no previous next

Seruius

Commentarius in Vergilii Aeneidos libros

digilibLT 2014
Informazioni editoriali

<COMMENTARIORVM SERVII G. IN AENEIDOS VERGILII LIBROS LIBER PRIMVS>

In exponendis auctoribus haec consideranda sunt: poetae vita, titulus operis, qualitas carminis, scribentis intentio, numerus librorum, ordo, explanatio. Vergilii haec vita est. Patre Vergilio matre Magia fuit, civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae. Diversis in locis operam litteris dedit; nam et Cremonae et Mediolani et Neapoli studuit. Adeo autem verecundissimus fuit ut ex moribus cognomen acceperit; nam dictus est Parthenias. Omni vita probatus uno tantum morbo laborabat; nam inpatiens libidinis fuit. Primum ab illo hoc distichon factum est in Ballistam latronem

«Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus;
nocte die tutum carpe, viator, iter».

Scripsit etiam septem sive octo libros hos: Cirin Aetnam Culicem Priapeia Catalepton Epigrammata Copam Diras. Postea ortis bellis civilibus inter Antonium et Augustum, Augustus victor Cremonensium agros, quia pro Antonio senserant, dedit militibus suis. Qui cum non sufficerent, his addidit agros Mantuanos, sublatos non propter civium culpam, sed propter vicinitatem Cremonensium; unde ipse in Bucolicis «Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae». Amissis ergo agris Romam venit et usus patrocinio Pollionis et Maecenatis solus agrum quem amiserat meruit. Tunc ei proposuit Pollio ut carmen bucolicum scriberet, quod eum constat triennio scripsisse et emendasse. Item proposuit Maecenas Georgica, quae scripsit emendavitque septem annis. Postea ab Augusto Aeneidem propositam scripsit annis undecim, sed nec emendavit nec edidit; unde eam moriens praecepit incendi. Augustus vero, ne tantum opus periret, Tuccam et Varium hac lege iussit emendare, ut superflua demerent, nihil adderent tamen; unde et semiplenos eius invenimus versiculos, ut «hic cursus fuit», et aliquos detractos, ut in principio - nam ab armis non coepit, sed sic

«Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
et egressus silvis vicina coegi
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano».

Et in secundo hos versus constat esse detractos:

«aut ignibus aegra dedere.
Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae
servantem et tacitam secreta in sede latentem
Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem
erranti passimque oculos per cuncta ferenti.
Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros
et Danaum poenas et deserti coniugis iras
praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,
abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
Exarsere ignes animo; subit ira cadentem
ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.
‘Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas
aspiciet, partoque ibit regina triumpho,
coniugiumque domumque patres natosque videbit,
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
Occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?
Dardanium totiens sudarit sanguine litus?
Non ita. Namque etsi nullum memorabile nomen
feminea in poena est habet haec victoria laudem,
extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis
laudabor poenas, animumque explesse iuvabit
ultrici flamma et cineres satiasse meorum’.
Talia iactabam et furiata mente ferebar,
cum mihi se non ante oculos».

Titulus est Aeneis, derivativum nomen ab Aenea, ut a Theseo Theseis. Sic Iuvenalis «vexatus totiens rauci Theseide Codri». Qualitas carminis patet; nam est metrum heroicum et actus mixtus, ubi et poeta loquitur et alios inducit loquentes. Est autem heroicum quod constat ex divinis humanisque personis, continens vera cum fictis; nam Aeneam ad Italiam venisse manifestum est, Venerem vero locutam cum Iove missumve Mercurium constat esse compositum. Est autem stilus grandiloquus, qui constat alto sermone magnisque sententiis. Scimus enim tria esse genera dicendi: humile, medium, grandiloquum. Intentio Vergilii haec est: Homerum imitari et Augustum laudare a parentibus; namque est filius Atiae, quae nata est de Iulia, sorore Caesaris, Iulius autem Caesar ab Iulo Aeneae originem ducit, ut confirmat ipse Vergilius «a magno demissum nomen Iulo». De numero librorum nulla hic quaestio est, licet in aliis inveniatur auctoribus; nam Plautum alii dicunt scripsisse fabulas XXI, alii XL, alii C. Ordo quoque manifestus est, licet quidam superflue dicant secundum primum esse, tertium secundum, et primum tertium, ideo quia primo Ilium concidit, post erravit Aeneas, inde ad Didonis regna pervenit, nescientes hanc esse artem poeticam, ut a mediis incipientes per narrationem prima reddamus et non numquam futura praeoccupemus, ut per vaticinationem, quod etiam Horatius sic praecepit in Arte Poetica «ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, pleraque differat et praesens in tempus omittat». Vnde constat perite fecisse Vergilium. Sola superest explanatio, quae in sequenti expositione probabitur. Haec quantum ad Aeneidem pertinet dixisse sufficiat, nam Bucolicorum et Georgicorum alia ratio est, licet eadem sit observatio. Sciendum praeterea est quod, sicut nunc dicturi thema proponimus, ita veteres incipiebant carmen a titulo carminis sui, ut puta «arma virumque cano», Lucanus «Bella per Emathios», Statius «Fraternas acies alternaque regna profanis».

1

ARMA multi varie disserunt cur ab armis Vergilius coeperit; omnes tamen in hanc sententiam assentire manifestum est, cum eum constet aliunde sumpsisse principium, sicut in praemissa eiusdem vita monstratum est. Qua causa et illi ab eo primi positi quattuor versus detracti sunt scilicet ut causa operis obtineret principium. Per ‘arma’ autem ‘bellum’ significat, et est tropus metonymia. Nam arma quibus in bello utimur pro ‘bello’ posuit, sicut toga qua in pace utimur pro ‘pace’ ponitur, ut Cicero «cedant arma togae», id est ‘bellum paci’. ‘Arma virumque’ figura usitata est, ut non eo ordine respondeamus quo proposuimus; nam prius de erroribus Aeneae dicit, post de bello. Hac autem figura etiam in prosa utimur; sic Cicero in Verrinis «nam sine ullo sumptu nostro coriis, tunicis frumentoque suppeditato maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit». VIRVM quem non dicit, sed circumstantiis ostendit Aenean. CANO polysemus sermo est. Tria enim significat: aliquando ‘laudo’, ut «regemque canebant»; aliquando ‘divino’, ut «ipsa canas oro»; aliquando ‘canto’, ut hoc loco. Nam proprie ‘canto’ significat, quia cantanda sunt carmina. TROIAE Troia regio est Asiae, Ilium civitas Troiae; plerumque tamen usurpant poetae et pro civitate vel regionem vel provinciam ponunt, ut Iuvenalis «et flammis Asiam ferroque cadentem». QVI PRIMVS quaerunt multi cur Aeneam primum ad Italiam venisse dixerit, cum paulo post dicat Antenorem ante adventum Aeneae fundasse civitatem. Constat quidem, sed habita temporum ratione perite Vergilius dixit. Namque illo tempore quo Aeneas ad Italiam venit finis erat Italiae usque ad Rubiconem fluvium; cuius rei meminit Lucanus «et Gallica certus limes ab Ausoniis disterminat arva colonis». Vnde apparet Antenorem non ad Italiam venisse, sed ad Galliam Cisalpinam, in qua Venetia est. Postea vero promotis usque ad Alpes Italiae finibus novitas creavit errorem. Plerique tamen quaestionem hanc volunt ex sequentibus solvi, ut videatur ob hoc addidisse Vergilius ‘ad Lavina litora’, ne significaret Antenorem. Melior tamen est superior expositio.

