tuus tecum loquetur; cui ego excusationis meae iniungo partes, quia uerbis agenda non sunt quae melius interpretatur adfectio. Vale.

VI. SYMMACHVS THEODORO

[1] Filium meum Flauianum consulatus tuus reuocat in lucem. Nescio an eum commendare tibi debeam, cui summi gaudii auctor fuisti, Serua igitur, oro, depromptae in eum benignitatis tenorem, etsi hoc a constantia tua sperandum magis quam postulandum est. In dubium enim uoluntarii amoris fides non uenit. Vale.

VII. SYMMACHVS THEODORO

[1] Ipse mihi rescripti huius baiulum praestitisti. Duplici igitur nomine gratiam debere me fateor: nam et a te profectus est, qui litteras exhiberet et per te mihi, qui referret, oblatus. Maneant, oro, inter nos officiorum talium uices et inter alias laudes tuas continuatae in amicos religionis titulus censeatur. Vale.

VIII. SYMMACHVS THEODORO

[1] Gaudeo mihi sermonis tui primitias contigisse et inpendio postulo ut humanissimum inceptum religiosa cura non deserat. His enim maxime nutrimentis amicitiarum cultus adolescit. Cum haec scriberem, recte mihi sanitas suppetebat. Cuius rei indicium propterea singulari generositati tuae credidi deferendum, ut cognitionem mihi sospitatis tuae mutuus rependat adfectus. Vale.

IX. SYMMACHVS THEODORO

[1] Vereor eloquentiae tuae scripta nostra committere sed non minus caueo amori tuo meorum quidquam negare. Duas igitur oratiunculas nuper editas a nobis misi. Earum una ad urbanos fasces resultantem tenuit candidatum, alteri argumentum dedit iam pridem decreto senatus inprobata censura. Sed iudicium meum, cum res acta est, habitum propagaui opere largiore. [2] Nec mihi uitio uortas priscae seueritatis repulsam. Nam quaedam solis speciosa nominibus usu et experiundo plurimum nocent. Rationes sententiae meae lector inuenies. Volo tamen ad inspectionem dictorum parti utrique aequus accedas. Merebitur, ut spero, orationis adsertio ut tu etiam uetustatis patronus auctoritati ordinis manum porrigas. Vale.

X. SYMMACHVS THEODORO

[1] Quam timeo ne aures tuas existimer lactare blanditiis! Consulatus hic tuus talis est ut meum geminasse uideatur. Nunc uoti mei summa eo processit ut titulo eius longum fruaris et aeques uitae diuturnitate moram praemii tui. Dignum quippe est conpensari prolixo gaudio seram solutionem. Vale.

XI. SYMMACHVS THEODORO.

[1] Aduentuum tuum serum esse mirabar, sed ubi causa patefacta est tarditatis et te breui adfore scripta praenuntia spoponderunt, in gaudium cura conuersa est. Ergo hospitii securus adpropera et aliquamdiu Romae interuallo quietis refotus auspicatissimos adtolle fasces. Nostra erga te diligentia, quidquid instructus consularis flagitat, prouidebit. Vale.

XII. SYMMACHVS THEODORO

[1] Frustra speraui de peregrinatione solacium, cum omnium locorum maesta facies nullas aegro animo praestet indutias. An quisquam tam duro ingenio natus est ut multorum curis doloris uacuus intersit? Quod si uerum esse concedis, me etiam crede inter anxios usum ipsum quodammodo amisisse laetitiae. Restat ut tuae litterae medicinam mihi faciant, quas ita libenter accipio ut nulla mihi adsiduitas satisfactura uideatur. Ego pro euentu occasionum quas fors optulerit, exemplum tibi dabo frequentis officii. Tunc enim probabis gratas esse mihi litteras tuas, cum meas sumpseris. Vale.

XIII. SYMMACHVS THEODORO

[1] Iampridem nihil scribis. Aequum esset huic culpae talionem reponi: sed ego arbitror imitanda non esse quae doleas, et animo persuadeo alias potius interuenisse causas officii differendi quam residem uoluntatem. Quamquam uereor ne factum tuum haec ipsa grauet humanitas. Nam qui mihi pro te satisfacio, ostendo nihil me tale meruisse. Scribe ergo iam saepius et copiosius, priusquam praefata ope deorum in Lucanos uela faciamus — quid enim iuuat proximis regionibus inmorari, cum a te nullae litterae deferantur? — et silentium tuum honeste possit excusare longinquitas. Vale.

XIV. SYMMACHVS THEODORO

[1] Ademptum generale tibi perfugium: neque enim potes sollemne illud et peruulgatum genus defensionis inducere, meas te adhuc litteras opperiri, ut quadam religione soluaris. Iamdudum tibi stilus meus facit auspicium: cui non abnuo redditam uicem, sed aemulari studium nostrum etiam uoluntario postea officio debuisti. An expectas ut te illa expostulatione perstringam: tu nisi malo coactus recte facere nescis? Omitto plura et in reliquum mihi diligentiam tuam spondeo; quam quia religio parui habuit, saltem admonitio nostra reparauerit. Vale.

XV. SYMMACHVS THEODORO

[1] Proxime Romam regressus a scribendi consuetudine non tam desidia quam occupatione desciui, atque ideo peto in bonam partem purgationem praeteritae taciturnitatis accipias mecumque laeteris, quod d. n. Theodosii sacro diuinoque iudicio merui consulatum. Cuius multiplex apparatus tuam requirit industriam. Sed rursus occurrit uoto et studiis meis ne honoris tui tempora contrahantur. Quapropter tuae permitto sententiae ut si uotiuo officio domus nostrae interesse desideras, administrationis labore soluaris. Vale.

XVI. SYMMACHVS THEODORO

[1] Sancto Lampadio germano tuo et ad spem processus et ad bonam uiam morum causidicinam credidi profuturam. Vnde factum est ut domino et fratre meo praefecto ante consulto ad castra forensia mitteretur eo praesertim tempore quo tuo adminiculo posset institui. Quapropter pignus tuum suscipe informandum bonis fraterna religione praeceptis. Vale.

AD MAGNILLVM

XVII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Breuem decet esse sermonem quo reditus indicatur. Quid enim mandes paginae, cum omnia quae scripto committi solent, fabulis potius debeant reseruari? Hoc est argumentum praesentium litterarum quas, si dii uotum iuuerint mox sequemur. Vale.

XVIII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Suades ut redeam, ne ius praedii nostri uiolenta perturbet inruptio. At ego puto non minus tuam curam quam meam praesentiam promouere. Conicio exaggerari a te religiose istam trepidationem, dum me Romam studes trahere. Ego autem non modo amore otii abesse plusculum cupio, sed quia inane erit, quidquid remoto atque inconsulto possessore temptatur. Consilium autem rei agendae tuus et aliorum quibus cordi sumus tractatus inueniet. Meae quieti nullus inuideat; quin longius producenda est, cum uicem nostram bonorum amicorum cura fungatur. Vale.

XIX. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Semper te in priore adfectionum mearum fronte constituo. Merito incertus animi cognitionem tuae salutis expecto: quam si mihi tuus sermo praestiterit, reditum nostrum alacritas incitabit. Vale.

XX. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Nos tuum praeoptamus aduentum; tu amicis muneribus desideria nostra solaris. Admodum quidem delector oblatis, sed hoc ipso officio damna absentiae tuae grauius sentiuntur; pleniora enim praesidia atque ornamenta de amico praesente caperemus. At nunc inter uotiua candidati mei negotia et quaestorios apparatus fraudari nos conqueror societate consiliorum tuorum. [2] Et tamen obeunda nec procul locatus omittis: nam et uestes subsericas quas homines mei post inlationem pretii retentabant et instructum reliquum muneralium praemiorum tuus coegit instinctus. Opto igitur tibi promptum deorum fauorem reditumque felicem simulque oro, si fors dederit facultatem, functioni nostrae interesse deproperes. Cuius uoluptas magna parte cumulabitur si laetitiae nostrae particeps desideratus accesseris. Vale.

XXI. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Potuit sine litteris nostris sanctus Aurelius, si quid de me quaereres, explicare: sed quia fastidiosa salutatio est, quae nudo sermone defertur, iunxi scripta mandatis. Haue igitur dico tibi simulque deprecor ut secundum commonitorium quo summatim muneri praeparanda perscripsi et ipse salua iudiciaria existimatione curam mihi religiosi, ut soles, fratris exhibeas, et homines nostros conparandis quibusdam quae poscit editio iustum inpendium ministrare praecipias. Vale.

XXII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Quaestorium paruuli nostri munus adcelerans, communi amico Aurelio quaedam conparanda aut prouidenda mandaui. Sed quia negotiis publicis et uaria iniunctorum occupatione distringitur, Eusebium familiarem nobis speciatim ad te misi, cuius admonitione cura tua in effectum omnium prouocetur. Et quia longum uisum est litterarum serie agenda conplecti, non graueris commonitorio strictim signata percurrere. Quod satis esse arbitror ad incitamentum diligentiae tuae; neque enim preces oportet adhiberi, cum sola amici uoluntas studium tuum debeat incitare. Vale.

XXIII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Anastasium nostrum dignaris agnoscere, nam domi saepe uidisti. Haec illi notitia apud te debet esse suffragio, etiamsi nullis iuuaretur adloquiis. Nunc dubitare non possum cumulatiorem circa eum fore curam tui, cum eum et uetusta cognitio et praesens sermo commendet. Vale.

XXIV. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Familiaris emersit occasio, quae tibi salutis meae adportaret indicia. Neque enim dubitare possum tibi litteras meas esse reddendas, quas Siluanus ad animi nostri diligentiam pertinens exhibebit. Cui haec ipsa recepti officii commendatio apud te debet esse suffragio. Ceterum ut respondeas, non laboro, cum mihi uicissitudinem scriptorum tuorum mutua polliceatur adfectio. Vale.

XXV. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Parens sana est et ad patientiam doloris adducitur. Quare hanc partem depone curarum mentemque ad meliora conpone. Certe si tibi aliquid ab re tua otii est, nostris negotiis diligentiam dignare praestare, ut operae sit pretium, quod in exactore mittendo litteris tuis et monitis satisfeci. Vale.

XXVI. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Multa Oceano, ut recordaris, et litteris et commonitoriis implenda mandauimus, quibus exequendis par esse non poterit, nisi tuo inpulsu et monitis urgueatur. Quae cum in effectum te iuuante processerint, quaeso ut indicio scriptionis expectationem meam non graueris instruere. Vale.

XXVII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Numidae familiaris nostri aduentus haud mediocriter mihi gaudio fuit. Hanc laetitiam tuus sermo geminauit. Duobus igitur a te muneribus adfectus amicum tibi cum litteraria salutatione restituo. Vale.

XXVIII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Antecapere scribendi ordinem mei muneris fuit. Habes festinati officii gloriam, cum ego fatear tarditatem. Et certe potui allegare aliquid in excusationem morarum: supererat mihi plurimum uiae; malui te de laboris nostri absolutione facere securum. Sed pio studio praeueniri nullus est rubor. Ama igitur sponte cedentem cui haec ipsa simplicitas conciliare debet frequentes litteras tuas: quas si non aequauero pari numero, rursus tibi praemium confessio mea faciet. Vale.

XXIX. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Amicum meum ad Brittios reuertentem litteris credidi prosequendum, ut et tibi salutationis munus exoluerem et illi commendationis aliquid exhiberem. Quaeso igitur te ut et meis litteris uicissitudo reddatur et illi defensio plena proueniat. Vale.

XXX. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Proxime quidem urbe digressus es, sed ego quasi iam inueterato tui desiderio conuenirer, officium scribendi et munus arripui nec expectato ordine nec more seruato, qui solet amicis esse pro lege, ut peregre locati tribuant prius scripta quam sumant. Et est uera adfectio omnis inpatiens etiam iustae ac legitimae tarditatis. Rupi igitur consuetudinem religione maiore, quam si eam seruare uoluissem. Quae res si tibi grata est, et mihi fenus solue conloquii et perlatori talium litterarum benignus adride. Cui ut ipse nihil potui praestare quam litteras, ita tu nihil poteris plus tribuere quam fauorem. Vale.

XXXI. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Propinquam sancti Asclepiadis philosophi absque litteris meis abire par non fuit: nam illius merita poposcerunt ut ad curaturam praeclari uiri pertinens tuo patrocinio traderetur. Pro quo non arbitror ambitu longae orationis utendum, cum eam humanitati tuae contemplatio parentis sine cuiusquam petitione commendet. Vale.

XXXII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Taedet pigetque iam scribere; quousque enim stili imagine iucunditatem uiui sermonis imitabimur? Quid quod etiam felicitas publica et pax orbis hortatur ut larem repetas? Qua in re tibi oportunus incentor frater noster Ponticianus accedet bonorum petitu sortitus hanc operam, ut tibi ob rem uxoriam demoranti desiderium reuisendae urbis admoueat. Vale.

XXXIII. SYMMACHVS MAGNILLO

[1] Nolo puerum crimineris ob reditum tardiorem. Mea pro Symmacho conturbatio neque ad rescribendum tempus inuenit et recursum tabellarii usque ad spem bonam distulit. Nunc quia periculum eius in aegritudinem uersum est, hoc ipsum loqui apud te licuit. Faciet diuina miseratio quae pias aures adplicat uotis parentum, ut tibi mox de eo quod iuuet animum securitas mea nuntiet. Vale.

AD HEPHAESTIONEM

XXXIV. SYMMACHVS HEPHAESTIONI

[1] Votum mihi non defuit itineris ordiendi, sed tarda euocatio perueniendi tempus artauit, atque ideo uerecundius uisum est ueniam poscere quam peracto consulis officio peruenire. Super hoc plenissimas et ad d. n. clementissimum principem dudum litteras dedi et ad ceteros qui me adesse uoluerunt, quas etiam nunc Festus agens in rebus proficiscendi cunctatione remoratur. [2] Et quia uereor ne aut lateant suppressa, quae scripsi, aut per aemulos resoluta uitientur, consilium fuit ut ad te dominum et fratrem meum exemplaria omnia mitteremus. Erit tuae circa me adfectionis de omnium rerum fidelitate rescribere. Reddentur uobis etiam chartulae curas domesticas continentes, quis decursis aestimabitis quid bonorum temporum iustitia et fama desideret. Vale.

XXXV. SYMMACHVS HEPHAESTIONI

[1] Sequuntur abscessum tuum litterarum cohortes, et ut solent Athenas Atticas aliqui uel gymnasia petere Musarum, ita peregrinationes tuas desiderio trahente comitantur. Nec tibi, ut aestimo, militiae stipendiis adfluenti amicorum conuentus onerosus est. Pasce igitur eruditos dignitatis tuae copiis et spera plures actutum tibi hospites adfuturos, postquam Romanae iuuentutis magistris subsidia detracta sunt sollemnis alimoniae. Vale.

XXXVI. SYMMACHVS HEPHAESTIONI

[1] Aegrum proxime animum tuum litterarum quas miseras lectione cognoui, multumque miratus inter coniunctissimos fortuitam subito emersisse discordiam et dominum ac fratrem meum litteris obsecraui ne a suo more dissentiat. Te uero non meo tantum, uerum etiam tuo nomine rogo ut ceteris bonis morum tuorum similem patientiam praestes ferasque omnia quae solet peregrinationis habere condicio. Spero autem et filii mei Flauiani conciliatione et Eusebi archiatri blanditiis posse omnia mitigari. Vale.

XXXVII. SYMMACHVS HEPHAESTIONI

[1] Litterae tuae Spartana breuitate succinctae sunt, sed rebus exuberant, et cum moueant de raritate querimoniam, tamen officii plenitudine memoriam suscensionis oblitterant. Quodsi eas creber usus exerceat, desiderium meum sine fastidio satietatis explebunt. Sed uideo quid obsistat animo, quid impediat uoluntatem. Eusebius te noster fabulis et poculis demoratur. Quem cum reddideris curae hortorum suorum, fore arbitror ut animus tuus iocularibus ineptiis absolutus ad negotia seria conferatur. Vale.

AD NEOTERIVM

XXXVIII. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Supra modum gaudeo redditum esse meritis tuis uetus debitum. Iamdudum enim rem publicam uirtutibus obligasti, quae nancta diuinae fidei principem sibi quodammodo consulatum quem tibi solueret impetrauit. Ad huius celebritatem uoto alacri cucurrissem, nisi diplomatis sacri tarda perlatio artasset interuallum dierum. Accessit hiemis contemplatio quae magno frigore et breuibus lucis horis moratur excursus. Meus tamen animus, meum gaudium tecum est. Ego solus dolere debeo quod mihi tantum bonum casus inuiderit; tibi et praesentium satisfaciet numerus et cultus absentium. Vale.

XXXIX. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Amicis nostris iusta cupientibus usui esse debemus, praecipue fratri nostro Alexandro quem iudicio probamus et amore conplectimur. Nunc licet noueris honorum desiderio non moueri, communis tamen uerecundia non sinit testimonio carere militiae, cum illi tribuni ac notarii dignitatem d. n. Valentinianus Augustus ante inruptionem tyrannicam sponte detulerit. Quaeso igitur ut praerogatiuam sacri testimonii te adnitente mereatur. Facile est enim ut sub tam pio gubernatore rei p. infortunia hominum saeculi uincat humanitas. Vale.

XL. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Inpatienter amicorum soleo perferre discessum, sed eos qui ad praesentiam tuam relicta urbe contendunt, ad me credo uenturos. Quid quod sequestrata adfectione inuideo tecum futuris? Soli enim bona praesentiae tuae capient, quorum communis mihi fructus esse deberet. Vtut est tamen ista condicio, fratres nostros Celsum atque Nicianum probabiles uiros non inuitus emisi, certus aliquid ad nos ex fabulis atque actibus tuis eorum relatione rediturum. Quos ut mature urbi studiisque restituas, uicissim de te postulo. Nam ni te hac petitione destimulem, uideor eorum peregrinationem non tuae detulisse reuerentiae, sed meo praestitisse fastidio. Vale.

XLI. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Cum sciam te animo esse placabili, recepi pro amico operam ueniae postulandae: neque enim sic a recto deuii sumus, ut te umquam moueri temere suspicemur. V. c. Epictetus causidicorum more prolapsus, dum uult inpensius placere suscepto, sanctum Sabinum probatum bonis omnibus incauto sermone perstrinxit. Ea res omnium uestrum quibus ille curae est, animos creditur asperasse, nec inmerito. Querella rectoris etiam praetorianas acuit potestates. Quid multa? Epictetus togae forensis honore priuatus est plurimis praeferendus, qui firmo patrocinio proteguntur. [2] Nunc illa clientium turba unius fortuito insultat errori; quod ne diu maneat, tua praestabit humanitas. Satis datum est correctioni, nunc ingenium tuum respice. Illud causa meruerit, hoc tribue lenitati. Scio inlustrem uirum praefectum praetorio his quoque litteris tuis prompte esse cessurum. Erit Epictetus u. c. etiam emendationis suae debitor, quem paulo inconsultum fecerat impunitas magna peccantium. Vale.

XLII. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Placuisse iudicio tuo amicum meum Drinnacium satis gaudeo; nam mihi quoque plurimum honoris accedit, quotiens sententia nostra concordat. Fruetur igitur uberrimo innocentiae suae fructu, mihi honestis carus officiis, tibi iustis negotiis adprobatus. Vale.

XLIII. Q. Cs.

[1] Qui amanti nugas suas et deliramenta committit, non debet formidare iudicium. Commendatur enim religione, quidquid culpari posset examine. Merito securus oratiunculam quam proxime in senatu habui ad te misi; de qua dominum meum fratrem nostrum Carterium tecum plene arbitror conlocutum, nam petitioni nostrae auditor interfuit. Et quamuis totius ordinis secunda suffragia cepisse uideamur, in te uno tamen summam testimonii conlocamus. Facito igitur me certum sententiae tuae et simul, quid rerum geras, pande cupienti, ut quod ex meis actibus uoluptatis accipies, tuorum mutua insinuatione conpenses. Vale.

XLIV. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Dissimulati officii obiurgatione morderis in epistula blandiore, qua tibi gratiam refero sermonis accepti. Licet cogitarem illa potius amica esse conloquia quae sponte tribuuntur, at in respondendo referri magis necessariam uicem quam deferri spontaneam scriptionem, ego tamen ita adfectus sum proximis litteris, ut nescire me fatear reddideris hoc munus an dederis. Verum tu cogita quid epistulae tuae iucunditatis habiturae sint, quas non admonitus exhibebis, cum hae quoque mihi admodum gratae sint, quas rependis ex debito. Vale.

XLV. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Facis, ut decet, quod otium meum scriptorum assiduitate solaris. Siquidem ex tuo amore coniectas, iucundum mihi esse munus quod ex tuo sanctissimo ac luculento ore proficiscitur. Refero igitur uicem magis ad testimonium gratiae quam ad aequiparandum officium quo me agnosco deuinctum. Sed hoc ipso arbitror digniorem me esse conloquio crebriore, quod hanc palmam tibi reddo quasi uictus fenore litterarum. Vale.

XLVI. SYMMACHVS NEOTERIO

[1] Venturum te ad communem patriam fama promiserat. Sperato gaudio gloriabar. Sed ubi dierum processu rumor intepuit, animaduerti mihi hoc genus superesse solacii, quod ad scribendi usum moremque remearem. Fungor igitur salutatione dicenda tuamque excellentiam quaeso ut mihi aduentum tuum pro litteris largiaris. Est enim causa uotiva, quae te debeat euocare, quaestorium scilicet munus filii mei, ad cuius officium te tuosque amor communis inuitat. Vale.

AD FELICEM

XLVII. SYMMACHVS FELICI

[1] Scribis reuerentiam nostri apud omnes uigere. Gaudeo huiusmodi testimonio, sed profiteor tua opera fieri ut taliter uigeat existimatio mea. Tu mihi es auctor rumoris secundi, neque hac tantum gratia uadatum me esse sentio. Nam illud etiam quod te praesule processit ad commodum proximorum meorum, quamuis iustitiae datum sit, tibi tamen refertur acceptum. [2] Cesso longius pergere, quia in remunerandis beneficiis ieiuna est uerborum uicissitudo. Simul obstrepunt curae quas officiis familiaribus tenuis patriae uictus opponit. Ero apud te posthac loquacior, cum refouerit studium meum rei frumentariae instaurata securitas. Vale.

XLVIII. SYMMACHVS FELICI

[1] Bene cognitis ac probatis commendatio prompta debetur, ut ad notitiam bonorum sub honesta adstipulatione perueniant. Theodulus sincerae probitatis adulescens multorum gratia uiget, quibus placere laudabile est; sed fortunae difficultatem, quae cursum uitae eius exasperat, adminiculo tuo sperat posse remoueri. Quaeso igitur ut uotis eius benignus adrideas, ne aut meum testimonium pro nihilo habitum iudicetur, aut spebus illius exitus inanis inludat. Vale.

XLIX. SYMMACHVS FELICI

[1] Amo litteras tuas, nam semper mihi aliquid gratulationis adportant: ego autem benefactis tuis nuda oratione respondeo. Sed ut est praeclara mens tua, perinde nostras sibi existimat fructuosas, et ideo hanc operam perseueranter aduigilo, quam scio apud te pro magno aere censeri. [2] Interea domino et principi nostro eiusque in me beneficientiae egi per epistulam gratias uerbis fortassis exiguas sed adfectione animi copiosas. Quas si eximia unanimitas tua et probata mihi amicitiae fides iucunda atque oportuna insinuauerit lectione, non uidebor ingratus, cum probauerit, sicuti opto, inuictissimus princeps beneficia se huiusmodi apud memorem conlocasse. Vale.

L. SYMMACHVS FELICI

[1] Relatum in cultores tuos Aurelium familiarem meum gaudeo non illius modo nomine, quem tuendum summatis uiri cura suscepit, sed meo maxime, cuius testimonium iudicii instar habuisti. Accessit huic muneri auctior ex litteris tuis gratia, quamquam est in illis, quod amantem possit offendere. Breui enim erant transcursu quae, cum mihi uoluptatem adferant, negant satietatem, et est haec natura rerum bonarum, ut illis frui prolixius uelis nec quicquam durius sumas quam placitae orationis citum transitum. Adde igitur epistulis tuis copiam uel, si potes, detrahe suauitatem. Ni ita feceris, laesus rependam fastidio tuo uerba quae soleo et paginas longiores. Vale.

LI. SYMMACHVS FELICI

[1] Amor quidem tuus suasit ut scriberem, praetereuntis festinatio, ut pauca dictarem. Quare salutatione contentus, quae etsi non explet officium, tamen contestatur adfectum, redde inuicem quae legamus, et si necesse est, aemulare breuitatem. Nam cum sim nitidissimi sermonis tui cupidus, conscientia tamen huius angustae paginae non audeo a te uerborum copiam postulare. Vale.

LII. SYMMACHVS FELICI

[1] Vectori iudicialium litterarum reddendam tibi paginam dedi, amicitiae deferens cultum salutationis simulque suggerens ad rem mei pignoris pertinere, quod relatio docebit de tutoris faucibus extrahendum. Nec laboro pro adsertione iustitiae cuius tibi cura praecipua est, sed hoc tantum audeo postulare, ut quamprimum responsa caelestia robur adferant iudicatis. Vale.

LIII. SYMMACHVS FELICI

[1] Fratrem nostrum Helpidium non minus desiderium tui quam epistula consulis euocauit. Cui etsi amorem tuum prisca inter uos coniunctio pollicetur, nonnihil tamen, ut arbitror, etiam petitio mea commendationis adiciet. Extrue igitur, quaeso te, nouis erga amicum beneficiis ueterem diligentiam, quatenus possint perfecta cumulari, et hoc mihi munus adtribue, ut merita quae suis apud te fundauit obsequiis, sentiat meo fauore creuisse. Vale.

LIV. SYMMACHVS FELICI

[1] Quisquis amici neglegit famam, fide lubrica est. Hoc mihi ne uitio iure ducatur, etiam in aliorum iniuriis pro tua existimatione sollicitor. Qua lege, quo bono publico Eusebii u. c., qui meruisse inter notarios fertur, incertus atque inexploratus procurator elicuit, ut ciuilis petitio urbano abstrahat foro possidentem matronam, qua in causa, cum supplicatio priuatam teneat actionem, sacros titulos responsa minitantur? Quaeso te, cogites, quid de augusto adyto cuius loqueris oracula, deceat impetrari. [2] Fraterna tecum sollicitudine loquor: rescriptorum omnium fama te respicit. Quid si etiam rei memoria fidem tuam conuenit? Ampelium clarae et inlustris recordationis uirum paruas aedes quas pretioso auxit ornatu, sub cliuo Salutis emisse, ut ciuis, ut collega reminisceris. Triginta annorum die incanuit aetas possessionis. Auctor ei Postuminus nepos Iouii fuit inter cetera parentis suae Porphyriae bona hanc quoque adeptus domum per successionem. [3] Huic Porphyriae nihil umquam negotii cum Theodosio cuius olim facultates Eusebius impetrauit. Nunc procurator a columna Maenia multis huiusmodi sutelis foro cognitus inueterata iura supplicationibus quatit, degustat iudicia omnium potestatum, coeptarum actionum exitus deserit, instaurat exordia, Romanum criminatur tribunal, non possessionis antiquitatem, non dignitatis senatoriae praerogatiuam, non praefecturae existimationem sinit inconcussam manere. [4] His ausibus color fiscalis adlinitur, ueluti ob inquisitionem mobilium ex bonis quae meruit Eusebius diuinae domui debitorum. Vbi haec diligentia diu iacuit? Cuius scrinii conludio publica damna latuerunt? Si procurator non admoueret negotio suo publicas faces, etiam nunc tot officia, tot inquisitores fisco quaesita nescirent, et sane aequum est ut defensio diuinae domus adtentiores oculos praestet iniunctis. [5] Quid mobilibus commune cum praedio? Nullus error sensuum, nulla uerborum interpretatio potest nomina ista miscere. Dehinc a proscriptis quondam bonis Porphyria et Postuminus alieni sunt; multo magis aedium emptor Ampelius procul abest a contagione mobilium. Quid restat, nisi ut aequitas uestra priuatam petitionem nullis sustineri radicibus iudicet, cui sacrae reuerentiae umbra praetexitur? [6] Haec me in epistulam conferre amor saeculi et amicitia tua conpulit. Eadem uiro inlustri fratri nostro Sperchio morum eius securus palam facere curassem, si umquam mihi per litteras obtulisset fiduciam sui; ipse autem principium facere conserendis mutuo scriptis a tali genere non debui. Erit itaque optio amplitudinis tuae in aures eius perferre quae scripsimus. Dignum quippe est ut quod existimationi utriusque proficiet, amborum consensus emendet. Vale.

AD SALLVSTIVM

LV. SYMMACHVS SALLVSTIO

[1] Nolo ex moribus ceterorum qui census senatorios tractant, etiam huius ingenium, quem commendo, perpendas. Est enim non mediocri loco aut infima sorte progenitus, sed honestatem natalium pudore custodiens. Atque ideo nec ego indecorum putaui bene cognitum prosequi testimonio litterarum, nec singularis generositas tua debet de eius amore dubitare, quem uidet nobis adstipulantibus adprobari. Et haec quidem pro Ammonio satis dieta sunt, ipse autem desiderium sermonis tui silere non debeo, cuius adpetentiam scriptorum tuorum raritas uehementius excitauit. Vale.

LVI. SYMMACHVS SALLVSTIO

[1] Cumulatius officium mihi, quam poposceram, detulisti. Nam cum domesticos meos iuuari a te in conquisitione equorum curulium postulassem, quadrigis quattuor gratuitis auxisti numerum conparatum. Ex illis equos undecim superstites ceteris prosecutorum cura perduxit, nec longo interuallo pars succubuit traditorum. Gratiam tamen religionis tuae fortuna non minuit, quia in muneribus amicorum non sunt damna casuum cogitanda: quin immo ea in acceptum summa referenda est, quae ab offerente processit. Ad te diptychum candidati et apophoretum librarum argenti duarum per hominem tuum misimus adprobare cupientes editioni te nostrae <re>, non animo defuisse. Vale.

LVII. SYMMACHVS SALLVSTIO

[1] Vtilitati tuae etiam non commonitus adfuissem, cuius me habuisse rationem dominus et filius meus Patruinus uir spectabilis non tacebit. Hunc tu admonere debebis, ut et sui uoti consuetudine et meae petitionis intuitu desideria tua iuuare dignetur. Vale.

AD PATERNVM

LVIII. SYMMACHVS PATERNO

[1] Ego quidem senatui interesse non potui, quo die Thalassi filius dignitatis nostrae muneribus exemptus est, sed spem futurae pro eo actionis non leui apud amicos commendatione solidaueram. Nec tamen impetrationis gratiam mihi uindico: iustitia postulati et interuentus tui desiderata promouit. Mea ualetudo diu iactata tandem se in tranquillum recepit: quod eo scribo, ut auctus laetitia salutis meae parem uoluptatem mihi de prosperis tuis referas. Vale.

LIX. SYMMACHVS PATERNO

[1] Primis petitionibus nostris multum ponderis addit iteratio, et ideo de uenatoribus exhibendis repeto postulatum, quo facilius tibi diligentiam geminata scripta sollicitent. Dies muneris nostri tempori admouetur: cui largitas candidati sola non sufficit, si lautioribus harenariis deseratur. Inepta est enim munificentia quae praestatur indignis. Quapropter quaeso te ut uenatorum potissimos auctoritate iudicis et fratris amore concedas multum rebus omnibus additurus, quas ciuium uoluptati animoso inpendio praeparamus. Vale.

LX. SYMMACHVS PATERNO

[1] Omnes qui aditu tuo cupiunt subleuari, non cassam, quantum arbitror, uiam capessunt ineundae gratiae, cum me adstipulatore nitantur. Horum unus uir probabilis Turasius familiaris meus qui indictae sibi litis iniuriam fortunae imputat, gratiam uero boni reditus de tuo potissimum sperat auxilio. Tuere igitur aequa poscentem et humanitatis tuae latius extende famam quae incrementis maximis cumulabitur, si Turasio per te secunda successerint. Vale.

LXI. SYMMACHVS PATERNO

[1] Religio postulauit ut scriberem, praesertim cum hortaretur familiaris occasio. Nam homo tuus tabellarium se mihi optulit, cui nihil litterarum dare summa piaculi esse perspexi. Saluere igitur te opto, me nuntio, et uicissim peto ut nos sospitatis tuae indiciis munereris. Vale.

LXII. SYMMACHVS PATERNO

[1] Quaestores ordinis nostri numquam ferarum suarum portorium contulerunt: graue enim maioribus uisum est ut tolerantibus onera senatoriae dignitatis sumptus inmodicus adderetur. Haec mihi proxime, cum gladiatorium munus instruerem, magis populi Romani quam meo nomine praerogatiua delata est. Nunc a fratre meo Cynegio u. c., quaestorio candidato, quinquagesimae uectigal exigitur, quod solos ursorum negotiatores utpote quaestui seruientes oportet agnoscere. Huius iniuriae adfectio tuum moderamen expectat. Resiste, quaeso te, publicanorum cupiditati et damna collegarum recide. Ad geminam tuam gratiam res ista proficiet, si priuilegio honoraueris senatum, leuamine iuueris candidatos. Vale.

LXIII. SYMMACHVS PATERNO

[1] Causa amici suasit ut scriberem; sed fatendum est maiorem me curam tuae existimationis habuisse. Nam Minucianus u. c. exiguo periclitatur argento, tibi autem non tenuis ad laudem reserabitur uia, si falsis, ut audio, syngraphis calumnia excitata consederit. Piget dicere quibus strophis adparitio Itali grassetur aerarii. [2] Ferunt sub publici debiti specie priuatorum nominum falsa recitari. Inualidos quidem statim uincit inpressio, ualidiores autem, cum munimenta pro se iuris adsciuerint, criminosis uerborum interpretationibus inplicantur, ut ad damni patientiam sese inuidiae timore summittant. Sed u. c. Minucianus tui securus et legum relationis minas amoliri optat examine. [3] Da igitur, oro te, iudices quos urbanis potestatibus imperialis praefecit electio; neque enim dignum est ad longinquam cognitionem uocari debitum tenue et praecipuam dignitatem. Longius pergerem, si aequitas uellet multis precibus adiuuari. Causae genus relatio publicabit; quae etsi errorem tuebitur cognitoris, numquam tamen poterit emereri, ut illi a te sine alio disceptatore credatur. Vale.

LXIV. SYMMACHVS PATERNO

[1] Ostentator mei in te studii esse non debeo: officia quippe ex debito religionis profecta iactationem recusant. Quin immo uberis gratiae instar accepi, quod amicitiae meae u. c. Scipio te mystagogo usus accessit. Maximum enim lucrum est quaerere familiaritatem bonorum. Et sane spero ipsum quoque in omnibus nostri diligentem futurum, postquam cognouerit suorum relatu quid negotio eius cura nostra contulerit. Vale.

LXV. SYMMACHVS PATERNO

[1] Quadragesimae portorium non recte poscitur a senatoribus candidatis, quia nostri ordinis functiones onerari geminis incommodis non oportet. Hoc tibi etiam pro Cynegio u. c. dudum missis litteris indicaui. Nunc filii mei Pompeiani clarissimi et optimi iuuenis par necessitas depoposcit ut repeterem postulatum. Quaeso igitur ut humanitatem quae inter uirtutes tuas prima est, nostri ordinis editoribus dignanter inpertias et ursorum transuectionem cupiditati mancipum subtrahas. Perueniet beneficii istius gratia et ad senatum qui leuatur incommodis, et ad populum cuius uoluptatibus praestatur immunitas. Vale.

LXVI. SYMMACHVS PATERNO

[1] Ampeli inlustris memoriae uiri necessitudines incessuntur lite priuata. Non putes sola parentis recordatione curam pro illis nostram moueri; externos quoque et memorati uiri nescios causae urit indignitas. Cuius breuiter, ut possum, fastigia et capita contingam. [2] Ampelius de summatibus quondam senatus, quem famae celebritate didicisti, domunculam Romae de Postumino c. u. Porphyriae herede mercatus est. Contractus istius origo iusta, aetas prope saecularis, intemptata possessio est. Nunc nuper ueterator quidam procuratorio nomine extulit caput, Eusebii ex notariis c. u. quassans uetustam petitionem de impetratis olim Theodosii cuiusdam bonis quibus hoc praedium mentitur haesisse. [3] Theodosio et Porphyriae nulla rationum societas fuit, nulla coniunctio facultatum. Res in iudicio urbano et a petitore coepta et ipso fugiente finita est. Denuo cineres negotii obreptiua supplicatione refouet in flammam et per diffidentiam iusti diuinae domus pro se adtrahit actiones, ob inquisitionem uidelicet mobilium quibus nihil est commune cum praedio. [4] Peruestiget ista legum ordine priuati rector aerarii: aedium dominos relinquat iudici suo. Duplex utique causa est, diuisa rerum uocabulis, actione discrepans, origine non cohaerens, separata personis. Neque mobile aliquid emit Ampelius, neque domum fiscus incessit. Cur procurator alienus inualidam petitionem publicis uiribus iuuat? [5] . Cum fratre nostro Sperchio inlustri uiro quaeso ista communices. Est aequi seruantissimus, et qui libentius communi iuri cedat quam potestati suae faueat. Scit enim leges honoribus esse potiores. Confido, cum suppressa cognouerit, elicitis non defuturam correctionem. [6] Si quaeret cur ad eum super hoc nihil scripserim, respondeas, quaeso, nondum inter nos facta stili consuetudine ueritum esse me ne quid a principio uiderer arguere. Dabit mihi causae huius emendatio sermocinandi cum eo materiam laetiorem; gratiarum actio auspicium litteris meis faciet. Non expectabo ultra ut adloquii sui fiduciam praestet haerenti; ad omne me officium iustitia eius hortabitur. Vale.

AD OLYBRIVM ET PROBINVM

LXVII. SYMMACHVS OLYBRIO ET PROBINO

[1] Iuuenalis industriae est excire saltibus feras et liberalia studia siluestri uoluptate distinguere. Sic olim Marsus inpiger et fortis Sabellus robur habuerunt. Nostris annis parta proficiant. Est huius indulgentiae in quibusdam auibus exemplum, ut nutrimenta senescentibus aetas uicissim prima conportet. Sed nondum conuenit ualetudini meae uti ferinis uisceribus, nec tamen gratiam muneris uestri minuit apud me necessitas parsimoniae. Nam etsi utendi abstinentia sanitati meae consulit, honor tamen muneris animo satisfecit. Vale.

LXVIII. SYMMACHVS OLYBRIO ET PROBINO

[1] Suppetere uobis plenam roboris ualetudinem ferarum indago testatur. Haec igitur mihi prima de uobis gaudii causa est, quod rusticis uoluptatibus sanitatem iuuatis: secundus laetitiae meae gradus est uenatu capta meruisse. Nam ut honori numinum datur cornua sacrare ceruorum et aprugnos dentes liminibus adfigere, ita amicorum cultui dedicantur libamenta siluarum. [2] Interea recuso sententiam quae rem uenaticam seruile ducit officium. Statuerit hoc scriptor stilo tantum probandus — nam morum eius damna non sinunt ut ab illo agundae uitae petatur auctoritas —; uos malo cum Atilio rusticari et ludum uirium sequi quam bonis uerbis deduci ad instituta desidiae. Certe aetatibus uestris hic labor conuenit. Distinguenda est lectio iuuenum non alueolo aut pila nec trocho Attico et Graecis palaestris sed alacri fatigatione et innocentis audaciae gaudiis. [3] Ad haec etiam meum Symmachum, <cum> subcreuerit, quamquam unicum cohortabor. Erit olim tempus quo renuntiare annis graues huic operi debeatis. Tunc seruile munus iure habebitur cura uenandi. Famulatus est enim quidam, si cedentibus uiribus recusemus uti laborum uacatione quam nobis praestat senectus. Vale.