2

ITALIAM ars quidem hoc exigit, ut nominibus provinciarum praepositiones addamus, civitatum numquam. Tamen plerumque perverso ordine lectum est; nam ecce hoc loco detraxit provinciae praepositionem dicens ‘Italiam venit’ pro ‘ad Italiam venit’. Tullius in Verrinis «ea die Verres ad Messanam venit» pro ‘Messanam venit’. Sane sciendum est usurpari ab auctoribus, ut vel addant vel detrahant praepositiones; namque ait Vergilius «silvis te, Tyrrhene, feras» pro ‘in silvis’. Vt ergo illic detraxit loco praepositionem, sic hic provinciae; et est figura. Italia autem pars Europae est; Italus enim rex Siculorum profectus de Sicilia venit ad loca quae sunt iuxta Tiberim, et ex nomine suo appellavit Italiam. Ibi autem habitasse Siculos ubi est Laurolavinium manifestum est, sicut ipse alio loco dicit «Siculi veteresque Sicani» et «gentes venere Sicanae saepius». FATO PROFVGVS ‘fato’ ad utrumque pertinet, et quod fugit et quod ad Italiam venit. Et bene addidit ‘fato’, ne videatur aut causa criminis patriam deseruisse aut novi imperii cupiditate. ‘Profugus’ autem proprie dicitur qui procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus. Multi tamen ita definiunt, ut profugos eos dicant qui exclusi necessitate de suis sedibus adhuc vagantur, et simul atque invenerint sedes non dicantur profugi, sed exules. Sed utrumque falsum est; nam et ‘profugus’ lectus est qui iam sedes locavit, ut in Lucano «profugique a gente vetusta Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis», et ‘exul’ qui adhuc vagatur, ut in Sallustio «qui nullo certo exilio vagabantur»; adeo exilium est ipsa vagatio. LAVINAQVE VENIT LITORA haec civitas tria habuit nomina. Nam prius ‘Lavinum’ dicta est a Lavino, Latini fratre; postea ‘Laurentum’ a lauro inventa a Latino, dum adepto imperio post fratris mortem civitatem augeret; postea ‘Lavinium’ a Lavinia, uxore Aeneae. Ergo ‘Lavina’ legendum est, non ‘Lavinia’, quia post adventum Aeneae ‘Lavinium’ nomen accepit, et aut ‘Lavinum’ debuit dicere, sicut dixit, aut ‘Laurentum’. Quamvis quidam superfluo esse prolepsin velint.

3

LITORA Laurolavinium constat octo milibus a mari remotam. Nec nos debet fallere quia dixit ‘Lavina litora’. ‘Litus’ enim dicitur terra quoque mari vicina, sicut ipse Vergilius in quarto «cui litus arandum», cum per naturam litus arari non possit. Ergo scire debemus, litus posse et terram dici. MVLTVM ILLE ‘multille’ conlisio est. Et ‘ille’ hoc loco abundat. Est enim interposita particula propter metri necessitatem, ut stet versus; nam si detrahas ‘ille’, stat sensus, ‘qui primus’ enim ad omnia possumus trahere. Sic alio loco «nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra». Est autem archaismos. ET TERRIS IACTATVS ET ALTO fatigatus est enim apud Thraciam monstro illo, quod e tumulo Polydori sanguis emanavit, apud Cretam pestilentia, apud Strophadas insulas Harpyiis, tempestate vero et in primo et in tertio. Iactamur autem in mari fluctibus, fatigamur in terris. Et bene duorum elementorum mala uno sermone complexus est. ‘Et Alto’ modo ‘mari’. ‘Altum’ tamen sciendum est quod et superiorem et inferiorem altitudinem significat; namque mensurae nomen est altitudo.

4

VI SVPERVM violentia deorum secundum Homerum, qui dicit a Iunone rogatos esse deos in odium Troianorum; quod et Vergilius tetigit dicens «vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti, dique deaeque omnes». Latenter autem defendit hac ratione Troianos, quod non suo merito eos insequebantur numina, sed Iunonis inpulsu. SAEVAE cum a iuvando dicta sit Iuno, quaerunt multi cur eam dixerit ‘saevam’, et putant temporale esse epitheton, quasi saeva circa Troianos, nescientes quod ‘saevam’ dicebant veteres magnam, ut Ennius «induta fuit saeva stola». Item Vergilius, cum ubique pium inducat Aeneam, ait «maternis saevus in armis Aeneas», id est ‘magnus’. MEMOREM IVNONIS OB IRAM constat multa in auctoribus inveniri per contrarium significantia: pro activis passiva, ut «pictis bellantur Amazones armis», pro passivis activa, ut «populatque ingentem farris acervum». Et haec varietas vel potius contrarietas invenitur etiam in aliis partibus orationis, ut sit adverbium pro adverbio, ut est «hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto» pro ‘huc’; et in participio, ut «et qua vectus Abas» pro ‘qua vehebatur’; et in nomine, ut ‘memorem Iunonis ob iram’ non ‘quae meminerat’, sed ‘quae in memoria erat’. De his autem haec tantum quae lecta sunt ponimus nec ad eorum exemplum alia formamus.

5

MVLTA QVOQVE ET BELLO PASSVS duas coniunctiones separatas naturaliter nemo coniungit, sed hoc plerumque a poetis causa metri fit. Ergo hic una vacat, sicut alio loco «dixitque et proelia voce diremit». ‘Bello passus’ contra Turnum. DVM CONDERET VRBEM tres hic sunt significationes: aut enim ‘Troiam’ dicit quam, ut primum in Italiam venit, fecit Aeneas, de qua ait «castrorum in morem pennis atque aggere cingit» et alio loco Mercurius «nec te Troia capit» – Troiam autem dici quam primum fecit Aeneas et Livius in primo et Cato in Originibus testantur – dum enim haec fieret, ab agrestibus ob vulneratum regium cervum mota sunt bella; aut ‘Laurolavinium’, et significat ‘dum’ ‘donec’ - tam diu enim dimicavit quam diu ad tempus faciendae civitatis veniret, id est donec Turnus occumberet; aut ‘Romam’, et est sensus ‘dum’ ‘dummodo’.