LXIX. SYMMACHVS OLYBRIO ET PROBINO

[1] Commendastis mihi uetus iudicium meum, qui eadem de litoris Formiani gratia et salubritate sentitis. Parce antehac orae illius bona transitus uester degustauerat: ea nunc pensius per moram cognita amari a uobis usu longiore meruerunt. Fero iam, quamquam uestri cupiens, quod procul degitis, et desiderio in uos meo indico patientiam. At si fors uotis effectum secundet, opto in illo sinu agere uobiscum quod restat aestati, ut et locus mihi praestet ualetudinem et uos animi uoluptatem. Vale.

LXX. SYMMACHVS OLYBRIO ET PROBINO.

[1] Aditum mihi ad scribendum sero reserastis. Vos enim oportuit inchoare libamina litterarum, quia inueterati moris est ut qui ad peregrina discedit, alternandis epistulis praestet auspicium. Ergo absolutus obseruantiae religione et nunc uobis uicem salutationis rependo et in reliquum, si fors obtulerit commeantes, adsiduitatem spondeo familiarium paginarum, ut uobis possit liquere non in mea culpa sed in uestra mora fuisse, quod silui. Vale.

LXXI. SYMMACHVS OLYBRIO ET PROBINO

[1] Sermonis uestri adsiduitate delector et abunde ex eo munere usurpo laetitiam. Quod enim uel uestri animi specimen uel mei desiderii solamen potest esse praeclarius, quam ut apud me in dies singulos meritorum uestrorum cultus augescat? Amicitia enim quae celebratur officiis, numquam certo fine contenta est: atque ideo decet uos in deferendis adloquiis effici promptiores, cum ad soluendam uicissitudinem non probetis immemorem. Vale.

AD LICINIVM

LXXII. SYMMACHVS LICINIO

[1] Regilianus amici mei filius et ipse suae honestatis intuitu iam probatus dudum tibi litteras meas quibus commendaretur exhibuit, et ideo secundae adstipulationis auxilium utpote iam cognitus non requirit. Mei igitur studii ratio et consuetudo exegit ut scriberem. Neque enim fas est, quamuis iampridem ipse dissimules, me quoque huiusmodi officiis abstinere. Spero enim, quod sponte amicitiae tribui solet, saltem adsiduitati meae esse referendum. Vale.

LXXIII. SYMMACHVS LICINIO

[1] Cum ad proxima urbe digrederer, scribendis ad te litteris abstinere non debui, ut te obseruantia prisci moris absoluerem. Nam uetere instituto hic usus increbruit, ut ingressi iter praelibent primitias scriptionis. Quare familiaris officii inuitatus auspicio fraternam religionem quam mihi semper mente exhibes adsiduo sermone testare. Vale.

AD LIMENIVM

LXXIV. SYMMACHVS LIMENIO

[1] Octauo demum die multas eluctatus itineris difficultates larem patrium salutaui. Continuo, ut amicitia postulabat, conuenit me recordatio mandatorum tuorum. Nam discedenti iniunxeras ut negotium lectissimorum iuuenum Titiani atque Helpidi fida exploratione disquirerem. Quorum mihi praeceptor uir prudens et nescius gratificationis adseruit esse in illis scientiam iuris idoneam nimis in omnes usus iudiciarii et forensis officii. Nunc tuum est optimos iuuenes aduocare, quorum indolem militiae uel honoribus iam paratam non debet ulterius procrastinare cunctatio. Vale.

LXXV. SYMMACHVS LIMENIO

[1] Prompte fauendum est honesta cupientibus, ut probabiles uoluntates alieno etiam iuuentur adnisu. Quapropter opis indigum esse non patior Felicem sanctissimum iuuenem ad electiora tendentem. Qui ubi fori urbani dissensiones utpote ingenio mitis exhorruit, modestiori causidicinae dare nomen adfectat; quem meus quoque hortatus animauit. Spopondi enim bonae indoli et moribus defaecatis nequaquam defore tuae mentis auxilium. Ergo exoratus ac facilis non ut transfugam sedis alterius, sed ut adfectatorem fori quietioris amplectere; qui tibi beneficiisque tuis debebit quidquid ei ex officio bonae fortunae aut commoditatis accesserit. Vale.

AD LICINIVM

LXXVI. SYMMACHVS LICINIO

[1] Bonoso optimo uiro et post militiam palatinam gemina administrationis integritate conspicuo discussionem pontis ac basilicae nouae praeceptio augusta mandauit: quod munus summa fide et uigilantia posset implere, si solus istiusmodi examinis ius haberet. Nam Cyriades u. c. comes et mechanicus, qui dudum impensas operis utriusque tractauit, in societatem discussionis admissus, saepe, ut dicitur, a Bonosi optimi uiri inuestigatione dissentit. [2] Hinc fit ut inquisitio quae per unum strenue posset agitari, artificio quodam interpositi certaminis differatur; atque ideo metuit uir honestus Bonosus ne sibi inuidiae sit, quod tanti negotii adhuc nutat effectus. Quapropter orat ut si quis est qui u. c. Cyriadem putat eius operis quod idem Cyriades ante curauit etiam discussorem esse debere, sibi haec molestia detrahatur; si uero ipse huic negotio uidetur adcommodus, ad se tantum disquisitionis summa pertineat. [3] Ergo amore reipublicae cuius utilitates inter praecipua et prima conplecteris, clarissimo et inlustri uiro praefecto dignare <...> conferre, quatenus lacuna tantorum sumptuum remotis contentionibus detegatur. Spero enim fore, ut cessantibus nouis expensionibus utriusque operis perfectioni usurpatorum summa sufficiat. Vale.

LXXVII. SYMMACHVS LICINIO

[1] Longum siles, sed ego talis exempli imitator esse non debeo. Quare in officia primus erupi teque religiosa admonitione conuenio, ut litterarium munus quod sponte amicitiae nostrae deferre debueras, saltem prouocatus exsoluas. Vale.

AD HELPIDIVM

LXXVIII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Quaeris ut ualeam, uel quid rerum geram. Respondeo percontationi tuae ex amore uenienti. Agri quiete delector. Haec mihi et aëris praestat salubritatem et pabulum lectionis. Saepe oculos pasco culturis quas hiberna exercet operatio. Tibi et ualetudinem secundare et memoriam nostrae amicitiae superesse amplissime gratulor. Silentii uero mei non est iniusta causatio; nihil enim quod scriberem suppetebat simulque occupato tibi auditione causarum uerebar obstrepere, ne multis negotiis tuis onus adderet loquacitas otiosi. Vale.

LXXIX. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Praesentiam tuam spero; neque enim soles promissa deserere. Sed frequens fama est praetorianas litteras obstare dispositis. Quare ne haeream diu expectationis incertus, confirmari scriptis recentioribus uolo, ut sciam morae esse pretium, si adfuturus es, aut soluar manendi fastidio, si teneris. Vale.

LXXX. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Prosequor litteris ciuem amicumque communem cuius bona, quia iudicio tuo nota sunt, non requirunt adsertionem. Merito mihi de eo apud scientem facilis et breuis sermo est. Admoneo tamen ut in gratiam meam ualidius diligatur meique apud te curam uigere documento aucti circa se amoris intellegat. Vale.

LXXXI. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Cum saepe occasionibus ad scribendum utar incognitis, committi in amicitiam puto, si domesticis uidear abstinere. Libens igitur Aërio honestissimo uiro cultori tuo nuntiam sospitatis meae paginam dedi, cui honorificentiam salutationis adiungo; quae sola, et cum dicitur, et cum uicissim refertur, munia familiaris explet officii. Vale.

LXXXII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Plenum religionis officium est, quod sponte uotum fratris anteuenis. Proxime igitur familiares nostri ad equorum coemptionem cum pretiis commeabunt, ut ex omnibus quadrigis quas scripsisti esse uenales, praestantiores cursu et genere pollentes defloret electio. Haec autem tibi cura sumenda est, ut praeteritis editionibus nostris recens ludorum fama respondeat. Inprimis igitur hanc de te gratiam peto, ne magis numerum quam merita perpendas. Nam cum de Hispaniis copiam mihi equorum spes certa promittat, hos quos de proximo polliceris securior diligentia debet excerpere. Vale.

LXXXIII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Curam nostram senatoriae functiones ad uotiua sollicitant. Praeturam quippe filii mei, si fors dictum iuuet, proximus annus expectat, cuius instruendae causa amicis nostris negotium dedimus, ut equos ex Hispania lectissimae nobilitatis edecument. Experiantur igitur suffragium tuum, siquid opis et fauoris orauerint. Decet enim te pro amore mutuo mecum curanda partiri. Vale.

LXXXIV. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Silentium meum etiam ipse reprehenderem, si tuas litteras aliquando sumpsissem. Itaque arguere in altero non potes quod a te admissum esse meministi. Ego tamen in haec officia primus erupi, ut et te ad scribendi studium cohortarer et amicum meum testimonii adstipulatione prosequerer. Est enim eius industriae atque probitatis, ut fauorem tuum iure mereatur. Pro quo ego petitor accedo, praesumens apud animum tuum nostras litteras plurimum profuturas. Vale.

LXXXV. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Quod epistulas meas condis, amoris est tui, qui describenda nescit eligere; sed me fucus hic decipit. Nam praecipitor ad scribendi fiduciam placendi securitate. Et tamen, si quando resipisco, nimis uereor ne ista simplicitas incidat quandoque in lectorem alterum tibi disparem. [2] Quare uelim tibi habeas quae incogitata proferimus, licet eadem mei quoque librarii seruare dicantur, sed illi per examinis ignorantiam, quod te facere non oportet Mercurialis artis peritum. Nam mediocribus scriptis amicorum benignitas scit fauere, alienorum inuidia nescit ignoscere. [3] Quod superest, oro iam uenias et praesentia tua augeas honorem festorum dierum. Nempe Mineruae tibi sollemne de scholis notum est, ut fere memores sumus etiam procedente aeuo puerilium feriarum. Ad eum diem tibi conuictum paramus agrestibus holusculis partum, quia luxuries offendit deam sobriam. Vale.

LXXXVI. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Insidiaris infantiae meae quam tego silentii uerecundia. Nam ad elicienda responsa uenturum, si adnuam, polliceris, cum hoc tibi facere de proximo quam spondere promptius fuerit. Mihi uero adipisci gratum, sperare prolixum est. Et tamen uoluntati tuae pareo nec uereor ne temere a me effusa uerba in paginas librarii tui referas. Nam si quid horum quae apud te incuriosius loquor, cuipiam lectori nauseam mouerit, non in scribendo neglegentia mea, quam tua in describendo diligentia displicebit. Vale.

LXXXVII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Nostrorum duritiam ferre non possumus, qui cum reliqua superiora non exsoluerint, etiam pensionem proximi anni ferre detrectant. Idcirco quaeso ut cum homine meo, quem ad exactionem nostrorum misimus, curam communicare digneris. Religiosam operam libenter adripias! Graue est enim nos quidem pro agris nostris functionibus publicis esse munificos, actores autem locorum ne id quidem uelle redhibere, quod sciunt per annos singulos esse soluendum. Vale.

LXXXVIII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Nullum tempus esse patior a meo officio feriatum. Merito properanti tabellario cursim debita uerba commisi, quibus quaeso ut referandae uicissitudinis curam capessas, licet malim iam reditu tuo quam scriptorum honore laetari. Vale.

LXXXIX. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Non ex officii raritate amicorum religio et cura pendenda est. Plerumque enim scribendi cupidis defit occasio, nec tamen amicitiae memoria temporali silentio consenescit. Itaque quod hucusque conticui, uoluntati meae non debet adscribi. Multa enim studium nostrum fortuita impedimenta frenarunt. Sed ubi tempestiuam conperi facultatem, contuli in has litteras mei circa te propositi atque amoris indicium, conpensaturus quod hactenus silui frequentia litterarum, si me incentiuo quodam mutui sermonis animaueris. Vale.

XC. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Adtemptatam denuo ualetudinem tuam meorum cura suggessit. Quare sollicitatus incertis emittere ad te scripta non distuli, quibus ut de te laeta respondeant, praestabit diuina miseratio. Erit igitur muneris tui, ut otio meo securitatem tuae sanitatis adicias. Vale.

XCI. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Et rebus et litteris partes religionis exequeris. Nam et hominibus mei adminicula fauoris inpendis, et me sermonis tui honore participas. Ago igitur atque habeo gratias, daturus operam ne officiis nostris uicissitudo umquam dissimilis iudicetur. Vale.

XCII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Cum ad filium meum scriberes solum, me stili honore fraudasti. Potui te silentii talione mordere, sed amicorum neglegentiae numquam parem repono contemptum. Atque utinam redditae filio meo litterae nihil ex conuentione fraterni debiti asperitatis habuissent! Ego quoque mihi nequaquam uiderer omissus. Nunc duo pariter acciderunt, ut me et honor officii praeteriret et participata cum filio amaritudo percelleret. Vale.

XCIII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Formianum litus accessimus. Hinc Puteolos mox petemus. Graue est enim sub auribus iudicis Baiarum adpetentiam confiteri. Habes ordinem propositi mei. Ipse memento promissi quo te ob causas publicas peregrinationis meae fore solacium spopondisti. Vale.

XCIV. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Romam regressus post legationis officium sumpsi litteras tuas quibus patriae communi largas rei annonariae copias polliceris. Itaque gemino adfectus gaudio et quasi ciuis publica securitate et facti tui gloria quasi frater exulto, teque ad hoc studium religiosa exhortatione destimulo, licet bona uoluntas quae ex ingenio uenit, non sit agitanda calcaribus. Ego lectione sermonis tui ciuium nostrorum curam leuaui; neque enim sileri debuit tam laudabilis et certa promissio. Superest ut proposito religionis tuae melior adspiret euentus et tibi in posterum conpetens decus pro tanto in patriam labore respondeat. Vale.

XCV. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Mediolanium sum missus a patribus ad exorandam diuini principis opem quam communis patriae sollicitudo poscebat. Celerem mihi reditum praefata dei uenia res prosperae pollicentur. Sed praesentia laeta cumulabis, si per litteras mihi cognitio tuae salutis accesserit. Vale.

XCVI. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Romam redisse me nuntio. Atque utinam sanitatis quoque meae index esse potuissem, quam labefactauit peregrinationis iniuria et hiemalis asperitas. Sed otio redditus spero meliora. Ipse ut ualeas, diuina praestabunt. Nam ut homines meos solito fauore tuearis, postulare non debeo, cum incitamentum spontanea officia non requirant. Vale.

XCVII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Maluerim quidem tuum solamen adipisci, <sed> quia litteris secundus ad gratiam locus est, desiderio tui scriptorum conpensatio satisfecit maximeque iuuit animum, quod tecum bonam ualetudinem redisse in gratiam nuntiasti. Ipse Formiis adhuc residere constitui, ut mitigatis autumni aestibus ad suburbana concedam. Neque enim temporis mei ratio patitur ut communem patriam maestus ingrediar. Vale.

XCVIII. SYMMACHVS HELPIDIO

[1] Si condicio temporis mei sineret, uotis me tuis etiam non rogatus ingererem. Qua in re certus animi mei adsertionem uerborum, sicuti arbitror, non requiris. Nunc fortunae meae qualitas in tantum nos a festiuis excusat officiis, ut solacia insuper requirat aliena. Ergo quia in manu mea interim non est laetos frequentare conuentus, tuae opis est leuare maerentem. Quorsum istud? inquies. Vt fratrem nostrum Florentinum clarissimum atque ornatissimum uirum peregrinationi meae cohaerere patiaris. Tantum peto ut ab eo interpreteris inpendi ex hac commoratione quam mihi tribuit, quantum ex eius praesentia uoluptatis habuisses. Vale.

LIBER SEXTVS

AD NICOMACHOS FILIOS

I. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] De rebus liquidis atque manifestis rectius natura quam fama consulitur. Ergo in tenui patriae uictu superioris prouidentiae laudem refotam non ex ore multitudinis sed ex ratione humani ingenii colligamus. Necesse est enim seros aestimatores beneficiorum, cum succedant angustiae copiis, dissimulatam gratiam conlatione sentire. [2] Et plebes quidem nostra paucorum studiis antehac in odium tanti ciuis subacta testatur propalam paenitendi correctionem; collegarum uero notissimus peruicax liuor non sinit fateri quod cogit ueritas iudicare. Quare tacito adficiuntur rubore et conuictorum similes proferre de uobis nequeunt quae sentire coguntur.

[3] Sed haec longius exequi non est necesse; sufficit enim redisse ad conciliationem famae uestrae publicum testimonium. Viuat modo et in patris celebri memoria solacium tuum et in tua salute paterna reparatio. Valete.

II. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Hilaratus est mihi dies litteris uestris et festiuitatem nataliciam domus nostrae desideratus sermo geminauit. Sed decursa paginae lectione conrugauit frontem mihi adiecta subscriptio quae uos de peculio Petroniae agitari iurgiis indicauit. Arbitror tamen, si Marcianae sororis uestrae non sit clauda promissio, successionis ambiguum domestice posse remoueri, cum ad examen meum quod ipsa delegit documenta negotii miseritis. Quae autem capita quaestionum pars aduersa commoueat, subdita enumeratione signaui, ut sancta unanimitas uestra informata oppositis inuicem pro se respondenda meditetur. Valete.

III. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Praefato opus est, si ardua postulentur; pronis ac facilibus admoueri ambitum non oportet. Breuiter igitur et strictim quid frater meus Fuluius de uobis fauoris poscat aduertite. Sororem Pompeiani olim uiro maturam te auspice in manum optat accipere nec genere minor et re fortassis uberior. Nam laudabiles uitae eius artes et ex bonorum amictiis spes secundas inter sponsalia ornamenta non numero: sibi enim quisque habet quidquid laudi et spei ducitur. Mihi autem tanta est perficiendae coniunctionis huius antiquitas ut in graui dono habiturus sim, si illius uotis cura uestra profuerit. Cum igitur res incepto honesta, effectu facilis postuletur, quaeso ut in promouendo negotio, quantum me uelle conicitis, adhibeatis industriam. Valete.

IV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Aegritudinem meam quam dexterae manus dolore sustineo nuntiorum acerbitate duplicastis. Acrior autem me cura distringit, quod scio filiae meae ciborum et potuum continentiam non posse suaderi. Anxius igitur uulnere animi et corporis morbo usque ad subscribendi possibilitatem litteras differre non potui, sed dictatione properata magis sollicitudini meae quam consuetudini satisfeci. Et primo ut timorem meum responsis leuetis exoro; dehinc te, domina filia, precor ut saluti aduersa declines et interpellatam totiens ualetudinem repares auxilio temperantiae, quia non solum sanitati commodat, uerum etiam ad testimonium prudentiae pertinet noxiis abstinere. Valete.

V. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Seuerianum primorem Literninae urbis a publica interpellatione reuocaui, ne sancto amico nostro Seuero inuidiae aliquid conquestio eius adferret. Promisi autem media unanimitate tua, decus nostrum, si quid inter eos concertationis est, posse finiri atque ideo quaeso ut uiro optimo Seuero terminandae apud te litis auctor esse digneris. Valete.

VI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Tamquam adhuc negotiorum uestrorum nescii agendis rebus formulas praefinitis. Et ego unanimitati uestrae utriusque exitum causae iampridem retexui et credo in manus uestras per milites uicarianos delata quae scripseram. Merito enarrata et conperta non repeto; hoc solum etiam nunc notitiae uestrae ostentationis pudore subtraxeram misisse me necessarias litteras quibus amici de tutoris fraudibus instruantur et puto, si fors inceptum iuuet, decernendum aliquid quo frangatur obnoxius.

[2] Quod uero iter ad proxima Vrbi praedia distulistis, quamquam uestri cupientissimus inprobare non possum. Allegastis enim piam causam morarum atque ideo desiderio meo necessitatem religiosae adfectationis antefero. Haud scio an morantibus uobis aliqua inuitatio nos potius in Campaniam possit educere. Sed hoc relinquatur euentui; nos interim mutua desideria scriptione foueamus. Solaciis enim leniendus est animus, quotiens protelantur optata. Valete.

VII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Taburnius euocatum me esse non siluit et fortasse miremini nihil super ea re meis paginis indicatum; sed quia multis ac necessariis causis domi manere decreueram, inanis esse operae iudicaui inrita ad uos et dissimulata perferre. Credo autem sanctae unanimitati uestrae inconperta non esse quae me a peregrinandi consilio retraxerunt. Nam et fractam ualetudinem meam nostis, et unici mei solitudinem contemplamini, et eruptiones fluminum usque ad metum diluuii conperistis, pontium quoque ruinas et montium labes apud uos, ut arbitror, fama non tacuit. [2] Ex quo factum est ut ceteri quoque ueniam postularent, quos similis accitus exciuerat, praeter Arcentium et Euangelum, quorum alterum uigor adulescentiae, alterum incautus animus obiecit incertis. Intellego uos profectione hominis non amici posse terreri; sed ut hunc scrupulum reiciatis admoneo. Nam et meis litteris multa curata sunt et proficiscentibus datum negotium est, ut aemuli obtrectatio repellatur. Quare curarum uacui agite otium meque, ut facere dignamini, scriptorum adsiduitate refouete. Valete.

VIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Redditae sunt nobis litterae uestrae, cum in Ostiensis uiae septimo degeremus, et ilico per inlustrem uirum uicarium petitu meo actorum processit editio. Sed puer uester inconsultis atque ignorantibus nobis Vrbe discessit, ut est seruis familiaris inprobitas. Vestra in manu est utrum hoc inultum esse patiamini. Interea filiam meam iactari instaurato languore non siluit. Cuius nuntii uulnus alte incidit pectori meo nec abolebitur metus, nisi mutua scriptione fidem sanitatis eius accepero. Facite igitur, oro uos, ut formidinem meam securitas protinus reportata commutet. Valete.

IX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Frater meus Censorinus de confinio Baianorum praetoriorum conquestionem temptat iterare, quam didicit inter me et actores filii mei Pompeiani dudum esse finitam. Adhibiti namque inspectores muro qui inter aedes a summo monte descendit diuidi loca nostra dixerunt; quorum iudicium nouus possessor credit posse rescindi. Quaeso igitur, adhibito Felice amico nostro et Castore, ueri arbiter esse digneris et sanctitate tua coram locuta inanis adtemptatio conprimatur. Dehinc, cum fratri meo Censorino satisfecerit praeteritae iudicationis adsertio, tunc operi eius et molitionibus nouis decem tantum pedum ultra aedificia sua permittatur adiectio, ita ut partium fines et placito conprehensus adsensus et constructio interiecta discriminet. Valete.

X. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Rogatos esse nos audio ad officium consulare. Mihi quiescere et domi manere sententia est post anni superioris laborem; ipse quid statuas altius cogita et sapienter expende. Praesumo autem eos qui dicuntur acciti auctoritate praecelsi uiri edecumatos esse et his unanimitatem tuam consulto esse sociatam, ut ad agendas gratias sub occasione officii consularis excurras. Verendum autem est ne si excusandum putaueris, proximi rescripti impetratione uidearis offensus; et fortasse, quantum de incertis sperare fas est, error iste, cum feliciter adfueris, corrigetur. Hispanum rogatum esse non conperi. Considera igitur euentum partis utriusque. Ego denuo nuntiabo, si quid super hoc nouae cognitionis accesserit. Valete.

XI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Multa mihi ad uos scribenti pauca respondes et moleste fero mandatorum uestrorum calere principia usque ad sollicitudinem meam, mox autem per silentium frigere processus. Fortasse quaeratis quid etiam nunc referri in notitiam meam postulem. [2] Capuanae domus pretium scripseram cum uenditore decisum: nihil de eius confirmatione rescribitis; Samniticae possessionis reformatio et uindicta mandata est: tantum uacuatos dotibus agros sero docuisti; adhuc tamen nescio quid exhibitio iniuncta profecerit, cuius me expectatio rus ire non patitur. Vereor enim ne, quod saepe factum est, clandestina aliquid temptet obreptio. Quare aut instruite quid supersit negotiis explicandis, aut si res in uado sunt, iam mihi usurpandae secessionis aperite. [3] Cum fratre meo Censorino non moleste fero sub quolibet dispendio nostro de litoralibus spatiis iudicatum. Restat ut interiectu muri praetoria diuidantur, ne cessante indicio iudicationis rursus uicinae angustiae in alios sese terminos nitantur extendere. Valete.

XII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Amici litteris delectatus sum, quarum me lectorem esse uoluisti et uelim credas nihil eum de usurpanda animi remissione mentitum. Mihi uir inlustris iudex praetorianus ob conlationem senatus et alia remedia Vrbis angustae denuntiauit offensas, contristatus, ut adserit, curione quo praefectus Vrbi ludorum imperialium die, cum a senatu caro nobis praesentibus posceretur, oblationem communem populo publicauit. [2] Haec omnia ad destruendam promissorum suorum gloriam conposita suspicatur et in me solum, quia hoc referentibus placet, uertit inuidiam. Respondi, ut potui dignitate seruata, eius calori et, quantum legati Orientales adserunt, quibus ipse scriptorum meorum fecit indicium, cunctis responsa nostra placuerunt. Sed ne ratione et auctoritate uictus sileret, molliores postea litteras misit parem querimoniam continentes. Horum tibi omnium tradetur exemplar, ut noueris quibus fluctibus perstrepamur.

[3] In negotio autem sanctae unanimitatis uestrae, quod praeceptio iterata commouit, consilio trahendae solutionis utendum est et pars quae ad germanum tuum pertinet subicienda auctioni, ut huiusmodi iniuria factum iuuenis exaggeret aut expleat uoluntatem. Sed scire desidero quae potissimum praedia ad ius sancti fratris tui pro parte pertineant, ne per ignorantiam iuris tui corpora apparitionis error adtrectet.

[4] Fratrem uestrum Romae tantisper tenebo, quoniam subsidia annonae in dies uiginti oblatio prorogauit. Moleste igitur filia mea ferre non debet, si iumenta itineri eius deputata tardauero. Cetera filius meus Comazon uel quaerentibus uobis uel sponte narrabit. [5] De legatione mittenda ob angustias frumentariae rei usque ad reditum uiri excellentissimi comitis tractatus publicus differetur. Consilium sanctitatis tuae salubre mihi uisum est; itaque datis ad homines meos litteris statim iussi ex re nostra Apula ad Campaniam frumenta deferri. Valete.

XIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Adsiduitas epistularum superiorum scribenda consumpsit; sola nunc superest salutationis religiosa generalitas. Et sane, si qua suppeterent paginis persequenda, commeanti rectius crederentur. Tunc enim stilo indulgendum est, cum recipiendis mandatis proficiscentium persona non sufficit; nunc si quid scitu dignum putabitis, sine nostri sermonis excursu plenius a commeante discetis. Valete.

XIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Dubitare uos uideo an Rufini poenam secuta sit etiam publicatio facultatum. Fides praesto est imperialibus signata praeceptis; et tamen praedonis annosi merita pendentibus non fuit ambigendum quod spolia orbis desideraret aerarium. [2] Atque utinam tanto gaudio non obstreperet defectus annonae, quem nulla producit nouae frugis accessio. Praeterea ipsius cibi qualitas gignit horrorem, corrumpit ualetudinem corporum grauiorque hominibus talis alimonia quam poena ieiunii. [3] Solatur inter haec populum spes frumenti a patribus oblati et religiosa optimatium uoluntas tenet concordiam ciuitatis. Nunc uotis opus est ut diuina opitulatio inuehat commeatus, dum salus ciuium priuata conlatione producitur. Valete.

XV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] In eas angustias communis patriae fortuna deducta est, ut extrema uitanda sint. Itaque fratrem uestrum continuo ad uos opto dimittere, cui basternarios mox praebere dignamini, ut festinatio eius iumentorum adminiculis adiuuetur. Ceterum filiam meam uexari itinere, sicuti ante scripseram, non oportet, quoniam post incommodum graue ualetudo eius otio et quiete refouenda est. Valete.

XVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Praeuidi quem metum uobis fama aegritudinis meae posset incutere, quae cum soleat supra uerum de absentibus loqui, magnitudinem periculi mei ne fando quidem uidetur aequasse. Itaque ubi primum mihi formare litteras per ualetudinem licuit, non distuli lenire apud uos stilo quae uulgata credideram et quamuis modificandae sollicitudini uestrae prior sermo sufficeret, ad fidem tamen securitatis adtestatio secunda proficiat. Interea de ordinando reditu facite nouerim quid consilii ceperitis. Fateor enim molliore me esse adfectione post discrimen salutis nec ulterius posse suadere ut desiderio meo uestrum otium praeferatis. Valete.

XVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Amicitia animis non annis aestimatur; rudis igitur tibi eorum non uideatur aspectus, quorum in te cultus annosus est. Hoc eo spectat, ut noueris Auxentium et Marianum filios meos pudentissimos iuuenes inter laudatores tuos loco priore censeri atque ideo non cognoscendos nouo aditu, sed amoris foedere et religione recolendos. Nunc illis proficiscendi adtulit causam medicorum coactu imperata curatio. Nam Stabias ire desiderant, ut reliquias longae aegritudinis armentali lacte depellant: sed maiorem iudicant in tuo congressu esse medicinam. Tibi igitur adsignabitur eorum sanitas, si remediis herbarum salubrium fomenta benignitatis adieceris. Valete.

XVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Castori nostro ad Campaniam reuertenti largiora mandata de domesticis rebus quam scripta commisimus. Plura igitur auribus quam lectione noscetis. Horum pleraque ad statum pertinent patriae quam defectu alimentorum grauiter laborantem periculosum est inhabitare, impium et crudele deserere. Valete.

XIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Germano Taburni cui me auxilio esse uoluistis etiam salutis dubius adfuissem, si eorum praesentiam fors dedisset, quos ex usu eius oportuit conueniri. Satisfaciat igitur unanimitati uestrae animus meus, etiamsi uoti efficaciam negauit euentus. Ipse adhuc inualidus sed iam praefata dei uenia conualescendi securus haec scribo tantoque magis adsurgo uiribus, quanto mihi celeriorem sanctitatis uestrae reditum spes uicina promittit. Valete.

XX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Dudum sanitatem filiae meae integratam esse rescripseras; mox sequentibus litteris sollicitudini nostrae recidiuum aculeum subdidisti. Conflictor igitur nuntio recentiore, quia magis aduersa creduntur. Expecto anxie ut, si quid boni dies adtulit, indicetis. In eo autem quod uos discessus noster excruciat habitum meae mentis agnosco; sed adhuc desideriis mutuis praestat suadere patientiam quam paenitendum aliquid per inbecillitatem adfectionis ordiri. Mox cum germanus tuus de proximo, ut ais, speratus adfuerit, et felicem uobis et necessarium reditum diuidendae inter uos communionis causa praestabit. Valete.

XXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Fratris mei Entrechii spectabilis uiri liberos inpatientia paterni amoris acciuerat, quibus properandi causas inopia urbis adiecit; atque ideo recursum sine iusti temporis expectatione moliti sunt. Quapropter dum nauigatio intractabilis est, in oris Campaniae paulisper haerebunt; sed ne peregrinationis amara sustineant, humanitas uestra praestabit. Quare uicem meam suscipe, ut, qui nunc a nobis necessitate diuulsi sunt, animum se meum in te repperisse laetentur. Valete.

XXII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Dura commotio est quam gignit iniuria, sed mollire debet dolorem medicina patientiae. Nec deest uobis usus aduersa tolerandi, nam crebro ictum fortunae ferre didicistis. Quod si in secundis rebus ageretis, iure insolitis malis felicitas laederetur. Haec eo scribo, ut miratum me scias quod constantiam tuam lis priuata mutauerit, quam sub adfinium nomine, ut opinio mea est, Baiani litoris persultator animauit. Sed illi aliud mercedis erit. [2] Causae autem uestrae propugnaculum iudiciale non defuit: impetratum est quippe ab altero cognitorum ne inpune sit quod dissignauit apparitor, ab altero ut hereditas tuta praestetur. Ipsam quoque dominam quaestionis, cum se ex agro receperit, admonebo ut aut desistat incepto aut nouerit sibi grauiora esse referenda. Haec de rebus domesticis satis dicta sint.

[3] Patriae uero nostrae inter cetera frumentariae penuriae mala legationis ambitus nequiorem facem subdidit. Nam principio Postumianum et Pinianum duobus aulae summatibus iunxit electio sub ea expressione iudicii, ut in ipsis solis plena esse legatio diceretur. Interiectis diebus, cum mandata ordinis tractatus expenderet, Paulinum illis studia priuata iunxerunt. Hinc orta certatio usque ad nefarias pugnas me absente processit. Pudet dicere quae in se optimates senatus crimina et maledicta proiecerint. [4] Sed dirimendas partium quaestiones meo dicuntur detulisse iudicio. Fors uiderit qui finis causam publicam maneat. Interim senatus fama laceratur et infortunatis etiam crimen accessit. Si in manus meas uenerint monumenta gestorum, legendo noscetis quae uerborum meorum uerecundia noluit explicare. Valete.

XXIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Debui litteris abstinere spectabili uiro filio meo Decio commeante qui de nobis apud religionem uestram plura narrabit quam posset paginarum textus amplecti; sed iucunditatem quam uobis tribuet fraterna praesentia stilo augere non piguit. Idcirco unanimitati uestrae honorem salutationis inpertio, ut aduentus mei expectatio oris munere mitigetur. Valete.

XXIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Sapricius uir ornatus ac mihi familiaris diligentiam sanctae unanimitatis tuae sine adstipulatore meruisset; sed quia primus aditus sero commendat incognitos, facilitatem sibi promerendae familiaritatis tuae per me optauit aperiri. Dignum est igitur ut cupidissimum tui obuio amore suscipias et amicitiam postulatam non in longi usus temptamenta procrastines sed statim parili uoluntate desiderio aduentantis occurras. Valete.

XXV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Zenodorus filius meus nondum te consuetudine propiore cognouit sed fama conciliante iam suspicit. Nam, cum propere Lucanos ac Brittios petat honore cogente, nihilominus in conspectum tuum flexo itinere gestit excurrere. Hunc in amicitiam tuam tamquam mystagogus induco atque in me recipio dignum esse quem diligas. Si quid igitur parentis testimonio tribuis, adultam mox apud te religionem primus aditus aduentantis inueniat eamque continuo experiatur facilitatem pectoris tui, quam scit numquam delatam esse nouitati. Valete.

XXVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Diu mecum ipse contendi, ut ad uos pignus commune dimitterem, sed uicit adfectio maxime adsurgente specula sufficientium conditorum. Nam uiginti dies Vrbis alimoniis parca interim promittit expensio. Praeterea amplissimi ordinis secunda conlatio accessurum securitati aliquid pollicetur. Nihilo minus etiam carnis oblatio animos Romanae plebis erexit. [2] Redire igitur ad uos iumenta praecepi agens gratias, quod necessitatem fratris uestri congruis adminiculis iuueritis. Legatorum adhuc uacillat electio. Nam Postumiano et Piniano quos a principio mandatis suis senatus agnouerat tertius Paulinus adseritur et diuisis in studia partibus adhuc differtur utilitas. Quae cum terminum confirmationis acceperit, plana ad te cognitio deferetur. Valete.

XXVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Vberius scribendum est, si commendentur incogniti; Iustini autem grauissimi atque honestissimi uiri antiqua nobiscum familiaritas conciliationis adminiculum non requirit. Satis est igitur, si ei amorem solitum deferatis. Quae uero ad nos pertinent et proxime unanimitati uestrae litteris indicata sunt et nunc ipsius ore pandentur. Valete.

XXVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Si quid homini tutum est, in spem uitae redisse me nuntio post internorum dolorem qui me uobis repente subtraxerat. Si quid igitur uobis asperum famae licentia nuntiauit, antiquet obliuio. Praecipue autem de uobis impetratum uolo, ne inprouida sollicitudine recurratis; sed quia res uersa est ad salutem, iustis itineris dimensionibus communi desiderio satisfacere dignemini. Valete.

XXIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Dicendae uobis salutis occasio et quaerenda est mihi saepe, si desit, et amplectenda, si praesto sit, eo maxime tempore quo de filiae meae sanitate sollicitor, cuius ualetudinem credo etiam ieiuniis sauciatam. Absoluite igitur metum nostrum nuntio prosperorum. Mihi etiam nunc gressus infirmus est, sed si optata de uobis mutuus sermo pertulerit, protinus corporis mei querella sedabitur.

[2] Non omiserim iungere huic paginae quod Martinianum conuentio iudicialis expulerit. Cui tantus terror incussus est ob omissam diu ad Gallias profectionem, ut ei necesse fuerit praeuenire itinere priuato exhibitionis iniuriam.

De Atellano quid fieri uelimus amico interueniente quaesiuit auditor. Respondi post iudicium sacerdotis solam me expectare uindictam conflatae nuper inuidiae. Nihilominus in arbitrium tuum statuenda reieci. [3] Quaeso igitur ut inter feriarum moras quid facto opus sit digneris aperire simulque cogites contra interuentum tot antistitum quid possit magis quam quid debeat impetrari. Neque enim iustitiae et innocentiae deferri plurimum potest, cum illis reuerentia religionis opponitur. Valete.

XXX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Postquam dimisimus puerum, multus rumor increbruit sanctitatem tuam sacris litteris euocandam ita ut etiam nomen Gratiani cuiusdam qui huiusmodi scripta perlaturus adseritur in publico ore uersetur. Hoc etsi adhuc mihi incertum uidetur, tacendum tamen esse non credidi. Erit summae diuinitatis statuere circa uos et confirmare ordinem prosperorum. Valete.

XXXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] V. c. Principius genere et probitate conspicuus commendationem non requirit alienam, cum tui quoque in se amoris atque iudicii testimonio glorietur. Cuius bona latius explicarem, nisi esset operae redundantis cunctis nota replicare. Hoc unum adiecisse sufficiet, quidquid illi honorificentiae tribueris, ad omnes bonos qui eum diligunt peruenire. Valete.

XXXII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] In suburbano dego secessu. Nam et urbanarum taedet molestiarum et uillae autumno commodae iucunda instauratione delector. Praeterea frequentiam mihi, quae sola Romae honorabilis iudicatur, amicorum praestat aduentus. Sed non mediocriter nepticulae meae Gallae infirmitas conturbat otii nostri securitatem; de qua ut mature uotiua et commoda nuntietis, opitulatio diuina praestabit. Tibi autem, domina filia, quantum in dies singulos refectionis accedat quaeso curae habeas indicare. Erit hoc testimonium religiosi in me animi tui, si et consulueris sanitati et in notitiam meam placitura pertuleris. Valete.

XXXIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Si qua adhuc de Sicilia speramus, incerta sunt. Nam cum litterae Euscii nuntiauerint dudum circi et scaenae artifices nauigasse, etiam nunc de aduentu eorum rumor in operto est atque ideo apparitorem placuit postulari, qui peragratis ubique litoribus explorata in aures nostras reportet. Creuit autem cura ludorum, postquam frequentibus ludis relationem de amphitheatro promerendo populus postulauit, quae mox iudicis impetrauit adsensum. Dei nutus efficiet ut super hoc etiam diuini principis concordet auctoritas. Valete.

XXXIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Frater uester diu animi adfectus dolore ob amissum magistrum coepit aurem praebere solantibus, cuius maestitudo me quoque grauiter sauciauit praeter cogitationem quae nos de eligendo praeceptore sollicitat. Si igitur placet, communibus litteris ab inlustri uiro praefecto Hadriano Gallum rhetorem quem proxime Eusebius noster ingesserat postulemus, ne pignorum nostrorum indoles in profectu posita deseratur. Me futurae editionis et labor et sumptus exercet. In disponendis enim praemiis, quamquam numero uestium satis adfluam, nonnulla adhuc deesse apparatui deprehendo. Valete.

XXXV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Quamdiu iactata rumoribus tempore differuntur, curarum uacuus otiare; si quid auditu dignum fideque subnixum recentior sermo peruexerit, neque nuntiandi neque suadendi partibus abstinebo. Vnum hoc ante rei necessitatem de meo sume consilio nulla ratione te posse euocationis honorificentiam deprecari.

[2] De fratre autem uestro praeter mandatum nihil etiam nunc opinionis accepimus. Ipsi haec de nuptiis Ostiensibus ad quas nos uiri inlustris Sallustii filius iunior euocauit contulimus in paginam, sed continuo ob ludorum praeparationem Roma repetenda est. Diu enim mihi ista curanda sunt, quae facile, si adesset sanctitas uestra, communis diligentia posset absoluere. Valete.

XXXVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Cum mihi sacrae litterae redderentur, quibus ad officium praecelsi uiri consulis euocamur, uidi alias aeque ad tuum nomen emissas, quibus te honorificentia imperialis acciuit. Consulis quoque scripta idem agens in rebus exhibuit. Suadeo igitur ut mature iter instruas, cui non cohaerebit Hispanus. Aliud quoque accessit, quod te possit hortari: nam uir inlustris frater meus Neoterius domni fratris mei admirator ad eandem causam rogatus solacia tibi et adiumenta praestabit. [2] Nolo igitur ambigas, cum scias auctoritate praecelsi uiri electas amicorum esse personas tibique haec prima post dubia fortunae diuini principis adloquia deferri.

In negotio autem tuo, quae per me agi uolueras apud sanctum tribunum, non inuitus ingredior. Interea ad Formianum litus iter promoue, ut, cum ad te delatae litterae fuerint, Romam citius excurras. Valete.

XXXVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Dictionem salutis antefero, quae et uoto meo supra omnia conuenit et litterario debetur exordio. Dehinc diligentiae tuae, domina filia, natalicium fratris tui commendo conuiuium. Homo enim noster allegat fuga nautarum litora destituta: quae res conpulit ut sanctitati tuae factu minora committam.

De publicis scribenda non suppetunt absque eo quod in Traiani platea ruina unius insulae pressit habitantes; quod adeo ad fortunam uehiculi publici plebeia uertit inuidia, ut iam priuato rector utatur. Valete.

XXXVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Amicus noster Seuerus molestia publica liberatus in patriae otium reuertetur, quem mox apud fratrem uestrum uicarium spectabilem uirum et sanctitatis tuae pagina et ueteris inter eos amicitiae iuuit agnitio. Mea circa praetorios apparatus cura crebrescit. Quod eo scribo, ut intellegat unanimitas uestra adminiculi sui societatem desiderari. [2] Nec sum imperiosus exactor, ut qui sciam necessitates meas post uestrum commodum conlocandas, sed si bene aestimo, satisfacient uobis ad refectionem praesentis mensis indutiae. Paucis habitum propriae uoluntatis exposui; quid facto opus sit uestro relinquo iudicio, ut si uobis laudabilius, mihi gratius quod spontaneus adfectus elegerit. Valete.

XXXIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Miror pueros nostros quos diuersis diebus ad sanctitatem uestram misimus retardari; nec tamen usum scriptionis omittimus scire cupientes quantum refectio uestra profecerit. Incunctanter igitur expectationi nostrae satisfaciat recursus adloquii. Valete.

XL. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Prima mihi uoluptas est sciscitari quem statum sanitatis habeatis, in secundis reliqua conlocabo, quae dudum requirenda duxistis. Grauibus ciuitas sollicitatur ostentis, quorum leuiora praetereo; illud ante omnia interpretatio tristis horrescit, quod natali Vrbis suffectum consulem currus quo uehebatur euoluit per ferociam bigarum quae triumphum uehebant. Itaque palmata amictus et consulari insignis ornatu, fracto crure sublatus est. Offendit me infausta narratio atque ideo in hac expositione seruabo breuitatem.

[2] Tibi in dies singulos, decus nostrum, domi forisque fama florentior est. Et praesentium quidem rerum nos testes sumus; externa iudicia Caecilianus adseruit, a quo singillatim relata enumerare fastidium, cum in summam gloriae tuae cuncta conueniant. Domnam filiam meam salutatam cum dulcissimis nepotibus uolo; quae de contexendis in apparatum ludorum uestibus religiose a nobis uoluit commoneri. Sciet igitur ex subditis quid in supplementum praetoriae largitatis oporteat praeparari. Valete.

XLI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Male est animo, postquam filiam meam conperi consueto dolore uexari et iter ad uos inchoare uoluissem, nisi et me grauedo capitis et Symmachum nostrum febris inopina retineret. Cuius corporales querellas praestat silere, ne sanctitatis uestrae sollicitudo geminetur; et certe frater meus Comazon desiderio uestro Vrbe digressus cumulatius quae tacemus expediet. Postulare non debeo quod sponte facietis, ut curarum nostrarum magnitudinem scriptis laetioribus conprimatis. Valete.

XLII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Euscii nuper litteras sumpsi, quibus aurigas nostros et aliquos scaenicos naui inpositos et secundum praeceptum meum missos ad Campaniam nuntiauit. Iubeat igitur sanctitas uestra diligentissimos scrutatores usque ad Salernitanum litus accedere, ut susceptos Neapolim prosequantur uel aliquod de aduentu eorum scrutentur indicium. Felicem quoque amicum communem monitum uolo, ut si Campaniam feliciter uenerint, annonis et sumptibus adiuuentur continua ad nos nauigatione mittendi; quia longe ante ludos et ipsos iungendis equis erudire debemus et nouitati eorum fauorem plebis adlicere. Summa igitur haec est petitionis meae ut ad homines uestros inquisitio eorum et peruectio celerata pertineat. Valete.

XLIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Crocodillos theatrali spectaculo publicatos in praesentiam uestram seruare temptauimus, sed perseuerante inedia quae illos per dies quinquaginta producta macerabat secundis ludis congressionum more confecti sunt. Duos etiam nunc spirantes in uestrum differemus aduentum, licet eos cibi abstinentia longum uiuere posse non spondeat. Valete.

XLIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Redundantis est operae memorem commonere, sed suscepta amicorum negotia nequaquam nos modum seruare patiuntur. Quare ut amici communis Herculii c. u. uotiua mandata acriter exequaris orare non desino. Facit autem cum studio sanctae unanimitatis tuae adsensio propinquorum, siquidem filius meus Valentinus adseruit se quoque consultum litteris Iuliani eadem quae uolumus de nuptiarum pactione suasisse. Valete.

XLV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Postquam te iactatam conperi dolore consueto, omnis reliquarum sollicitudinum mearum sensus euanuit. Nam, ut ait Hippocrates, praesentia hebetantur incommoda, si cui dolor maior accesserit. Expecto igitur ut accepto de te indicio laetiore in priores curas reuertar. Cetera in hac consternatione animi mei tamquam intempestiua praetereo. Et tamen commonitorium iunxi, quod uelim redacta in tranquillum sanitate consideres. Valete.

XLVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Nullas quidem nobis per hominem uestrum litteras detulistis, sed mihi silentium unanimitatis uestrae nequaquam licuit aemulari, uel quod ita sollicitudo quam de me non frustra geritis postulabat, uel quod me in officia scriptionis amor uerus inpellit. Gratum uobis fuisse factum meum rescripti uicissitudo testabitur. Valete.

XLVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Vrbis negotia nec uacat scire nec libet scribere; animus enim morbo corporis occupatus rebus alienis curam nescit intendere. Vnum hoc scio de seditionibus nuntios esse mentitos atque adeo a uero dissentire rumores, ut numquam maiore plausu praefectura celebrata sit. Itaque studia plebis in iudicem fauor quoque ordinis aemulatur. Haec ad nos, si qua dolorum intercapedo admittit officia uisentium, pari omnium sermone perueniunt; cetera hominum uestrorum qui uersantur in publico stilus debet aperire. De me tunc aliena quaerenda sunt, cum propria aduersa requieuerint. Valete.

XLVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Natalicio munere quod frequentari a uobis per multos annos communis felicitas faciet nostrum hilarastis animum, uestrum probastis. De quo me prolixe scribere uerecundia uestra non patitur; copiosior tamen in sensibus manet gratia quam sermone profertur. Quae ad Vrbem pertinent, indiculi cohaerentis lectione noscetis. Tibi, domna filia, eadem religione qua dignum est iniungo curam iuuandae ualetudinis tuae, ut omnibus nobis sanitatis tuae securitas uoluptati sit. Valete.

XLIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Homine uestro ad Campaniam reuertente scribenda consumpsi, et tamen sanctum atque honorabilem uirum parentem uestrum Seuerum nolui abitere uacuum litterarum mearum, ut et morem salutationis exsequerer et de opere quod domi construis iudicium meae inspectionis aperirem. Thermarum mihi et situs et amplitudo admodum placuit. In minoribus balneis piscinalem picturis potius quam musiuo excoli non probaui.

[2] Res admonet ut profectum Messalam nocte ea quam consecutae sunt nonae Martiae noueritis. Legati ceteri mox sequentur. Aduerti tamen ex quorundam conloquio in gratiam domus de qua plerique nostrates uiri edulibus farciuntur quaedam esse lenita. Sed mea cura non deerit, ne quid mandatis senatus per coniuentiam detrahatur. Valete.

L. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Scribere non recuso, sed malui domno filio meo Sibidio narranda coram per otium reseruare. Sola igitur salutatione fungetur haec pagina cuius breuitas et uestro honori satisfaciet nec illi referenda decerpet. Valete.

LI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Prioribus litteris conperistis quae nunc respondere potuissem. Redisse non paenitet, nam et salutis compotes sumus et per diligentiam magistrorum fratris uestri profectus adolescit. Hoc tantum mordet animum quod longo a uobis itinere discernimur; sed si scriptorum uices frequens usus exerceat, sarciemus inter nos praesentiae uoluptatem. Valete.

LII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Aduentus domini et principis nostri denuo postulandus est. Theodorus enim uir inlustris Mediolanensium legatione suscepta eniti dicitur, ut senatus petitionibus prouinciale desiderium praeferatur. Praefectus Vrbi huic negotio sanctitatem tuam optat adhiberi, quem puto super hoc litteras ad uos esse missurum. Hortor igitur ut scripto eius euocatus digneris adcurrere ante senatum qui idibus Iuniis erit. Ipso enim die legatos arbitror eligendos. Multa sunt domus uestrae negotia quae a te coram sub occasione causae publicae terminentur; praeterea uotiua legatio est, quae apud aures euocandorum amabilis futura credatur. Quaeso ne differas, ut reconciliationem praeteritae gratiae consequaris. Valete.

LIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Maximum ueterem amicum sed nouum agentem in rebus accipite inter tirones cum canitie militantem. Ab hoc percontanda discetis atque ideo mihi fugienda est prolixae epistulae grauitas absque aduentus uestri petitione quam frequenter exambio et, si desiderium uestri sineret, iam silere deberem, quia uerecundiam creant inefficaciter postulata. Sed amor in uos meus prope inpudentiam suadet frequenter elusis. Vereor autem ne ideo uestrum reditum promiseritis, ut nostrum ad uos prohiberetis excursum. Valete.

LIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Salutem uobis precamur, cuius indicium puero reuertente optamus accipere. Mea ualetudo caret interim doloribus sed indiget firmitate maxime accedentibus curis quas proxime facta a senatu auxit oblatio. Ire longius piget, cum haec quoque securis ab animo ingessisse paeniteat. Valete.

LV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Heri per hominem meum scripsi metu percitus, postquam de ualetudine filiae meae amara cognitu nuntiastis et adhuc pendente responso crucior incertis. Peto igitur edoceri quid ei ad confirmationem sanitatis accesserit. Rerum uero praesentium nullum uobis indicium facere decreueram, ne in aures uestras redirent quae probabili discessione uitastis. Sed quia ciuicus amor in negotia urbana curam uestram reduxit, quaedam conlata in titulos breuiter percucurri, ut sine fastidio lectionis insinuata noscatis. Valete.

LVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Credo nunc saltem priores domini mei praefecti litteras tibi redditas. Quae si casu aliquo aut neglegentia portitoris elapsae sunt, en tibi aliam sublimissimi uiri paginam cui me hunc sermonem iussit adiungere, ut quid sententiae tibi sit de suscipiendo negotio cui te optat adhiberi his consultus expedias. Puto enim uos in meliorem ualetudinem reuertisse, postquam mihi fecistis indicium quod reuersioni uestrae morbus obstaret. Et nos quidem malumus ut integrato sanitatis statu reditum spondeatis, sed si querellae corporis uotum morantur, euidentibus scriptis expectationem consulentis absoluite. Valete.

LVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Superioribus diebus et meae circa uos obseruantiae et uestrae expectationi multo epistularum numero satisfeci. Haec uero pagina copiam non requirit, cum hoc tantum beneuolentiae uestrae pro captu consilii mei suadeam ut ad praefectos praetorio Siciliensis causae uestrae actio transferatur, si tamen aliquid uobis ad experiendum data oblatio reseruabit. Valete.

LVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Postquam pignus nostrum Sibidius Romam rediit et nuntius fuit quantus filiam meam uexet corporis dolor, meus quoque animus aegrescit. Itaque litteras nihil moratus emisi anxie petens, primo ut medica ope et abstinentia noxiorum ad sanitatem iuuetur, dehinc ut rescripti fides abolendae sollicitudini meae consulat. Ipsi post legatorum profectionem rus Vaticanum quod uestro praedio cohaeret accessimus et, si nihil disposita conturbet, in Apriles kalendas uillae otio defruemur.

[2] Iuniorum dilectus urbanis familiis imperatus usque ad aeterni principis responsa pendebit. De coniunctis exemplaribus formam praecepti utriusque noscetis. Haec quia tuis litteris desiderata sunt misi; ceterum mera atque unica mihi causa dictandae epistulae fuit, ut ad nos super filiae meae ualetudine certa et uoto amica referantur. Valete.

LIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Anteriores litterae tuae quas mox aliae consecutae sunt spem mihi aliquatenus reditus tui fecerant; secundae promissa uacuarunt, ita ut post multas causas negationis meo consilio sequenda committeres. Sed ego cogitans primo filiae meae conturbatam ualetudinem, quae spoliari solacio tuo non potest, dehinc stomachi tui inbecillitatem quam esse inparem scribis itineri promouendo, tunc consilium amici paterni otium praeferentis, dehinc expectationem inlustris uiri quem diu existimas afuturum, praeterea interpretationes hominum qui te, ut ais, opinabantur munus publicum recepisse in occasionem negotiorum tuorum, permissam mihi deliberationem uobis refundo. [2] Iniquum est enim tot oppositis quaestionibus obnoxiam fieri sententiam meam et fidem suadentis incertis futurorum casibus obligari. Interea constituendae rei dies existimo prorogandos et epistulam tuam magistratui tantisper reddere temperaui; primo quia reuerentiae nuda est, dehinc quia causas negationis infra deuotionis magnitudinem praetulit et quod nossem pluribus legenda quae scripseras. Volo igitur ut reuerentia cumulatiore et grauioribus querellis excusationem tuam munias, si uoluntas manserit laboris et itineris deprecandi. Valete.

LX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Prisca obseruantia hunc scribendi ordinem fecit, ut domo profecti officium litterarii muneris auspicentur. Sed longum uisum est opperiri unanimitatis tuae litteras quarum non arguimus tarditatem atque ideo mutato usu in hoc munus erupimus. Superest ut libens rependas quae inchoare debueras et prouocatus exerceas sanitatis tuae indicem stilum. Ipsi in Arabiana domnae filiae meae expectamus aduentum, licet te etiam, decus nostrum, dierum sollemnium ratio confestim spondeat adfuturum. Valete.

LXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Felix materia est suadere otium; sed haec adhortatio animum sui iuris requirit. Nos neque residere patitur liuentium factio nec filii iuuenis institutio longum peregrinari. Quare, ut possumus, modo abscessu modo reditu uariamus locorum distinctionem. Testimonio est haec epistula suburbano agro nuper emissa quam de Corano nostro, si nihil disposita turbauerit, alia consequetur. Vestrum est huiusmodi absentiae nostrae condicionem litteris frequentibus augere, si placet, iuuare, si displicet. Valete.

LXII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Legati ordinis nostri ex usu actis omnibus reuerterunt. Nam et tironum conquieuit indictio et argenti nobis facta gratia est. Super impetratis tamen adhuc speratur oratio. Nunc domestica et animo uestro amica iungemus. Stat nobiscum ualetudinis bonum. Saepe urbanam commorationem proximo rure distinguimus. Sola nos uestri macerat absentia, sed si in conspectum nostrum propere ueneritis, nos quoque recursum uestrum in Campaniam cum uoluptate comitabimus. Valete.

LXIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Per hominem meum litteras dederam: continuo adfuit Maximus, qui alias postularet; quare salutationem geminare non piguit. Praeterea exegit repens nuntius super aduentu domini et principis nostri, ut uos de reditu commonerem, quem maturare debetis, ne moram uestram uotiua legatio iam nunc ex usu publico iteranda praeuertat. Valete.

LXIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Purgatorio medicamento aluum uacuasse te scripseras, ut feruor oculorum tuorum cum cetero onere decederet. Scire postulo an praedicta curatio efficax fuerit nec subegerit causa etiam sanguinis emissione uenas iuuari. Par requirit adfectio quantam uobis fidem faciat filiae meae sanitas, ut his ex uoto cognitis sollicitudinum acuta deponam. [2] Nam mihi ob alia quoque aegre est turbas patriae cogitanti, quas praecipue mouent in usum militarem petita seruitia. Et nos quidem crebris precibus obnitimur et diem ducimus supplicando iamque ad pretium argenti quinque librarum misera oblatione peruentum est; sed uereor ne nos alterius rei fuga utroque despoliet. [3] Praefectus agendo negotio segnior uisus Lampadio successore mutatus est, cuius moribus crediderunt inpossibilia promoueri. Nunc peto ut me anxium maiore cura quae uos respicit eleuetis. Nam adhuc discrucior incerto per moram seruuli qui dudum ad uos ob eadem noscenda missus necdum reuertit. Valete.

LXV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Scribenda non desunt, sed horret animus loqui dura memoratu. Video tamen famam rerum urbanarum nequaquam posse cohiberi, quae, ut fieri amat, in maius praesentia nuntiabit. Id ne accidat, breuiario addito noscenda decurrimus, ut neque litterae quae uobis salutationem ferunt de sollicitis amaritudinem trahant et nihilominus rumorum licentiam fides scriptionis excludat. Sed de his hactenus. [2] Filiae meae ualetudo grauior mihi ceteris est, quibus nunc animus asperatur. Expecto igitur ut illi deo iuuante ad salutem esse omnia nuntietis. De qua si uoto apta conperero, pars ista solacii curarum quoque mearum reliqua mitigabit. Valete.

LXVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Paucis a patria diebus afuimus et theatralibus ludis reditum nostrum suffragia ciuium poposcerunt. Nos tamen etiam nunc suburbanum uiae Ostiensis incolimus recursum tantisper morantes, ne preces expectasse uideamur. Quo si facere ex sententia religionis tuae ante uoluissem, et uitassem periculosa quae post secuta sunt, et expectatio mei plus dignitatis habuisset. Sed una fuit huius consilii ratio, ne quibusdam loco pulsus uiderer et uerecunda discessio uerteretur in notam timiditatis.

[2] De Siculo negotio uestro sanctus Comazon me quoque adsentiente rescripsit. Circa rem nostram Siculam turbidum esse Nectarium indicio erunt litterae quas nuper Euscius misit. Peto ergo ut homo rerum nescius, qui cubiculo clausus otium fouet, scripto a uobis coerceatur, ne post de Euscio aliter sentiatis, si ualidius iusta nostra defenderit. Ipsam hominis nostri epistulam misi, ut temptamenti insolentiam de eius moribus aestimetis, quem certum est a uobis nolle reprehendi.

[3] Petieram superioribus scriptis ut Puteolani praetorii mei latus quo imus ad balneas dispositione cliui mollioris ornares. Si dilata res est, peto rursus ut facias, si impleta, rescribe, quo gaudeam. Valete.

LXVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Verum est nequire hominem cuncta pariter uoto amica sortiri. Quanto luculentius natalem mihi diem, si adfuissetis, egissem! Quod in reliquum saltem numerosis annorum processibus Fors orata praestabit. Interea, domina filia, honoratum me opimo lanificii tui monumento satis gaudeo; una quippe et amor in parentem tuum et industria matronalis inclaruit. [2] Sic priscae feminae uitam coluisse traduntur. Et illas quidem deliciarum sterile saeculum colo et telis animum iubebat intendere, quia inlecebra cessante <condicione> temporum uiuitur: tibi uero etiam Baiae adpositae curam sobrii operis detrahere non possunt. Renuntias stagna uerrentibus et residens aut obambulans inter pensa et foragines puellarum has solas arbitraris sexus tui esse delicias. Merito igitur te amo dignamque uiro tuo iudico, quando aeque nobis laus et uoluptas ex illius perfectione aduenticia, ex tua probitate genuina est. Valete.

LXVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Quamquam sperem, praefata dei uenia, mox in conspectum mutuum nos esse uenturos, tamen litteris abstinere non debui, ne quod tempus familiaribus careret officiis. Sume igitur praelibatam salutationem quam tibi boni auspicii gratia adhuc stilo inpendimus, sed uoce proxime deferemus. Valete.

LXIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Eleganti commento silentium uestrum purgare uoluistis: allegata est enim cautela tristium nuntiorum, quamdiu secunda succederent, ut ea quae intermissio scriptionis ante celauerat laetioribus indiciis proderentur. Sed nobis et illa per nuntios incognita non fuerunt et haec sera admodum uisa sunt. Augebat enim rumorum licentiam suspicio cessantis officii. Et tamen suscensere non possumus, postquam gratia praesentium litterarum memoriam praeteriti doloris exemit. Modo memento curam stili inter praecipua et prima sortiri, ne huius exempli recordatio maiores denuo nobis adferat metus, dum credimus sub expectatione meliorum rursus aliqua aduersa reticeri. Valete.

LXX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Diu me ab stilo fateor temperasse; nihil enim quod scriberemus emersit, salutis autem uestrae laetam fidem de aduentantium sermone capiebam. Tandem cessationem uicit adfectio. Reparamus igitur dicendae morem salutis uacui omnium negotiorum. Post Tiburtem quippe secessionem Romae otia lenta producimus. Sed non usquequaque agendarum rerum sumus desides. Nam domi corruptorum parietum discidia sarciuntur, quia frequentationem soliditati conditor primus antetulit et antiquior ei uisa est celeritas utendi quam securitas succedentium. Vos noua et aeuum mansura molimini; siquidem sermo distulit quaedam uos Lucullanis operibus aequanda fecisse. Nec tamen uobis inpendii magnitudine cesserimus. Par enim sumptus est semel solida conlocare et saepe integrare recidentia. Valete.

LXXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Indulgete deliciis, quando ita terrae ac maris copiis redundatis, ut uobis pollucibilem uictum utriusque elementi ministret opulentia. Nobis satis est quod omnium quae capitis parte defruimur adeo largiter, ut ipsi quoque opimis dapibus adfluamus. Valete.

LXXII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Patriae ac Penatibus redditi quaedam quibus offenderemur inuenimus: siquidem Ostiense praedium nostrum frequens pulsat inpressio. Sed si uobis prospere optata procedunt, praestate litteras quarum laetitia nubem tergeat praesentis iniuriae. Valete.

LXXIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Rienum dolore discrucior. Sed ne maior ad aures uestras fama perueniat, praesentem statum ualetudinis meae breuiter indicaui. Cum laeta successerint, morem meum secutus dabo ad uos paginam laetiorem. Valete.

LXXIV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Non frustra hactenus responsa distulimus; tractatus enim negotii et chartarum inuestigatio moram iusti temporis exigebant. Haec ubi absoluta sunt, ceteris quae causae poscit instructio reciprocum litterarum munus adiecimus. Ipsi enim multis obstantibus curis iter ad uos nequimus adripere. Consilium tamen, quod transactioni uestrae possemus adhibere, cumulatius ex alio parente capietis. Qui etsi adiutore non indiget, dignabitur tamen ob inania fori et sutelas ueterum formularum sanctum Prosdocium praestolari uenturum ad uos protinus, cum reliquias malae ualetudinis plena sanitate limauerit. Valete.

LXXV. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Fuit animus Fundos [oppidum] praeterire, si uos Formias accessisse didicissem: postquam aliter euenit, partiri iter placuit ad minuendum laborem. Erit igitur in arbitrio Fortunae ratum facere ut a. d. quintum kalendas Augustas Formiana sede recreemur. Haec est animi nostri destinatio; nunc in caelestium manu est effectus optati. Valete.

LXXVI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Nullus absque epistulis meis dies labitur. Quid si adfatum mutuum redderetis? Nec tamen paenitet diligentiae, quamuis honor uicissitudinis neglegatur. Nam quae ex amore fiunt, etiam gratuita delectant. Ego ad sanitatem lento adhuc gradu prouehor, atque ideo itineris ulterioris ambiguus usque ad profectum sanitatis deliberationem sequestro. Quid ipsi de reditu aut suburbana commoratione statueritis auet animus edoceri. Valete.

LXXVII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Anteueni inquisitionem, cum uos sollicitos fore, quod essem morbo adtemptatus, aduerterem, et quamuis ultro scripserim doloris mei aduersa tenuari, abolendae tamen sollicitudinis uestrae causa, quae apud amantes semper incredula est, nunc quoque nuntio, si dictum nullus Fortunae liuor effascinet, in concordiam mecum sanitatem redire. Sed nondum sensum meum penetrat amoenitas litoralis. Nam ut ex longa maris iactatione stabilis gressus sero reparatur, sic tempore opus est, ut tanti mali decessio locum faciat uoluptati. Ergo neque Formianae orae neque aedificationis meae tantisper ullam capio dulcedinem. Sed haec, ut spero, omnia cum bono ualetudinis reuertentur moxque ad laetitiam uestri animi stilo meo communicata peruenient. Valete.

LXXVIII. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Cum mihi puer uester unam epistulam reddidisset, ut rescriberem protinus, tamquam mox ad uos rediturus incubuit. Sed ut didici, ipse ad ulteriora contendens mimica usus est techna, ut paginam nostram comes eius Rusticus reportaret. Ille alteram nunc regressus accepit. Ridere uos arbitror, quod seruili circumscriptus stropha pro sorte simplici duplum soluerim. Nam callidus uernula quod semel pertulit bis recepit. Pergerem longius, si adicienda suppeterent. Vos in propinquo urbis celebriore fama rerum agitis et pari otio: uestrum est procul positos ditare conpertis. Valete.

LXXIX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Aeuum maneat hic dies qui te nobis filiam dedit. Hunc ego et gaudiis mentis et uerborum honoribus per multos annorum recursus uobiscum opto celebrare, adicere etiam mihi ingrauata, tibi iucunda munuscula, ut nunc lineam misi, cuius potest oblatio exigua non uideri, si magis mei in uos animi quam sui pretii aestimatione pendatur. Valete.

LXXX. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Natalem domnae filiae meae, quem per annorum recursus optamus esse numerosum, uobiscum agere et participare uoluissem, nisi proposito restitisset imbrium continuatio. Fungimur tamen religioso honore, iucunditate munusculi petentes ut susceptionis benignitate oblationis exilitas augeatur. Valete.

LXXXI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS

[1] Omnes ad nos natalicii conuiuii copias transtulistis; sed unum defuit, quominus ad nostrum animum redundaret plena festiuitas, quod non uobiscum potius cuncta consumpsimus, quorum contuitus atque conuictus commendare nonnumquam solet etiam parca conuiuia. Quare et uobis et communi pignori cuius sollemnem diem sedula religione celebrastis uberes precamur annos et recursum in haec eadem festa numerosum. Decet enim pios parentes inoffensa felicitas.

Nobis Tiburis aura blanditur, sed contra exasperat animum male gesta ratio uilicorum. Neque ager cultura nitet et fructuum pars magna debetur nihilque iam colonis superest facultatum, quod aut rationi opituletur aut cultui. Valete.

LIBER SEPTIMVS

AD SYMMACHVM FILIVM

I. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Sume alacer paterni sermonis auspicium et deinceps officii parilis in nos esto munificus. Simul accipe, quod uoto tuo congruit, fasces praeturae tuae in eum annum feliciter proferendos, cui aduocata numinum uoluntate ego quoque laetus intersim. Optato igitur laetare processu et propagatos tibi annos uitae atque honoris interpretare (longiora enim fiunt, quae differuntur) nec dubites utrique nostrum prospexisse Fortunam, ut et tuus magistratus iuuetur praesentia patris et ego festorum tuorum coram defruar uoluptate. Vale.

II. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Vbi primum scribendi mihi ad uos copiam familiaris ingessit occasio, non distuli desiderium tui scriptione testari, ut salutis meae certus tuam cures et subinde absentiam meam litteraria uoluptate soleris. Vale.

III. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Secundas ad amabilitatem tuam litteras mitto, ut sit adsiduitas sermonis mei utrique solacio. Tu quoque studium meum, quotiens domnus frater tuus occasiones reppererit, aemulare, ut et salus tua mihi securitatem tribuat et scriptorum iucunditas uoluptatem. Vale.

IV. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Circensium sollemnitati consularis magnificentia satisfecit; ludorum adhuc et muneris splendidissimae imminent functiones quibus ante Februarias nonas, ut opinamur, inpletis iter ad nostra relegemus. Haec eo scribo, ut laetitia amabilitatis tuae spe meliore pascatur. Vale.

V. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Credo alias litteras meas in manus amabilitatis tuae ante uenturas; huius namque epistulae portitores lento itinere mulos reduces prosequentur. Ego tamen salutationis munere abstinere non potui: malui enim ut redundaret officium sero peruectum, quam ut desideraretur omissum. Tuae amabilitatis necdum ullam epistulam sumpsi. Quaeso ut huius tibi muneris summa curatio sit; ex tuo enim metiri animo potes quid leuaminis absentibus tribuat adsiduitas scriptionis. Vale.

VI. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Desideratas proxime amabilitatis tuae litteras sumpsi, quibus indicabatur et sedulitas animi tui et profectus ingenii. Sola epistulae breuitas nequaquam paterno desiderio satisfecit. Quod eo scribo, ut intellegas quantum ex sermone tuo ceperim uoluptatis, qui queror copiam defuisse. Quis enim optet satietatem nisi rerum bonarum? Posthac igitur indulgentius scribe, lux mea, ut pleniore stili tui munere legentis animus expleatur. Vale.

VII. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Accessit peregrinationi nostrae largior dies ex conperendinatione ludorum quos pluuiarum interuentus retardat. Sed uolo ut hanc dilationem salutis meae certus leniter feras et desiderium tui, quod apud me crescit ex mora, stili adsiduitate soleris. Vale.

VIII. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Confido solando animo tuo sermonis mei adsiduitatem posse sufficere; nam recentibus scriptis hunc addo sermonem cuius tibi lectio spem reditus mei pollicebitur, si fors praesumpta confirmet. Ratio autem huius aestimationis in aperto est, quia post magnificam ludorum consularium functionem sola adhuc arenae restat editio. Mutetur igitur animus in gaudium, et adeptum esse te crede quod possibilis coniectura promittit. Vale.

IX. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Scintillare acuminibus atque sententiis epistulas tuas gaudeo; decet enim loqui exultantius iuuenalem calorem. Sed uolo ut in aliis materiis aculeis orationis utaris, huic autem generi scriptionis maturum aliquid et comicum misceas: quod tibi etiam rhetorem tuum credo praecipere. Nam ut in uestitu hominum ceteroque uitae cultu loco ac tempori apta sumuntur, ita ingeniorum uarietas in familiaribus scriptis neglegentiam quandam debet imitari, in forensibus uero quatere arma facundiae. Sed de his non ibo longius. Perge interim quo te aetatis impetus et naturae ardor inpellit. Mei uoti caput est ut bene ualeas et supra annos tuos litterarum dote ditescas. Vale.

X. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Amico nostro Annio cursim praetereunti potui solam dictionem salutis iniungere: sed debuit tibi sanitatis meae fidem facere lectio <praesentium> litterarum. Esto igitur animo laetiore et spera, decus meum, frequentibus scriptis in notitiam tuam similiter uentura quae gaudeas. Vale.

XI. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Adsurgit animus meus, quotiens amabilitatis tuae sermo defertur; nam et sanitatis tuae adportat fidem et profectum ostentat ingenii. Hortor igitur ut me istiusmodi linguae tuae flosculis frequenter aspergas nec ullam cessationem tibi uindices, dum me breui aestimas adfuturum. Planiora enim mihi fient et faciliora omnia ad recurrendum, si paginis tuis reuertentis animus incitetur. Vale.

XII. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Magnum in modum sollicitauit me inaequalitatis tuae nuntius, licet securitas sanitatis iisdem litteris esset adiuncta. Quare animi incertus adpropero orans diuina praesidia ut te conpotem bonae ualetudinis et epistula mea et recursus inueniat. Haec enim uoti paterni impetratio faciet ut redisse delectet. Vale.

XIII. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Iter meum famae uarietas retardauit. Nam dum exploro tuta et longitudinem uiae dierum interpositione distinguo, tandem sextum kalendas Martias Mediolanium per Ticeni longinqua perueni. Nunc laborem meum domini et principis nostri blandus sermo solatus est. Spero etiam legationem breui in notitiam diuini principis perferendam; siquidem uir cuncta praecelsus cui primas partes causae publicae noster ordo mandauit mox cum praesidiis ualidissimis adfore nuntiatur. Vestro silentio uehementer offendor atque ideo peto ut peregrinationis meae patientiam crebro iuuetis adfatu. Vale.

XIV. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO

[1] Cum ueredarii deesset occasio, priuato homini reddenda scripta commisi. Hunc ad uos arbitror sero uenturum. Vtrisque autem litteris eadem continentur quod sextum kalendas Martias Mediolanium multo anfracto circumuectus intrauerim ueneratusque dominum et principem nostrum cuius sermo diuinus itineris mei conpensauit laborem, in praesentiam uiri cuncta praecelsi comitis agenda produco; quem mox deo iuuante adfore nuntiorum confirmat adsertio. Nunc tuae curae sit, decus nostrum, peregrinationis meae curas stili adsiduitate solari. Vale.

AD ATTALVM

XV. SYMMACHVS ATTALO

[1] Amicitiae nostrae contemplatio spem mihi aduentus tui fecerat: prope est ut errasse me credam, qui te speraui in conspectum parentis sponte uenturum. Quando igitur sine ambitu nostro recte facere nescis, oratus adpropera, et si te superbum Tibur expleuit, Laurentibus siluis amoena commuta. Nec uerearis ruris horridi denuntiationem: in oculis est uenantibus mare, celebri itinere uilla praestringitur; in ipsa igitur ferarum cubilia planus ac patulus accessus est, et si haec abessent, anteiret nimirum sermo inter nos mutuus et litterarum liberalis conlatio Tarentinas aut Siculas uoluptates. Quare si tu quoque huic sententiae manum porrigis, adde te rusticantium numero et paulisper Catones atque Atilios aemulare, quos uomis et stiua ad consulares misit secures. Vale.

XVI. SYMMACHVS ATTALO

[1] Vicem sermonis mei desiderasse te gaudeo, sed amolior inuidiam neglegentiae. Parata enim responsa deseruit tabellarius tuus excitus, ut fando conperi, ualetudinis tuae dubio. Agnoscis nempe infucatas esse neque ex alto trahi cessationis meae causas. Non ibo longius, quia breuis est adsertio ueritatis.

Nunc sanitatem tibi gratulor, qua post nimium metum cognita multum diluxit in pectore meo gaudii. [2] Indicium autem respirantis uigoris litterarum tuarum iucunditas praetulit. Petis namque ut tibi ad confirmandam ualetudinem stili mei remedia subministrem. Festiuitas ista Baiana est; nimiis te salibus sinus Lucrinus infecit. Estne aliquid in uerbis meis, quod aures tuas sospitet, quod medicinam sensibus faciat? Credo, consentio. Nam plerumque amara haustu ad salutem ualent et sucis tristibus adfecta refouentur. [3] Sed nimium quantum auarus es qui Flauiano meo praesente quicquam requiris, in quo tanta rerum bonarum delenimenta sunt, ut mihi quasi apud Sirenas aut Lotophagos haesisse uidearis. Atque utinam uestro otio iungerer; plus de uobis caperem salubritatis, quam tu desideras, qui a me solas litteras poposcisti. Vale.

XVII. SYMMACHVS ATTALO

[1] Ne ego frustra hactenus tacui, dum te promissi certus opperior. Tandem redeundum mihi est ad consueta solacia meliorum desperatione. Et fortasse suscenses diuturno silentio meo? Id uero etiam reliquum est ut inritus expectationis arcessar. Heres igitur iuris tui super ordiendo itinere <promptus ero> stare promissis. Me esse contentum tali leuamine non pigebit; hoc certe officiorum conmercio aut solabor quod non uenis, aut merebor ut uenias. Vale.

XVIII. SYMMACHVS ATTALO

[1] Proxime de Formiano sinu regressus in larem Caelium domo iamdiu abesse te conperi. Datum mox negotium est Theophilo communi amico et nunc itineris mei socio, ut et ad te in Tiburtem agrum reditus mei nuntius pergeret et salutationis uerba perferret. Hunc tu, ut es curiosus rerum mearum, quasi aliqua tibi in nos decreto publico inquisitio esset tributa, uersando palam facere coegisti quae foris gesseram. Nam hoc confessae sunt litterae tuae quas idem uir optimus Theophilus reportauit.

[2] Fuerit benignitatis tuae actuum meorum fastigia et capita disquirere — utrum crebra uectatio campi aut maris ualetudinem meam iuuerit, an ullus agris nostris cultus, aedibus nitor, pecori numeris accesserit, quid adfluxerit edulium copiarum, utrum consularem mensam succinxerit modus uoluntarius, an umquam Formias uicina urbe aut longinquiore mutauerim —: etiamne explorare te fas fuit, quid procul ab arbitris studiorum meorum cura contulerit in paginas, utrum me operatum ceris stantes plerumque oculi et palloris signa detexerint? [3] Exploratorem te stilus meus patitur. Doces amicos suspicionum uias, et si dici potest, odore atque uestigiis scripta nostra uenaris. Num ego scire postulo quid in Tiburtibus pomariis litterarii operis exerceas? Solum hoc fama attulit balineum tibi nuper extructum, cui torris unus ad iusti caloris pabulum satisfacere narratur; lectitasse autem te in multo otio utriusque linguae auctores, ipse index fuisti. [4] Ego tamen non quaero an aliquid et scripseris. Animaduerto enim te conscientiae gloria proprii operis accensum uoluisse cognoscere an ego quoque idem fecerim.