6

INFERRETQVE DEOS LATIO Latium duplex est, unum a Tiberi usque ad Fundos, aliud inde usque ad Vulturnum. Denique ipse dixit «veteresque Latini» ideo, quia scit esse etiam novos, id est a Fundis usque ad Vulturnum. Latium autem dictum est quod illic Saturnus latuerit. ‘Inferretque deos Latio’ hoc est ‘in Latium’, et est figura usitata apud Vergilium. Quod enim per accusativum cum praepositione dicimus ille per dativum ponit sine praepositione, sicut alibi «it clamor caelo» pro ‘in caelum’. GENVS VNDE LATINVM si iam fuerunt Latini et iam Latium dicebatur, contrarium est quod dicit ab Aenea Latinos originem ducere. Prima est iucunda absolutio, ut ‘unde’ non referas ad personam, sed ad locum; namque ‘unde’ adverbium est de loco, non deductio a persona. Tamen Cato in Originibus hoc dicit, cuius auctoritatem Sallustius sequitur in bello Catilinae, «primo Italiam tenuisse quosdam qui appellabantur Aborigines. Hos postea adventu Aeneae Phrygibus iunctos Latinos uno nomine nuncupatos». Ergo descendunt Latini non tantum a Troianis sed etiam ab Aboriginibus. Est autem vera expositio haec. Novimus quod victi victorum nomen accipiunt; potuit ergo victore Aenea perire nomen ‘Latinum’. Sed volens sibi favorem Latii conciliare nomen ‘Latinum’ non solum illis non sustulit, sed etiam Troianis inposuit. Merito ergo illi tribuit quod in ipso fuerat ut posset perire. Vnde et ipse inducit in duodecimo libro rogantem Iunonem ne pereat nomen Latinum; item in execratione Didonis legimus «nec cum se sub leges pacis iniquae»; iniqua enim pax est in qua nomen amittit ille qui vicit.

7

ALBANIQVE PATRES Albam ab Ascanio conditam constat, sed a quo incertum est, utrum a Creusae an a Laviniae filio; de qua re etiam Livius dubitat. Hanc autem cum evertisset Tullus Hostilius, omnes nobiles familias Romam transtulit. Et sciendum bene hunc ordinem semper servare Vergilium, ut ante dicat Latium, inde Albam, post Romam. Quod et hoc loco fecit et in quinto libro «priscos docuit celebrare Latinos» et deinde «Albani docuere suos, nunc maxima porro accepit Roma et patrium servavit honorem»; item in septimo libro «mos erat Hesperio in Latio quem protinus urbes Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit». ATQVE ALTAE MOENIA ROMAE aut propter gloriam, aut propter aedificia ingentia aut quia in montibus conlocata est.

8

MVSA MIHI CAVSAS MEMORA in tres partes dividunt poetae carmen suum: proponunt, invocant, narrant. Plerumque tamen duas res faciunt et ipsam propositionem miscent invocationi, quod in utroque opere Homerus fecit; namque hoc melius est. Lucanus tamen ipsum ordinem vertit; primo enim proposuit, inde narravit, postea invocavit, ut est «nec si te pectore vates accipio». Sane observandum est ut non in omnibus carminibus numen aliquod invocetur nisi cum aliquid ultra humanam possibilitatem requirimus. Hinc in Arte Poetica Horatius «nec deus intersit nisi dignus vindice nodus inciderit». Bene ergo invocat Vergilius; non enim poterat per se iram numinis nosse. Item in nono libro nisi adderet «Iuno vires animumque ministrat», quis crederet Turnum evasisse de castris? QVO NVMINE LAESO ‘quo’ ‘in quo’, ‘in qua causa’, et est septimus casus et communis elocutio; dicimus enim ‘quo te laesi’. Est et alia expositio. Namque Iuno multa habet numina: est Curitis quae utitur curru et hasta, ut est «hic illius arma, hic currus fuit»; est Lucina quae partibus praeest, ut «Iuno Lucina fer opem»; est regina, ut «quae divum incedo regina»; sunt et alia eius numina. Merito ergo dubitat quod eius laeserit numen Aeneas. Alii tamen dicunt separandum esse, ut de odio Iunonis non dubitet, quaerat autem quod aliud numen est laesum. ‘Quo numine laeso’ ideo trahitur in ambiguitatem et requirit in quo Iunonis numen laesit Aeneas, quia in ipsum certa non erant odia, sed in gentem propter causas paulo post dicendas.

9

VOLVERE CASVS id est casibus volvi. Et est figura hypallage, quae fit quotienscumque per contrarium verba intelleguntur. Sic alibi «dare classibus austros», cum ventis naves demus, non navibus ventos; item «animumque labantem inpulit», hoc est impellendo fecit labantem.

10

INSIGNEM PIETATE VIRVM quia patrem et deos penates de Troia sustulit. Et hic ostendit merito se invocasse musam. Nam si iustus est Aeneas, cur odio deorum laborat?

11

TANTAENE ANIMIS CAELESTIBVS IRAE hic iam non de qualitate iracundiae sed de quantitate quaerit; nimia etenim ira est quae pietatis non habet considerationem. Et hoc quidem secundum Stoicos dicit. Sed miratur cur tantam. Nam Epicurei dicunt deos humana penitus non curare. ‘Tantaene’ quasi exclamatio est mirantis. ‘Animis caelestibus’ dis superis; nam apud inferos constat esse iracundiam, ubi sunt Furiae.

12

VRBS ANTIQVA FVIT ‘urbs’ dicta ab orbe, quod antiquae civitates in orbem fiebant, vel a buri parte aratri, quo muri designabantur. Et ‘antiqua’ autem et ‘fuit’ bene dixit; namque et ante septuaginta annos urbis Romae condita erat, et eam deleverat Scipio Aemilianus. Quae autem nunc est postea a Romanis est condita; unde ‘antiquam’ accipe et ad conparationem istius quae nunc est, et Roma antiquiorem. TYRII TENVERE COLONI deest ‘quam’. Amant namque antiqui per epexegesin dicere quod nos interposito pronomine exprimimus. Item «est locus Hesperiam Grai cognomine dicunt» deest ‘quem’. ‘Coloni’ autem dicuntur cultores advenae, et hos de Tyro constat venisse qui Carthaginem condiderunt.

13

ITALIAM CONTRA constat tria latera habere Italiam, superi maris, inferi, Alpium; unde tollendi erroris causa adiecit ‘contra Tiberina ostia’, quae in infero mari sunt. LONGE valde. Sallustius «longe alia mihi mens est patres conscripti».