Sed iam omissis epistulis uelim redeas, nisi forte balnei tui breuis sumptus hortatur ne deseras parsimoniae consuetudinem. Vale.

XIX. SYMMACHVS ATTALO

[1] Duo pariter commissa in amicitiam redemisti epistulae tuae salibus: diu afueras, nihil scripseras. Quis Colchus aut Thessalus cantu aut manu has offensiones leuasset? Ergo ob epistulae delenimentum ueniae pretium feres. Sino ut amici tui nuptiale festum curae uacuus exerceas et urbem Tiburtem quae nuper tibi faces praetulit communem Iunoni et Herculi facias. Reuerteris, ut spero, post repotia in Caelium larem: uel si adhuc iuuat aestiuos dies in pomariis tuis ducere, iterum tibi indignatio mea litterarum tuarum melle placanda est. Vale.

XX. SYMMACHVS ATTALO

[1] Villa Tiburs quae proxime in ius tuum uenit maioris ingenii praedicatorem requirit; ego tamen linguae modicus, ut potero, uerbis honorem loco faciam. Quid hic in positu aedium uenustatis est! Quantus ex edito late in plana iactus oculorum! Frequentare has sedes Orchomenias dixerim deas, atque eas sedulo adnisas ut te conciliarent aedibus suis dominum. Perge igitur, ut facis, et uictis aeuo redde nouitatem. Multo hoc factu promptius, quam quod Hesiodum ferunt posito senio in uirides annos redisse. Interea gratulare nobis bonam ualetudinem quae ut tibi quoque longum secundet inter fastigia est uotorum meorum. Vale.

XXI. SYMMACHVS ATTALO

[1] Postquam mihi litteras tuas raedarius meus reddidit et salutatio ex itinere reportata obseruantiam nostram soluit religione, datus est mihi aditus crebro, dum aberis, tecum loquendi. Quare ab iis ordior, quae in uoto tuo prima sunt. Deum pace mea atque unici mei sanitas uiget. Vrbanas turbas Vaticano, in quantum licet, rure declino et tamen, si quando in coetum uocamur, ad obsequium consilii publici pedem refero. Scio te nihil amplius uelle de nobis. Tantumdem pernoscere rerum tuarum desiderii modus postulat. Vale.

XXII. SYMMACHVS ATTALO

[1] Longa me deliberatio habuit an tibi honorem facere sub iusta reditus uestri expectatione deberem. Verebar enim ne festinatio tua solaciis obuiis frangeretur. Sed hoc ambiguum soluit ratio contraria quae spem dedit has litteras reuertenti stimulorum, non frenorum instar futuras. Et consulto adfecto breuitatem solam tibi deferens dictionem salutis, ut uerborum meorum haustus exiguus efficacior sit ad sollicitandam sitim quam ad explendam. Vale.

XXIII. SYMMACHVS ATTALO

[1] Requirunt me, credo, oculi tui, mens adesse non dubitet. Mecum enim diligentia tui peregrinatur totumque animi adfectione circumfero. Nihilominus exerceo stilo amicitiae uoluptatem; quod si tu quoque inuicem feceris, eueniet ut longum fruar otii possessionem, quia non negabis quod me posset abducere. Vale.

XXIV. SYMMACHVS ATTALO

[1] Ad Neapolitanam prouectus oram litteras sumpsi, quibus nos in aduentum tuum Bais residere iussisti. Adserebat perlator epistulae imminere excursum tuum calcibus suis. Quid facerem, cum me nec locus idem teneret? Expeditius uisum est ut a te potius gratiam continuandi ad nos itineris posceremus. Amicos enim, non Baias desiderasti, nisi forte illo luxuriae sinu traheris. Comitabimur te, si eo redire malueris, quamuis regionis istius caelum salubrius et pares copiae sint. Erit optio tua intendere iter an relegere debeamus. Ad defensionem meam pertinet eo redeuntem te sequi, ubi aduentantem expectare non potui. Vale.

XXV. SYMMACHVS ATTALO

[1] Si respondisses epistulae meae, leuasses onere conscientiam tuam: nunc nostram taciturnitate iuuisti. Repensa enim officia laetitiam mihi praestant, negata uictoriam. Et scio ex abundanti posse te facere quod nos multo sudore destringimus. Sed quia inuides bona uerba lectoribus, ne uim facere existimer auaritiae tuae, dispendium meum deuoro. Vale.

AD MACEDONIVM

XXVI. SYMMACHVS MACEDONIO

[1] Audeo te in agrum Lauinatem meum post Tiburtes rogare delicias, nec sum religiosi desiderii longus precator. Ea quippe inter amicos petitionum debet esse condicio, ut praestantibus prona uideantur quae sunt magna poscentibus. Vale.

XXVII. SYMMACHVS MACEDONIO

[1] Soles adfirmare quod me tibi praeferas. Posset hoc esse credibile, si filium meum Attalum ad nos uenire patereris. In tuo enim iure est, tuis monitis adquiescit; quod quidem fieri oportere consentio, sed non eatenus pontificium tuum in nostra damna protendas! Parumne est quod ipse aeque desiderandus consortium meum deseris et inuides nobis exoptatissimam tui societatem? Insuper alterum quoque delenificis amoris artibus retines, credo coniciens adceleraturum esse me reditum, si utroque destituar. At ego denuntio opus esse monitore qui retrahat haerentem; nam, ut scis, amo otium, pascor quiete. Instruo itaque te aduersum lentitudinem meam: si absentis amici iam desideras reditum, patere breuem praesentis excursum. Vale.

XXVIII. SYMMACHVS MACEDONIO

[1] Licet grauissimis febribus inpedirer, non potui denegare tibi honorificentiam litterarum, ne religionis neglegens iudicarer. Nec tamen in multam seriem propagare litteras ualui, quarum breuitas inculpabilis est, cum ex iniuria ualetudinis, non ex uoluntate descendat. Vale.

XXIX. SYMMACHVS MACEDONIO

[1] Neque fratris nostri u. c. Procliani profectio passa est ut silerem neque nostra siuit adfectio ut officiis temperarem. Cape igitur debitum munus adloquii et, ut me facias promptiorem, inpertiendae salutationis operam frequenter usurpa. Vale.

AD ATTICVM

XXX. SYMMACHVS ATTICO

[1] Est quidem mihi ruris otium uoluptati, sed antiquiorem tui iudico uoluntatem; quare officiis consularibus, si fors dictum iuuet, spectator et conuiua non deero. Vale.

XXXI. SYMMACHVS ATTICO

[1] Retrahere nos e Campaniae gremio Tiburtis agri laudibus studes. Est ille, ut praedicas, in tuo rure densus cupressis et fontium largus et montano situ frigidus. Sed haec mihi desideranda, si te mora uberiore tenuissent; nunc properato in Vrbem reditu nescio quam mihi fastiditi loci suspicionem dedisti. Habent enim saepe uoluptates satietatem. Quod si ita est, satisfactum Formiis puto, quibus renuntiaueras, cum tibi etiam praelata displiceant. Vale.

XXXII. SYMMACHVS ATTICO

[1] Relegere iter et in conspectum uestrum tandem redire meditamur, licet filii nostri uirium uacui sint et me febrium noxa temptauerit. Minuetur tamen labor interuallis breuibus mansionum. Spero locorum mutatione processurum aliquid optatis. Curam in me diligentiae tuae usu probatam crescere in dies gaudeo; cui inpense uerbis gratias agerem, si id laudis potius adfectatione quam sincera pietate faceres. Vale.

XXXIII. SYMMACHVS ATTICO

[1] Proxime ad te indicium salutis meae pertuli necdum quod inuicem de prosperis tuis legerem reddidisti: non piget tamen ante solutionem religiosum fenus iterare. Tanta est enim securitas animi in nos tui, ut repensum putem quidquid ab amante debetur. Vale.

XXXIV. SYMMACHVS ATTICO

[1] Salutationis honorificentiam praelocutus Gaetulici agentis in rebus exequor postulatum, qui a te iustum fauorem per me optat adipisci. Humanitatis tuae est amplecti probabilem uoluntatem numerumque eorum qui te iure suspiciunt adiectione noui cultoris augere. Vale.

AD DECIVM

XXXV. SYMMACHVS DECIO

[1] Animum meum Campani litoris commemoratione sollicitas; sed nobis quoque in Praenestino rure degentibus non minus suppetit uoluptatum. Sint licet plures hominum sententiae quae maritimis montana postponant, ego tamen uitandis aestibus magis iudico nemorosa quam cultu aperta congruere.

[2] Adieceras ad inritamentum profectionis nostrae filium meum Flauianum breui tecum futurum. Huius ego praesentia iam diu defruor. Ex quo intellegis sortem meam multo esse potiorem; nam et conparationem loci utriusque in ambiguo conlocaui et societatem pignoris mei, qua maxime gloriabare, in fructum meum transtuli. [3] Ergo tu potius remetiri ad nos uiam mutata condicione deberes. Adde satietatem quam tibi adtulit copiarum longus usus; nam Campania, ut est absentibus desiderabilis, ita facile explet morantes. Sed de hoc non ibo longius, ne regioni illi quae nobis acceptissima est denuntiare, si uenero, fastidium meum uidear. Vale.

XXXVI. SYMMACHVS DECIO

[1] Nondum Neapolitanum litus accessimus uisuri arcem deliciarum tuarum, sed tamen omnia quae Tyrrhenus adluit nominis tui plena sunt. Quid multa? Successisti in famam Luculli. Quo magis miror ad alia te nonnumquam posse transire; nisi forte fastidio fugis copias et mutatione castigas satietatem. Sed nimium hactenus afuisti; puto iam parsimoniae diuturnitate conciliatum tibi desiderium copiarum. Quin ergo ad nos gradum promoues? Aut si libenter illic nostrae immoraris frugalitati, redeundum propere nobis est, quos non decet alienas adfectare delicias. Vale.

XXXVII. SYMMACHVS DECIO

[1] Voluptati mihi est quod uales. Sed quod Formiis nostris Neapolitana ora praefertur animaduerto tui non esse iudicii. In gratiam quippe praesentium non sententiam sed uerba mutasti, nisi forte rerum tuarum conlatio facit illud tibi esse iucundius, ubi fructus uberior est. Sed natura regionum suis meritis, non nostris quaestibus aestimanda est. Sed quid de hoc multa? Testabitur commoratio tua an ibi libentius otieris, cum in dubium non ueniat quod a me inuitus abscesseris. Vale.

XXXVIII. SYMMACHVS DECIO

[1] Iocari mihi uisus es, cum te scriberes obuia militum arma timuisse, credo, ne iter tuum in Campaniae longinqua sequeremur. Nam si ipse diu uersatus in castris nonnihil timoris expertus es, quid ego togae adsuetus amaritudinis incidissem? Sed non patior ut tibi ad moram prosit simulata trepidatio. Caret Appia tota militibus transuectis omnibus qui pacato Africae statu in obsequium diuini principis reuerterunt. [2] Quid quod etiam patria in rebus angustis uel opem bonorum uel societatem requirit? Neque enim praesentiam nostram sola prospera eius expectant; laudabilioris officii est participare dubia cum ciuibus. Sed iam spes melior Vrbis nostrae uultum serenat et alimonia interim prouiso fulta subsidio etiam frugis Libycae stipulatur aduentum. Vale.

XXXIX. SYMMACHVS DECIO

[1] Plerumque fors disposita conturbat; quod nunc mihi usu uenit, qui Etruscos uapores salubritatis causa adire non potui rebus retentus urbanis. Nulla igitur tibi per me indicitur mora: quin immo et hortor et postulo ut festinato itinere Romam reuisas reddasque nobis iucunditatem praesentiae tuae qua defrui in suburbanitate non contigit. Vale.

XL. SYMMACHVS DECIO

[1] Iamdudum curis publicis absolutus relegere iter potius quam auspiciis litterarum lenire amicorum desideria debuisti. Nam si tibi ualetudo ex sententia suppetit, quid causae esse dicam quod diu in Campania demoraris? An ut nos amantissimos tui diu defraudes his bonis quae in te solemus amplecti? Quin immo urbis nostrique reminiscere et, dum oportunitas aestatis inuitat, iter festinus usurpa, ut longa absentiae tuae damna tandem optato reditu sarciantur. Vale.

XLI. SYMMACHVS DECIO

[1] Quo abiit promissorum fides? Speranti mihi recursum tuum litteraria leuamenta tribuisti. Potuit iucunda nobis huius muneris esse perceptio, si nihil grandius spopondisses. An ueritus es deliciarum tuarum consularem uirum testem? Nihil egit haec cautio: oculis subtracta miracula auribus deprehendo. Nam ut quisque nostra offenditur parsimonia, te abesse suspirat atque in contumeliam conuiuii mei palam desideraris. Sciet haec senatus, audiet populus! Neque enim possum aliter ulcisci absentiae tuae iustum dolorem. Vale.

<AD HADRIANVM>

XLII. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Abrumpenda cessatio est et in affatus mutuos cura tendenda, ne ueteris inter nos amicitiae memoriam scribendi neglectus adtenuet; quam ut libentius dehinc foueas, a me sume principium. En tibi litteras salutationem ferentes quas sensibus tuis uoluptati esse testabitur officii aemulatio. Quin si etiam portitori fructum patrocinii tui sermo iste quaesiuerit, praecedentis silentii mei accusabo dispendia. Constabit enim pluribus me potuisse consulere, si te adloqui ante coepissem. Vale.

XLIII. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Cum ruri agerem libertate caeli gressum reformans, cuius me usus post dolorem moratur, <...> familiarissimus meus ordiendo itineri paratus fecit mihi ad scribendum sui copiam. Ilico amicam studio meo amplexus communionem scripta non distuli, quae et inter nos agerent commercium religionis et commeanti primum apud te notitiae limen aperirent. Si probabiles huius epistulae putas causas, mihi sermonis tui gratia, illi amoris fructus eueniat. Vale.

XLIV. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Remuneror dictam mihi a te salutem, quamuis diebus proximis ultro amicitiam nostram stili opere frequentauerim. Quae commemoratio non exprobrat officia; huius enim diligentiae uoluptate animus meus pascitur. Est igitur tua optio an in me uelis saepe litterarum esse munificus, quam quidem maxime cupio, sed si quando nobis fructus iste defuerit, eadem mihi gaudia tecum loquendi noster sermo praestabit. Vale.

XLV. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Vna haec uia est, qua maxime ciuibus ac familiaribus meis prosim, si eos in clientelam tuam quasi mystagogus inducam. Quod nunc pro Gaudentio facio uiro generis senatorii, cuius modestiam si propius inspexeris, reperies claris natalibus parem. Igitur in obsequia tua incunctanter receptus ante plenam tui fiduciam, quam mox illi morum praestabit inspectio, intellegat de se testimonio meo creditum. Vale.

XLVI. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Singularis animi tui bonitas uocat saepe ad iustas petitiones fiduciam meam. Non est igitur mihi commendationum familiarium uerenda reprehensio, cum ipse ad hoc meum studium uoti benignitate sollicites. Spes ergo certa est gratas fore tibi litteras quibus ornatissimum uirum Desiderium ueterem amicum meum prosequor. Domestica huic causa rumpendi otii admouit necessitatem. [2] Eam facile iacturam dissimulare potuissem, si admitteret magnum animum angusta fortuna. Ex ipso latius audies quicquid epistulae breuitas recusat absoluere; mihi satis est pro eo in uniuersum rogare. Suscipe, oro, benefaciendi prouinciam quae hominum merita deo adplicat clarioresque fructus ex huius commodo cape. Mihi enim uidentur beneficia plus conferre praestanti. Vale.

XLVII. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Nec abstinere litteris possum proficiscente ad uos domino et filio meo Flauiano quem prosequi hoc uiatico debeo nec aliquid adiungere, quia tua erga eum diligentia non recipit augmentum. Volo igitur noueris non esse fastidii quod quam minimum de eo scribimus, sed securitatis de tua mente praesumptae. Talis igitur in eum esse dignare, qualem te uetus amicitia pollicetur; cui adiecit honoris tui gradus, ut quae pro eo uelle debes posse te non neges. Vale.

XLVIII. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Fauore tuo factum est ut euectionum adminicula sumeremus, quibus familiares mei empturi equos curules ad Hispaniam commearent. Quaeso igitur <in> rem missos mox transire praecipias; longo enim tempore opus est, ut de singulis prouinciis optimos quosque excerpat electio et morosior cautela perducat. Praeterea tibi ualidius obligabor, si duobus aliis ueredis eorundem iuueris iter; diuidentur enim singuli, ut ex diuersis prouinciis edecument lectiores. Erit tui beneficii post inlustrem et praecellentissimum uirum comitem, quidquid domui nostrae praetoria filii mei editio splendoris adiecerit. Vale.

XLIX. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Certissimus contra omnes procellas animi tui portus est. Ideo ad te sororis meae filius spei certus adcurrit. Negotii autem genus de humanitate saeculi exspectat auxilium, cuius qualitas uirtutibus tuis precum lectione pandetur. Ego prolixus esse non debeo enarrator iniuriae, cum seriem desiderii fides supplicationis exponat. Has autem solas partes mihi iniungit adfectio, ut pro coniuge pignoris mei cuius paupertati grauis paratur ruina suffragium tui fauoris exambiam. Vale.

L. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Gaudii de te mei nec ipse ostentator esse per uerecundiam possum nec testem alterum cito; sufficiet enim mihi quod amorem meum de tua mente metiris. Debeo tamen laetitiam confiteri <prouectionis> quae praefecturae habenas ad bonam transtulit uoluntatem. Interea non minore abundo laetitia, quod domini et filii mei Flauiani prolixus in iudicando labor optata quiete perfrui meruit. Neque enim <te> differri diu ab hoc praemio par fuit neque illum ab otio retardari.

[2] Haec eo scribo, ut noueris nos pro tuo honore agere aeterno principi gratias, te idem facere pro illius securitate debere. Interea quaeso ut in epistulis frequentandis morem tuum teneas nec priuatis officiis actus publicos obstare causeris. Nam semper multiiugis necessitatibus par fuisti nullumque experientiae genus est cuius te possit magnitudo uel nouitas a negotiis amicitiae debitis auocare. Vale.

LI. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Habeant fortassis aliae commendationes meae interpretationem benignitatis: ista iudicii est. Trado enim sancto pectori tuo fratrem meum Seuerum episcopum omnium sectarum adtestatione laudabilem. De quo plura me dicere et desperatio aequandi meriti et ipsius pudor non sinit. Praeterea testis non laudatoris partes recepi tibi reseruans morum eius inspectionem. Quam cum penitus expenderis, reperies cessisse me potius eius laudibus quam per neglegentiam defuisse. Vale.

LII. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Quid tibi pro tanta in me meosque cura dignum rependam? Officia tua reuera aequare non possum, spondeo tamen numquam me tibi cultu mentis et adfectione cessurum nec ambigo etiam te pro benefactis solam boni animi exoptare mercedem. Sed in hac contestatione gratiae morari me longius pudor tuus non sinit: deberi enim iudicas amicitiae nostrae quidquid ego credo praestari. Vale.

LIII. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Parua est commendatio scriptorum meorum, cum Eusebium familiarem meum uita innocens et annosa militia bonis quibusque conciliet. Suo igitur praeditus merito testimonium pro se meum, non ambitum postulauit; et tamen abstinere non debeo tali genere litterarum, magis ut fidei satisfaciam, quam ut labantem gratificatione sustentem. Haec igitur petitionis meae summa est, ut in praeclaro pectore tuo formam circa se meae uoluntatis inueniat. Vale.

LIV. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Vt es rerum omnium sollers, scis quantum legatio habeat sollicitudinis, quantum peregrinatio difficultatis. Haec domino et filio meo Attalo senatus desideria prosequenti amor tuus leuia et tuta praestabit. Suscipe igitur partes benignitatis et meae petitioni debitas et tuo ingenio congruentes. Satis Attalo meo uidebitur, quisquis erit euentus officii, curam pro se meruisse potioris. Vale.

LV. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Saepe nos, ut condecet, litteris muneraris; obsolescere enim quadam silentii rubigine animorum foedus existimas. Facis officium germanis studiis animisque conueniens, pro qua re uicem tibi sermonis referre non distuli; cuius ea solutio est, ut me adfectui tuo etiam nunc sentiam debitorem. Omnia enim facili uicissitudine et conpensatione redduntur. Contractus uero amicitiae et religionis aeternus est. Vale et ad scribendum esse diligens perseuera. Nos litterarum solacia suggeremus, quibus aut animum mulceas occupatus aut uicem referas otiosus. Vale.

LVI. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Tua nos hortatur humanitas opem poscentibus non negare. Pro Theodulo autem scribendi mihi ad te causa propensior est, cum sit colonus agrorum meorum atque illi debita magis quam precaria cura praestetur. Serua igitur consuetudinem tuam et precibus meis, ut mos tuus promittit, inflectere, ut quidquid culpae aut erroris incurrit contra illius meritum meo digneris interuentui relaxare. Vale.

LVII. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Et uirtutis et propositi tui est bonos quosque suscipere; inter quos Alexander contemplatione honestatis iure censetur. Hunc et in adiumentum sui et amoris in te mei gratia familiaribus litteris prosecutus inpendio deprecor ut illi fauorem congruum tribuas, mihi uicissitudinem sermonis exsoluas. Vale.

LVIII. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Duas oratiunculas meas nuper editas ad inlustres uiros uirtutum ac litterarum praeditos sacerdotio Felicem et Mineruium misi. Harum etiam te ut amantem mei, si mediocribus ingeniis non offenderis, opto esse lectorem. Ipsi uoluminis copiam facient; ita enim studiose famam meam nutriunt, ut suffragia bonorum mihi nesciant inuidere. Vale.

LIX. <SYMMACHVS HADRIANO>

[1] Sacras mihi litteras Iulius agens in rebus exhibuit leopardorum munificentiam continentes; idem tuam desideratam nobis paginam simul tradidit. Principe igitur loco salutationis tibi soluo reuerentiam; dehinc postulo ut pro me gratias agas uotiuae largitatis auctori — quae <res> iucundior erit, si ei commendationem prosecutio oportuna praestiterit — et quod uerecundia mea uix implere potuisset oris tui adfabilitas prosequatur. Spero ex mensura adfectionis quam de te mereor quod cumulatissime possim magnitudinem nostrae gratulationis inplere. Vale.

AD PATRICIVM

LX. SYMMACHVS PATRICIO

[1] Onerabat uerecundiam meam quod prior scripseras; continuo altera epistula tua grauatae fronti duplex fenus inposuit. Formido, quod cupio, ne mihi ante solutionem duorum contractuum tertius a te sermo tribuatur. Habet quippe hanc inpatientiam quae in te pollet oris ubertas, ut interuallum uicissitudini neget et officia nondum conpensata praeueniat. Vna igitur mihi ad satisfactionem uia superest, ut inparem me stilo fatear, quamuis cultu amicitiae parem non negem. [2] Nec contumaciter fieri putes, quod tibi animi mei diligentiam confero: alioquin frustra a te diligor, nisi adfectione saltem nos pateris comparari.

Quare post hanc professionem meam laudatae facundiae donum frequenta; me, si rarior fuero, memento cessisse. An ego aduersum iudicium publicum prouocem scriptis epistularum regiarum magistrum? Nostrum est pastorales inflare calamos, tuum sacris tibiis carmen incinere; nos obtundit otium, te usus exercet. [3] Nisi forte hanc nostram priuatae uitae uacationem magis oportunam frequentandis litteris putas. Vides non eodem motu flumina de stagno serpere et de fonte properare. Omne quod in cursu est uiget; continuatio experientiae uires suas renouat.

Sublatum tibi est quod respondere potuisses. Fac deinceps, qua uales scribendi copia, ut tantum mihi adferat facultatis exemplum tuum, quantum ingenium meum non dedit. Vale.

LXI. SYMMACHVS PATRICIO

[1] Denuntiaueram tibi quod rarior in scribendo essem futurus: quid amicitiae faciam, quae cogit ut mentiar? Desciui a promisso, sed credo te huiusmodi probare fallaciam. Nunc uelim cogites quam frequens esse debeas qui spei amplius optulisti. An non prior in me iaculatus es oris tui munera? Quibus ego ueluti herbam porrigens cum ueniae petitione respondeo. Maneas oro promissis et coeptorum tuorum diligentiam teneas. Fidem tuam conuenio, qui me paene iacto mentitum. Vale.

LXII. SYMMACHVS PATRICIO

[1] Ideo amicitia conparatur, ut officiorum uicibus mutua gubernetur utilitas. In rem praesentem spectat praefata sententia. Praesumo namque eximietatis tuae studio supplicationem fratris mei Callistiani atque eius uxoris exortem sacri beneficii non futuram, cui et aequitas desiderii et usitata inpetrationis forma suffragio est. Quando igitur nihil obstat oratis, admoue iuuandis precibus beniuolentiam; quae cum tibi innata sit, remittit mihi deprecandi laborem. Nam paene iniuriam facit benignitati, si quis anxie petat, quod praestantis natura promittit. Vale.

LXIII. SYMMACHVS PATRICIO

[1] Tantum esse apud te loci Aurelio meo gaudeo, ut a me tibi traditus inuicem sub commendatione reddatur. Vicisti nostram pro eo diligentiam quam iubes crescere. Itaque sum dicto audiens. Nulla enim caritas ita plena est, ut augmenta non capiat. Me domo abesse et in regione Campaniae pasci otio libens audies; nam soles amicorum prospera uoluptate partiri. Tibi honor militiae pariat fructus secundos; sit uita nostra secura, uestra conspicua. Vale.

LXIV. SYMMACHVS PATRICIO

[1] Propinquorum meorum causas Martyrius prosequetur, qui has a me litteras in suffragium suum meruit. Quaeso ut effectum sperati de te fauoris optineat. Vale.

LXV. SYMMACHVS PATRICIO

[1] In manuas tuas ueniet causa pignoris mei ideo <a te> ut amica legibus fulciatur. Sed ut est multiformis plerumque perfidia tutorum, in uarias se frequenter artes uertit. At noxios credo nunc saltem sacro cessuros oraculo, si uestra aequitas suggerenda celebrauerit. Vale.

AD ALYPIVM

LXVI. SYMMACHVS ALYPIO

[1] Salutationis honore praefato familiarem precationem tui iam securus adnecto. Agris meis quos in Caesariensi Mauretania possidemus, ut fieri per dominorum absentiam solet, nihil reliqui facit officii praesidalis improbitas. Saepe ad rectorem prouinciae delata querimonia parui habita est per ignauiam iudicantis. Ergo quoniam remedia minora non prosunt, ad maiora confugimus. Feras opem, quaeso te, ne res tot iniuriis exhausta succumbat. Debes hoc et tuae famae et amicitiae meae, ut peculiariter iuuare digneris iustitiam postulati. Vale.

LXVII. SYMMACHVS ALYPIO

[1] Qui sperat breui in conspectum se amicorum esse uenturum, solet scribendis epistulis abstinere; mihi et illa spes uisendi te integra est et fastidium non creat litterarii usus officii. Celebro igitur honorem tuum salute dicenda nec interim posco rescriptum, quia fenus stili mei fabularum munere ex proximo repensabis. Vale.

LXVIII. SYMMACHVS ALYPIO

[1] Intellego diligentiam quam sanctae domui tuae defero nimium tibi esse compertam. Hinc est quod mecum laeta communicas et dominae ac filiae meae ualetudinem stilo indicas in spem redisse meliorem. Ago igitur uberes gratias et deos precor ut tua secunda proficiant.

Nobis tardior Africanarum nauium commeatus incutit curas et sterilitas conditorum. Quapropter ad conlationem uocati remedia patriae usitata promisimus. Sed uotis opus est, ut uoluntariae sponsioni solutio prompta respondeat. Vale.

LXIX. SYMMACHVS ALYPIO

[1] Tradiderunt memoriae, qui res priscas locuti sunt, in iudicium quendam uocatum, quod Aricia tenus precarium de amico cantherium mutuatus ulterioris cliui ardua praeterisset. Fuerit haec parsimonia et diligentia pauperis saeculi, ut praeteruectus decretum locum commisisse in amicitiam diceretur; at ego non uereor iumenta quae dederas demoratus, ne in tantis fortunae tuae copiis et animi beneuolentia usurpationis arcessar. [2] Adsumpsi igitur quod amor tuus ingerebat tantumque absum a metu suscensionis tuae, ut sperem de te ultro bonam fiduciae meae gratiam. Necesse est enim probes quod ipse fecisses.

Sed quid haec tamquam purganda produco? De Formiano ad te scribo integer ualetudinis, unde equorum uestrorum copulam magis exercitam quam fatigatam remisi. Mulos paulisper tenebo; hanc enim dederas optionem. Quam si repudiassem, uiderer libentius in usurpandis uti animo meo quam in permissis tuo cedere. Vale.

LXX. SYMMACHVS ALYPIO

[1] Cum molestias urbanas retracto, abesse delectat; cum uos cogitatione contemplor, taedet absentiae meae. Medium est igitur leuamen in litteris quas ideo ad te dedi, ut simul et amicitiae satisfaciens et secutus exemplum tuas mihi epistulas praestes, in quibus uides plus esse solacii. Vale.

LXXI. SYMMACHVS ALYPIO

[1] Plurimum mihi opis atque adiumenti tuae litterae ad confirmationem sanitatis inpertiunt; primo quod te memorem nostri esse testantur, dehinc quod indicia tuae prosperitatis adportant. Fateor igitur adhuc infirmam ualetudinem meam scriptorum tuorum adsiduitate refoueri atque ex hoc intellego quid ex praesentia tua commoditatis habiturus sim, cum tantum ex litteris salubritatis accipiam. Vale.

AD FRATRES

LXXII. SYMMACHVS FRATRIBUS

[1] Mediolanium peruectus haec scribo et hinc honorificentiam uobis debitae salutationis exhibeo. Aequum est ut mea cura de uobis relatu piae uicissitudinis mitigetur. Valete.

LXXIII. SYMMACHVS FRATRIBUS

[1] Peruenimus, sed uenisse iam paenitet. Nam ubi primum solum Baiani litoris contigi, statim pedis dolore correptus sum atque ideo pauca dictaui mox in scribendo futurus uberior, si me sanitas optata respexerit et uestrae inuicem litterae prouocarint. Valete.

LXXIV. SYMMACHVS FRATRIBUS

[1] Primo aduentu, ut scripto superiore signauimus, ualetudo nostra perculsa est, seu insalubribus aquis siue aëris mutatione fors uiderit. Nunc status melior coepit aduersa tenuare; sed prae ceteris remedio nobis fuit quod uos saluere cognouimus. Quod si etiam reditus nostri tempus inquiritis, ad idus Octobres legere iter, si dicto Fortuna adsit, optamus. Valete.

LXXV. SYMMACHVS FRATRIBUS

[1] Scio et desiderari et expectari a uobis litteras meas, quia moris est ut munus huiusmodi a proficiscentibus inchoetur. Auspicium ergo uobis alternandae inter nos salutationis emitto, nequaquam dubitans, tamquam signo dato ad respondendum uos desides non futuros. Valete.

LXXVI. SYMMACHVS FRATRIBUS

[1] Religiosum atque uotiuum est ut a quaestoribus candidatis dona sollemnia potissimis atque amicissimis offerantur, quo in numero iure censemini. Offero igitur uobis eburneum diptychum et canistellum argenteum librarum duarum filii mei nomine qui quaestorium munus exhibuit et inpendio precor ut hanc honorificentiam dignemini gratanter amplecti. Valete.

LXXVII. SYMMACHVS FRATRIBUS

[1] Subesse aliquas silentio meo causas sponte aestimare potuistis; nam quando omisissem religionis munia, si ualerem? Nunc paulatim dolore cedente officium salutationis differre non potui. Vestri erit muneris referre mutuam uicem quae mihi, si dies optata pertulerit, ad conualescendum fomenta praestabit. Valete.

LXXVIII. SYMMACHVS FRATRIBUS

[1] Postquam paginam quae uobis salutationem ferret emisi, in tempore adfuit qui mihi uestras litteras exhiberet. Quarum principio perceptione laetatus, ubi commune pignus decubuisse cognoui, conturbatus sum repente amaritudine lectionis. Sed quia filium nostrum redditum sanitati subiuncta docuerunt, in tranquillum denuo animus remigrauit. Meae ualetudinis statum scriptis superioribus indicaui, cuius denuo meminisse non opus est, ne uos sollicitae scriptionis conturbet iterario. Valete.

LXXIX. SYMMACHVS FRATRIBUS

[1] De reditu filii nostri Fausti praenuntias paulo ante litteras misi, ut adcelerata securitas desiderii uestri inpatientiam mitigaret, sed munus salutationis iterare ipso etiam proficiscente non piguit. Capite igitur geminam uoluptatem primo ex ipsius reditu, dehinc ex sermone fraterno quo uobis redditos sanitati communes filios indicamus. Valete.

LXXX. SYMMACHVS FRATRIBUS

[1] Superioribus diebus litteras frequentaui, sed nulla adsiduitas animum potest amantis explere. Puto autem uobis ad cognitionem posse sufficere quod ualere nos scribimus, licet commune pignus paucis diebus effusione uexata otii nostri minuerit uoluptatem. Quae iam diuina ope ad plenam sanitatem coepit emergere. Valete.

AD MESSALAM

LXXXI. SYMMACHVS MESSALAE

[1] Fortuna cum ciuibus nostris reuertit in gratiam, postquam te sibi respublica uindicauit. Adnumerandus est igitur ceteris sperantibus aequitatem Iucundus amicissimus meus, quem morbo iam diu grauem praefectura eminens ad cognitionem priuatae litis exciuerat. Et illi quidem uotiuum sub examine tuo respondere propositis, sed ualetudo obnititur uoluntati quae effusione sanguinis sauciata itinerum recusat incertum. Nec deerit ius aduersantis petitioni, si ad uicarium tuum disceptatio transferatur. Haec igitur summa est postulati ut, cum causae nihil de loco pereat, salutem homini peregrinatio remota conciliet. Vale.

LXXXII. SYMMACHVS MESSALAE

[1] Instruenda mihi atque adornanda praetura est, ad cuius nos editionem magnitudinis tuae processus animauit; inceptum enim meum uiribus fratris utetur. Quaeso igitur ut mecum religiose uotiua officia partiaris et familiaribus meis ad Hispaniae longinqua pergentibus ob equorum curulium coemptionem suffragia promouendi negotii digneris adnuere. Longum fiat, si uelim litteris praestanda percurrere; capita igitur rerum subiecto indiculo strictim notaui. Tibi integrum erit adicere beneficia, si qua stilus petentis omisit. Vale.

LXXXIII. SYMMACHVS MESSALAE

[1] Si quid pro amico atque unanimo meo Iucundo priora scripta ualuissent, agendis magis gratiis quam renouandae petitioni a me sermo inpenderetur; sed quia in ciuili negotio auget eius infirmitatem crebra conuentio, non iam pro causa sed pro ualetudine familiaris mei instauro sermonem. Et certe difficilis impetratio mea esse non debuit, postquam illi diuinus adfatus longae peregrinationis gratiam fecit. Cuius rei exsecutionem miror esse difficilem, cum lenitas tua soleat talia etiam sine rescripti auctoritate praestare. Inpensius igitur quaeso ut uicarii foro saepe in his iudiciis agitata causa reddatur, quando hoc et sacrae litterae imperant et iudiciorum non refutat humanitas. Vale.

LXXXIV. SYMMACHVS MESSALAE

[1] Primam mihi scribendi causam religio fecit, ut amicitia nostra litteris excolatur; secundam suggessit humanitas, ut uiro optimo Thalasso familiari meo tua concilietur adfectio. Superest ut et mihi sermonis tui uicissitudo respondeat et commendato ex sententia procedat optatum. Vale.

LXXXV. SYMMACHVS MESSALAE

[1] Numidam familiaritas nostra apud te debet iuuare; quem tuo trado suffragio, ut meritum quod apud nos honestis officiis conlocauit tua pro me cura conpenset. Mores hominis ex meo pende iudicio et in omnibus quae utilitas eius exquirit uotum commendantis imitare. Vale.

LXXXVI. SYMMACHVS MESSALAE

[1] Et mei circa te propositi ratio poposcit ut scriberem et u. c. atque ornatissimo Eusebio adstipulatio mea deesse non debuit; quem probe de optimis uiris meritum quaeso tua <...> benignitas muneretur. Nam laudabilis quisque hanc solam mercedem pudoris atque honestatis exoptat, ut ad intimam familiaritatem bonorum tuique similium pura conciliatione perueniat. Vale.

LXXXVII. SYMMACHVS MESSALAE

[1] Omnis commendatio amicis testimonium tribuit, suffragium praestat incognitis. Processus igitur uir ornatissimus filius meus non est in ea parte numerandus, cui ex beneficio scripta praestantur, sed potius in ea cui uicissitudo ex amore persoluitur. Puto iam liquere tibi quae circa illum familiariter tenenda sit a te forma iudicii, quem sine fauore commendo. Dignum est igitur ut, quantum apud me meriti conlocauit, tantum apud te benignitatis inueniat. Vale.

LXXXVIII. SYMMACHVS MESSALAE

[1] Amicitiae parentum recte in liberos transferuntur, ut caritas semel inita successoribus eorum uelut hereditario iure proficiat. Quo nomine optimi quondam uiri Gregorii filium diligendum pariter ac tuendum recepi; fuit enim mihi cum patre eius fidum foedus animorum. Sed religionis debitum tecum opto partiri. Quapropter quaeso ut curam meam pro eo in his quae usus poposcerit exequaris. Inter cetera autem uota iuuenis praecipuum liberalis animi signum est quod cupit foro tuo non obscurus ortu actor accedere; cui, ut spero, et magisterium splendore dicendi et suffragium mentis bonitate praestabis. Vale.

LXXXIX. SYMMACHVS MESSALAE

[1] Iamdudum litteras meas in manus tuas credo perlatas, quibus allegaui, quod iudiciis adprobatum est, amicum meum Iucundum quamquam tui examinis cupidum per ualetudinem non posse proficisci. Huius in dies morbus augescit et ideo repeto postulatum ne incidat inuidiam contumaciae qui miserationem meretur. Et sane ciuili causae nihil decerpet humanitas, si ad uicarium uestrum transferatis examen. Nam pariter et laboranti detrahetur iniuria et negotio finis eueniet. Vale.

XC. SYMMACHVS MESSALAE

[1] Probauit effectus non inmerito a me sperata quae praestare dignatus es, magisque me culpam potuisse contrahere, si apud amantem praetorias pignoris nostri necessitates pudore tacuissem. Ornari ergo nos gaudeo frequentibus amoris tui testimoniis et uolo speres quidquid gratiae editio nostra quaesiuerit ad tua beneficia me cedente referendum. Vale.