14

DIVES OPVM modo tantum ‘dives’ dicimus, antiqui adiungebant cuius rei, ut «dives equum, dives pictai vestis et auri», iungentes tantum genetivo casui. STVDIISQVE ASPERRIMA BELLI causam ostendit mirabilem, dicens hos esse et bellicosos et divites, cum otiosa semper sit opulentia. Iure ergo hanc diligit Iuno et vult orbis regna sortiri. ‘Studiis’, non ‘studio’, quia ter rebellavit contra populum Romanum.

15

FERTVR dicitur. Et ingenti arte Vergilius, ne in rebus fabulosis aperte utatur poetarum licentia, quasi opinionem sequitur et per transitum poetico utitur more.

16

POSTHABITA non ‘contempta’, sed ‘in secundis habita’; namque in superiore versu dixit ‘magis’, ut etiam originali loco servetur adfectio. SAMO Sic Iuvenalis «et Samia genetrix quae delectatur harena». HIC ILLIVS ARMA figura creberrima adverbium pro adverbio posuit, praesentis loci pro absentis; debuit enim dicere ‘illic’. ‘Arma’ instructam armis Iunonem in alio loco ipse testatur, ut «ferro accincta vocat».

17

CVRRVS aut vere currum quo secundum Homerum in bello utitur, aut thensam significat, qua deorum simulacra portantur. ‘Thensa’ autem cum aspiratione dicitur ἀπὸ τοῦ θείου, id est a re divina. HIC ILLIVS ARMA, HIC CVRRVS FVIT quotienscumque nomina pluralis et singularis numeri conectuntur, respondemus viciniori, ut ecce hoc loco ‘currui’, non ‘armis’ respondit. Eadem et in diversis generibus est observatio, ut magis vicino, sive masculinum sit sive femininum respondeamus, ut puta ‘vir et mulier magna ad me venit’. Si autem plurali numero velimus uti, ad masculinum transeamus necesse est, ut ‘viri et mulieres magni ad me venerunt’.

18

SIQVA ‘qua’ vacat et est ornatus causa positum, ut ‘que’ ‘tandem’ ‘gentium’ ‘locorum’ et reliqua, ut «dixitque et proelia voce diremit». IAM TVM ex quo constituta est a Tyriis colonis. TENDITQVE FOVETQVE figurate dixit. Non iam regnum fovet, sed tendit et fovet, ut regnum esse possit.

19

DVCI ductum iri. Infinitivi modi a passivo tempus praesens pro futuro posuit, verbum pro verbo, ut supra ostensum est.

20

AVDIERAT a Iove aut a Fatis. Non enim omnia numina habent divinandi facultatem. Denique ne ipse quidem Apollo sua sponte divinat, ut est «quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit». Et perite ‘audierat’; in Ennio enim inducitur «Iuppiter promittens Romanis excidium Carthaginis». TYRIAS ARCES Carthaginem dicit, quam Tyrii condiderunt. OLIM quandoque. Et tria tempora significat: praeteritum, ut «olim arbos, nunc artificis manus aere decoro inclusit patribusque dedit gestare Latinis»; praesens, ut «tunditur olim fluctibus»; futurum, ut «nunc olim quocumque dabunt se tempore vires».

21

HINC POPVLVM LATE REGEM a Romanis. Laudat autem eorum imperium dicendo ‘populum regem’. SVPERBVM nobilem, ut «ceciditque superbum Ilium».

22

VENTVRVM EXCIDIO ad excidium. Nota figura. LIBYAE Carthaginis, et provinciam pro civitate posuit. Dicta autem Libya vel quod inde Libs fiat, hoc est Africus; vel, ut Varro ait, quasi ΑΙΠΙΥΙΑ, id est egens pluviae. Sic Sallustius «caelo terraque penuria aquarum». VOLVERE PARCAS a filo traxit ‘volvere’; una enim loquitur, altera scribit, alia fila deducit. Et dictae sunt Parcae κατὰ ἀντίφρασιν, quod nulli parcant, sicut lucus a non lucendo, bellum a nulla re bella.

23

ID METVENS de futuro timor est, odium de praeteritis. Metuebat ergo Carthagini, odium autem habebat propter causas sequentes. Et est de utroque exemplum «conveniunt quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat». VETERIS BELLI quantum ad Vergilium pertinet, antiqui; si ad Iunonem referas, diu gesti. Tunc autem ad personam referendum est, cum ipsa loquitur; quod si nulla persona sit, ad poetam refertur. Nunc ergo ‘veteris’ ex persona poetae intellegendum. Sic ipse in alio loco «mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum flagrantisque dei vultus» partem ad se rettulit, partem ad Tyrios, qui deum esse nesciebant. SATVRNIA antonomasia est, non epitheton; quae fit quotiens pro proprio nomine ponitur quod potest esse cum proprio nomine et epitheton dici.

24

PRIMA atqui Hercules prior contra Troianos pugnavit; unde modo ‘prima’ ‘princeps’ accipienda est. Nam poeta plerumque significationem nominum dat participiis, vel contra, ut «volventibus annis»; significat enim ‘volubilibus’. Hac licentia et in hoc nomine usus est, ut ‘primam’ pro ‘principe’ poneret. AD TROIAM ‘ad’ et ‘apud’ accusativae sunt praepositiones, sed ‘apud’ semper ‘in loco’ significat, ‘ad’ et ‘in loco’ et ‘ad locum’, ut «ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est», et Cicero «decem fiscos ad senatorem quendam relictos», item «ad Marcum Laecam te habitare velle dixisti». CARIS ARGIS illic enim eam coli omnibus notum est. ‘Argos’ autem in numero singulari generis neutri est, ut Horatius «aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas», in plurali numero masculini, ut ‘hi Argi’. Ceterum derivatio nominis ‘Argivos’ facit, non ‘Argos’.

25

CAVSAE IRARVM nunc de praeteritis loquitur.

26

ALTA MENTE REPOSTVM secreta, recondita. ‘Repostum’ autem syncope est; unam enim de medio syllabam tulit. Sed cum omnes sermones aut integri sint aut pathos habeant, hi qui pathos habent ita ut lecti sunt debent poni, quod etiam Maro fecit; nam et «repostus» et «porgite» de Ennio transtulit; integris autem et ipsis utimur et eorum exemplo aliis.

27

IVDICIVM PARIDIS nota fabula, Paridem pro Venere contra Iunonem Minervamque iudicasse. SPRETAEQVE INIVRIA FORMAE epexegesis est - hoc enim fuit iudicium Paridis - ut ‘que’ particula vacet, sicut illo loco «dixitque et proelia voce diremit». Licet multi separent dicentes aliud esse; numquam enim coniunctio ponitur nisi inter duas res. Et ‘spretae formae’ referunt ad Antigonen, Laomedontis filiam, quam a Iunone propter formae adrogantiam in ciconiam constat esse conversam.