XCI. SYMMACHVS MESSALAE

[1] Honores quidem semper uitae ac litterarum splendore gessisti, sed bonorum nunc omnium gratulatio est etiam publicum tibi decus esse delatum. Opto igitur ex sententia partis fruaris insignibus et prouectus in cumulum gloriae magnitudinem iudicii imperialis aequiperes. Vale.

XCII. SYMMACHVS MESSALAE

[1] Officii mei est nuntiare quod ualeam, uoti ut te saluere cognoscam. Ego indicio prosperorum meorum partes amantis inpleui, tu mihi adhuc debes sanitatis tuae gaudia. Quae ut solita fide in notitiam meam ueniant et deorum fauor et tua scripta praestabunt. Vale.

AD LONGINIANVM

XCIII. SYMMACHVS LONGINIANO

[1] Amico animo gaudia nostra participas et integratum Flauiani filii mei honorem stili gratulatione prosequeris. Dignus es cui laeta semper eueniant. Hanc autem dignationis tuae benignitatem scio ex illius instituto uenire, qui praestitit. Laudabiliter igitur magisterium sequeris optimae uoluntatis. Tene, quaeso, ut facis, constantiam rerum bonarum: illum imitare, nos dilige. Vale.

XCIV. SYMMACHVS LONGINIANO

[1] Honor militiae uestrae dandis beneficiis enitescit. Cum igitur te meritorum ratio summis proximum faciat, famae et gratiae decus benignitate conquire. Nec procul abest, de quo huiusmodi fructum capessas. Iuuandum enim tibi filium meum Desiderium litterae meae ingerunt, uirum praeter Fortunam cunctis rebus ornatum, quas sibi potest hominum cura praestare. Sed illa quoque cum eo in gratiam, si faueris, reuertetur. Restat ut uelis quod pro loci ac meriti tui uiribus potes: facile inclinatum amici nostri negotium depulsa lite sanabis. Vale.

XCV. SYMMACHVS LONGINIANO

[1] Amplecti amicitias domini et filii mei Flauiani ante dignatus es, sed nunc tempus datur, ut illi documenta uerae familiaritatis exhibeas. Sacris enim d. n. Honorii augustissimi principis litteris ad officium magnifici consulis euocatus occasionem dabit, qua et ipsius meritum iudicio tuo pateat et tua in eum clarescat adfectio. Interea partes parentis meus interuentus exequitur nec in dubium uenit quid habeat ponderis pignorum commendatio apud eum qui suos diligit. Haec autem summa est desiderii mei ut in animo tuo reperiat amorem meo similem. Vale.

XCVI. SYMMACHVS LONGINIANO

[1] In fauorem me Dynami cohortaris, cuius tibi amore non cesserim. Est enim uir artium bonarum cultus ornatu. Libens itaque in tuam concedo sententiam dignumque esse praedico, qui nostro ordini copuletur; sed adicienda est ei praerogatiua militiae, ut beneficio allectionis utatur. [2] His quippe tantum munia relaxari diualia statuta uoluerunt, quos honor castrensis inluminat. Si igitur et hoc insigne detuleris, quod annonarum et euectionum cumulet adiectio, prono cursu in consulares legetur. Quare in tua manu est et illius meritum et meum studium supplementis talibus adiuuare.

[3] Interea nimis miror quod in uiro inlustri Flauiano domino et filio meo nec gradum honoris nec ius amicitiae cogitasti. Nam cum praestans auctoritas tua uinarii tituli debita flagitaret, usque ad officii multa condempnationem progressa est. Patienter admitte neque praefecturam neque amantissimum tui uirum tali contumelia debuisse perstringi. Quaeso igitur ut, tantum ei posthac deferre digneris, quantum tibi inuicem conuenit exhiberi. Ego certe amborum parens nihil a te patior stridoris emergere, quin immo officiis religionis crescere inter uos causas mutui amoris exopto. Vale.

XCVII. SYMMACHVS LONGINIANO

[1] Cepi ex litteris tuis gaudium, postquam familiares meos ad Hispaniam commeantes adiutos epistulari commendatione docuisti. Quare acceptam gratiam et mente contineo et ore contestor. Facit autem uerecundia tua ut de hoc parcius loquar: adfectum enim, non uerba desideras. Vale.

XCVIII. SYMMACHVS LONGINIANO

[1] Iamdudum desiderabam litteras tuas: nunc inmodica animi gratulatione suscepi. Debita igitur reuerentia et amore respondens adicio postulatum, ut in reliquum frequentare digneris munus optabile quod sponte tribuisti. Sed in hac postulatione non opus est conmorari. Neque enim petitio mea debet elicere quod tua promittit humanitas. Vale.

XCIX. SYMMACHVS LONGINIANO

[1] Cultum amicitiae libenter exerceo. Video enim mihi a te talionem curae parilis non negari; magnus autem diligentiae incentor est amor tuus. Quare beneficii loco exprobrare non possum quod ex debito officio defero. Ipse enim tibi auctor es officiorum meorum quae scribendi adsiduitate sollicitas. Vale.

C. SYMMACHVS LONGINIANO

[1] Sentio, quid mihi adfectionis inuicem deferre digneris, sed uehementer admiror quod dominum <et> filium meum Flauianum qui te parili amore conplectitur erga amicitiam tuam esse inparem suspiceris. Si igitur aliquid in adsertione mea putas esse grauitatis, te oro ut huiusmodi persuasionem me adsertore deponas et exclusis aliquorum susurris constantiam serues sanctis moribus tuis et amicitiae congruentem. Certe si quid in notitiam tuam aemulus sermo peruexit, mecum, quaeso, participes, ut amaritudo quae ex aliorum insimulatione concepta est fidis purgationibus diluatur. Vale.

CI. SYMMACHVS LONGINIANO

[1] Sancto Eusebio arbitror pro summa commendatione sufficere quod eum mihi profiteor adprobatum et ideo uerbis pluribus elaborare non debeo, ut ei tuam conciliem uoluntatem. Praesumptum quippe teneo his qui mihi fida obsequia detulerunt fauorem tuum minime defuturum. Nos ex sententia ualemus, libenter habituri si ipse sospitatis tuae litteras non negaris. Vale.

AD PETRONIVM ET PATRVINVM

CII. SYMMACHVS PETRONIO ET PATRVINO

[1] Pro cognitis et probatis pauca dicenda sunt; mei enim officii, non sui meriti testimonium ferunt. Quapropter laborare non debeo, ut praestantiae uestrae domini et filii mei Flauiani merita commendem, siquidem uetus inter uos amicitia reuertetur ad usum feliciorem. Mei sermonis haec summa est ut in patriam redux sibi perpetuum amorem uestrum, mihi mutuam reportet salutationem. Valete.

CIII. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Opto ut hanc salutationem uigoris integer et prosperis laetus accipias. Tradetur autem per optimum uirum Desiderium cui maximam laudem pura uita conciliat testis haec officii mei pagina relatura ad me plurimum boni, si te plurimum in amicitiam tradentis adtraxerit. Nam ut respondere digneris, enitendum mihi prae tuo amore non arbitror. Haec una uoti mei cura est ut tuum fauorem commendatus adquirat redeatque laudator beneficiorum tuorum quorum utilitas ad illius commodum, ad meum sensum gratulatio redundabit. Vale.

CIV. SYMMACHVS PETRONIO ET PATRVINO

[1] Video Flauiani filii mei honorem propterea hucusque iacuisse, ut ei testis melior eueniret. Inciderat in tyranni beneficium iudicio bonorum temporum reseruandus et praestitit illi amissio praefecturae quod mutauit auctorem. Quae igitur uerba tantum munus aequabunt? Coniungite, oro, uos nobis ad referendas praecelso uiro gratias. Nam cum singuli uincamur rei magnitudine, opus est laudatoribus multis, ut numerosum munus impleat onus debiti. [2] Et sane dominus pectoris mei, a quo profectum est beneficium, non ex alterius uerbis sed ex gaudio conscientiae mensuram facti sui colligit nec ignorat talia esse quae praestat, ut uincat spem solutionis. Nos tamen gratiae uicem fide amicitiae et obseruantiae rependemus damusque huius rei animos obsides quibus satisfaciunt liberi lucis auctoribus. Piis enim contractibus amor sufficit. Vale.

CV. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Agendis d. m. comiti excellentissimo uiro gratiis par esse non potest mediocritas uerborum meorum. Tibi igitur hoc munus iniungo ut de impetratis euectionibus in adminiculum praetoriae functionis habitum mentis meae apud eum plenius exequaris simulque digneris eniti ut in rem missis celer ad Hispanias transitus impetretur. Adpetit enim tempus praetoriae functionis metusque est mihi ne equorum curulium tarda emptio et morosa deductio sollicitis artetur angustiis. [2] De hoc etiam sublimem uirum et praecellentissimum comitem securus impetrationis oraui. Adieci praeterea commonitionem cuius suffragator esse dignaberis, ut, si molesta petitio non uidetur, familiares meos datis ad potissimos Hispanorum litteris prosequatur. Satis dictum est. Si quid aliud tuis auribus amicorum meorum sermo suggesserit, oro ut in curam sancti et fidissimi pectoris tui recipere non graueris. Vale.

CVI. SYMMACHVS <PETRONIO>

[1] Amor mutuus facit ut tibi ex usu meo agenda delegem. Cum igitur filii mei praetoria instet editio quam uir inlustris comes omni uirtutum genere sublimissimus euectionibus iuuare dignatus est, coemptioni equorum ex Hispania celeritas admouenda est. Quare quaeso te ut familiares meos ad Hispanias missos nulla tarditas demoretur, quos iuuari tuis litteris uolo, ut illis merita tua Hispanorum mentibus inpressa suffragio sint. Vale.

CVII. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Iuliani agentis in rebus modestiam noui, natales probo, doleo fortunam; fatalibus enim malis diu et grauiter exhaustus est. Sed credo cum eo omnia in gratiam esse reditura, si tuo patrocinio et humanitate foueatur. Plura non dicam, cum praeclaris moribus tuis familiare sit opis indigos subleuare et huic petitioni meae etiam tuae mentis natura consentiat. Vale.

CVIII. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Post consensum partium, post uinculum pactionis allegataque in iudicio monumenta placitorum filius meus Caecilianus denuo ad incerta litis adtrahitur. Nota est tibi qualitas causae: merito omitto conperta stilo exequi. Hoc tantum de sancto animo tuo inpetratum uolo, ut iisdem uiribus quibus pro eo luctamina prima sedasti repetitae medearis iniuriae, quia iustitiam tuam debet acrius incitare aduersum fidem placiti rupta concordia. Vale.

CIX. SYMMACHVS <PETRONIO>

[1] Aperta est inprobitas eorum qui reducunt in quaestionem pactionibus terminata et per inpatientiam quietis finem iurgii secunda lite commutant. Aestima igitur filii mei Caeciliani dolorem, cui otium conciliare non potuit damnis patrimonii empta concordia. Nam reducitur in longinqua iudicia quibus facile, si suffragium tuleris, eruetur. Est enim in te atque in fratre portus omnium quos fortuita sollicitant. Prolixus in petendo esse non debeo, cum causae qualitas et tua iustitia plus de te fauoris quam meus interuentus eliciat. Vale.

CX. SYMMACHVS <PETRONIO ET> PATRVINO

[1] Duo ad me bona parilis uoluptatis recentes nuntii pertulerunt et uos iustis honorum creuisse processibus et domino ac filio meo Flauiano fructum priuati otii esse delatum. Sumpta igitur gemina fide uestras litteras super his expectare non debui, quas aestimaui per uerecundiam differendas. Quare aestimationem laetitiae meae uobis relinquo, quia mensuram eius de uestro in nos amore colligitis. [2] Sed his gaudiis etiam illa opto coniungi, quae de praetoria editione filii mei iam pridem postulata meministis. Nam uehementer admiror iustis et sollemnibus desideriis nondum adrisisse rescriptum. Itaque secundis litteris <uirum praecellentissimum comitem> rursus oraui, ut petitiones nulli graues, mihi uero iucundas, quibus permissa pariter etiam minorum magistratuum suffragantur exempla, benigne, ut mos eius est, tradi iubeat effectui. Sed beneficentiam tanti uiri, cui semper uoluptas est supra spem magna praestare, promptiorem spero reddendam, si, ut frequenter poposci, uestris admonitionibus prouocetur. Valete.

CXI. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Fratrem meum Seuerum multo sermone prosequerer, si nouo aditu amicitiam tuam peteret aut praedicationi eius meum ingenium conueniret. Parco igitur copiae tuoque cedo iudicio, ut diligentia eius tuae potius uoluntati quam meis litteris adplicetur. Vale.

CXII. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Cum tibi omnium meorum cura praecipua sit, praesumo filio meo Arcentio spectabili uiro quem mihi iungit adfinitas intimam familiaritatem tuam posse reserari, quam merito illi et uitae decus et familiae conciliat antiquitas. His propriis eius bonis etiam meae preces in augmentum commendationis accedunt, ut plane dubitare non possim cumulatius ei et meum testimonium et tuum iudicium profuturum. Vale.

CXIII. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Dominum et filium meum Attalum de summatibus uiris ad dominos et principes nostros amplissimus ordo legauit instructum uariis de more mandatis quae spectare uisa sunt bonum publicum. Huic si fautor accesseris, futurum reor ut illi pro labore fructus accommodet. Quaeso igitur uel legationis merito uel meo nomine in optimum uirum bene consulas, qui satis animi confirmatus est suffragio tuo successuram felicitatem. Vale.

CXIV. SYMMACHVS <PETRONIO>

[1] Beatum te qui honorum emeritus otiaris; nos in patriae salo uiuimus et fortunae fluctibus uerberamur. Quorsum ista protulerim dominus et filius meus Attalus eloquetur, cui spes uisendae prudentiae tuae laborem peregrinationis fecit optabilem. Vale.

CXV. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Duo mihi pariter iucunda delata sunt: primo sermo tuus qui, etiamsi posset esse continuus, fastidium non moueret, dehinc fratris nostri Frumentii exoptatus aduentus. Quem ego in numerum bonorum esse referendum, priusquam morum ipsius periculum facerem, ex praerogatiua tui testimonii iudicaui; sed ubi propiore congressu probitatis eius ornamenta patuerunt, aduerti minus eum, quam ratio postulauit, per uerecundiam praedicatum, ne ipse laudationem suam mandatam litteris uideretur ingerere. Pro his ergo muneribus optatum tibi soluo responsum, quo me agere ex sententia et frui commoda cum meis ualetudine recognoscas. Huic autem rei nihil adiciendum puto, cum solo nostrae salutis indicio gratulatio fraterna possit expleri. Vale.

CXVI. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Scis pro insita tibi humanitate quid paruulis et parentum suffragio destitutis benignitatis ac misericordiae debeatur. Merito mihi apud te utendum esse non arbitror longo ambitu litterarum pro inlustris memoriae uiri Seueri filiis qui, nisi bonorum iudicum iuuentur auxilio, praedae atque iniuriae subiacebunt. Quidquid igitur eorum poscit utilitas, fauor tuus non grauetur inpendere, ut publico saltem defendantur adiutu, qui familiaribus adminiculis deseruntur. Vale.

CXVII. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Exsortem te sermonis mei esse non patior neque ab scribendi perseuerantia silentii tui imitatione deducar. Scio enim plerumque non amicitiae neglegentia sed obstrepentibus curis officia retardari. Velim <idem> credas et in posterum curam capessas integrandi istius muneris quod ipse iam pridem moraris. <Tunc> ero promptior litteris exhibendis, qui ne nunc quidem tempero, cum gratiam mutuam non reporto. Vale.

CXVIII. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Certum habeo nihil apud animum tuum amicorum litteris esse iucundius et ideo promptissime frequento conloquia quae scio apud eximium uirum magni esse momenti. Superest ut ipse, quam benigne litteras meas sumis, tam libenter indicia propriae sospitatis emittas. Vale.

CXIX. SYMMACHVS <PETRONIO ET> PATRVINO

[1] Cordi mihi est frequenter adloqui uos, ne uideatur apud me officiorum familiarium cura tepuisse; atque ideo salutem uobis uotis opto, litteris dico, petens ut, si quando epistularum mearum usus interuallo longiore cessauerit, causam silentii non uoluntati aut desidiae meae sed occupationibus adplicetis. Valete.

CXX. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Athanasius u. c. peregrinationis iniuriam iusto dolore suscepit. Nam pactae ei et nobis arbitris uinctae obligatione pignorum nuptiae denegantur. Exaggerarem facti huius inuidiam, nisi uerba rebus essent minora. Ipse apud te, quod quaesito opus est, plenius eloquetur. Orare non debeo ut tuo iuuetur auxilio quod illi et amor tuus spondet et munita legibus causa conciliat. Vale.

CXXI. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Scio ad indicium amicitiae pertinere quod religionem tuam participem nostrae necessitatis adsumo. Suscipe igitur, quaeso te, procliue mandatum quod pro mutua diligentia etiam non rogatus curare deberes. Vrsi quam plurimi ad editionem muneris nostri ex Dalmatia deuehuntur, quos cupimus celeriter in usum propinqui muneris exhiberi. Dignare igitur eorum transitum studio et diligentiae uindicare simulque adhibere custodiam, ne qua eos fraus auara commutet. Maxime autem rumpendae sunt morae, quia dies proximus functionis cogendo apparatui non relaxat indutias. Vale.

CXXII. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Probo modestiam tuam, sed damno mihi esse non debuit, dum sperata expectant impleri; et certe nunc, postquam rei effectus finem silentio dedit, dispendium meum frequentior stilus sarciat. Est aliud quo disiuncta scripta conpenses: in agendis d. m. consuli pro beneficio suo gratiis nostram sortire personam eo adfectu quo amicorum gaudia tibi uindicas. Sed ut scio, luculentioribus uerbis et propter ingenii tui magnitudinem et sine adulationis pudore absentis gaudium prosequeris.

[2] Adde, si placet, quod a me postulatum tenes, ut aliarum Libycarum mihi emptio sacra auctoritate praestetur. Quo impetrato omnium perceptionem donum putabo.

De iuuene autem meo retexere non laboro, quae sponte meministi. Intellego enim remitti modestiae meae precandi necessitatem, cum libentius a sublimi et magnificentissimo uiro non expetita praestentur. Vale.

CXXIII. SYMMACHVS <PETRONIO ET> PATRVINO

[1] In uiro optimo et amicissimo meo Petrucio Romana simplicitas est. Taceo quod illum longa militia et inculpata cohonestat; minora enim cetera facit morum eius inspectio. Hunc si unanimitas uestra ante non didicit, iudicium meum secuta suscipiat, si usu aliquo iam probauit, quaeso ut illi honor testimonii mei conciliet apud uos amoris augmentum. Valete.

CXXIV. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Amicorum liberis usui esse debemus, quod etiamsi ipse nescirem, tuo exemplo et imitatione didicissem. Ad hanc sententiam pertinet qui tibi litteras exhibebit. Fungitur autem militia in scriniis litterarum. Cui satis opis et felicitatis eueniet, si ad clientelam splendidissimae domus tuae meruerit peruenire. Vale.

CXXV. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Athanasium bonis artibus clarum securius amare coepi, postquam de eo iudicium tuum conperi. Magna enim praerogatiua est placuisse sapienti. Quare commendatione eius abstineo, ne minora adferam quam tibi credo sentiri. Illa pars mihi pronior dictu est, ut ames in eo spem quam dedisti addasque inchoato beneficio perfectionem. Quam si aliquis euentus eluserit, effice, oro te, maiora praestando, ut illi prioris uoti prosit amissio. Vale.

CXXVI. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Non nouum atque intemptatum ad te refero postulatum, sed quod ingestum tuis auribus recognoscas. Inlustris memoriae uiri Rufini expraefecti Vrbi filias paterna adfectione defendo, quarum solitudinem per uos quibus reip. cura est opto tutari et ideo precator accedo ut quidquid clarae quidem sed miserabilis domus usus exegerit facili impetratione mereantur. Res namque illis est per Apuliam non tam reditu ampla quam censu. Haec nisi bonorum iudicum fulciatur auxilio, publicis oneribus fessa subcumbet. Opis igitur tuae leuamen expectat meque tibi gratiae faciet debitorem, si graui onere uinctas salutaris defensor erexeris. Vale.

CXXVII. SYMMACHVS <PETRONIO>

[1] Promptiorem me circa Herennii laudabilis uiri defensionem iudicia uestra fecerunt. Habet enim plurimum uoluptatis electio et prouocant animum sperata praesidia. Sed meum non est scripto ostentare quid negotio promouendo cura nostra contulerit. Narrabit haec uobis ille quem iuuimus; simul ipsius rei exitus officia nostra testabitur. Cuncta enim quae direptio sparserat inuestigata patuerunt. Itaque in ius Herennii reuertetur legibus quidem debita, sed patris sensui acerba successio. Nunc uestrae de me existimationi ago atque habeo gratias et spero fiduciam nostri apud optimates uiros esse mansuram, cuius documenta cepistis. Vale.

CXXVIII. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Amor in te meus ex summis opibus adnititur ut in dies singulos bonorum tibi cultus accedat, tantum abest ut sinam ueteres tibi amicos insimulationum inprobitate decerpi. Inter quos u. c. Scipio, uirtutum tuarum me quoque teste laudator, spoliatum se amore tuo per aemulos ingemiscit. Sed mihi uerisimile non uidetur stabilitatem animi tui falsis rumoribus potuisse mutari, cum bene conscius uitae nihil in se maledicis licere sermonibus debeat aestimare. [2] Quare hortor et deprecor despuas, si qua sunt inculcata mendacia atque hunc honorem meritis tuis uindices, ut qualis ipse es, talem te ab omnibus intellegas iudicari. Nemo in te transferat odii sui semina. Iam dudum enim genus artis est ad alendas uires discordiae suae metum sollicitare potiorum. Non ibo longius, cum mihi inpetrationem spondeat sapientia morum tuorum; quam puto eatenus responsuram litteris meis, ut non tam ignouisse te Scipioni c. u. quam nihil de eo adseras credidisse. Vale.

AD SIBIDIVM

CXXIX. SYMMACHVS SIBIDIO

[1] Curam de te meam nolo ex epistula metiaris: pauca salutantis uerba sunt sed uota prolixa. Liceat igitur mihi imitari erga te parsimoniam religionum, quibus iure amicitia confertur et officium pium breui pagina tamquam paruo <aere pectore atque> ore persoluere. Neque enim requirit dictio excursum. Tibi autem praescribo stili terminos: erunt mihi quae de te scripseris nimis magna, si laeta sint. Vale.

CXXX. SYMMACHVS SIBIDIO

[1] Aeger est animus meus, quamdiu fides certa sit quod portum sanitatis intraueris. Huic expectationi satisfacias uolo. Non enim mihi honorem fieri obsequio litterario, sed magnae sollicitudinis tribui leuamen exopto. Vale.

CXXXI. SYMMACHVS SIBIDIO

[1] Numquam efficies silendo ut me ad parem uoluntatem ducat imitatio. Cogito enim non quid temporali causae sed quid perenni amicitiae debeatur, cumque sim mei officii seuerus arbiter, curam tuam casu saepius quam fastidio credo cessare; sed ne longa conloquii intercapedo quamuis tui amantem cogat timere neglectum, quaeso constanter munia familiaritatis exerceas. Quo enim pacto intellegere possum grata esse quae defero, si negaueris quae reposco? Vale.

LIBER OCTAVVS

I. SYMMACHVS <EVSEBIO?>

[1] Conpertum habeo quolibet honorum culmine animum tuum non solere mutari — quidquid enim bene meritis honestatis accedit, id solutum magis uidetur esse quam praestitum —, et ideo mirari me ac stupere confiteor cur tanta uirtute atque humanitate praeditus iampridem circa me munere litterarum [causis occupationis] abstineas. Quod ego etsi occupatione magis quam uoluntate arbitrer accidisse, tamen orare non desino ut censuram tuam nostri memorem frequens sermo declaret. Vale.

II. SYMMACHVS ALMACHIO

[1] Mihi quidem multiplex a te et uarium munus exhibitum est sed aduerti uerecundia factum quod tibi in solidum adsumere noluisti omnem capturae siluestris euentum. Nam tua indage captum leporem gloriatus, aprum <in> seruiles manus adseris incidisse. An breuitas ferae indigna tibi uisa est, quam laudi propriae uindicares?

Sed haec ioco dicta ridebis. Nunc alia quae de me requiris aduerte. Diebus pauculis etiam nunc morari Capuae destinaui; dehinc mutationibus uicinorum locorum totum hunc mensem cupio producere atque ita, si dii iuuerint uoluntatem, relegere Appiam potero, <antequam> molestiae accesserint hiemis. Vale.

III. SYMMACHVS FRVCTIANO

[1] Sollicitatus iamdudum litteris tuis pendeo animo, quamdiu de te secunda cognoscam. Quid igitur uel medicorum curatio uel abstinentia tua ad salutem promouerit opto cognoscere. Ipse bonae ualetudinis compos reuisere patriam fortuna suffragante constitui, priusquam labor itinerum processu adultae hiemis augeatur. Vale.

IV. SYMMACHVS LOLLIANO

[1] Primas litteras sponte tribuisti, secundas mea cura debet elicere. Sume igitur salutationem quam uicissitudine munereris. Polliceor itidem cum responsis tuis paria me esse facturum. Vale.

V. SYMMACHVS PRISCILLIANO

[1] Essent mihi gratae litterae tuae, uel si nihil de meis apud Africam meritis ac laudibus continerent; nunc ut mihi decus aliquod, ita tibi pro mutua amicitia gaudium praestiterunt. Hinc factum est ut epistulam laetus emitteres. Exultans quippe animus gloriatur et ostentatione sui non potest abstinere. <Pro> tanto igitur in nos amore deorum te benignitas muneretur. Etenim cum ipse me non esse soluendo [dignum] arbitrer, ad uicem meae gratiae fauorem tibi praesidii caelestis exopto. Vale.

VI. SYMMACHVS SEVERO

[1] Gratae sunt quidem semper litterae tuae; nunc autem legentis animum momorderunt, cum te indicarent morbi diuturnitate macerari. Quaeso custodes bonorum ualetudini tuae medicas applicent manus, ne optimi senatoris longa uexatio fidem faciat nihil curare caelestes. A qua ego opinione dissentio teque protinus ope salutarium potestatum solidae sanitati praesumo reddendum, si modo ipse plenus spei laetis cogitationibus elucteris aduersa. Vale.

VII. SYMMACHVS CAPREOLO

[1] Aduentante Euscio speraui litteras tuas, sed fiduciam casus fefellit; ego tamen silentii tui imitator esse non potui. Quare indebitis fungor alloquiis, ut qui praesul huius officii esse debueras, exempli necessitate ad diligentiam prouoceris. Vale.

VIII. SYMMACHVS EVSEBIO

[1] Fuerit uerecundiae tuae quod nihil hactenus nobis adloquii detulisti. Nunc sume fiduciam quam tibi ad inuitamentum familiaritatis ingerimus, et gratas tibi fuisse litteras meas sermonis adsiduitate testare. Vale.

IX. SYMMACHVS MARCIANO

[1] Scriptionis auspicio fiduciam tuam prouoco. Quare familiaritatis nostrae aditum securus ingredere. Vicissitudo officii tui faciet ut inchoata per me amicitia conualescat. Vale.

X. SYMMACHVS IRENAEO

[1] Expectasse te arbitror litteras meas, ut in mutua officia prouocatus erumperes. Sume igitur sermonem cuius sequaris exemplum. Ero posthac in scribendo diligentior, si coeptis nostris uicissitudo respondeat. Vale.

XI. SYMMACHVS <...>

[1] Adfectio in te animi mei non litteris aestimanda est. Religio enim fide pectoris continetur: in uerborum officiis latet plerumque simulatio. Quare si tibi in scribendo rarior uideor, nihil aestimes amori esse decerptum. Et saepe euenit ut homines tui nec profectionis suae indicium mihi faciant et mutuas paginas non reposcant. Sed de hoc loqui largius non oportet, quia sufficit amanti breuis et restricta purgatio. Ad ea transeo, quae utrique uotiua sunt. Hilaratus sum sanitatis tuae nuntio et rependo quo gaudeas. Nam mei quoque corporis uigor post infirmam ualetudinem coepit adsurgere. Vale.

XII. SYMMACHVS PACATO

[1] Et in deferendis et in rependendis tibi litteris desidem me arbitror non uideri. Quare etsi memini ad te diebus proximis officia nostra manasse, curaui tamen etiam indebito fenore sermonis absolui. Sed si umquam breui interuallo usus iste cessauerit, uelim cogites amicitiarum non frigere respectum. Religio enim magis fide animi metienda est quam ostentatione uerborum. Vale.

XIII. SYMMACHVS APOLLODORO

[1] Praeuenisse <me> arbitror famam quae te absolutum non modo honoris uerum etiam curarum fasce uulgauit. Si ita est, ero tibi nunc confirmator boni olim desiderati. Mea cum filio sanitas ope diuinitatis in solido est; tibi ut salus ualida et reditus felix secundet tam nostra uota quam tua merita praestabunt. Vale.

XIV. SYMMACHVS CAECILIANO ET PROBIANO

[1] Abundo laetitia, postquam ualere uos didici nostraeque amicitiae inter negotiorum dura meminisse. Sed quando fiet ut solaciis litterarum damna abstinentiae sarciantur? Ego autem uos praetoris mei fascibus primos interesse uoluissem festisque communibus decus facere; sed feram necesse est anteferri mihi causam senatus. Quare in superioribus uerbis desiderii magis contestatio est quam querella discidii. Praestabit caelestium fauor ut mandatis patriae absoluti iter felix ad ludorum nostrorum sollemne relegatis. Vale.

XV. SYMMACHVS ALEVIO

[1] Ex debito uenit sermo qui redditur, ex beneficio qui sponte defertur. Secundae igitur mihi partes relictae sunt, postquam stilus tuus mea scripta praeuenit. Nunc uice salutationis repensa operam tuam curamque deposco in his quae Castor ex usu atque utilitate nostra promouenda suggesserit. Vale.

XVI. SYMMACHVS CARTERIO

[1] Gratum habeo de testimonio meo non esse dubitatum receptumque esse in familiam tuam Auxentium filium nostrum lectissimum iuuenem in meo aere duco. Quo nomine amicitia nostra in artiora fidei iura conuenit. Praestabit usus longior ut cum in eo bona plura cognoueris, adstipulationem meam de merito eius infra terminos ueritatis stetisse fatearis. Vale.

XVII. SYMMACHVS RVFINO

[1] Prouinciali actione decursa quae ad sacri auditorii cognitorem necessaria prouocatione peruenit, delectatus sum fide ac diligentia tua et fortunam negotii non defensoris inscientiae sed uoto iudicis inputaui. Hortor igitur ut amicitiae meae fiduciam geras et testimonii interim nostri adstipulatione contentus domum nostram, quae multis circumlatratur iniuriis, forensis industriae tuearis officio. Nos ut sponte gratiam nudo et simplici protestamur adloquio, ita ad referendam uicissitudinem, si fors iuuerit, pares esse nitemur. Vale.

XVIII. SYMMACHVS PATRVINO

[1] In agro me esse miraris. At ego iustius stupeo ad communem te patriam spreto ruris otio reuertisse, nisi quod causam tibi reditus iterata lis adtulit. Alioquin, ut est mens tua quietis cupida, mallet negotiis rusticis inmorari. Mihi suburbanitas pedum aegritudine laboranti magis solacio quam uoluptati est. Nullam iucunditatem tristis morbo sensus admittit. Sed spero, si innocentiam diuina respiciunt, et te forensi obseruatione cariturum et me ualetudinis reconciliatione sanandum. Gratus et facilis erit aut <mihi> Romam reditus, aut tibi ad agrum, in quo nunc diuersor, excursus. Vale.

XIX. SYMMACHVS PATRVINO

[1] Ipsum te malo quam delenimenta uerborum; tu contra epistulis absentiae moras redimis. Quid si respondisset opimitas segetis aut uindemiae adrisisset ubertas? Omnium temporum uices in otio ruris exigeres, qui patriam fame in agris dominante non respicis.

An solo iuuaris aucupio cuius me parte donasti? Sed his quoque gulae inlecebris Romae positus largiter utereris. Nam simul tibi et coempta ex foro cupedinario et ex suburbano tuo perlata suppeterent. [2] Quid quod etiam iactari morbo matronam tuam simulas? Cuius ualetudini, si uera praedicas, solitudo non conpetit. Plura enim Romae salubritatis instrumenta sunt, maior medentium numerus. Vide igitur ne aliud genus suspicionis incurras, si obsessam a morbo coniugem uacuo secessu et intuta ablegatione maceraueris. Vale.

XX. SYMMACHVS <PRISCILLIANO?>

[1] Prae ceteris temporum uicibus aestate delector: non quod diurnas horas longior solis meta producit, nec quod res rationesque nostrae noua fruge ditescunt, sed quod pacata nauigatione desideratas mihi litteras tuas frequens inuehit commeatus. Quid enim uel animi uoluptate iucundius uel ad officium amicitiae adcommodatius praestari potest, quam ut te mei amantem usu crebri sermonis experiar? [2] Ergo dum anni tempus inuitat, dum peruium mare est, pabula quaedam et nutrimenta mutuae adfectionis ueluti in hiemem congerantur. Cum haec scriberem, salus mihi ex sententia suppetebat, tuis uidelicet adiuta uotis. Neque enim nobis alia de causa arbitror optata succedere quam iudicio et amore Carthaginis. Vale.

XXI. SYMMACHVS LVCILLO

[1] Indulgere te otio opinionis falsus putabam; tu uero animum lectione, labore corpus exerces. Hoc indicant scripta et munera tua stilo exsculpta et parta uenatu.

Mihi Flaminia emetienda est ad nouos fasces generosi consulis euocato. O si reditus tuus antecaperet profectionis meae molitiones! Iuuari me amplissimo uiatico crederem. [2] Sed quia multo itinere discernimur et neque mihi mora neque properatio tibi commoda est, uerbis meis pagina nostra fungetur. Praefata numinum uenia praetorem Symmachum meum mox urbanum tribunal accipiet. Festa eius frequentari a potissimis amicorum quibus adnumeraris exopto. Da istam gratiam procul afuturo iisdem diebus. Gratius est quod defertur absentibus. Vale.

XXII. SYMMACHVS ANDRONICO

[1] In tuo ore uernat Musa Cecropia, mihi lingua Latiaris est: ne desideraueris aequa stili mei munera. Litteris uincimur, amore certamus. Sed haec merito rescriberem, si mihi solam epistulam detulisses; tu uero, ut es diligens amicorum, bibliothecae nostrae carminum tuorum diuitias intulisti. Quid tibi pro hoc dignum rependam tenuis ipse facundiae et pauper ingenii? Tradam publicae admirationi quae legenda misisti, et quamquam laudator inpar bonum saeculi publicabo. [2] Nihil ex hoc derogabitur operis tui gloriae; nam et Homerum nouimus a dissimilibus praedicari. Careret quippe fama magnorum uirorum celebritate, si etiam minoribus testibus contenta non esset. Sed quid haec longius traho, cum breuitatem uerecundia tua postulet? Cura ut ualeas, et si quid stilo adieceris, cum mediocri iudice sed non ingrato lectore participa. Vale.

XXIII. SYMMACHVS MARCIANO

[1] Deos oro ut quae mihi interim ualetudo est, eadem tibi ac tuis suppetat. Videor plene hoc anteloquio scribenda conplexus, de tua sanitate uotum, de mea gaudium. Sed epistulas breues esse non pateris. Quae igitur ὑπόϑεσις erit paginae longioris? Vbi sim, quid egerim — nam praecipue amicitia rerum talium curiosa est —, si placet, prosequar.

[2] Principium uoluptatum de Formiano sinu nascitur, quae ciuitas quondam Laestrygonum populo fertur habitata. Hos uentri et gulae usque ad feritatis inuidiam legimus obsecutos. Plusculos in eo litore dies sed deliciarum parcus exegi tantum caeli salubritate et aquarum frigore suadentibus moram.

Adfuerunt pignora mea quorum cupiens nostra Vrbe processeram. Nec fuit operae mox ulterius iter adgredi, cum praesto essent desiderati. [3] Illorum dehinc arbitratu legi oram quae Formias et Cumanum litus interiacet. Nunc mutuis inuitationibus aut in Baulos aut in Nicomachi Gaurana migramus. Amicorum subinde mihi adfluentium largiter est. Non uereor ne me lasciuire in tanta locorum amoenitate et rerum copia putes. Vbique uitam agimus consularem et in Lucrino serii sumus. Nullus in nauibus canor, nulla in conuiuiis helluatio, nec frequentatio balnearum nec ulli iuuenum procaces natatus. Scias nullum esse in luxuria crimen locorum. Vale.

XXIV. SYMMACHVS MAXIMIANO

[1] Nihil inter te et optimum parentem tuum re aut adfectione diuisum est. Ergo et litteras quas ad eius reuerentiam misi ut omnium particeps in acceptum referre potuisti. Sed iam colendus es nobis etiam tuo nomine. Praeterea caui ne respondente uno inputaretur mihi uicissim munus duorum. Conuenit tamen breuitas huic paginae, quia relatu digna praecerpsi. Quare sermonem istum tamquam amoris in te nostri testem tenebis. Verum te in rescribendo decet esse prolixum. Neque enim par condicio est a me iterati, utrique autem uestrum singularis laboris. Duos meatus repleri uno fonte difficile est; uni alueo abunde influunt duplicata principia. Vale.

XXV. SYMMACHVS ALBINO

[1] Credo arbitreris circumsessum me Campaniae amoenitatibus scribendi ad te hactenus neglegentem fuisse. Non est ea fortuna horum locorum, ut seriam curam sepeliant uoluptates. Insolitis omnia necessitatibus strepunt et oneri cessere deliciae. Quare negotium pro otio repperi nec possum facile ad haec amicitiae munia animum retorquere. Spondeo tamen reuerentiae tuae quod litteris meis praeferas. Relegere ad uos iter auidissime studeo. Eadem quippe me causa quae uetuit scribere cogit redire. Vale.

XXVI. SYMMACHVS GREGORIO

[1] Dedi ad parentem tuum litteras quibus contentus esse potuisti. Nam ut est utrique uestrum unus animus, ita satisfaceret idem cultus ambobus. Sed metui imitationem, ne mihi alter e uobis duorum uice et ore rescriberet. Quare, ut in honore numinum solet fieri, litationi addo donarium, breue, fateor, et quod tu prolixius esse uoluisses, sed in adiectis mensura non quaeritur. Ipse copiam redde breuitati, quia familiares paginas eos oportet extendere, quibus non est necesse geminare. Vale.

XXVII. SYMMACHVS CENSORINO

[1] Prompta et auida manu litteras tuas, cum mihi offerrentur, inuasi ut prospera cogniturus; sed cum percurrerem lectione enumerationem dispendiorum tuorum, uoluptati successit offensio. Et illa quidem aduersa quae cum plurimis pertulisti more humani ingenii habent aliquod de societate solacium, hunc uero piraticae depraedationis ictum quem speciatim casus tibi durus adiecit inpressum altius puto, quia neque habet participem et geminauit dolorem. [2] Contra haec fortuita uirtute atque ratione animus armandus est, spes quoque adsumenda meliorum. Saepe titubantia in solidum reuerterunt; nihil hominibus aeternum est; uoluunt mortalia uices crebrae et omnium rerum fuga uiuitur.

Paucis ista perstrinxerim, cum tibi pro eruditione plura succurrant; nunc ad illa respondeo quae de me scire uoluisti. Quamprimum Neapolim petitu ciuium suorum uisere studeo. [3] Illic honori urbis religiosae interuallum bidui deputabo. Dehinc, si bene destinata dii iuuerint, Capuano itinere uenerabilem nobis Romam laremque repetemus. Inter haec, si mihi euenerit aspectu et conloquio tuo defrui, explebor gaudii satietate; sin maior necessitas negauerit nobis tui copiam, uelim curarum nube detersa eam sapienter resumas animi alacritatem quam tibi congressus noster sedulo conciliare potuisset. Vale.

XXVIII. SYMMACHVS ROMANO

[1] Meminisse te scio quod me quoque idem de amico dolor perculit; sed iam nobis sermonum uices debent esse solacio. Scribo igitur ut respondere cogaris et a funestis cogitationibus redeas in officia uiuentium. Fecerat religiosa causa ne prior scriberes: non eris tam inreuerens, ut prouocatus abstineas. Vale.

XXIX. SYMMACHVS SALVIO

[1] Vidi in litteris nuper mihi redditis religiosum pro nobis animi tui gaudium et apertissime deprehendi quid ex amicorum prosperis rebus uoluptatis usurpes. Promptius igitur te diligo, postquam hoc uotum bonae mentis inspexi, et quamuis ipse domino pectoris mei excellentissimo uiro scriptorum gratiam pro Flauiani fratris tui honore retulerim, nihilominus tamen quaeso ut etiam <tu> magnitudinem gratulationis meae apud auctorem tanti beneficii digneris adstruere. Vale.

XXX. SYMMACHVS IOVIO

[1] Interfuit publicae utilitatis ut tibi maiora negotia crederentur. Quare prolixa esse non debet gaudii mei adtestatio, ne adulationis suspicio deuenustet iudicii ueritatem. Opto igitur ut tibi suscepti officii cursus adrideat, quamuis dubitare non possim neque mutari posse probitatem et bonas artes stimulo praemiorum felicius incitari. Vale.

XXXI. SYMMACHVS EVDOXIO

[1] Exultaui gaudio ob amicitiae honorem, cum litteras tuas sumerem. Sed ubi Annius noster quod sis dubius ualetudinis indicauit, in grauem curam laetitia deriuata est. Video enim peregrinationi quae morbi instar est damnum sanitatis adiectum. Solatur tamen sollicitudinem meam quod parsimonia tibi familiaris est, quod cognita sapientia et aduersis Fortunae animus ingentior; quae bona reducere solent ualentiam corporis et uigoris serenum. Spero igitur de te cognitu laetiora et aures iam felicibus nuntiis paro. Faciet Iustitia, quae pios respicit, ut post huius incommodi citum transitum uitae tuae prospera longius porrigantur. Vale.

XXXII. SYMMACHVS VRBICO

[1] Auspicium mihi scribendi prior, ut mos est, facere debuisti, cum te huius diligentiae domestici tabellarii reditus commoneret. Quia nobis uel obliuio uel occupatio religionis tuae desideratum munus inuidit, ego usurpo principium, aestimaturus in reliquum de raritate uel copia scriptorum tuorum utrum uoluntate litteris ordiendis an magis necessitate defueris. Vale.

XXXIII. SYMMACHVS IVSTINIANO

[1] Scio me in scribendo tardum fuisse. Consulto distuli stilum, dum refoueo itinere tenuatum uigorem, quo tibi de me laeta cupienti uoto similis pagina traderetur. Fiat igitur ex optimo nuntio morae conpensatio. Certe ego eam dico legem litteris amicorum, ut adsiduitate illorum animos probent, meum bonitate delectent. Vale.

XXXIV. SYMMACHVS EVSEBIO

[1] Scribere ad te ante uoluissem, sed commeantibus multis fidam occasionem debet excerpere scribentis electio. Accepisti causam tardioris officii; quae si animo tuo satisfecit, curare dignaberis ut ad me quoque responsa tua idoneis commissa perueniant. Vale.

XXXV. SYMMACHVS IOHANNI

[1] Quod sero ad te scribo, amicitiae tenacis indicium est, cuius memoria repetitis ex interuallo probatur officiis. Ipse quoque silentium tuum non aliter interpretor. Nam etsi stili honorificentiam quaero, certus fidei tuae etiam de tacito amore non dubito. Sed uereor ne ista sententia tibi suadeat neglegentiam scriptionis et haec amicitiae munia iudicii mei securus omittas. Hortor igitur quaesoque ut illam potius cogites partem quae adsiduitati gratiam parit, non quae promittit ueniam raritati. Vale.

XXXVI. SYMMACHVS QVINTILIANO

[1] Ad indicium mei circa te amoris haec scribimus, et ut ipse ad respondendum prouoceris exemplo. Cum igitur ego partes religionis inpleuerim, expecto ut ipse etiam uicissitudinis solutione fungaris. Vale.

XXXVII. SYMMACHVS CHRYSOCOMAE

[1] Proxime penatibus meis redditus etiam nunc te mente et cogitatione respicio atque omnem illam iucunditatem quam coram de sermone tuo hucusque capiebam <scribendi> uoluptate conpenso. Cui si mutua cura responderit, cum tantam mihi delata amicitiae scriptio gratiam tribuat, quanto amplius relata praestabit! Vale.

XXXVIII. SYMMACHVS ROMVLO

[1] Salus pignoris communis in tuto est, cuius studia sollicitudini meae delegata proficient. Meae quoque ualetudinis esto securus et ad uicem talium nuntiorum curam de te meam similibus absolue responsis. Vale.

XXXIX. SYMMACHVS DYNAMIO

[1] Queri de silentio meo non potes, qui nihil scriptorum mihi hucusque tribuisti. Sed si simile stili opperiris auspicium, sume exemplum religiosi officii quod debeas aemulari. Ero deinceps ad exercendum stilum promptior, si me fructu mutui sermonis animaueris. Vale.

XL. SYMMACHVS AVENTIO

[1] Secessionem tuam etiam tacitus adprobaui. Nam cum interueniente discordia supremis congeneri interesse non posses, ea maesta profectione uisus es satisfecisse pietati. Ipse quantum ciui optimati fuerat deferendum triduo domi commoratus impleui, non famam captans, sed humanae fortunae uices cogitans. Quid enim tam rationabile est quam tribuere collegae, quod tibi quandoque bonos cupias exhibere? Vale.

XLI. SYMMACHVS ANTIOCHO

[1] Nunc primum honoris limen ingressus, nimis inmature aduentum successoris exoptas. Agnosco inpatientiam Graecis deliciis congruentem, quam uelim toto anni orbe dissimules ac te migrasse in tribus Romuleas recorderis. Quid enim dignum conquestione perpessus es? Nondum te militares contumeliae perculerunt, nondum cateruas mulierum scissa ueste fugisti, nondum ante ianuas eminentium potestatum uigilem noctem salutator expertus es et iam delicato fastidio renuis magistratum? Commuta, si uales, animum teque in annum uel biennium obdura. Vale.

XLII. SYMMACHVS <...>

[1] Probabilem causam <profero>. Quis enim Siciliam recto itinere petens sermonem meum potest reddere in longuinquis Rudiis constituto? Sed definitum tene curam circa te meam de numero epistularum non debere perpendi. Diligentia enim mea erga amicos iugiter manet, occasionum uero raritas scripta distinguit. [2] Sed de his satis dictum puto; nunc elegantia mihi ingenii tui et inuentionum subtilitas praedicanda est. Nouum quippe musiui genus et intemptatum superioribus repperisti, quod etiam nostra rusticitas ornandis cameris temptabit adfigere, si uel in tabulis uel in tegulis exemplum de te praemeditati operis sumpserimus. Vale.

XLIII. SYMMACHVS CALLISTIANO

[1] Inter cetera parentum decedentium bona amicitiae quoque adfectanda successio est et fortasse studio ualidiore captanda familiaritatis hereditas, quia facultates fortuna praestat, caritas iudicio foederatur. Volo igitur ut inter nos promptius conualescat familiae tuae propagata coniunctio. Consentaneum quippe naturae est ut officia a te inchoata, a me probata coalescant. Ergo in reliquum sermonis esto munificus; mea cura non deerit, quae te stili uicissitudine muneretur. Vale.

XLIV. SYMMACHVS PASTINATO

[1] Litteras tuas agrorum fructibus iure contulerim: nam ut illorum prouentus non fallit temporis sui debitum, ita fidem nostrae expectationis annuus dignationis tuae sermo non decipit. Huius nunc mihi per homines nostros adportatio satisfecit. Lectis igitur paginis ualere te gaudeo et adloquiis tui honore delector. Nec me arbitror in respondendo inparem iudicari. Praestabit diuinus fauor ut has inter nos officiorum uices aetas prolixa multiplicet. Vale.

XLV. SYMMACHVS PIERIO

[1] Redditum mihi est annuum quodammodo sermonis tui debitum. Tibi quoque gaudium sollemne de nobis haec responsa praestabunt. Quae quia propter tantam longinquitatem frequentare non possumus, de bona fide certis temporibus exhibemus. Maneat igitur hic usus et quotannis salutis indicio mutua inter nos securitas recondatur. Vale.

XLVI. SYMMACHVS STRATEGIO

[1] Agis mecum desiderio amantis, ut redeam. Iamdudum hoc animus meus uestri expetitor efflagitat, sed ualetudo saucia obstrepit uoluntati. Humor enim noxius articulis inlapsus etiam nunc me tenet lectulo et uix litorali siccitate tenuatur. Tribue igitur tempus refectioni, quod ego uindicaueram uoluptati. Prae me autem fero quod tibi in tanta bonorum multitudine post discessum meum nihil, ut ante, iucundum est, sed puto quod pia adfectione fallaris, quia paruum est in amante iudicium. [2] Et ego quidem non ex his primum litteris quid de me sentias scio, prope est tamen ut agere gratias absentiae meae debeam, quia mihi syngrapham quandam testimonii tui praestitit. Verum haec missa faciam. Non morabor expectationem tuam post conciliationem uigoris; sed quia hoc longum est diligenti, uisis quae in proximo possidemus reditum maturabo. Spero enim tantundem accessurum sanitati meae ex conspectu uestro, quantum sperari possit ex otio. Vale.

XLVII. SYMMACHVS VALERIO

[1] Vellem sedatam filii mei aegritudinem nuntiare, sed nihil prosunt figmenta sollicitis. Audeo tamen sperare meliora. Inminutio enim febrium deo auctore ad fiduciam sanitatis coepit accedere. Tuae pro nobis sollicitudini gratias ago et caelestem conprecor potestatem, ut tuo circa amicos animo prosperorum omnium uicissitudo respondeat. Vale.

XLVIII. SYMMACHVS MAXIMILIANO

[1] Soles in scribendo esse prolixus pro ingenii tui uiribus; postquam te honor aulicus in procinctum uocauit, tu quoque uerba succingis et tamquam leuis armaturae miles rorarios aemularis. Quid faciam senex garrulus cui mensura sermonis a iuuene praescribitur? Trahit nos uitium senile uerbositas, sed occurrit exemplum et fastidia aurium tuarum de stili breuitate coniecto. Non enim uiolanda est interim mihi paginae tuae formula. Expectabo tamen an copiam de me exigas, si plura rescripseris. Vale.

XLIX. SYMMACHVS VITALI

[1] Diu sanitati pariter ac uenustati litterarum tuarum mediocris eloquii conscius respondere dubitaui, sed religio rupit timorem. Malui enim tibi stilo quam superbia displicere. Quidquid igitur hoc est quod tenet pagina, quaeso ut boni consulas teque submittas ad mediocritatem scriptorum meorum, ne retundatur officium meum, dum desperatur imitatio. Vale.

L. SYMMACHVS IOVIO

[1] Iamdudum datis ad te litteris mutua scripta non merui et tamen propositum meum seruans honorificentiam scriptionis instauro. Credo enim quod negatam primo officio uicem uel nunc impetrare possit iteratio. Vale.

LI. SYMMACHVS MAXIMILIANO

[1] Adsiduitatem scriptorum meorum tibi esse fastidio prope adserit raritas tua; es enim praeter solitum parcus eloquii. Sed tueor constantiam diligentiae nec a proposito argumentatione deducor. Erit potestas tua hunc animi mei habitum uel augere silentio uel litteris amouere. Vale.

LII. SYMMACHVS <...>

[1] Quatenus me absentia tua contristet intellegis; nam ideo necessitatem tibi a filio meo scribis iniunctam, ut publici negotii excusatione purgeris. Alterum igitur religioni tuae ex utroque faciendum est, ut aut ceruorum aut aprorum copiam mittas aut in conspectum amici celerius reuertaris. Nulla enim satisfactio iusta iam suppetit, si et illi uenatum et mihi solacium denegaris. Vale.

LIII. SYMMACHVS LEPORIO

[1] Debitum tibi rependo sermonem; dudum enim parem mihi scriptorum tuorum honorificentiam communis amicus exhibuit. Cuius uerecundia et honestate diligenter inspecta dignum esse quem diligas adprobaui. Vale.

LIV. SYMMACHVS MARCIANO

[1] Seras tibi uideri arbitror litteras meas; sed si itineris mei dies numeras, ratio moram diluet. Interuenit praeterea ex humore solito dolor corporis officiorum familiarium sequestrator. Nunc quia labori et ualetudini quies reddita est, salutationis uerba non differo pretium laturus obsequii de remuneratione responsi. Vale.

LV. SYMMACHVS MAXIMILIANO

[1] Si bene in te animum meum nosti, dubitare non potes aduersam ualetudinem corporis mei missitandis hucusque litteris obstitisse. Hac parte purgatus salutatricem tibi paginam reddo, quae testabitur esse me sospitem, postquam sanitas silentii excusationem remouit. Vale.

LV A. SYMMACHVS <...>

[1] Venturum te ad Campaniam filii mei adsertione cognoueram. Hinc factum est ut scribendis litteris abstinerem. Sed dum te aut curae urbanae aut uoluptates morantur, paene culpam silentii expectatio nostra contraxit. Fungor igitur erga te salute dicenda et tibi eligendum relinquo utrum mihi aduentum praestare malis an responsa persoluere. Vale.

LVI. SYMMACHVS ROMANO

[1] Seruo obseruantiam quam mos priscus instituit, ut domo profecti litteras auspicentur et saluere me nuntio. Ex debito uenit ut tu emisso a me muneri soluas amica responsa. Vale.

LVII. SYMMACHVS VALERIO

[1] Filium meum Romulum ego accerso, tu retines; ego in eum mihi personam parentis adrogo, tu ius adfinis exerces; mihi ex uoluntaria sponsione praesentiam suam debet, a uobis spe sociandi itineris retentatur. Sed cum mihi etiam tuus promittatur aduentus, quaestuosa taxatio est morae, quae mihi pro uno utrumque promittit. Cedo igitur uoluntati tuae et paucorum dierum patientiam non nego. Fratri quoque tuo Romulo nimis gratulor, cuius nobis ambo solacium pio et amico certamine uindicamus. Vale.

LVIII. SYMMACHVS MARCIANO

[1] Filius meus cum bona dei uenia periculo caret, sed defectum uirium patitur prope usque ad aegritudinem. Redire consilium est paulatim mansionibus in spatia minora diuisis. Ego quoque meorum contagio socius accessi, credo ex uigiliis nocturnis quarum in praesentia exiguus fuit sensus, noxa post cruduit. Conprimere tamen nitor diligentia et parsimonia ingruens malum. Ergo caelestibus aduocatis iter paramus ordiri. Vestrae in nos diligentiae grates referrem, si se amor speratus et ex mutuo debitus lactari laude pateretur. Vale.

LIX. SYMMACHVS ROMANO

[1] Ad scribendum creber esse uoluissem et hoc sperandum esse promiseram, sed ualetudo fili mei diu in dubio uersata cessationem mihi ab huiusmodi officiis imperauit. Qui ubi primum suffragio salutarium potestatum coepit emergere, secutus est ilico scribendi usus securitatem. Accipe igitur libens a me dictam salutem quam, si fors optata iuuerit, mox sequemur. Vale.

LX. SYMMACHVS SERVIO

[1] Opperiris, ut intellego, litteras meas, quasi ipse familiaris officii praesul esse non debeas. Fortasse allegatione moris uteris, quoniam plerisque persuasum est auspicium salutationis profectis esse capiendum. Absoluo te consuetudinis obseruantia aut lege pigritiae. Satis erit mihi ad plenam satisfactionem, si auersatus scribendi occupare principium saltem sequaris exemplum. Vale.

LXI. SYMMACHVS AMICIS ROMAM

[1] Iter Capuam promouemus. Forsitan suspicemini interuenturam soliti in uos officii obliuionem per longitudinem uiae; uulgati quippe prouerbii est, enauigato Maleo oblimari eorum memoriam, quos domi reliqueris. Me, quoquo uersum pedem tulero, amicorum cura comitatur. Sperate igitur honorem huius muneris circa uos esse mansurum, si optatis fortuna consenserit. Valete.

LXII. SYMMACHVS ROMVLO

[1] Non sum opinionis ambiguus expectari litteras meas. Nam ego quoque parem desiderii inpatientiam de epistulis tuis patior. Vna igitur est nostri causa sermonis, ut tuum merear; cuius, ut in potu fontium, ideo maior est sitis, quia sapor dulcior. Vale.

LXIII. SYMMACHVS LAMPADIO

[1] Admonueras, cum proxime Vrbe digrederer, si uellem tibi aditum scriptionis aperire, ut prior litteras inchoarem. Satisfacio uoluntati tuae quae obseruantiam prisci moris amplectitur. Absolutus igitur hac religione erumpe in familiaris stili munera mecumque communica quidquid in administranda Vrbis tutela ex bono publico feceris. Nec quidquam uero scribentis detrahat pudor, ne uoluptati meae damno sit epistulae uerecundia. Vale.

LXIV. SYMMACHVS DIONYSIO

[1] Offenderat nos quod inmature ante discesseras. Diluit fortuna peccatum suum, quae bonis te pari festinatione restituit. Sed quid me iuuat amici reditus absentem? Solare hunc litteris frequentibus casum. Scribe etiam quid tibi apud Vrbem mandata cura permiserit, ut cum mihi spem uisendae eximietatis tuae promiserit dies largior, ego quoque uix post urbanas molestias usurpato otio longius fruar. Vale.

LXV. SYMMACHVS LAMPADIO

[1] Indicio quietis urbanae tempus quodammodo usurpandi otii prorogasti. Abesse enim longum placiditas me ciuium sinit consiliis tuis parta, quibus plebs redacta est in paenitendi uerecundiam. Nunc ergo post curarum omnium fugam producere mihi ferias, ut ita dicam, pingues licebit, quamuis praecipere animo incerta non debeam, qui sim mihi conscius tenerae in uos adfectionis et illius desiderii quo <prae> cunctis uitae uoluptatibus patriam meam diligo. Vale.

LXVI. SYMMACHVS HERCVLIO

[1] Agerem tibi largiter gratias, quoniam me haud dudum a uobis profectum dicenda salute praeueneris, nisi hanc sibi gratulationem meam spes auctioris beneficii uindicaret. Ipse enim diceris adfuturus, cuius rei nomine uadari me tibi in maioris gratiae modum fateor. Velim tamen scriptis tuis sperato bono adstrui fidem, ut qui tali opinione delector, multo amplius gaudeam confirmationis securitate. Vale.

LXVII. SYMMACHVS DYNAMIO

[1] Litteras meas amore desideras, sed infrequentem me uideri communis filius facit, qui rescripta non repetit. Hoc tamen strictim dixisse sufficiat, ne illius uerecundiae oneri sit nostra purgatio. Nunc tibi honorem salutationis inpendo nec exposco, quod sponte facturus es, ut nos mutuo adloquaris, cum mihi hanc uicem et religio animi tui et consuetudo promittat. Vale.

LXVIII. SYMMACHVS TITIANO

[1] Desideratas quidem litteras tuas libens sumpsi, sed cognitio actuum tuorum quorum testis atque narrator Euscius fuit uberiorem mihi adtulit uoluptatem. Itaque hortor ac moneo ut bene coepta non deseras et praemium laudis honestate secteris. Subiungerem curam meorum, si mihi esset alius adloquendus, sed cum facias ultro quae meus sermo posset expetere, partes commendationis omitto; quia quidquid ex fiducia amicitiae praesumitur, plus habet gratiae, si sponte praestetur. Vale.

LXIX. SYMMACHVS VALERIANO

[1] Rusticari te adseris et ducendis uitibus aut arboribus inserendis crudam senectutem fouere. Non hoc litterae tuae sapiunt, nisi forte Gallia tua dedux Heliconis. Alios sulcos stilo intermoues, alios ordines pangis. Ego autem, quoniam scire nostra desideras, in domicilio Latiaris facundiae otio et studio torpeo. Dii dabunt incrementa annorum paruulo meo. Ipse me praefata Fortunae uenia ad studiorum suorum societatem uocabit. Interea frequentibus epistulis desidiam meam stimula. Vnum quippe hoc litterarum genus superest, post amaros casus orationum mearum, quod me ad usum scribendi possit adlicere. Vale.

LXX. SYMMACHVS ROMANO

[1] Nunc demum adfluo uoluptate, quod te curarum uacuum nuntiasti, nam me hactenus rerum tuarum amaritudo mordebat. Itaque salutis praesides deos conprecor, ne umquam paginas tuas mens tristis infuscet. Interea talibus litteris pretium rependendum est; quare uicissim sume, quo <de me> gaudeas. In bono statu ualetudinis sumus et relegere <iter in> Vrbi propinqua meditamur. Sinat fortunae benignitas hoc inter nos manere commercium, ut prosperis scriptis responsa consentiant. Vale.

LXXI. SYMMACHVS AD PRAETVRAM MVLTOS INVITAT

[1] Praefato diuinitatis fauore, urbanae praeturae fasces filius meus Symmachus kalendis Ianuariis sortietur. Praesentia tua ornari eius officium participata petitione deposcimus. Valete.

LXXII. SIMILIS

[1] Diuinitatis honore praemisso filius meus Symmachus kalendis Ianuariis praeturae urbanae accipiet magistratum. Quaeso ut praesentia tua festa nostra cohonestet. Valete.

LXXIII. SYMMACHVS MARCIANO

[1] Silentium mihi duci uitio non oportet; familiarium quippe usus officiorum inter aduersa neglegitur. Sed quia spes datur Symmacho meo integrandae paulatim bonae ualetudinis, redit animus ad amicitiae munia, ut si quem tibi taciturnitas mea metum fecerat, securitas sermonis absoluat. Vale.

LXXIV. SYMMACHVS ANTIOCHO

[1] Certum habeo nihil te litteris meis antiquius aestimare; nam mihi quoque eadem de tui sermonis iucunditate sententia est. Merito amicitiae munus adripui; quod si pari lance reddideris, studium meum incitamento religionis acuetur. Vale.

LIBER NONVS

I. AD PALLADIVM

[1] Si amicitiae ueteris memoria perseuerat nec ulla obliuione tenuata est, credo quod litteras meas libenter accipias, quas fiducia mutui amoris emisi, multum relaturus gratiae, si officio uicissitudo respondeat. Nunc te pro amico meo Benedicto oratum uolo, quem gradu atque honore militiae fortuna magis quam culpa priuauit, ut innocenti fautor adrideas nec eum publicae felicitatis quae ad uniuersos pari ratione manauit solum exortem esse patiaris. Interest enim serenissimorum temporum gloriae ut, sicuti omnibus in hac uita positis ac locatis communis est caeli spiritus, lux diei, ita clementiam maximi principis nostri sentiant uota et fata cunctorum. Vale.

II. AD IAMBLICHVM

[1] Plerisque amor est undique gentium pretiosa conquirere. Me iuuat studiosos sapientiae uiros in amicitiae possessionem uocare. Quorum te esse summatem iamdiu adtestantur experti, in primis familiaris noster cunctis probatus Eudoxius diligens iudex bonorum, qui degustatis propius uirtutibus tuis ceteros aeque ad honesta tendentes laudare didicit, illis desiderium doctrinae uitaeque tribuens, tibi perfectionem. Inuitatus igitur consensu famae et optimorum testium fide amicitiae tuae dexteram porrigo simulque opto ut mihi epistula a te relata declaret concordiam uoluntatis tuae et mutuae in nos diligentiae inpetrationem. Vale.

III. AD ZENODORVM

[1] Repetenda mihi apud te, non inchoanda est Euscii commendatio; nam cum Romae ageres, meo precatu in eius suffragium prouocatus libenter partes beneuolentiae recepisti. Tempus est igitur ut meas utilitates in Euscio iuues, cuius modestia ita negotiis nostris aderit ut famae iudicis nihil deroget. Vale.

IV. AD DIONYSIVM

[1] Iamdudum te mihi et morum et medicinae fama commendat. Hortatu igitur laudis utriusque amicitiae tuae manum porrigo et te sponte ad fidem nostrae familiaritatis inuito. Dabit autem tibi iudicii mei non mediocre documentum, quod his quos erudiendos misimus arti medicinae praeceptor adhiberis. Repende igitur mihi pignus mutuae uoluntatis et suscipe in disciplinam medendi quos et fidei tuae et honestati Euscio tradente committimus. Vale.

V. AD AVXENTIVM

[1] Amicitias inter nos, cum Romae ageres, inchoatas munere scriptionis adcumulo, ut fidem tibi animi mei faciat conlati in absentem pignus officii. Tuam circa nos diligentiam priuatim litterarum uicissitudo, publice forensis pro Euscio cura testabitur. Vale.

VI. <...>

[1] Actores absentium, quibus res longinqua committitur, tamquam soluti legibus uiuunt, quoniam procul positis nullus dominorum terror incurrit. Opus est igitur iudiciali uigore, ut locationibus adscripta persoluant. Quare quaeso ut suggestiones notarii mei cui adhibenda nonnulla ad praetoriam functionem et debita ab obnoxiis seruis eruenda mandaui iuuare digneris et uicem sollicitudinis meae in curam tuam recipere non recuses. Vale.

VII. CARTERIO

[1] Pro filio meo Auxentio parentis religionem, petitoris ambitum, fidem testis in me recepi. Si quid igitur tantarum rerum auctoritas apud te ponderis habet, admitte quaeso in familiam tuam iuuenem cunctis uitae bonis et fortunae muneribus excultum. Vadem me tibi in omnia spondeo, quae solet parentum sollicitudo trutinare. Licet nouerim futuros generos moribus aestimari, attamen huic post ornamenta naturae etiam census ad honestatem redundat. [2] Possem de eo copiosius loqui, sed non uult ueritas uerbis iuuari. Quare si tibi uideor non inanis adsertor, perpende hominem de testimonio meo et ei quem pignoribus meis libenter adnumero dignare filiae tuae respondere coniugium. Credas uelim, cum uota processerint, interuentui meo non minorem te gratiam, qui rogaris, habiturum quam istum quem commendo. Vale.

VIII. AD POMPEIANVM

[1] Arguere diuturnum silentium meum non potes qui me in sacro comitatu hactenus fuisse didicisti. Vnde nuper regressus honorificentiam dicendae salutationis exerceo. Vicissitudo testabitur quod paginam meam libenter acceperis. Interea commendo scripta reddentem. Mihi enim proficiet, si quid suggestioni eius fauoris inpenderis. Vale.

IX. AD VINCENTIVM

[1] Probo homines ad clientelam tuam pertinere cupientes, nam quaedam scintilla sapientiae est uirtutum luminibus adplicari. Et ideo amici mei Zenodori laudabilem uoluntatem commendatione non differo eundemque in domus tuae sacrarium tamquam mystagogus induco. Fac quaeso ut et meo studio et ipsius uoto inpetratio prompta respondeat. Vale.

X. LEPORIO

[1] Fortunae telo grauiter sauciatus nunc primum epistulae maesta uerba committo. Neque enim diu ab officio debui temperare, cum tanti uulneris dolor nulla temporis diuturnitate possit aboleri. Salutato igitur te simul amicissimum meum Siluanum diligentiae tuae promptus commendator insinuo. Qui refouendi patrimonii mei gratia laboriosam peregrinandi necessitatem recepit eoque dignior est boni cuiusque suffragio. [2] Nullis edictis designationem personarum uidemus expressam, sed principalibus et tabulariis liberum est alios a dispendio uindicare, aliis indebitum munus inponere. Vnde quaeso ut hanc partem et nostrae utilitatis et tuae laudis consideratione discutias. Postulant enim capitulani taxationem tironis ab hominibus meis nulla super hoc publicae ualiditatis monumenta promentes. Vnde mihi non iniusta suspicio est quod in excusationem sui aut suorum nostros quoque homines falsa adscriptione subdiderint. Et ideo dignum est ut prouincialibus uel edicto uel subscriptione tua instructio plena pandatur, ne tabulariorum et curialium uaga et libera exactio quaestum praestet licentiae. Vale.

XI. SYMMACHVS MARCELLO

[1] Cum uicem praesentiae meae et possit et debeat tuus interuentus inplere, miror suggestionibus Amazonii occupationes nostras frequenter onerari. Exequere igitur, oro te, partes amicitiae congruentes, ut auxilio tuo tutata possessio et ipsa a molestiis uindicetur et nobis aliquid commoditatis exhibeat. [2] Inter reliqua autem, quae idem Amazonius intimauit, magnopere deprecatus est ut Vrsum quem dudum domui nostrae cum familia sua dicit obnoxium ab omni publica conuentione secernas, quo facilius <...> Delata muniuit, sed maior ei opitulatio ex tuo arbitrii fauore proueniet, cum causae eius etiam iustitia non desit. Circumscriptus enim, quantum res docuit, inprouida cautione, non debet noxam rusticae facilitatis incidere. Vale.

XII. AD PERPETVVM

[1] Votiua domus meae functio tua adiumenta deposcit. Proxime enim, si optata nostra fauor diuinitatis adiuuerit, filius meus praeturae editione fungetur, cui equorum curulium paranda nobilitas est. Si quid igitur apud te ualet amicorum absentium cura, quaeso te ut ex omnibus gregibus quibus pollet Hispania lectissimos genere et uelocitate praestantes diligenter edecumes, quos amici mei in rem missi iusta pretii definitione mercentur. Stabit apud me iugiter beneficii tui gratia, si huic negotio studium quod religio mutua promittit inpenderis. Vale.

XIII. SYMMACHVS VALERIANO

[1] Ingeniorum uideo inter nos esse certamen in eo negotio quod ratio, amicitia, tempus abolere debuerat. Modum igitur expostulationibus mutuis facio, ne amarissimae scriptionum uices sine fine procedant. Munus totius Liuiani operis quod spopondi etiam nunc diligentia emendationis moratur. Sed a te praedicti muneris posco uectorem, quia meos praetorius apparatus sparsim in longinqua egit. Retinet et ignotos. Vale.

XIV. SYMMACHVS APOLLODORO

[1] Curarum tuarum me esse participem iure praesumis, quas ego animo meo etiam non commonitus pro amicitia uindicarem. Pars igitur sollicitudinis tuae filia mea aduentante minuenda est, quam proxime Roma suscepit dimissura in conspectum tuum, cum se interposita refectione recreauerit. Interea de communis patriae uictu celeriter inuehendo silere me apud te non sinunt angustiae conditorum. Quaeso itaque te ut uigore quo praeditus es annonarios urgueri iubeas apparatus. Adiciet enim plurimum gloriae tuae Romana securitas. Vale.

XV. SYMMACHVS GEMINIANO

[1] Consuetudinem meam seruo et religiosa in amicos instituta custodio. Quare salutationis honore praefato mutuum de <te> posco responsum et, si memoria uiget mandatorum meorum, ut securum me de apparatu praetoriae functionis facere digneris exhortor. Crescit enim per dies singulos cura apud me, quoniam propinquat editio, et nihil de uestibus atque animalibus quae olim sub aestimatione ac definitione tua per meos coemi debuerunt miror exhibitum. [2] Et quoniam sollicitor tarditatis, notarium meum misi, qui tuis praeceptis et monitis obsecutus deuehenda cuncta suscipiat actoresque nostros ad pretia quae statueris <...> hactenus tuum declinasse conspectum. Tandem igitur partes religionis exequere, ut exemplo diligentiae tuae in officiorum uicissitudinem prouocemur. Vale.

XVI. SAPIDIANO

[1] Leontius agens in rebus et honestate uitae et militiae exercitatione bonis quibusque placitus meum quoque iudicium adsidua diligentia prouocauit. Inter amicos igitur ac familiares meos iure numeratur. Hunc tibi in manum trado petens ut exemplum nostrae circa eum adfectionis imiteris, quod te sedulo praesumo facturum. Interea de animalibus ludorum apparatui praeparandis admonitionem frequentare non desino. Cum ineam sponsionem qua me istius curae uacuum reddidisti, mandaui tamen Leontio monitoris officium. Cui aurem praebere dignaberis, si quando ipse publica et maiora tractanti hanc quoque petitionem domestica insinuatione suggesserit. Vale.

XVII. AD VENVSTVM

[1] Integrum mihi situm praetorii mei et picturam quandam fabrilis operis ante oculos conlocasti; ita adaperta distributio uel adhuc adsurgentia uel iam absoluta signauit. Dissimulo igitur meorum tantisper accusare segnitiem, qui in iisdem molitionibus fabricatione haeserunt, dum suauitate paginae tuae mulceor. Volo tamen relegendo <iter actorem nostrum seuera ora>tione castiges et uicem mei fellis exerceas, ut de tua obiurgatione coniciat quanta illi pernicies, nisi omissa curauerit, ex mea indignatione metuenda sit. Vale.

XVIII. SYMMACHVS POMPEIAE

[1] Votiua emersit occasio quae tibi salutationis adportaret obsequium. Nam cum ob praeturam filii mei familiares nostros ad Hispanias mitteremus, quibus equorum curulium mandauimus emptionem, litterarum cultum tibi par fuit exhiberi simulque adicere postulatum ut nobilissimos quosque de tuis gregibus equos digneris excerpere, quos in rem missi sub iusta taxatione mercentur. Quaeso igitur ut, si qua apud te memoria domus meae residet, rem tibi factu facilem, mihi uero iucundam atque honoratissimam promptissima beneficentia digneris adnuere. Vale.

XIX. SYMMACHVS FLAVIANO

[1] Votiua me in amicitiam tuam causa deducit, quamuis ob decus generis et morum tuorum familiaritas tua mihi fuerit ambienda. Praetura filii mei — fors dictum iuuet — equis curulibus instruenda est. Dudum per meos <... de> gregibus tuis pecoris <equini ...>

XX. SYMMACHVS BASSO

[1] Salutationis honore praemisso subtexo necessarium postulatum: filii nostri instat editio; huic equorum curulium paranda nobilitas est. Quapropter ad Hispanias fidelissimos cum copiosis sumptibus misimus, ut generosas quadrigas sub diligentissima lectione mercentur; sed quia veremur ne equorum transitum hiemis interuentus excludat, quaeso te ut, si necessitas postulauerit, tribus aut quattuor hibernis mensibus pabula illis in re tua pro numero iubeas ministrari, ut incipiente temperie sine uexatione perueniant. [2] Praeterea adiumentum meis oro decernas ad equorum coemptionem, si quos in Arelatensi urbe cursu et genere praestantes meorum cura reppererit. Amplectanda est enim uicinae emptionis occasio, si eximium aliquid casus obtulerit. Stabit apud me iugis memoria beneficii tui, cum uotiuae editioni nostrae fraterna, ut spero, cura profuerit. Vale.

XXI. SYMMACHVS <...> VICARIO HISPANIARVM

[1] Senatoriis editionibus conuenimur, quarum necessitas equorum curulium desiderat emptionem. Huius igitur rei gratia familiarissimos meos ad Hispaniam misi, ut quadrigas ex omni gregum nobilitate mercentur. His ad peragenda mandata tuum posco suffragium summoque beneficio profiteor obligandum, si rem factu facilem insuper promoueris. Vale.

XXII. SYMMACHVS AVRELIANO

[1] Domum nostram in apparatu esse ludorum quos deo iuuante filii mei praetura deposcit, quantum credo, didicisti. Missurus igitur ad Hispanias meorum aliquos qui curules quadrigas ex omni gregum nobilitate mercentur, iam nunc in fauorem praetereuntium curam tuam prouoco, ut illis et uelocitas transeundi et euectionum praestetur adiectio. Haec interim pro tempore praelibauimus. Sed plura tribues uel tuo prouisa studio uel illorum suggestione comperta. Vale.

XXIII. SYMMACHVS MARCELLO

[1] Requirunt te per Hispanias aliae litterae meae; illic enim te degere ob rei familiaris amplitudinem duxeram. Postquam te in auitis penatibus otiari constantior fides adtulit, egi huic errori gratias, qui mihi praestitit ut te rursus adloquerer. Et tamen ista geminatio, quamuis satisfacere animo tuo debeat, nondum meo sufficit: uellem quippe ita continue honorare amicitiam tuam litteris, ut mente iugiter colere numquam dissimulauerim. [2] Subiungo postulatum. Iampridem commendata sensibus tuis praetoria filii mei, si fors dictum iuuet, instat editio. Ea nos admonet ut quadrigas nobiles in certamen <adponat diligentia tui>, quae possit ex multorum gregibus edecumare meliores. Non obsit securitati meae quod Hispanias longinqua sede mutasti! Admotos a me equorum coemptioni tantum litteris iuua. Valebit pro nobis, ut spero, apud amicos curae tuae delegatio. Vale.

XXIV. SYMMACHVS BASSO

[1] Multam capio animi uoluptatem, quotiens sermonis tui munus accipio. Est enim in illis litteris et sanitatis tuae et amoris indicium; praeterea laetitiae mihi est quod breui te adfore polliceris. Quo magis autem uenire deproperes, nuntio filium meum, si fauor diuinus adriserit, praetorios fasces anno ueniente sumpturum. De qua re ad <te per> familiares meos plenius scripsi, quibus equorum de Hispania mandauimus emptionem. [2] Sed quia suadet occasio, nunc quoque reposco postulatum et quaeso te ut, si forte equorum reditum intemperies hiberna retardauerit, stabulari in agris tuis equos nostros paucis mensibus iubeas atque ad nos inde uerno tempore incipiente proficisci. Interea hominum tuorum cura submota est, quos et praesentia mea et iudiciaria tuitio defendit. Denuntiaui enim litem mouenti quod ad me causa pertineat nec defuturum eis meae actionis auxilium. Quod non dubito eximietatis tuae homines indicasse. Vale.

XXV. AD VINCENTIVM

[1] Facio officium meum, si quando te cultu salutationis inpertio nec dissimulo referre grates quod inuicem me frequentet remuneratio scriptorum tuorum. Sed haec produci longius non oportet, quia bonae amicitiae iactationes refutant. Illud nunc de te inpetratum uolo ut litteris et apparitore decreto iuuare digneris curam meorum quibus emendas ex Hispania curules quadrigas in apparatum praetoriae functionis iniunxi. [2] Oro praeterea ut equorum tractoriis quas uir inlustris Theodorus emisit confirmationem per epistulam praestes, ne mutato iudice beneficii lentescat auctoritas. Exambirem super his nimio precatu gratiam tuam, sed apud uerecundas aures tuas simplicitas efficacior est et libentius pudor adnuit quod cum fiducia postulatur. Velim tamen teneas nunc quidem in petendo esse me parcum, sed fore in agendis post inpetrationem gratiis copiosum. Vale.