28

ET GENVS INVISVM propter Dardanum, Electrae paelicis filium, a quo origo Troiana deducitur. RAPTI stuprati, ut est «rapta Garamantide nympha» et «raptas sine more Sabinas». GANYMEDIS HONORES Troi, regis Troianorum, filii. ‘Honores’ autem dixit vel propter ministerium poculorum, remota Hebe, Iunonis filia, quod exhibuit diis vel quod inter sidera conlocatus aquarii nomen accepit.

29

HIS ACCENSA SVPER ‘his super’ aut de his, aut super metum Carthaginis his quoque accensa.

30

RELLIQVIAS ut stet versus geminavit l, nam in prosa ‘reliquias’ dicimus. ATQVE INMITIS ACHILLI bene secundum Homerum segregat duces a populo; sic Aeneas in secundo post omnium casum Priami separavit interitum, ut «forsitan et Priami fuerint quae fata requiras». ‘Inmitem’ autem dixit etiam circa extinctum crudelem. ‘Achilli’ propter ὁμοιοτέλευτον detraxit s litteram, quae plerumque pro sibilo habetur non solum necessitatis sed etiam euphoniae causa, ut Sallustius «a principio urbis ad bellum Persi Macedonicum». Detrahitur autem s tertiae declinationis genetivo.

32

ACTI FATIS si odio Iunonis fatigabantur, quo modo dicit ‘acti fatis’? Sed hoc ipsum Iunonis odium fatale est. Laborat enim Vergilius nihil Troianorum meritis, sed omnia fatis adscribere. Est et alter sensus; nam fatum voluntatem legimus, ut «fatis Iunonis iniquae», id est voluntate, ut hic intellegamus, ‘agebantur fatis Iunonis’, id est voluntate. MARIA OMNIA CIRCVM in fine accentum ponimus contra morem Latinum, sed corruptio hoc facit; namque praepositio postposita corrupta est sine dubio.

33

MOLIS difficultatis. ROMANAM CONDERE GENTEM latenter ostendit hinc odium Iunonis Aenean pertulisse, quod Romanae gentis auctor extabat.

34

VIX hoc loco ‘mox’ significat vel ‘statim’. E CONSPECTV SICVLAE TELLVRIS ut adhuc de Sicilia possent videri.

35

LAETI vel ‘alacres’ et ‘veloces’, ut est «et laetus Eois Eurus equis», item «et virgea laetus pabula», id est ‘festinus cum intentione’; vel re vera ‘laeti’, quamquam incongruum sit post Anchisae mortem. Sed et interitus senum minus doletur, et ‘magis laetos’ intellegendum est, ut sit causa maior iracundiae. Sic enim et in septimo Iuno irascitur, ubi «laetum Aenean Siculo prospexit ab usque Pachyno». SALIS maris, secundum Homerum. Salem autem quo utimur singulari numero tantum dicimus; cum ‘iocos’ significamus, pluralem tantum ponimus numerum, ut Lucanus «non soliti lusere sales». Aliquando etiam ‘urbanitatem’ per singularem numerum significamus, ut Terentius «qui habet salem, quod in te est», id est quae res in te est, masculini enim generis est, non neutri; et neutra triptota sunt, nec ab hoc accusativo nominativus esse potest ‘hoc salem’.

36

VVLNVS de praeterito ‘dolorem’ dixit, de futuro ‘metum’, ad utrumque ‘vulnus’ rettulit.

37

HAEC SECVM subaudimus ‘locuta est’, deest enim. Et hoc fictum est, ut superius diximus. Vnde enim hoc sciret poeta? Bene autem inpatientiam doloris ostendit detrahendo ei solatia, ut in quarto solam inducit Didonem «en quid ago?». MENE ‘ne’ non vacat, significat enim ‘ergo’ et est coniunctio rationalis. INCEPTO DESISTERE tolerabilius enim est non inchoare quam incepta deserere. <VICTAM> sic et in septimo «vincor ab Aenea».

38

NEC POSSE ITALIA detraxit more suo praepositionem provinciae; non enim dixit ‘de Italia’, sed ‘Italia’.

39

QVIPPE VETOR FATIS re vera, inquit, fata me prohibent. Ergo Iuno ignorat vim fatorum. Sed hoc non possumus dicere, quia superius lectum est «si qua fata sinant» et «audierat». Hoc ergo est: omnis res hominum aut ex nostra voluntate descendit, ut puta ‘sedere’, ‘surgere’, aut ex fati necessitate, ut ‘nasci’, ‘mori’; aut ex deorum voluntate, ut ‘navigare’, ‘honoribus frui’. Nunc de navigatione agitur; et bene invidiose, quasi etiam huius rei potestatem ei possint fata detrahere. Est et alter latens sensus, ut speret se regina contra exulum fata posse aliquid, si Minervae numen inferius valuit contra fata victorum. PALLASNE Minerva ἀπὸ τοῦ πάλλειν τὸ δόρυ, id est ab hastae concussione, vel quod Pallantem giganta occiderit. CLASSEM ad invidiam posuit, ut pro ‘una navi’ ‘classem’ dicat. Sic Venus «navibus infandum amissis», cum Orontes solus perisset. Aut re vera ‘unam navem’ significat, ut Horatius «me vel extremos Numidarum in agros classe releget»; classis enim dicta est ἀπὸ τῶν κάλων, id est a lignis, unde et calones dicuntur qui ligna militibus portant, et καλοπόδια.

40

POTVIT ad illud refertur quod superius dixit «nec posse».

41

VNIVS <OB NOXAM> in istis sermonibus ‘unius’ ‘illius’ ‘ipsius’ naturaliter media producitur syllaba, sed cum opus est corripitur hac excusatione: nam quotiens vocalem longam vocalis sequitur, ei vires detrahit, ut est «insulae Ionio in magno» et «sub Ilio alto». Et ob hoc mutant accentum; in Latino enim sermone cum paenultima corripitur antepaenultima habet accentum, ut hoc loco ‘unius ob noxam’ et contra «unius ob iram prodimur». ‘Noxam’ pro ‘noxiam’. Et hoc interest inter noxam et noxiam, quod ‘noxia’ culpa est, ‘noxa’ autem poena. FVRIAS amorem, ut in Bucolicis «seu quicumque furor». OILI Oilei. Et non vacat; nam et duo Aiaces fuerunt, et ambo furuerunt, sed ira Telamonius, hic amore. Et est graeca figura, si dicamus ‘Aeneas Anchisae’ et subaudiamus ‘filius’. Hac autem figura utimur circa patres et circa maritos tantum, ut Vergilius «Deiphobe Glauci», id est ‘filia’, et «Hectoris Andromache», id est ‘uxor’.

42

IPSA bene ‘ipsa’; dulcis enim est propria manu quaesita vindicta. Vnde plus dolet Iuno alienis se viribus niti, ut Aeoli vel inferorum, sicut ipsa «flectere si nequeo superos, Acheronta movebo». RAPIDVM velocem, ut est «cum rapidus sol nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas» item «rapidive potentia solis». IACVLATA in libris Etruscorum lectum est iactus fulminum ‘manubias’ dici et certa esse numina possidentia fulminum iactus, ut Iovem Vulcanum Minervam. Cavendum ergo est ne aliis hoc numinibus demus. E NVBIBVS secundum physicos qui dicunt conlisione nubium fulmen creari.

43

RATES abusive, ‘naves’; nam proprie rates sunt conexae invicem trabes.

44

ILLVM auctorem scilicet criminis. EXSPIRANTEM FLAMMAS non animam dicit ‘flammas’, sed cum anima fulminis flammas vomentem. Et ut superius pleno nomini adiecit ‘opum’, id est «dives opum», sic hic verbo; cum enim plenum sit ‘exspirantem’, addidit ‘flammas’, ut alio loco ‘animas’, ut «confixi exspirant animas».

45

TVRBINE volubilitate ventorum. SCOPVLO saxo eminenti. ‘Scopulus’ autem aut a speculando dictus est, aut a tegimento navium, ἀπὸ τοῦ σκεπάζειν. Contigerunt autem ista circa Caphereum montem Euboeae.

46

AST EGO nunc comparat singula. Et, ne leve esset quod dixerat ‘ego’, addidit ‘deorum regina’; sic Sallustius «vos autem, hoc est populus Romanus». INCEDO ‘incedere’ proprie est nobilium personarum.

47

ET SOROR ET CONIVNX physici Iovem aetherem, id est ignem volunt intellegi, Iunonem vero aërem, et, quoniam tenuitate haec elementa paria sunt, dixerunt esse germana. Sed quoniam Iuno, hoc est aër, subiectus est igni, id est Iovi, iure superposito elemento mariti traditum nomen est. Iovem autem a iuvando dixerunt; nulla enim res sic fovet omnia quemadmodum calor. TOT ANNOS licenter in istis elocutionibus et accusativo et ablativo utimur. Dicimus enim et ‘tota nocte legi’ et ‘totam noctem legi’. Honestior tamen elocutio est per accusativum.

48

ET QVISQVAM non Troianorum, sed omnium generaliter.

49

PRAETEREA postea, ut «praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem».

50

TALIA FLAMMATO quod superius intermiserat nunc reddidit; nam dixerat superius «haec secum», et modo ait ‘volutans’, id est ‘cogitans’.

51

NIMBORVM ‘nimbi’ nunc ventos significant, plerumque nubes, vel pluvias; ergo prout locus fuerit intellegamus. Proprie tamen ‘nimbi’ vocantur repentinae et praecipites pluviae; nam pluvias dicimus lentas et iuges. LOCA FETA nunc ‘plena’, ut alio loco «feta armis». Sciendum est autem ‘fetam’ dici et ‘gravidam’ et ‘partu liberatam’, ut «fecerat et viridi fetam Mavortis in antro»; enixam autem eam fuisse lac, quod pueris praebebatur, ostendit. Item ‘fetam’ ‘gravidam’ illo loco ostendit, «non insueta graves temptabunt pabula fetas». Ergo, quia ‘feta’ medius sermo est, bene hoc loco epitheto discrevit, dicens ‘graves fetas’, ut ‘bonum facinus’ et ‘malum facinus’ dicimus, ‘bonum venenum’ et ‘malum venenum’. AVSTRIS figura est celebrata apud Vergilium, et est species pro genere. Legerat apud Ennium «furentibus ventis», sed quasi asperum fugit et posuit ‘austris’ pro ‘ventis’.

52

AEOLIAM VENIT novem insulae, quae sunt post fretum Siciliae, appellantur Aeoliae ab Aeolo rege, Hippotae filio, licet habeant et propria nomina. Vnde et Vergilius ait «Aeoliam Liparen». Poetae quidem fingunt hunc regem esse ventorum, sed, ut Varro dicit, rex fuit insularum, ex quarum nebulis et fumo Vulcaniae insulae praedicens futura flabra ventorum ab imperitis visus est ventos sua potestate retinere. HIC illic, ut superius «hic currus fuit». VASTO ANTRO physica ratione hoc fingit poeta; naturale enim est ut loca concava plena sint ventis.

53

LVCTANTES elaborantes egredi. SONORAS graves sonis . Et est tempestatis epitheton. Ordo autem talis est, ‘Aeolus ventos et tempestates sonoras vasto antro premit’.

54

AC VINCLIS ET CARCERE FRENAT translatio est per poeticam licentiam facta. Carcer autem est undecumque prohibemur exire, dictus quasi ‘arcer’ ab arcendo. Locum autem in quo servantur noxii ‘carcerem’ dicimus numero tantum singolari, unde vero erumpunt quadrigae, ‘carceres’ dicimus numero tantum plurali, licet <singularem> plerumque usurpet poeta, ut est «ruuntque effusi carcere currus».

55

ILLI INDIGNANTES hic aperte ostendit quid sit ‘luctantes’. MAGNO CVM MVRMVRE MONTIS non circum montis claustra, sed cum magno montis murmure fremebant. Et est maior sensus: sic fremebant ut etiam antra possent sonare.

56

CELSA ARCE secundum quod superius diximus. Venti enim melius deprehenduntur ex alto. SEDET non otiatur, sed curat; apud antiquos enim ‘sedet’ ‘considerat’ significabat, ut alio loco ait «Turnus sacrata valle sedebat».

57

MOLLITQVE ANIMOS id est ventos ἀπὸ τοῦ ἀνέμων, ut ipse alibi «quantum ignes animaeque valent» et Horatius «inpellunt animae lintea Thraciae». ‘Mollit’ autem ideo dixit, ut per transitum ostenderet vitia naturae nulla ratione mutari, sed mitigari aliquatenus posse.

58

MARIA AC TERRAS CAELVMQVE PROFVNDVM atqui quattuor elementa sunt, terra aqua aër aether. Sed hoc loco rite praetermisit aetherem, quia venti non turbant superiora, ut ait Lucanus «pacem summa tenent», sed aut terras aut maria aut aërem. Nam ‘caelum’ hoc loco pro aëre posuit, ut Lucretius «in hoc caelo qui dicitur aër».

59

FERANT auferant. Et est aphaeresis. RAPIDI veloces, ut supra. VERRANTQVE ‘verrere’ est trahere, a rete, quod ‘verriculum’ dicitur. Est autem principalitas verbi ‘verro’ ‘verris’, praeteritum ‘versi’, unde et fit participium ‘versus’; hinc Vergilius «et versa pulvis inscribitur hasta», id est tracta.