XXVI. AD AVRELIANVM

[1] Iuuat animum meum quod saepe mihi uitio uortis scribendi ad te neglegentiam. Amoris enim tui signum est uicissim desiderare quae praestas. Et tamen dissimulandi <...> destinatio tua uouerat. Contristauit me fateor nec tibi conueniens nec mihi sperata iactatio irriti beneficii. Ne quid igitur ingenua uerecundia <tua> simile rescriberet, malui premere mutum dolorem, nam inter absentes alterna epistularum decertatio plerumque ad odia procedit. Nunc redeo in usum simplicis stili gratus magis uoluntati tuae quam reus casui. Te oro ut iam desinas amicitiam meam quae nihil tibi indixerit oneris damnosam putare. Vale.

XXVII. ALEXANDRO

[1] Silentium circa te meum nullo iure culpabis, si tuum cogites, et fortasse iustius tibi huius rei subeunda est uerecundia, qui ob rem <familiarem> Romam saepe litteras mittens amicitiae circa nos munia praeteristi. Meos autem sola ferarum emptio Aquileiam compulit praeterire. Nec tantum suscensionis meretur unius occasionis obliuio, quantum laudabilitas tua inter adsiduos commeatus tuorum ex contemptu mei contraxit inuidiae. Sed sit uenia utrique nostrum, quamquam inparis neglegentiae. Posthac et ipse omissum munus instaura et nobis rescribendi per eosdem copiam praesta; difficilis est enim mihi hinc pergentium conquisitio. Denuo stili cessabit officium, nisi familiares <tui> nostra ad te redituri susceperint. Vale.

XXVIII. MAXIMO

[1] Agitare te uenatibus feras et hibernis mensibus Appennini gelida lustrare ualetudinis tuae aestimatione numquam putaui; amicior enim litteris quam laboribus uidebaris. Horum alterum diu de te ignoratum munus siluestre patefecit, alterum bene creditum paginarum tuarum cultus adseruit. Quare inter sodales Apollinis ac Dianae sectator utriusque numerabere, etsi te magis, ut scripta testantur, uenaticae artis gloria iuuat. Nam, cum te niuosis saltibus inerrasse describeres, supra epistulae temperamentum uerbis tripudiasti, nimirum laetus ex arduo et adhuc calens montani operis euentu. Interea satis fuerat Appennini spolia misisse. Adiecta autem de corte plura fastidio esse potuerunt, nisi amor tui remouisset satietatem. Vale.

XXIX. SYMMACHVS VARO

[1] Dum prouincialium mederis aduersis et salutarem laborantibus manum porrigis, grauior Apulos casus incessit, a quibus ob inanem famam fecunditatis frumenta poscuntur et detrahenda prouinciae et reip. usui non futura. Quando enim in hiemem uergente anno poterit maturari tantum frugis? Si igitur tibi suppetit facultas <...>

XXIX A.

[1] <...><facultas> itineris celeriter ad Campaniam promouendi, scire me facito, ut te paulisper opperiar. Aut si promissum maior causa mutauit, id ipsum notitiae meae protinus pande, ut Symmachus noster diu in Formianis litoribus otiatus propere mecum ad studia reuertatur. Vale.

XXX. SYMMACHVS LEONI

[1] Opto quidem te in tantum copiis pecuniae familiaris adfluere ut possis opima praedia comparare, sed mallem sine amicorum noxa atque iniuria oculum te ac desiderium nouis emptionibus admouere. Nam ego Postumianensem rem iure optimo sine ulla mentione consortii tui ab antiquissimo possessore mercatus nunc primum tua admonitione conuenior, ut prope iam inueterata possessione decedam, cuius pretium non eius mediocritatis est ut emisse delectet. Ideo cum possim tibi legibus obuiare et desiderio eius cuius res aguntur obsistere, copiam tamen facio ut, quod argenti dedimus uenditori, id homini meo Euscio cui summa comperta est digneris expendere; si tamen praeoptas nostra mercari quam tua nexu obligationis absoluere. Vale.

XXXI. AD CARTERIVM

[1] Quod deferendum socero erat, cuius te momordit querella competenter in Epictetum commotus inplesti. Caret foro et inconsultae linguae pretium tulit ac, si quid mihi credis, contumeliae talione correctus est. Nunc ingenium tuum moresque considerans flecte ad ueniam placabilem uoluntatem. [2] Scis causidicorum saepe inprouidos lapsus et, cum ornares tribunalia ante defensor, post cognitor iurgiorum tales aduocationis errores plerumque risisti. Sed quia nunc aliqui quorum tuta flagitia sunt Epicteti amici mei silentio claruerunt, quaeso ne diu infortunato potius quam nocenti patiaris inludi. [3] Faciet uir amplissimus communis frater quidquid te uelle cognouerit. Erit etiam ille promptus ad restituendum ei munus orandi, si uoluntatis tuae sumat indicium. Tu modo benignam mentem litteris meis adplica et qui togae amicus es, cuius laude supra alios splenduisti, et honesto ordini notam detrahe et homini parum cauto rogatus ignosce. Vale.

XXXII. AD IANVARIVM

[1] Solebas antehac, cum tribunalibus praesiderem, fori tirones commendare iudiciis. Quod nunc officium uersa condicione suscepi qui magisterio tuo causidicinae insinuo candidatos. Qua in re meum necesse est sequaris exemplum, ut, qua facilitate oblatos a te frequenter admisi, eadem religione suscipias meos me adsertore productos. Vale.

XXXIII.

[1] Adsectatores diligo litterarum, non quod mihi cum talibus studiis sit ulla cognatio, sed quia professio bonarum artium quasi pulchritudo etiam in alieno corpore locata delectat. Merito Valentinianum congressu mihi primore compertum litteris prosequi officium meum duxi, ut ei apud te primam ianuam meus sermo reseraret, sua uita atque eruditio conciliaret amicitiam pleniorem. Vale.

XXXIV.

[1] Religiosa cura est, quae amicorum liberis exhibetur, praesertim si familiaritas delata maioribus cumuletur meritis posteriorum. In rem praesentem spectat praefata sententia. Nam Lampadium c. m. u. non usque ad sepulturam <tantum> pensi habui, ut solet esse multorum caduca et fragilis adfectio, sed ex eo genitos et in bona paterna nitentes propagato amore complector. Hos tibi trado ab omni iniuria uindicandos. Quaeso ut uicem meam, si usus tulerit, iustus arbiter exequaris. Multum huius beneficii inpetratio in tuam laudem, in meam gratiam promouebit. Vale.

XXXV.

[1] Multas inter nos officiorum uices scribendi cunctatione perdidimus: non sinam produci longius commune delictum. Adsumo igitur mihi religiosi muneris partes priores et, si referre uerba distuleris, non mutabo propositum. Tuae deliberationis erit intercapedo rescripti, modo ut memineris adceleratum gratiae recursum uoluntatis signa praeferre, serum necessitatis. Satis mihi uideor instaurandis commerciis litterarum locutus. Aliquid sermo noster portanti litteras meas utilitatis debet adferre; est enim mihi familiaris dignusque patrocinio tuo. Quem si placido ore respexeris, fortunas suas creuisse gaudebit. Vale.

XXXVI.

[1] Taceas licet et salutationi respondere dissimules, numquam me a religioso officio demouebis; excudam quandoque ut hac obstinatione decedas. Interea nondum recuperata fiducia tui audax munus ingredior; commendare enim tibi huius scripti studeo uectorem, iuuenem grauitatis exactae mihique dudum probatum per honesta documenta nec inexpertum, si recte aestimo, iudicio tuo, quia securus uitae et militiae uetus numquam refugit examen superiorum. Sed fac mediocriter a te bona hominis esse perspecta, fas non est, si quid tribuis amicitiae nostrae, ut post testimonium meum tamquam nouus amicus tibi accedat. Vale.

XXXVII.

[1] Pendeo animo usque ad ualetudinis tuae nuntium: nam infirmis adhuc uiribus tuis laborem longi itineris addidisti. Nec possum super hoc commeantium sermonibus esse contentus, siquidem maior adfectio pro falsis accipit dubia rumorum. Expecto igitur litteras quarum fides adportet mihi de te certam securitatem. Si quid ipse meorum actuum scire postulas, ab epistulae perlatore cognosces. Est enim nobis conciliatissimus ob uitae integritatem dignusque me teste qui sedulo domus tuae cultoribus inseratur. Vale.

XXXVIII.

[1] Antistianus uir ordinis nostri olim mihi probitate uitae complacitus est et honestis carus officiis. Quod me ex uero potius quam in gratiam eius adserere qualitas praesentis desiderii ostendit. Nam diu patriae suae functus defensionem desiderat tandem portum priuatae quietis adipisci; quae res tibi commendabilem faceret, etiamsi meus non interueniret adfatus. Soles enim pro tua uirtute diligere cupidos otii et nescios ambiendi. Oratus igitur atque exoratus litteris meis dignare concedere optatam requiem uacare cupienti. Nec deerit subrogandus, cum facile ex tot optimatum numero parem fide atque industria uirum tua edecumare possit electio. Vale.

XXXIX.

[1] Desiderium mihi amicitiae tuae frater meus Nicias cum primis philosophorum numerandus incussit, postquam nobis per epistulam fecit indicium quod ei filiam tuam fida pactione desponderis. Quae res testimonio est sincerum tibi inesse iudicium et propterea familiaritatem tui ultro omnes bonos debere sectari. Adserit enim probabilem mentem talis electio. Quare optimae uoluntati tuae calcar admoueo teque hortor ut quamprimum laudatissimum generum diis iuuantibus sortiaris. Cuius accessio tibi et conciliabit gratiam plurimorum et decus adfinitatis adiciet. Vale.

XL.

[1] Ratio quidem semper habenda iustitiae est, sed circa nobiles probabilesque personas plus debet esse moderaminis, ut perspiciatur in discretione iudicium. Hoc eo proloquor, ut interuentum meum generalitate commendem; genus autem petitionis huiusmodi est. Agri sororis meae Italicae inlustris feminae culturae uacuati et fessi onere munerum publicorum iudiciaria auctoritate refouendi sunt. Hanc ego opem de tui animi aequitate promisi; certa est enim de bonorum mente praesumptio. Sponsioni igitur meae, si tibi cordi sum, fidem praesta et quidquid rebus atque rationibus matronae absentis adcommodum est nutu facili tribue, meae inputaturus gratiae quidquid illi fauoris inpenderis. Vale.

XLI.

[1] Silere non debui eo commeante qui tuus est, siquidem necessitudo inter uos futura persuadet ut utrique uestrum similis a me diligentia deferatur. Quare salutationem litterarum tibi defero et hortor ut uirum deuotissimum Titianum mihique amicissimum promissae coniunctionis quamprimum compotem praestes. Vale.

XLII.

[1] Fructus laboris est placere melioribus et pro industria atque animi integritate palmam iudicii promereri. Quapropter Benignus u. c. filius meus rei frumentariae negotium peruigili animo et puris manibus executus solam de te mercedem iusti amoris expectat. Testatur insomnes curas eius inbecillitas corporis. Nihil enim de Sardinia reportauit nisi bonam conscientiam et malam ualetudinem, horreis autem tantum frugis inuexit quantum illi prouinciae anni fortuna contulerat. [2] Nullus de eo rumor aduersus, nulla conquestio nisi semper ad arguendum paratae. Horum omnium locupletissimum pretium est, si amicitia tua dignus habeatur. Quod mihi decliue ad inpetrationem uidetur, siquidem necesse est te delectet eorum probitas, quorum non fefellit electio. Vale.

XLIII.

[1] Religiosa potius quam inuidiosa quaestio est, quae fidem pactarum repetit nuptiarum. Nolo igitur existimes culpabiliter ad me esse perlatum quod pactas filiae tuae nuptias cum Herculio amicissimo meo haesitatione suspendas, sed ceteris quos matrimonii de te inpetrati uel adiutores scit fuisse uel testes me quoque uoluit admouere, ut suspensa diu uota noui hortatoris inpulsus acceleret. [2] Maneat igitur, oro te, stabilitas promissorum nec senatoriam fidem uoluntatis mutatio deuenustet. Prosit etiam pacto foederi meae pro illo petitionis adiectio, cui non sine contumelia placita denegabis, cum prompte nobis deferre etiam intemptata debueris. Certe ea uiri modestia, ea in foro Romano dignitas est ut, quantum ei gratiae tribuisti, tantum ornamenti ex genero consequaris. [3] Vberes laudes eius et uitae honestamenta prosequerer, si tu nouum aliquem uidereris admittere; at cum tibi eius bona esse comperta euidenter adstruat dudum recepta condicio, non debeo eius protelare praeconium, quem tibi suscepti foederis pignus indicat iam probatum. Vale.

XLIV.

[1] Dysarius medicinae professor uirum sanctae memoriae atque inlustris patrem tuum spe <curabat magna> et, quia ei cohaerere decreuerat, rerum suarum in Aquitanicam nonnulla praemisit. Nunc contra bonorum omnium uotum tanti uiri obitu destitutus, relegere ad suos iter, ut parens adtestatur eius, exoptat. Iuua, quaeso te, piam iuuenis uoluntatem et quae ei pro insita moribus tuis fidelitate reddenda sedulo spopondisti iube ocius reportari, ne illi supra uulnus amissae spei iniuria longae peregrinationis addatur. Vale.

XLV.

[1] Peruectae sunt ad me litterae tuae, cum in Campanis litoribus otiarer. Credo te fando aut lectione didicisse quanta sit huius regionis uenustas. Vicit epistula tua adpositas uoluptates. Spretis igitur ceteris quae ingerebat loci gratia totum animum recensendae paginae usque ad memoriam mancipaui. Vtinam plura dictasses! Mihi tamen saepe repetita instar multorum fuerunt. Posthac caue parcius promas quod ex abundantia ingenii tui nascitur, <ne> me quoque, cui stilus pauper est, in artum reuocet uoluntaria frugalitas tua. Quod restat, Aurelium tibi denuo in manum tradimus, non quo inefficax fuerit prior commendatio, sed ut meritum eius nostramque curam testetur etiam iteratio. Vale.

XLVI.

[1] Quisquis a nobis in commendationem sui litteras petit praestat gratiam <quam se putat> accipere. Antiquior est enim mihi amicitiae cultus quam illis praesidii inpetratio. Repende igitur huius pro me operae mercedem scripta reddenti et pro mediocritate fortunae hominem munerare. In tuo iure est an etiam me tui officii honore digneris; neque enim uerborum fenus exerceo, ut te de solutione conueniam. Graue enim est te ad leges debiti redigi, qui me officiis uoluntariis saepe superasti. Vale.

XLVII.

[1] Bonorum uirorum curam tibi esse non ambigo: mores enim tuos necesse est similium [uirorum] coniunctione gaudere; si quid igitur mihi tribuis, amplectere, quaeso te, amicitias domini et filii mei Flauiani quem non solum parentis <adfectione> uerum etiam testis fidelitate commendo. Reperies in eo mentem dignam amore tuo et meliore fortuna, licet sacri beneficii magnitudo casibus eius occurrerit et ad cumulum lenitatis adiecta sit euocatio. Vnde aequum est ut quem respicit imperiale suffragium familiaritas uestra non deserat. Vale.

XLVIII.

[1] Ad posteros amicorum curam transferre debemus, ne fides cum homine interisse uideatur. Exigit igitur a me memoria Petronii ex consularibus, cui lar apud Ariminum fuit, ut eius filios hereditario amore defendam. Horum <domus uiris> militaribus habitanda decernitur et, ni publica succurrat auctoritas, extremum patietur excidium. Si quid igitur interuentui meo tribues, datis ad Ariminensium magistratus atque ordines minacibus litteris arceri ab ea hospites iubeatis et restituere penatibus paruulorum priscam securitatem. In iudicis enim iubentur esse tutela qui a parentibus deseruntur. Vale.

XLIX. AD IVSTVM

[1] Voto ac desiderio suo me adiutorem Seuerus uir honestus adsciuit; cuius cum petitionem probabilem iudicassem, totiens flagitatas litteras negare non debui. Summa autem petitionis huiusmodi est ut filio eius coniunctionem filiae tuae spondeas. Cuius rei inpetrationem facilem fore personarum promittit aequatio et honestate et possibilitate congruitas. Expecto igitur ut responsio tua testimonium meum uires apud te habuisse declaret. Vale.

L. AD CAECILIANVM

[1] Quantum domui meae cultum Lucillus quondam pictor adiecerit cum potissimis amicorum nosse te certum est. Huius filium per naturam quidem <sed> et per necessitatem procul positum uis iniusta sollicitat, orto certamine inter numerarium quendam et Opinatorem dudum supradicti possessoris colonum qui superiorum temporum ratiocinia in Lucilli uertere damna. Iniquum <non> posco, non gratiam, licet interuentui meo etiam uoti et studii accessio debeatur. Et primo loco postulo <ut> domus uiri pudentissimi longeque degentis per officia publica et ordines tuta praestetur, dehinc ut, si quid inter illos decertationis est, tuo decidatur examini, ne quando alteri iudici seruata cognitio recidiuam Lucilli filio gignat iniuriam. Vale.

LI. AD APOLLODORVM

[1] Quintus et Felix Hipponensium curiales has de me litteras summatibus uiris interuenientibus inpetrarunt: debui enim probitatem hominum de testibus aestimare. Interest igitur amicitiae nostrae ne spes eorum qui me ad inpetrationem ualidum crediderunt decepta uideatur. Quare, si quid eorum poscet utilitas, benignitatem adde iustitiae. Credo enim talia esse poscenda quae nec interuenientis petitionem nec praestantis iudicium decolorent. Vale.

LII. MAXIMILIANO

[1] Me ex sententia ualere significo, tibi secunda opto suppetere. Post haec de te postulo quod spontanea benignitate fecisses, ut conductorem rei meae Siciliensis ad prouinciam reuertentem celeri transcursu ad destinata dimittas <...>

LIII.

[1] Adsiduae scriptionis nullum potest esse fastidium. Fungor igitur apud te salute dicenda simulque hortor et deprecor ut hominum meorum curam gerere non graueris. Quibus non solum tribuenda est fiducia, si quid usus desideret, suggerendi uerum etiam necessitas admouenda. Haec est enim natura seruorum ut adire metuant profuturos, dum culpam suam metuunt deprehendi. Vale.

LIV. AD POEMENIVM

[1] Tacenda sunt damna Fortunae, ne sera consolatio scindat praeteriti cicatricem doloris. Rectius ergo tecum de filii nostri Nemesii ornatissima indole uel potius fecunda laudum fruge contulerim. Habes uirum dignissimum pro numerosa prole censeri. Hunc tibi in manum reddo, quod facere de utroque uoluissem. Aestimabis de cultu morum eius ac litterarum quantum illi studiorum mora potuisset adicere, nisi respectum paterni desiderii timor noster habuisset. Vale.

LV. AD EVSEBIVM

[1] Communis amici Eusebii merita longo sermone prosequerer, nisi de probitate eius atque militia plura sentires. Qui nunc de loco suo anxius, postquam de eo comperit esse dubitatum, adlegationes suas properauit adstruere lectione publici scripti, non adsertione uerborum. Qua in re et fautor <et testis> adhiberis, quorum alterum nobis tua amicitia promisit, fides alterum pollicetur. Nam dudum eum ad scholam Gallicam palatii translatum esse meministi. Quod ideo te credimus ipso absente siluisse, ne existimaretur gratiosa esse suggestio. Nunc maiore fiducia aderis ueritati, cum adlegationes praesentis audiueris. Vale.

LVI. GEMINIANO

[1] Felix cum et domus tuae cultor esse diceret et humanitatem commendationis meae amicis interuenientibus postularet, desiderio eius familiarem paginam non negaui; qua principe loco fungor apud te salute dicenda, dehinc prosequor receptam petitionem quae supradicto, si nondum tibi cognitus est, praestet clientelae aditum, si iam notus, augmentum. Vale.

LVII. QVINTILIANO

[1] Moris mei est bene cognitis ac probatis ferre suffragium nec personas hominum sed uitae merita cogitare. Cum igitur Asellus domesticus noster in urbanis castris militiae stipendia sine offensione confecerit, quaeso ut admissus in clientelam tuam et meum sibi patrocinium profuisse et tuum accessisse laetetur. Vale.

LVIII. AD CAECILIANVM

[1] Interuenire pro iustis debitis non recuso; malitiae est enim repudiare locum gratiae in his <quae postulat aequitas>. Formianis ad egestatis leuamen certum ex Africa olei modum decreuit antiquitas. Poscunt a te morem longa aetate seruatum cui debet adicere celeritatem praestantis humanitas. Vale.

LIX. AD IOVIVM

[1] Non nouum uel incognitum sed compertum iam fide et antiquitate militiae Eusebium amicum meum promptus commendator insinuo. Quem ad hoc aeui nulla actuum culpa foedauit, sed absentia quae plerisque occulit merita, si testimonio praesentium deseratur, locum eius dicitur in ancipitem statum deduxisse Fortuna. Singularis tamen animi tui aequitas non patietur, ut spero, aduersum stipendiorum praerogatiuam casum ualere. Et mea igitur hortatio et ipsius fiducia iudicium tuum respicit. Quaeso ut causa cognita ueterum eius stipendiorum iusta confirmes, praestaturus et nobis amici securitatem et honestum collegis eius de optimi uiri retentione consortium. Vale.

LX. AD PROBINVM

[1] Omnibus qui occasionem scriptionis inpertiunt et commendationis quandam rependo mercedem. Nunc optimo uiro Petrucio factum uolo, quem scio hanc epistulam non tam <in> sui commendationem quam mei officii gratia postulasse; cuius operam uersa uice munerandam putaui: poposcit litteras, ut tibi probarer inpensius; ego contra ideo scripsisse me fateor, ut tibi ille acceptior redderetur. Vale.

LXI. PACATO

[1] Vix adducor ut credam litteras meas saepe repetitas nihil Leontio remedii contulisse, quia, si nihil uirium frequens interuentus noster habuisset, desisteret suffragium meum totiens elusus optare. Cum igitur apud me querellae istius fides dubia sit, experiri uolo cui potissimum parti dubitatio mea debeat adplicari. Est igitur in manu tua utrum posthac tenere in scribendo morem meum debeam, an uerecundiae nostrae continua iam taciturnitate consulere. Vale.

LXII. ROMVLO

[1] Tu quidem paterna adfectione pignus commune commendas, sed illi efficacius studia et amorem bonorum probabilis uita conciliat. Habes iuuenem cuius debeas fruge gaudere, etsi scio patres auaros esse uoti nec ulla filiorum bona putare esse perfecta desiderio et cupiditate potiore. Forte lactari animum tuum iudicas dulci potius nuntio quam fideli, <sed credo> confore, cum tibi eius reditum fauor diuinus adnuerit, ut in illius meritis deprehendas mei testimonii ueritatem. Vale.

LXIII.

[1] Obseruantiam uetus usus induxit ut domo profecti praestent auspicium mutuae scriptionis, sed ego longae expectationis inpatiens ordinem seruare non potui. Prior igitur tibi honorificentiam stili defero; dehinc subicio postulatum cuius haec forma est ut Laurentium domesticum meum, quod domus meae poscit utilitas, suffragio tuo non dissimules adiuuare. Vale.

LXIV. PACATO

[1] <...> incitare debueras, sed prolixus in hac conquestione esse non pergo. Itaque ad commendationem uiri deuotissimi Olympii amicissimi mei flecto sermonem teque sedulo rogo ut eum securus testimonii in penetralia familiaritatis admittas. Reperies in eo morum bona qualia iudicii tui circumspectio consueuit eligere. Vale.

LXV. AD ALEVIVM

[1] Vehiculi rotae cuius debeant esse mensurae linea missa testabitur. Superest ut omne carpentum adfabre et firmis compaginibus explicetur. Si parte pretii ad hoc opus est, quod dandum scripseris iubebo numerari. Humanitas xeniorum tuorum debet esse moderatior: religio enim animis potius quam muneribus aestimatur. Vale.

LXVI. AD SAECVLAREM

[1] Pretia desertorum confuso errore poscuntur. Nam neque iudicia <...>; certus futuri laboris institues. Fixum enim ac definitum tenet amplissima praefectura nullum eius esse meriti ut sublimitati tuae debeat subrogari. Vale.

LXVII.

[1] Et quiete prouinciae et uigoris tui laude delector nec quidquam magisterio meo uindico, cum omne quod spectat ad gloriam tuae potius indoli debeatur. Macte igitur primi honoris auspiciis et in uberiorem gloriam felices tende conatus, ut et tibi ad celsiores gradus ianuam pandas et Romanum nomen claritudine administrationis inlumines. Vale.

LXVIII.

[1] Soleo amicitias optimorum primus expetere; nunc fortunae meae inclinatio ne praeuenirem effecit. Tribuenda est igitur uenia tarditatis non neglegentiae sed maestitudini meae et bono omine familiaritas copulanda, cui auspicium fortunatius praestitisti. Sed licet me ipse officii ordine et dignatione praeuerteris, in posterum tamen nequaquam residem iudicabis, ut animorum nostrorum conciliatio quae tuo inuitamento sumpsit exordium meis litteris frequentata cumuletur. Vale.

LXIX.

[1] Mallem quidem reditum tuum quam litteras inpetrare, sed habent etiam solacia locum, quotiens fraudamur optatis. Vereor autem ne te diu ab Vrbe protermines; namque hoc nobis minatur tarditatis tuae elaborata defensio. Quare uelim noueris nullas morae adlegationes desiderantibus iustas uideri. Quidquid igitur ipse causationis adtuleris surdis, ut aiunt, auribus ingeretur. Haec interim de quarto Latinae uiae mox agrum Laurentem petiturus emitto. Est enim familiare maerentibus animi curas migratione discutere. Vale.

LXX.

[1] Accusarem silentium tuum, nisi te in fratre uidissem. Ille et officii tui satisfactionem et praesentiae tuae imaginem mihi solus exhibuit; nam omnia bona in eo agnoui, quae in te dudum probaui. Amo igitur uenam familiae uestrae de qua nobis, etiam qui adhuc comperti non sunt, praerogatiua optimi generis laudabiles iam uidentur. Superest nunc mihi sollemnis illa efflagitatio litterarum quam nec omittendam penitus existimo, ne remissius cures quae putas non desiderari, nec magnopere perurgendam, ne tibi perpetua conuentio spontanei gratiam decerpat officii. Vale.

LXXI.

[1] Quamuis relegere iter atque ilico parem rure decedere, hoc ipsum tamen breue interuallum diei uacuum esse litteris non patiar, primum ut officium scriptorum tuorum uicissitudine sermonis aequiparem, dehinc ut expetitas amicitias relatu gratiae intellegar munerari, postremo ut indicio aduentus mei pauxillum de te, si mox abire decreueras, residendi tempus obtineam. [2] Ob has causas epistulam uenturus ipse tamquam praesulem misi. Sed in his praecipua mihi fuit ratio non silendi quod prior uotum sanciendae familiaritatis habuisti. Vnde curare me decuit ne culpam fastidii contraherem dissimulando responsa. Atque mallem semper mea opera amicitias inchoari, tantum abest ut pigre et neglegenter accipiam munus religionis oblatae. Ago igitur gratias bonae uoluntati tuae et curabo sedulo officiis meis, ut credas potuisse me scribendi ordine praeueniri, diligentia animi non posse. Vale.

LXXII.

[1] Alexandrum, sicuti loquuntur historiae, grauis momordit inuidia, quod Achilli fortissimo aeui sui Homerum praeconem Fortuna tribuisset. At mihi animus gliscit gaudio, quod euentus reip. prosperos parili tuo sermone ornasti. Vnde factum est ut nostris quoque obtutibus, qui procul agimus, quaedam gestorum facies subderetur. Quare et fortunae tuae gratulor, quae spectatorem te secundis rebus adposuit et facundiae quae talium negotiorum magnitudini orationis grauitate respondit. Caelestis nutus efficiet ut ornatissimo linguae tuae promptuario numquam desit materia talium nuntiorum. Vale.

LXXIII

[1] Cura anxius eram, priusquam litteras tuas sumerem, utrum commode peracto itinere ad destinata peruenisses. Sed ubi certior factus sum nihil ualetudini tuae ex labore itineris deminutum, animus ad securitatem reuertit. Praestabit diuinus fauor ut, sicuti de absentia tua optata cognouimus, ita tuo reditu gaudeamus. Vale.

LXXIV.

[1] Editionibus nostris amicam operam polliceris. Intellego litteris beneuolentiae tuae effectum respondere potuisse, si honoris tui tempus felicitas prouinciae prorogasset. Sed quamuis depositis reip. habenis nequeas promissis terminum dare, ego tamen fateor ita me tibi uadatum gratia ut si sperata perfeceris. Voto enim fauentis non exitu rei animus obligatur. Interea abundo gaudio quod tibi omnium rerum fama floret et in partem quaesitae a te laudis accedo. Vale.

LXXV.

[1] Beasti curiam nostram forumque Romanum de quo sortiri Sicilia magistratus anteriorum recordatione metuebat. Ades igitur nobis expectatus, illis desiderandus et praesume tibi accepto ferendum, si prouinciae commodauerit posterioris imitatio. Auctor est enim bonorum sequentium qui reliquit exemplum. Vale.

LXXVI.

[1] Querebar tacitus ipse mecum de silentio tuo, sed amicam suscensionem recens sermo placauit. Ergo in usum ueterem reuertamur et mutuam diligentiam religiosis salutationibus excolamus. Vale.

LXXVII.

[1] Scripta tua plurimum mihi tribuunt uoluptatis, sed si paululum Romae residere uoluisses, multo amplius nobis praesentia tua quam sermo gratiae contulisset. Fero tamen aequo animo quod desiderio nostro amorem patriae praetulisti et spero uisendi filii tui gratia, qui nunc liberalibus studiis eruditur, reddendam mihi saepius tui copiam. Interea dum absumus, frequentanda tibi est opera scriptionis, ut meus etiam stilus ad uicissitudinem prouocetur. Vale.

LXXVIII.

[1] Credo miraris quod adhuc crudo fortunae meae uulnere silentium ruperim. Haec solacia mea, his pascor, his recreor, etsi illa duco maiora quae mihi ex tuo pectore et sermone redduntur. Sed nolo tantisper a me exigas litteras longiores: breues sunt doloris indutiae et mox in miseras cogitationes recurrunt dissimulata paululum mala. Ergo tua potius redundet oratio quae et tibi laudem pariat seruatae amicitiae et mihi solamen adferat praesentis aerumnae. Vale.

LXXIX.

[1] Vtinam te melior causa tenuisset: facile absentiae tuae damna ferremus. Vtcumque tamen desiderium tui litterarum solacio mitigasti; quas frequentare dignaberis, si qua tibi adhuc moram necessitas familiaris indixerit. Vale.

LXXX.

[1] Et sancti animi tui adfectione et sermonis adsiduitate delector; ne illud quidem beneficii minoris existimo quod ad scribendum mihi idoneas tribuis facultates. Spero enim uel has litteras meas tibi posse restitui, quas reposcunt qui tuo iudicio portitores huius officii deliguntur. Ea uero quae pro mutua amicitia dignaris iniungere libenter exequenda suscipio, quotiens desiderant operam meam quos commendatione prosequeris. Sed si quid aut neglegentius aut serius sortitur effectum, eorum dissimulationi quos commonendi cura deserit oportet adscribi. Ceterum tam iusta et honesta sunt quae ipse plerumque delegas, ut mihi uel ultro adpetenda sit executio probabilium litterarum. Vale.

LXXXI.

[1] Diu litteras tuas desiderasse me fateor, quarum adportatio expectationi meae plenissime satisfecit. Praecipue autem mihi gaudio fuit quod te pro uoto agere nuntiasti, dehinc quod aduentus tui dedisti obsidem sponsionem. Et quoniam te mutuis de me praesumo gaudere, post ingentia pericula quae solus in communis patriae perturbatione toleraui in bonum me statum redisse significo. Superest ut ad plenitudinem prosperorum laetitia nobis sperata proueniat, quod mihi de tuo reditu spopondisti. Vale.

LXXXII.

[1] Pomis tuis abunde honorem scripto facerem, si ualerem; nunc obsessus membrorum omnium doloribus siluarum tuarum laudem sequestro. Faciet frequens humanitas tua ut saepe alias in Marsos bona Phaeacum translata celebremus. Vale.

LXXXIII.

[1] Ruri cum parentibus otiabar, ut algore Praenestini diuersorii flagrantiam torridae aestatis excluderem. Eo me loci reppererunt litterae tuae quas expectatione prosperioris indicii principio laetus accepi. Namque ad hoc locorum nullo me munere sermone hilaraueras. Sed ubi omnes molestias quas Pado auctore tolerasti sollicita lectione percensui, accusato uernula tuo flumine cuius turbidos meatus et infidum agmen expertus es, retuli conseruationis tuae gratiam diis auctoribus bonaeque fortunae. [2] Quamobrem complacitum est mihi serum exhibiti sermonis officium, cuius longam cessationem secundis rebus tuis incusare potuissem. Factum est enim religione qua debuit ut prius liberationem tuam quam periculum discerem. Quare penes sospitatores tui deos manebit haec cura ut beneficiis suis iugiter inmorentur teque ob meritum donent largo aetatis excursu, ita ut senectus nihil decoquat firmitatis. [3] Interea quoniam te grata secessio et quies dulcis amplectitur, quaeso curam dignatus adripias nobiscum saepius loquendi. Adicies plusculum refectioni corporis, si aut emittendis epistulis aut uicissim sumendis peregrinationem leuaris. Certe nobis nihil antiquius erit quam te legere, quibus blanditias oris tui interim non contingit audire. Vale.

LXXXIV.

[1] Quod ait noster comicus: «Numquam te adeo quin abs te doctior abeam», id ego de epistulis tuis iure memorauerim, quae multis salibus nonnumquam sententiarum, plerumque uersuum farciuntur. Veluti nunc litterae tuae halantes Platonicum nectar quantum mihi muneris et honoris dederunt! Nam nisi tibi bonarum partium spectatus essem, numquam me Atticis Musis inpertiendum putasses. Quare huiusmodi operi frequenter accingere et amicitiae diligentiam sedulo perseuera, cum hoc negotium tibi nostri officii uicissitudo commendet. Vale.

LXXXV.

[1] Amicae uoluntatis indicium est quod adeptus amplissimum consulatum cognitionem mihi et societatem tanti gaudii praestitisti. Quare huius tibi apud me muneris opima laus est, quando ita securus es mei ut tuis rebus prosperis scias nos posse laetari. Quid quod etiam consulare negotium fuit honoris sui nuntium latius promouere? Gaudia enim quibus pauci fruuntur angusta sunt. Dehinc ipsius aeterni principis beneficium celebrius atque ornatius reddidisti, cui sub occasione talium litterarum apud multos gratias uideris egisse quod tam benigne animaduertantur officia. Facito, oro te, ut istam gratiam scribendi adsiduitate continues. Vale.

LXXXVI.

[1] Compotem me optati nuntii praestitisti: fateor enim uerae amicitiae hanc esse rationem ut commoda nostra mutuo gaudeamus. Gratulor igitur cum tibi familiaritatis nostrae, tum famae temporum quam recentis iudicii aequitas in aeternam gloriam uindicauit. Functus es optimi ciuis officium multa opera, perpeti sollicitudine, sed nolo paeniteat: uirtus durioribus negotiis enitescit et aspernatur decliuem facilitatem maximoque sudore arduum laudis adnititur. [2] Adde huc quod <in> ore fortissimi principis agis et publico bono sine satietate defrueris, quae res non compensat modo sed etiam commendat laborem. Iam illud quale est quod in causa non tantum tua fortunae eluctatus incertum nulli nostrum debes uictoriae tuae gratiam! Plura uellem sed uideor mihi <in> praesentia satis fecisse uerborum. Nunc si tibi potestas est, malo ut iam recurras; si quid morarum est, quaeso respondeas. Vale.

LXXXVII.

[1] Summa tibi apud me laus et solida gratia est, quando ita adfectas amicitiae cultum ut nos litterarum honore digneris. Sed pars epistulae tuae quae laudem mihi adsignauit eloquii, sit licet nimis iucunda, minus tamen uera est. Non audeo scribere: mentiris et decipis, cum haec de me praedicas, sed illud potius: scio quod amore fallaris. Tu quemquam facundum uoces, uir in dicendo summarum partium cui sit patriciae dignitatis oratio? Ergo parce uerbis lenocinantibus et fuco oblitis et ad gratiam comparatis. Amicitiae nostrae forte conueniat ut talem uideri me ceteris cupias, pudoris tamen mei est ut minime ipsi talem me esse persuadeas. Vale.

LXXXVIII. <AVSONIO>

[1] Olim te mihi fecit optabilem cultu fama litterarum tuarum, sed diu officium scribendi per uerecundiam distuli, ne in aula positum uiderer ambire: cuius morbi ita crebra est adfectatio ut diligentes existimationis uiri pro alienis uitiis erubescant. Iam remota est causa haesitantiae, postquam me prior salutatione dignatus es. Patentes amicitiae tuae fores benigne accitus intrabo et compensare meditabor pudentis silentii moras crebrioribus paginis. [2] Tu tantum bona uenia respice obsequium linguae inopis et paulisper imperialis magistri submitte iudicium. Indicasti certe meorum te aliqua legisse: eandem posco patientiam. Nouus tibi non ero nec inexpertum formidabo arbitrum: omnia mea ferre didicisti. Accessit etiam nobis familiaritas quae te mihi aequiorem iudicem faciat. Gratiosa quippe est amicitia et a seuero examine in blandiores sensus caritate mutatur. [3] Quodsi ego deposito ingenii pauperis metu adsiduas tibi epistulas spondeo, uides quanto amplius sperem de promptuario largiore. Fatendum tibi est amice: Gallicanae facundiae haustus requiro, non quod his septem montibus eloquentia Latiaris excessit, sed quia praecepta rhetoricae pectori meo senex olim Garumnae alumnus inmulsit, est mihi cum scholis uestris per doctorem iusta cognatio. [4] Quidquid in me est, quod scio quam sit exiguum, caelo tuo debeo. Riga nos ergo denuo ex illis Camenis quae mihi lac bonarum artium primum dederunt et, si te in meis scriptis aliquid offenderit, auditorem quondam popularis tui aut silentio tuere aut tu quoque rursus institue. Vale.

LXXXIX.

[1] Accuso litteras tuas quas male credulus desiderio meo facturas medicinam putaui; at illae decursae oculis admouerunt mihi taedas feruentiores. Adfluebant enim multo melle facundiae quod auectum tecum dolemus. Itaque paruae lectionis sapore commonitus tristiorem damni nostri sensum recepi. Inter haec occurrit mihi altera cogitatio amarius esse, si taceas. Quapropter condicio durior uertit me ad optionem prioris. [2] Peto igitur scribas, sed fac epistulis tuis temporis interualla breuiora. Saepius ad me commeent et confabulationem praesentis imitentur. Fruamur adsidue ea parte qua melior es. Quod si aliquid prolixioris curae et elaborati a te operis adiunxeris, prope erit ut mihi non solum Romae sed in Athenaeo quoque nostro, qua soles gratia, perorare uidearis. Vale.

XC.