61

ID METVENS timens. Ergo Iuppiter timet non sibi, sed elementis, ne turbentur eruptione ventorum, ut si bellorum tempore dicas virum fortem timere non sibi, sed liberis suis. MOLEMQVE ET MONTES id est molem montis. Et est figura, ut una res in duas dividatur, metri causa interposita coniunctione, ut alio loco «pateris libamus et auro», id est pateris aureis.

62

FOEDERE modo lege, alias pace quae fit inter dimicantes. ‘Foedus’ autem dictum vel a fetialibus, id est sacerdotibus per quos fiunt foedera, vel a porca foede, hoc est lapidibus, occisa, ut ipse «et caesa iungebant foedera porca».

63

ET PREMERE ET LAXAS SCIRET DARE IVSSVS HABENAS permansit in translatione. ‘Iussus’ autem ob hoc posuit, quia suo nihil facit imperio - nam tolle hoc, et maior est omnibus dis, si ad eius voluntatem possunt elementa confundi; ut ipse Aeolus «mihi iussa capessere fas est». Simul ventorum ostenditur vis, quibus parum fuerat montem superponi, nisi et regem acciperent, qui ipse quoque alieno pareret imperio.

64

AD apud quem, ut supra.

65

AEOLE rhetoricum est in omni petitione haec observare, ut possit praestare qui petitur, id est ut sit possibilitas, ut sit res iusta quae petitur, ut habeat modum petitio, ut sequatur remuneratio. Et sciendum est secundum hunc ordinem omnes petitiones formare Vergilium, ut in hoc loco possibilitas est «et mulcere dedit fluctus et tollere vento’, iusta petitio est «gens inimica mihi» - omne enim quod contra inimicos petimus iustum est - modus petitionis est «et dissice corpora ponto», remuneratio «sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae». AEOLE INCVTE VIM VENTIS Ordo ipse est. Et est figura parenthesis. Inter parenthesin et ellipsin hoc interest, quod parenthesis est quotiens remota de medio sententia integer sermo perdurat; plenum namque est ‘Aeole incute vim ventis’, item «Aeneas rapidum ad naves praemittit Achatem». Ellipsis autem est quotiens remotis interpositis deest aliquid, ut est «quos ego – post mihi non simili poena»; deest enim ‘adfligam’. DIVVM PATER ATQVE HOMINVM REX periphrasis est, id est circumlocutio.

66

ET MVLCERE DEDIT FLVCTVS ET TOLLERE VENTO aliud pendet ex alio; nam qui potest mulcere potest et tollere, id est erigere in tempestatem.

67

GENS sermo hic et nationem significat et familiam, sed nunc ad utrumque potest referri; Nam aut ad familiam Aeneae aut ad Troianam gentem refertur. TYRRHENVM Tyrrhenum mare dictum est vel quod Tusciam adluit, id est Tyrrheniam, vel a Tyrrhenis nautis qui se in hoc mare praecipitaverunt. Namque hoc habet fabula, dormientem in litore Liberum patrem puerum nautas abstulisse Tyrrhenos, qui, cum esset experrectus in navi, quo duceretur rogavit. Responderunt illi, quo vellet. Liber ait ad Naxum insulam sibi sacratam. At coeperunt alio vela deflectere, quam ob rem iratum numen tigres sibi sacratas iussit videri, quo terrore se illi in fluctus dedere praecipites. NAVIGAT AEQVOR figura Graeca est; nos enim dicimus ‘per aequor navigat’. Similiter etiam alio loco «terram, mare, sidera iuro», cum Latinitas exigat ut addatur praepositio. Et non vacat quod ‘Tyrrhenum’ addidit; videtur enim dicere iam eis Italiam esse vicinam.

68

ILIVM IN ITALIAM PORTANS id est res Ilienses. Et invidiose dicit ‘Ilium’, quasi ipsam cernat civitatem cum Troianos aspexerit. VICTOSQVE PENATES tacite occurrit quaestioni: portat quidem deos, sed victos id est contemnendos.

69

INCVTE VIM VENTIS duplex sensus est; ‘incute’ enim si ‘inice’ significat, ‘ventis’ dativus est casus; si autem ‘fac’, septimus casus est, et erit sensus: ‘fac vim Troianis per ventos’. SVBMERSASQVE OBRVE PVPPES ordo est in sensu confusus; ante enim est ut obruantur fluctibus, et sic submerguntur. Tota autem Iunonis petitio in sequentibus explanatur.

70

CORPORA PONTO tam virorum quam navium, ut ipse alio loco cum de navibus loqueretur «et toto descendit corpore pestis». Sciendum sane est artem hanc esse petitionis, ut minora impetrare cupientes maiora poscamus. Quod etiam nunc Iuno facit. Scit namque se fatis obstare non posse, sed hoc agit, ut eos arceat ab Italia.

71

SVNT MIHI BIS SEPTEM non sine ratione Iuno nymphas dicitur sua potestate retinere; ipsa est enim aër, de quo nubes creantur, ut est «atque in nubem cogitur aër», ex nubibus aquae, quas nymphas esse non dubium est. Ideo autem nympham Aeolo pollicetur, quia ventorum rex est, qui aquae motu creantur. Bene ergo ei iungitur origo ventorum. Sane notant Vergilium critici quia marito promittit uxorem; quod excusat regia licentia, ut Sallustius «denas alii alii plures habent, sed reges eo amplius». PRAESTANTI CORPORE NYMPHAE bene etiam istas laudat, ut maior sit in Deiopea pulchritudinis gloria. Laudabilius enim est superare laudatos, ut ipse ad maiorem Aeneae gloriam laudat et Turnum. Harum autem quattuordecim nomina, ut quidam volunt, in Georgicis invenimus.

73

CONVBIO IVNGAM conubium est ius legitimi matrimonii. Et bene ‘conubio iungam’ dixit, ut hanc ab aliis segregaret quae a regibus sine lege habentur. Solent enim reges inter plures uni praecipuum dare nomen uxoris. Et ‘conubio’ ‘nu’ brevem posuit, cum naturaliter longa sit. ‘Nubo’ enim, unde habet originem, longa est. Sed est tropus systole, qui fit quotienscumque longa corripitur syllaba propter metri necessitatem. Ipse alio loco longam posuit, ut est «Hectoris Andromache Pyrrhin conubia servas?», item «cuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulit» et «per conubia nostra» et «Nomadumque petam conubia supplex». Sciendum tamen est quia plerumque in compositione vel derivatione principalitatis natura corrumpitur. CONVBIO IVNGAM STABILI PRORPIAMQVE DICABO multa in unum contulit versum quae Iuno promittit: dicendo enim ‘conubio’, <nuptam> ostendit legitimam; dicendo ‘stabili’, longam promittit concordiam, id est quae divortio careat; dicendo ‘propriam’, adulterii removet suspicionem. Quod autem adiecit ‘dicabo’, obsequentem eam fore demonstrat. In usu enim est ut dicamus, ‘sacerdos dicatus est numini’, hoc est ad obsequium datus est.