[1] In curam tuam redisse me gaudeo, sed huius tam subiti [operis] boni ornatissimus iuuenis Asterius auctor est, qui parandae commendationis gratia ut tandem scriberes inpetrauit. Et illius quidem familiaritati, licet a nobis olim repertae, ob meritum recens adiecimus animi diligentiam, te uero non patiar ultra expectare monitores et aliorum potius usui operam nauare quam mutuae inter nos adfectioni debitum pium soluere. Non inuideo poscentibus testimonia uel suffragia tua, sed ualidior est amicitiae causa quam gratiae. Precarias epistulas postpone legitimis. His frequentius caritas studeat, illas nonnumquam praestet humanitas. Vale.

XCI.

[1] Expectare non debui litteras tuas quibus indicium mihi faceres honoris accepti. Itaque uerecundiam tuam gratulatione praeuenio et opto ut augeat gradum meritis tuis iure delatum continuata felicitas. Restat ut stili adsiduitate acuas inter nos amicitiae diligentiam uincasque officiis processus tuos. Ille enim uere incrementis suis maior est, quem sublimitas parti honoris inclinat. Vale.

XCII.

[1] In cassum dissimulationis et taciturnitatis accusor, cum debitam diligentiam Ioue teste non deseram; sed nequitia meorum arbitror accidisse ut missa ad te scripta residerent. Quaeso igitur ne ex infrequentia litterarum meus in te animus aestimetur. Nam plerumque officiis simulatur adfectio, amicitiae autem sinceritas pectoris magis fidem postulat quam delenimenta sermonis. Vale.

XCIII.

[1] Pignora nostra coniunximus atque ideo consentaneum uidetur ut quos coetus participes habuimus etiam honore sportulae prosequamur. Duos igitur solidos offerendos tibi misimus, paruum munusculum si aestimatur pretio sui, religiosum si amore pendatur. Vale.

XCIV.

[1] Romam te uenturum certa fama promiserat: spem uisendae praestantiae tuae multo gaudio ceperamus, sed inprouiso mutatus nuntius indicauit quod pio accitu domini et principis nostri ad uotiua remeares. Ergo officium salutationis quod coram speraueram deferendum stili honore compenso teque oro ut ingrauatam uicem referas, quae suadeat desiderari ex me crebra conloquia, si ostenderit prima placuisse. Vale.

XCV.

[1] Pro utroque nostrum causam diuturni silentii reddidisti; nam me quoque fateor scribendi officio hactenus temperasse. Tua igitur purgatione defensus diluere litteris quod commune est non laboro. Nunc omnium statu in tranquillum redacto aemulis studiis omissa repetamus. Ita enim demum probabitur temporis fuisse quod diu inter nos stilus quieuit, si nunc reddita facultate mutuam diligentiam frequens sermo reparauerit. Vale.

XCVI.

[1] Etsi tu a litteris temperasti, exempli tui imitator esse non debeo. Integro igitur tibi largam salutationem nec diffido reddenda saltem mihi esse officia quae a te fuerant inchoanda. Vale.

XCVII.

[1] Solet bonis liuor obstrepere. Vt nunc speratum praesentiae tuae gaudium mihi subduxit inuidia. Hactenus uires suas in damna uoti communis intenderit: sic ero contentus quod me aduentus tui expectatione fraudauit. Ipsum te sospitem manere patiatur et tandem cum utroque nostrum redeat in gratiam. Instar beneficii erit, si mihi contingat de te ex uoluntate securitas. Vale.

XCVIII.

[1] Amo litteras tuas sed expecto praesentiam; nam mihi dierum ratio <te breui> pollicetur <adfuturum>. Plura me scribere spes aduentus tui non sinit, sed quod nunc epistulae [tuae] detrahimus coram fabulis rependemus. Vale.

XCIX.

[1] Gratum mihi est quod promptissimum studium rei nostrae dignaris inpendere et quod te nostri memorem scriptorum adsiduitate testaris. Hinc fit ut officiis tuis etiam cura nostra respondeat. Libenter igitur tibi rependo sermonem et, quamuis spontaneam iuuandis hominibus meis adhibeas uoluntatem, hortamentum tamen petitionis adicio, ut officia quae ultro tribues cumules prouocatus. Vale.

C.

[1] Sumpto aduentus mei nuntio de quo non potuit apud te fama reticere expectaui ut prior scriberes, uel quod est amabilius, ut ipse Formias commeares. Sed quia utrumque mihi uel dissimulatio tua uel occupatio denegauit, in partes tuas libenter ipse succedo teque oro ut mihi aut excursum tuum praestare digneris aut, si obstat aliquid, saltem litteraria salutatione respondeas. Vale.

CI.

[1] Conquestio tua de raritate epistularum mearum magis religiosa quam iusta est. Nam cum ex amore descendat, non habet tamen <aequitatem. Stilus quidem> quieuit. Nunc tamen emenso itinere promitto praeterita officiorum dispendia crebris a me epistulis sarcienda. Vale.

CII.

[1] Dum petis beneficium praestitisti; plus enim mihi ex amicitia tua quam tibi ex nostra defensione quaesitum est. Nihil igitur adsumam gratiae meae, cum plurimum tuae debeam. Potest tamen adhuc istiusmodi munus augeri scribendi adsiduitate, ut cumulet uoluntas familiaritatem nostram quam nunc uidetur necessitas inchoasse. Vale.

CIII.

[1] Totis uiribus adiuuandi sunt communis patriae corporati, praecipue mancipes salinarum qui exercent lauacra praebitione lignorum. His plerique sunt debitores, quos nisi ad solutionem uigor iudicialis adstrinxerit, eliciet publicam querellam series incommodi. Quare quaeso ut inter cetera quae sibi de studio tuo Roma promittit hanc quoque partem diligentiae tuae uindices. Vale.

CIV.

[1] Parua fatemur esse quae misimus, sed honorificentia parantis religione potius quam modo muneris aestimatur. Haec ipsa tamen exilis oblatio plus ad me gratiae portabit, si religio tua usui suo a me delibata susceperit. Vale.

CV.

[1] Iuuandi sunt mancipes salinarum, qui splendori atque usui patriae communis inseruiunt. Dignaberis igitur auditis eorum querellis adeuntibus deferre iustitiam et urbi Romae utilem et tuis moribus congruentem. Vale.

CVI.

[1] Pro filiis nostris deo iuuante coniunctis in duobus solidis ad te misimus sportulam nuptialem quam, cum prompta dignatione susceperis, documentum dabis omnia amicorum festa esse communia. Vale.

CVII.

[1] Nuptiis quidem filii mei te quoque inter amicorum potissimos interesse uoluissem; sed quia longinqua absentia tua desideratum mihi negauit officium, in duobus solidis sportulam misi, ut uigere apud me tuam memoriam uotiua oblatione testarer. Paruum quidem munusculum est, si aestimatur pretio sui, religiosum, si amore pendatur. Vale.

CVIII.

[1] Omnia quae sine auctore iactantur incerta sunt; sed ego in sacrae uirginis famam nihil patior licere sermonibus. Quare officio pontificis, fide senatoris admoneor proferre comperta. Diceris ante annos legibus definitos uestali secreto uelle decedere. Nondum credo rumori, sed adsertionem tuae uocis expecto, quae opinionis dubium aut agnoscat aut respuat. Vale.

CIX.

[1] Tandem de uocibus tuis certum me facere dignatus es: quibus lectis atque decursis laetatus sum uitae et innocentiae tuae apud iustum <...> ceteris in rescribendo diligentiam defuisse. Quos tu ad referendam gratiam dignaberis incitare, ut intellegam uicissitudine prouocatus epistulas meas iisdem fastidio postea non futuras. Vale.

CX.

[1] Aliorum quidem tibi spectanda est sententia, quos decet de paribus iudicare. Mei ingenii exilitas etiam parua miratur. Quare uelim credas nihil tibi ex meo testimonio honoris accedere. Nam etsi «laudari ab laudato uiro» uetus dictum est, nostri tamen mediocritas non multum famae tuae claritudinem iuuat. Sed quia uoluntati tuae mos est gerendus, quid e mediocritate <de> orationibus tuis sentiam iussus expediam. [2] Prope est ut te arguere debeam quod saeculo nostro Tullianum stilum famae parcus inuideas. Respondebis omnem te operam condendae historiae deputasse. Ignosce auaritiae meae, si utrumque desidero. Nam pari nitore atque grauitate senatorias actiones et Romanae rei monumenta limasti ut plane Homerica appellatione usus περιδέξιον [id est aequimanum] te esse pronuntiem. Perge igitur quaeso et stude hanc posteris dotem relinquere, ut, quae diuisa in singulis auctoribus ante placuerunt, eadem nunc in te coniuncta laudentur. Vale.

CXI.

[1] <...> condicio ac difficultatem ducendae aquae inter labores censere Herculeos debeamus. Nunc me Neapolis mutata sede suscepit, unde post breue interuallum dierum transire Capuam tui desiderii gratia non morabor. Vale.

CXII.

[1] Cum iam Decembrium kalendarum tempus adpeteret, redditae sunt mihi litterae quae te annalem trabeam meruisse loquerentur. Credas uelim multo ex ea re gaudio mentis meae habitum splenduisse, primo quod ita natura comparatum est ut omnes sibi delatum decus iudicent, quod dignus acceperit, dehinc quia honor iampridem togato ordini rarus nimisque difficilis tandem summatem ciuilium partium uirum respicit, postremum quod amicitias nostras necdum aliis officiis inchoatas prompta euocatione iunxisti. Videsne quam probabiles laetitiae meae causae sint? [2] Sed uereor ne his parum credas, cum accitus excusem, quamuis iusta ratio sapientem non possit offendere. Quo enim pacto ad prima fascium tuorum uocatus auspicia paucis diebus Galliarum longinqua penetrarem? Exime itineris apparatum, cogita hiemis inpedimentum, defectum cursus publici et brumalis lucis angustias. Nonne mihi ante kalendas Ianuarias futurus erat irritus labor aut post inuerecundia aduentus? Haec, oro te, aequo animo <...> pronuntia et amicitiae nostrae bonus auctor esse dignare. Eo animo interpretare quae iure adstruo quo rogasti nec propositum tuum deseras. Solus enim benigne creditur aduocasse qui excusatione non laeditur. Vale.

CXIII.

[1] Multa me gratia nexuisti et, cum prioribus officiis tuis adhuc soluendo non sim, denuo aliud posco quod debeam. Consul me amplissimus auspiciis honoris sui interesse praecepit, cuius litteris tua quoque accessit oratio. Haec ut uenturo honesta est, ita excusanti uehementer onerosa. Sed tua aequitas uerecundiam meam uana felicitate releuabit. Ille ut sit placatus adnitere cui me tristis de fratre casus excusat. [2] Nam mihi turpe atque inpetibile est adtonito animo et fronte maesta laetos adire conuentus. Quid fortunam meam deceat agnosco, cum qua nimis contumaciter agit qui excepto uulnere statim miser esse dissimulat. Si iusta, si necessaria, si uera praetendimus, facito, oro, ut tam prompta uenia ignoscat absentiae meae, quam bona adfectione, ut pergerem, postulauit. Vale.

CXIV.

[1] Recte Caecilius comicus: «Homo, inquit, homini deus est, si suum officium sciat». Hanc ego in te dixerim sententiam conuenire, qui gratuito in nostris negotiis curam uigilem praestitisti. Hinc in nostro pectore memoria, laus in ore uersatur nec in praesentia modo floret facti et studii tui gloria, sed, ut mens augurat, aeuum uigebit. [2] Prolixior agendis gratiis sermo etiam nunc competeret, ni uererer ne simul totum uidear expendisse quod debeo. Inpatiens est accepti beneficii qui nexu properat liberari nec uidetur mutuam operam quasi amicus accipere, si erubescit ad moram gratiae. Alia ingenii mei ratio est: pecuniae fenus accelero persoluere, officiorum uices diu opto debere. Vale.

CXV.

[1] Mones ut aequo animo feram uel aemulorum facta inproba uel ingratorum foeda decreta. Conuenit cum studio atque ingenio nostro consilii tui qualitas. Nullius quippe tam uehemens nequitia est ut motu meo digna sit. An ego istud feram moleste, qui nouerim Marcellorum monumenta sublata Verre praetore et Marianis trophaeis nequaquam manus inuidas pepercisse? In sola conscientia est fructus et ratio uirtutis. Nihil moror statuas et publica falsa titulorum. Fucum faciant prouincialibus oculis qui animis exciderunt! [2] Quodsi mihi ullus honor testimonii publici adfectandus foret, iudicio tuo et similium contentus esse deberem, uel fidicinis exemplo qui indignatus considentium turbam sibi et Musis cantum ciebat, uel secundum Heraclitum physicum qui summam laudis arbitrabatur placere uni, si esset optimus qui probaret. Quare esto securus patientiae nostrae et gratulare mihi quod ego solus torqueo corda liuentium, cum alii quibus statuae quoquo modo tributae sunt nihil habeant inuidendum. Vale.

CXVI.

[1] Valeo quantum aeger animus sinit. Atque utinam leges aeque mecum ualerent, quarum sanitas ab ipsis plerumque corrumpitur quibus curanda mandatur. Non pergam longius, cum hoc aenigma nostrum frater meus Bulephorus possit aperire, cui ut amicitia mea cara, ita querella comperta est. Is ubi te scientem doloris mei fecerit, confido tali adiutore leges ad fora nostra redituras. Vale.

CXVII.

[1] Exprobraueras mihi antehac feras quibus non est usa quaestura filii mei. Mordebar commemoratione irriti beneficii de quo arguere amicum nec compotem gratiae debuisses. Tu uero etiam pretia, ut uir excellentissimus communis frater Protadius adlegat, nec speratae nec traditae rei postulas. <Magis iuuat> me, si credis, a uerecundia ad pecuniam translata conuentio: minus enim graue est debitorem quam ingratum uideri. Est igitur optio tua <ursis adiunctis> quos tempestate dicis amissos naufragia taxare. Habes in manu quanto aestimare mihi debeas inefficacis uoti benignitatem. Tantum maneat amicitia nostra nihilque Fortunae in eam liceat. Summam pone dispendio: non subducam pecuniam meam nauis tuae casibus. Vale.

CXVIII.

[1] Hospitem tuum Faustinum senatus amplissimus in societatem recepit. Tanta apud nos testimonii tui antiquitas est ut differri quae uelis instar iniuriae sit. Tibi igitur acceptum ferat studium totius ordinis; nam ut beneficio sacro debet dignitatis inpetrationem, ita tuo decreti nostri celeritatem. Vale.

CXIX.

[1] Plerique te accitu consulis Mediolanium uenire credidimus, pars in Gallia resedisse iactabant. Inter haec opinionum uaria quonam mittenda essent quaestoria dona dubitaui. Postquam mihi soluendi officii occasionem tribuit aduentus tuorum, Clarentio cuius spectatam fidem noueram consueta munerum deferenda commisi. Non aspernabere, ut aestimo, diptychi et apophoreti oblationem. Neque enim graue est uerecundiae tuae sollemnia et uotiua suscipere. Quae cum amicitiae deferantur, pertinet ad caritatis confessionem ut deberi sibi haec animus sumentis agnoscat. Vale.

CXX.

[1] Ariminum saepe praeteriens magisterio tuo didici amicos honorare munusculis. Quare tuo institutus exemplo necessaria usui magis rependo quam defero. Quae nisi prompta dignatione susceperis, uidebere meam facilitatem de acceptis totiens notare muneribus. Vale.

CXXI.

[1] Promptum mihi atque decliue negotium credidisti, in quo nullum nisum tibi operae meae uendito. Quippe ubi primum spectabilem uirum Faustum tua epistula, meus sermo conuenit ut Epiro mancipium de <quo> ambigitis in examen accersat, nequaquam aduersatus est postulatis. Spero igitur accitu eius breui adfore hominem quem uestrum alteri disceptatio familiaris adiudicet. Sed de hoc satis uerborum est. Te oratum uolo ut nos subinde scriptorum honore locupletes et quod nunc causa cogente fecisti, id amicitia hortante non deseras. Vale.

CXXII.

[1] Praesumebam quidem iustitiam tuam fratris mei Magnilli sinceris actibus adfuturam, sed fide cognitionis audita quam bonis omnibus aduentantium sermo patefecit, admodum gratulatus sum quod illi aequum iudicem Fortuna praestitit. Ago igitur gratias pro amici [tui] securitate. Cuius innocentissimam uitam sententiae testimonio comprobasti et spero contemplatione tua breui ceteras infortunii eius reliquias submouendas. Itaque ut promptius partes ingenitae tibi aequitatis adripias, precator accedo, memor semper futurus beneficii tui, si eum quem constanter purgare dignatus es tandem securitas plena respexerit. Vale.

CXXIII.

[1] Plurimum uoluptatis ex litteris tuis ante capiebam. Nunc lacrimabili conquestione mentem legentis infuscas. Vbi illa prudentia quae te et naturae bono <et> ueterum lectione contra omnia Fortunae tela firmauit? Dignam uiro adsume patientiam et quae mutari nequeunt desiste lugere. Leuiora tibi cuncta post inprobum generum debent uideri. Cur autem torpori atque otio uaces et patrimonii neglegens feriatum pascas dolorem? Curae sint tibi reliquiae rerum tuarum quas facinorosus inuasor exhaustas et laceras reliquit, ne in his reip. necessitatibus recuperata sustentare non possis, quae prius amissa contempseras. Vale.

CXXIV.

[1] Coactum te licet fatearis ut scriberes, ego tamen non minus acceptum tibi refero quod me stili honore dignatus es, quam si hoc sponte fecisses. Sed uideris qui fuerit auctor muneris tanti: mihi ex illis litteris non honos tantum sed gaudii fructus euenit. Didici enim commeatu annonario conualescere Vrbis securitatem simulque res tuas in tranquillum redire. Quae bona, etsi honoris tui necessitas iungit, meum tamen animum tamquam duplicata iuuerunt. Sed ulteriora metuentes nondum explet hic nuntius, quamdiu in alteram messem procedat ratio conditorum. Facito igitur sciam quid inuehant horreis dies singuli, ut uoluptas otii mei cum patriae copiis augeatur. Vale.

CXXV.

[1] A. d. sextum kal. Nouembr. quaestoriae editionis exordiis interesse me praecipis. Huius euocationis litteras ante biduum temporis praestituti circa Neapolim sumpsi. Purgat, ut uides, absentiam meam longus itineris tractus et functionis dies proximus. Sed diis iuuantibus multis spectaculis uestris compensabo obsequii mei debitum. Nunc ueniae dandae facilem quaeso te praebeas; neque enim fas est ut tanto dispendio meo etiam culpa iungatur. Vale.

CXXVI.

[1] Propositi atque ingenii mei est eorum famam curare quos diligo. Tibi autem plus me fauoris inpendere hortatur adfinitas. Quocirca inpatienter fero apparitorum notoriis senatui nuntiari quod Romani populi magistratus abesse patiaris et in tuam referri inuidiam quod patriae functiones ab obnoxiis deseruntur. Id etsi falso in aures publicas praesumo perlatum, fungor tamen in admonendo parentis officio et deprecor ut ceteris administrationis tuae laudibus hunc quoque titulum de quo laboramus adicias. [2] Graue quippe est ut generosae familiae uiro summis per Africam tribunalibus praeside collegarum nonnulli munia Romana detrectent et annus paene editionibus uacuus proconsulari fastigio gignat inuidiam. Audiant certe qui deserunt functiones quanta inpendii mediocritate anni superioris praetor Aedesius urbanos fecerit ludos et de exemplo colligant quid praesentibus magistratibus honoris et leuaminis deferatur. Vale.

CXXVII.

[1] Interesse uotis tuis animus adfectat, sed ualetudo corporis longum recusat excursum. Nam ut est morborum ferax otium, denuo me pedum uinxit dolor, dum quieti ruris indulgeo. Da igitur, quaeso te, officio meo iustam remissionem et interim sine nuptialibus me domus uestrae abesse pignoribus, ut paulo post foederibus sanatus admiscear. Vale.

CXXVIII.

[1] Non solet ab amicis anxie uenia postulari. Quapropter <in> pauca cogo sermonem. Otianti mihi in agro solitus unius pedis morbus obrepsit. Itaque obeundis officiis <inpar> uacationem desiderati muneris peto. Dabunt dii auspices facultatem ut nuptialibus familiae uestrae uotis compos sanitatis intersim. Vale.

CXXIX.

[1] Frater meus Rabilianus genere et honore conspicuus iniuriae suae acerbitatem priuata apud me conquestione defleuit. Adserit enim procuratorem suum sine cuiusquam denominatione correptum et, cum uindictam de te inpetrare debuerit, quam, cum Romae degeres, postulauit, auctam domus suae cognouit iniuriam. Id ego obliuione arbitror accidisse; quomodo enim praeciperes quod incoram positus inprobasti? Quare ut parens moneo ne augere quae doluit genus putes esse constantiae. Certe si adest aequitas iudicatis, familiariter mihi ede rationem, ita ut noueris pro absentibus dominis rectorem suscipere debere partes defensionis. Vale.

CXXX.

[1] Iucunda mihi fuit perceptio scriptorum tuorum; amicitia enim mutuis gaudet officiis. Sed utinam hominum meorum diligentia fidem tuae pollicitationis inplesset! Nam cum scripseris eos ad soluendam pensionem profectos, exiguam partem redituum pertulerunt nec illis pudori fuit cumulum debitorum sub tanta anni fecunditate contrahere. Dignare igitur curam nostrae utilitatis adripere et ad solutionem cogere debitores. Quid enim iuuat quod studio tuo et beneficiis adiuuantur, cum hoc commoditas nostra non sentiat! Vale.

CXXXI.

[1] Salute praefata quam litteris anteferre sollemne est, ut seriem familiarium scriptorum uota praeueniant, silere apud te nequeo Caietanae formae temptamenta frigere et, nisi praesentia tua coeptis calcar admouerit, uereor ne operi moliendo aestiua oportunitas subtrahatur. Quid igitur super hoc agendum sit in tuo iure constituo. Mihi satis est in his quae ad laudem tuam pertinent partes amici monitoris inplesse. Vale.

CXXXII.

[1] Abundantissime gaudeo tibi esse curae ut filii mei editio ursis pluribus instruatur statimque pretia adnumeranda misissem, nisi hiemalis asperitas inpediret inuectionem. Sed paulo post, ubi oportunitas ueris molliuerit itinerum difficultatem, curabitur ferarum emptio cui definitionis iustitiam spopondisti. Interea tibi ago atque habeo gratias et prouocatum me <ad> amicitiae incrementa protestor, licet sponte digneris aduertere honesta beneficia apud memores non perire. Vale.

CXXXIII.

[1] Per amicum communem Gaudentium propinqui mei Valentini preciculas misi sane ad fidem meam et conscientiam pertinentes. Nam frater eius Proserius, cum premeretur extremis, et praesentem me et per epistulam summis precibus obsecrauit ut inpetrata sacri auctoritate rescripti filia eius fratris sui filio copuletur. Quod multis esse concessum manifesta testantur exempla. [2] Quare piae supplicationi adiumentum meum negare non possum, quoniam fidem meam super his nuptiis uoluntas propinqui morientis adstrinxit, ut epistula precibus conexa declarat. Dignare igitur iuuare effectum pii desiderii eatenus ut, si quis conturbare temptauerit mandatum paternum, comminatione infamiae terreatur. Rescripti autem beneficium cum fuerit inpetratum, spectatae fidei perlator adportet. Vale.

CXXXIV.

[1] Meretur auxilium tuum causa communis; nam quidquid ad senatorias pertinet functiones, participata ope et coniuncta animositate peragendum est. Iuua igitur auctoritate qua dignum est partes atque rationes ad amplissimam curiam pertinentes, multum ex hoc negotio laudis habiturus, si munia ordinis nostri quae iamdudum fluctuare manifestum est solutio ab obnoxiis efflagitata reparauerit. Vale.

CXXXV.

[1] Editioni nostrae Fortuna consuluit, quae te regendae Apuliae uoluit admouere. Vtere igitur occasione praestandi et ad praeturam domus nostrae, ad quam feliciter de transmarinis locis ursi proxime perferentur, conuenientia decerne praesidia, ut prioribus officiis tuis huius quoque cumulus adplicetur. Vale.

CXXXVI.

[1] Diligentia tua et iudiciali uigore delector, sed inopia uel potius egestas ordinis Formiani etiam curationis inpatiens est. Nam sicut adfecta diuturno morbo corpora saeuiorem medicinam ferre non possunt, ita curia numero et paupertate tenuata duritia inmodicae emendationis extinguitur. [2] Libens igitur parentis sume consilium, qui non defendit ordinis culpam sed correctionis modum postulat. Habenda est ratio uectigalium publicorum et lauacri aestiui instauratio cum reip. uiribus conferenda, ut, si quid redundat expensis ceteris, in sumptum operis conferatur. Dandum quoque est instaurationi largius tempus, ne quid deroget firmitati praecipitata reparatio. [3] Nihil ex hac mora tuae gloriae detrahetur; ad praesentem enim iudicem ueteris curiae culpa non peruenit. Possem plura conectere, sed cum rerum omnium consideratio apud sapientiam tuam uigeat, parco esse prolixior una admonitione contentus magnopere bonis esse curandum, ut leuamen potius ordinibus aliquot exhaustis tuus aduentus adportet. Vale.

CXXXVII.

[1] Si nouum beneficium de ursorum comparatione peteremus, longior ambitus esset adhibendus, sed cum promissa repetantur, admoneri potius quam rogari te conuenit. Haec igitur epistulae meae summa est ut homines meos quibus ferarum iam mandauimus emptionem iuuare adminiculo non graueris, ut editio nostra quam deo auspice pro filio praeparabimus tuis auxiliis, meis sumptibus instruatur. Vale.

CXXXVIII.

[1] Suessa honestorum ciuium patria est, ita ut merito dixerim minimae quoque fortunae homines extra uitia plebeia esse censendos. Volo igitur credas nullum ex illa urbe ad fori strepitum processurum fuisse, nisi acerba coegisset inpressio. De qua meae litterae non loquentur; uehementius enim uox publica suffragabitur eorum dolori quam priuata potuisset. Audientiae tantum per me optant facilitatem mereri: quidquid autem spoliatis atque uexatis properandum est fauor tuus et legum norma praestabit. Vale.

CXXXIX.

[1] Suessanorum adlegationes commendat tibi publicus magistratus, mihi priuata miseratio. Atque ideo a te iudiciarii uigoris auxilia, a me uerba poscuntur. Fungor igitur partibus meis et familiariter te rogo ut auditis infelicium deplorationibus in eam partem quae est iuri et miserationi amica mouearis. Vale.

CXL.

[1] Prima mihi scribendi causa est ut tibi honorificentiam salutationis exhibeam, secunda ut probatam mihi modestiam tuam iusta petitione conueniam. Plurimi enim de familia domus meae per fugam elapsi in his locis quae tibi commissa sunt delitescunt. Hos auditis adlegationibus procuratoris mei quaeso restituas. Conuenit enim tuis moribus et amicitiae nostrae contemplationem gerere et seruili nequitiae negare perfugium. Vale.

CXLI.

[1] Postquam de freto Siculo litteras tuas sumpsi, ad curam uicissitudinis incitatus salutem mihi nuntio secundare, tibi opto subpetere. Dehinc de apparatu nostrae editionis admoneo, quamuis religiosus animus monitorem alium non requirat. Prae ceteris autem quae Romana spectacula desiderant crocodillos functio theatralis efflagitat. De quibus fidam tuam teneo sponsionem cui facilis succedet effectus, si peculiariter in rem missos suffragii tui nisus adiuuerit. Vale.

CXLII.

[1] Plures de Dalmatia ursos in apparatum domus nostrae proxime esse uenturos fides adserit nuntiorum, quorum subuectionem dispositis uehiculis etiam priuatim debemus instruere. Huius mihi curae absolutionem diligentia tua usu explorata promittit. Quaeso igitur ut hanc prouinciam confestim <...>

CXLIII.

[1] <...> codicem constitisse rationum. Nam cetera quae post secuta significas ipso inuito opinor exorta et sperare debemus talem fore in reliquis disceptatorem, qualem tibi ostendit prima cognitio. Ego tamen ad incitamentum iustitiae quam meritis tuis arbitror deferendam familiares litteras misi, quas si ratio poposcerit, in manus eius facies peruenire: aliud enim salubritatis genus condicio temporum non permittit adhiberi. Volo autem scias — et sponte pro amicitia nostra debes aduertere — curam pro te meam non desiderare monitorem, sed non posse amplius fieri quam ut tibi animum disceptatoris petitio nostra conciliet. Vale.

CXLIV.

[1] Ludos praetorios praeparamus, quorum ornatus peregrina animalia desiderat, ut nouo cultu Romana splendescat editio. Addaces igitur et pygargos <tuo> studio mihi opto praestari, quorum copiam limes uobis finitimus subministrat. Dignare igitur amicitiam nostram uotiuo pignore foederare. Non ero inpar ad uicissitudinem rependendam, si quid etiam tuus usus exegerit. Vale.

CXLV.

[1] Spem mihi aduentus tui de longo tempore pollicebar. Tu etiam nunc de me scriptorum uices postulas et diuturnam quodammodo minaris absentiam. Nam quid sibi uult mutui solacii postulatio, si reditus iam paratur? Si quid igitur apud te consiliis meis loci est, suadeo Vrbem reuisas, ad quam te et amor ciuicus uocat et cura quaestoria cuius apparatus, etiamsi copias diuitis habet, requirit tamen diligentiam candidati. Vale.

CXLVI.

[1] Animum quem nobis rependis agnouimus recentium serie litterarum, sed moleste ferimus huius muneris raritatem et ideo adhortamur ut frequenter adripias indicium familiaris officii. Petitio tua super hereditate c. m. u. Aërii neque mihi neque aliis qui tui curam gerunt probabilis uisa est. Nam quae iure ac legibus sunt relicta alienari inpetratione non possunt. [2] Quod ita esse Valentinianus communis amicus expertus est, qui magnopere laborauit, ut aliquid, si fieri posset, excuderet. Sed eum refragante iustitia deseruit laboris effectus. Proinde si quid mihi credis, remoue a te huius petitionis inuidiam, quod etiam consorti petitionis tuae opto suaderi. Malo enim uobis integram esse famam quam inputari huiusmodi petitionem. Haec me amice et benigna circa te uoluntate suadere pro mutua in nos diligentia recognosces: intellegis enim nihil me magis quam existimationem familiarium nostrorum debere curare. Vale.

CXLVII.

[1] More institutoque maiorum incestum Primigeniae dudum apud Albam Vestalis antistitis collegii nostri disquisitio deprehendit. Quod et ipsius quae contaminauit pudicitiam sacram et Maximi cum quo nefandum facinus admisit confessionibus claruisse gesta testantur. Restat ut in eos qui caerimonias publicas abominando scelere polluerunt legum seueritas exeratur. Quae tibi actio de proximi temporis exemplo seruata est. Et ideo dignaberis reip. utilitatem legesque considerans facinus cunctis usque ad hunc diem saeculis seuerissime uindicatum competenter ulcisci. Vale.

CXLVIII.

[1] Secundum proximae aetatis exempla clarissimo et excellentissimo uiro fratri nostro praefecto Vrbi Primigeniae uirginis quae sacra Albana curabat a collegio nostro uindicta delata est. Sed quia litteris eius causae probabiles adseruntur — quod neque muros Vrbis aeternae tanti criminis ream fas sit intrare neque ipse ad longinqua possit occurrere, cum facinus ubi admissum est debeat expiari — necesse esse perspeximus potestatem finitimam conuenire et cui prouinciarum iura mandata sunt, ut in Primigeniam quae pudici numinis maculauit arcana corruptoremque eius Maximum qui quidem flagitium non negauit seueritas semper his adhibita criminibus exeratur. Dignaberis igitur consideratis confessionibus quae nefandi criminis tragoediam prodiderunt iniuriam castissimi saeculi reorum suppliciis uindicare. Vale.

CXLIX.

[1] Idoneum tempus est, quo probemus quid amicitiae nostrae religionis exhibeas. Delatus est enim a clementissimis principibus ordinarius consulatus et ideo curam tuam efflagito in prouidendis omnibus quae poscit editio. Homines mei specierum pretia ministrabunt; in hoc tantum studium tuum curamque desidero ut quamprimum peruehi iustis pretiis comparata praecipias. Vale.

CL.

[1] Apud eos quibus curae debet esse fama temporum ea quae sunt iusta non sileo certus atque securus nullius studium legibus obfuturum. Ob reliqua arcae uinariae quae multis praefectis superiores principes exigenda mandarunt et quae magna ex parte conlata imperiali constat aerario soceri mei Orfiti olim praefecti et ante annos quindecim sine ulla tituli huius conuentione demortui pulsatur hereditas obtentu epistulae qua diuus Constantius id quod operibus publicis constabat inpensum integrari per eum statuit minatus ipsi atque officio, ut fieri adsolet, sub condicione dispendium, si exactioni cura competens defuisset. [2] Sed neque ipse mandatum sibi munus omisit et frequentes principes quae praefectura susciperet ad posteriores iudices transtulerunt. Hoc inclytus Valentinianus omni aetate memorabilis princeps et diuus Gratianus sacris litteris censuere, a quorum definitione non decet deuiari. Dehinc cum etiam crimina morte soleant terminari, in hac tantum causa contra optimos principis mores ad posteros inopinata damna tenduntur et tamquam integrum designatur quod partim solutum est, partim a rectoribus prouinciarum constitit eruendum. [3] Super hoc cum diuina iussa sumpsissem, fidem ueri occultare non debui, cum leges audientiam tribuerent his qui neque in cognitione constiterant neque sumpserant relationis exemplum. Accedebat etiam causa robustior, quod materfamilias mea dudum emancipata bonorum possessionem patre mortuo non poposcit atque ideo rescripto se adseruit non teneri. Misi igitur sub relatione monumenta gestorum sperans etiam tuae religionis auxilio nouum exemplum posse remoueri in ea praesertim causa quae nos iure non inplicat. [4] Teneantur potius ueri huius tituli debitores. Extat uetus professio Campaniae consularis; extant acta apud Etruscum confecta rectorem, quibus docetur exactio promissa reliquorum. Parcatur innoxiis, ne in omnes qui remp. curant inusitata forma procedat. Conuenit saeculo [tuo] ista iustitia cuius existimatio uestris consiliis debet ornari. Vale.

CLI. SYMMACHVS HONORIO

[1] Meretur de praeclaro animo tuo uotiua causa suffragium. Praetoria donum nouum deo iuuante expectat <functio> in qua me crocodillos et pleraque peregrina ciuibus exhibere et aliorum hortantur exempla et propria compellit animositas. Quare amicum meum Cyriacum benigne in curam tuam dignare suscipere, ut incepta promoueat. Habebis in posterum tantae gratiae non inmemorem debitorem. Vale.

CLII.

[1] Quod scribis uoluntariae benignitatis est, quod sero curarum. Nos autem religionem meritis tuis debitam et otium nostrum stili adsiduitate testamur. Euscium nostrum circumsessum domesticis negotiis deduci in obsequium tuum praecipe et quae in meam notitiam pertulisti de instruenda editione ludorum ipsi familiariter curanda committe. Vale.

CLIII.

[1] Sportulam consulatus mei et amicitiae nostrae et honori tuo debeo. Hanc in solido uno ad te misi orans ut benigno animo sollemnia officii mei libamenta suscipias. Vale.

LIBER DECIMVS

I. SYMMACHVS THEODOSIO SENIORI

[1] Etsi scio esse uirtuti cognatum pudorem, desideraui tamen in litteris celsitudinis tuae copiam maximarum rerum gloriae congruentem. Primo quod amicitia postulabat ut apud amantem tui naeuum iactantiae non timeres, dehinc quod aeque manu et ore promptus fidem gestorum tuorum debueras linguae honore dotare. Nunc me ad famas reicis et sinis aurem de te praebere rumoribus, cum tanti negotii dignitas parem testem requirat. Sed qui animi mei securus es meritum tuum uoci publicae credidisti contentus ueritate pro laude. [2] Ergo Africa reualuit ex morbo sane inuictorum principum medente consilio, quorum remedium tu fuisti. Solent enim qui medecinam callent, cum iam forti usu in magisterium prouehuntur ac fiunt artis emeriti, proximis imperare et feriata manu curationem iuuare praeceptis. Tua igitur palma laus temporum est: de qua ego piene et indulgentius loquerer, nisi obsequerer singulari uerecundiae tuae et mihi oppido praecauerem ne laudatus proxime ab excellentia tua feneratam gratiam uiderer retulisse. [3] Hoc est quod aiunt: «Mutuum scabere mulos». Cui prouerbio ne uidear esse confinis, praeconia uirtutum tuarum presso dente restringo praeclarae conscientiae tuae pendendum relinquens quid uel ipse merearis cuius ductu prouincia mihi amica respirat, uel quid ego tibi debeam cuius fama sub tali teste numquam succumbet inuidiae. Vale.

II. GRATIANO AVGVSTO

[1] Scio amore factum quo summates uiros plerumque dignamini ut sacrae orationi uestrae lector adhiberer. Sed cum intellego sermonem illum praenitere omnimodo rescriptis aliis quaecunque ad hoc locorum senatus audiuit, me quoque arbitror pluris habitum esse quam ceteros. Magnis enim negotiis itidem ut magnis comoediis edecumati adponuntur actores. Non idem honor in pronuntiandis fabulis Publilio Pellioni qui Ambiuio fuit neque par Aesopo et Roscio fama processit. [2] Quare, optimi principes, quae in me bene consultatis ut diuinitus oblata complector. Laus tua, domine Gratiane, officium est meum, quoniam ita animatus es ut, cum reip. medicinam facis, operam meae uocis accersas: tu nobis publicas turbas in tranquillum redegisti. Minimum restitit quin omnes occumberemus, tantum flagitii dissignauerant qui amplissimas potestates malis artibus possidebant. [3] Ferox ille Maximinus ob res secundas, incubator iudiciorum, difficilis decidendis simultatibus, promptus ineundis, capitali exitio cunctorum lacrimas expiauit. Nunc interlucet hoc homini: senatus ius antiquum obtinet, uiuere libet, natum esse non paenitet et ad salutem spectant omnia; nulli a paupertate discrimen est; resp. se in uetustatem recepit et de crepero in placidum mutauere animi, postquam uos ad uirtutem uerba fecistis. [4] Pari uigilia prospectum uidemus ut res annonaria satietati urbanae liberalius ingeratur, flandae monetae nequitiam decoquat larga purgatio, nullo iam prouincialis auri incremento trutinam spectator inclinet, mille alia quae, si persequi uelim, uestrae gloriae memor, meae infantiae inmemor deprehendar. Nam nemo prudens humanis uerbis corrupit oracula. [5] Igitur diuina mens tua, iuuenis Auguste, Romani nominis decus, uehatur curru eloquii sui. Nos in agendis gratiis humile reptamus socco magis idonei quam cothurno, postquam facundia res esse coepit imperii: nam, quod sciam, Musis in palatio loca lautia tu dedisti. Quae res prospere uortat uobis uestraeque pietati, quia fastus et otium fortunae grandioris uitia nihil memoramini. Mihi satis salutis est, cum ualetis. Felicitas uoto publico exorata praestabit ut clementiae uestrae, quanta est reddendi uoluptas, tanta suppetat copia negotiis promouendis. Vale.


no previous next