74

MERITIS praestitis, ut alibi «nec te regina negabo promeritam», id est praestitisse. Et alterum pendet ex altero; meritum enim non nisi ex praestantis descendit beneficio.

75

PVLCHRA PROLE notanda tamen figura; frequenter enim hac utitur. Nam quod nos per genetivum singularem dicimus antiqui per septimum dicebant, ut hoc loco ‘parentem pulchra prole’, id est pulchrae prolis. Et simpliciter intellegendum est; errant namque qui dicunt ideo ‘pulchra’ dixisse, propter Canacen et Macareum in se invicem turpissimos fratres. Illi enim alterius Aeoli filii fuerunt.

76

AEOLVS HAEC CONTRA subaudis ‘dixit’, quod ex posterioribus intellegitur, ut supra notavimus. REGINA inferioris personae reverentia est maiorem meritis appellare, non nomine; contra maioris est minorem nomine tantum vocare. Qui ordo non nisi per indignationem corrumpitur, ut in duodecimo Sages in extremis rebus Turnum non regem vocat, ut «ruitque inplorans nomine Turnum», et alibi de Aristaeo «et te crudelem nomine dicit».

77

EXPLORARE deliberare; superius namque multa poposcerat Iuno. Hoc ergo dicit, ‘tuum est deliberare quid velis’. MIHI IVSSA CAPESSERE FAS EST figura est litotes, quae fit quotienscumque minus dicimus et plus significamus per contrarium intellegentes, ut hoc loco non ait ‘licet mihi implere quae praecipis’, sed ‘nefas est non implere quae iusseris’. Item «munera nec sperno», id est libenter accipio.

78

TV MIHI QVODCVMQVE HOC REGNI rediit ad physicam rationem. Nam motus aëris, id est Iunonis, ventos creat, quibus Aeolus praeest. Dicendo autem ‘quodcumque’ aut verecunde ait, ne videatur adrogans, aut latenter paene iocatur poeta; quis enim potest ventos, id est rem inanem, tenere? IOVEMQVE CONCILIAS hysteroproteron in sensu. Non enim Iuppiter conciliatur Aeolo, sed Aeolus Iovi, quasi superiori. Conciliantur autem novi, reconciliantur antiqui.

79

TV DAS EPVLIS ACCVMBERE DIVVM hoc est, ‘tu me deum facis’. Duplici enim ratione divinos honores meremur, dearum coniugio et convivio deorum. Vnde et in Bucolicis «nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est».

81

HAEC VBI DICTA et a Iunone et ab Aeolo. CAVVM ordo est, ‘conversa cuspide cavum montem in latus inpulit’. Et alibi «in latus inque feri curvam conpagibus alvum contorsit». Quasi in rem quae facile cedit ictui.

82

AGMINE vel impetu vel multitudine. ‘Agmen’ enim polysemus sermo est. Nam impetum significat, ut «illi agmine certo Laocoonta petunt», multitudinem, ut «vocat agmina saeva sororum». Etiam incedentem exercitum ‘agmen’ vocamus.

83

PORTA omnis exitus ‘porta’ dicitur quasi qua potest vel inportari vel exportari aliquid. TVRBINE vi ventorum. Et sciendum est quod, quando appellativum est, ‘turbinis’ facit, sed si sit nomen proprium, ‘Turbonis’ facit, ut Horatius «Turbonis in armis».

85

EVRVSQVE NOTVSQVE cardinales quattuor venti sunt, de quibus nunc tres ponit; paulo post unum quem omiserat reddit, ut «stridens aquilone procella». PROCELLIS procella est vis venti cum pluvia, dicta ‘procella’ ab eo, quod omnia percellat.

87

INSEQVITVR CLAMORQVE VIRVM quia praecesserat ventorum sonus, quem et ipsum clamorem possumus dicere. STRIDORQVE RVDENTVM proprie; nam in funibus stridor est.

89

TEVCRORVM EX OCVLIS numquam enim totum caelum nubibus tegitur, sed illa pars contra quam flaverint venti. Quod autem dixit diem eripi, ad videntum oculos rettulit, non ad naturam. NOX INCVBAT ‘nox’ dicta quod oculis noceat. ‘Incubat’ autem ideo dixit, quod alienum tempus invasit. Nam ‘incubare’ proprie dicitur ‘per vim rem alienam velle tenere’.

90

POLI axes, id est extremae partes caeli. AETHER aetherem hoc loco pro aëre posuit; nubes enim, unde et fulmina, aëris sunt, non aetheris. Et frequenter Vergilius duo ista confundit.

91

INTENTANT minantur. OMNIA autem ad superiora rettulit.

92

EXTEMPLO ilico. Et est augurum sermo. ‘Templum’ enim dicitur locus manu designatus in aëre, post quem factum ilico captantur auguria. AENEAE servavit τὸ πρέπον, ut Aeneam ultimum territum dicat. FRIGORE timore. Et est reciproca translatio; nam et timor pro frigore et frigus pro timore ponitur, ut in Terentio «uxorem tuam pavitare aiunt» non ‘timere’, sed ‘laborare frigoribus’; utrumque enim in unum exitum cadit, sicut et de calore et de frigore ‘urere’ dicimus, ut est «aut Boreae penetrabile frigus adurat».

93

INGEMIT non propter mortem ‘ingemit’ - sequitur enim «o terque quaterque beati» - sed propter mortis genus. Grave enim est secundum Homerum perire naufragio, quia anima ignea est et extingui videtur in mari, id est elemento contrario. DVPLICES duas, secundum morem antiquum. Nam ‘duplices’ ‘duas’ dicebant, ut hoc loco, et ‘binos’ ‘duos’, et ‘utrosque’ pro ‘utrumque’, ut Cicero «binos habebam, iubeo promi utrosque», item Sallustius, cum de duobus loqueretur, «hi utrique ad urbem imperatores erant».

94

O TERQVE QVATERQVE id est saepius, finitus numerus pro infinito.

95

QVIS et ‘quis’ et ‘quibus’ significat; secundum artem enim sic dicimus. Ab eo enim quod est ‘a qui’ in ‘bus’ mittit, ab eo quod est ‘a quo’ in ‘is’ mittit, sed a tertia declinatione in usu sunt dativus et ablativus plurales, licet antiqui omnibus usi sint casibus. Denique Cato in Originibus ait «si ques sunt populi», et declinavit ‘ques quium’, ut ‘puppes puppium’. MOENIBVS ALTIS propter Pergama, quae altissima fuerunt, ex quibus omnia alta aedificia ‘pergama’ vocantur, sicut Aeschylus dicit.

96

OPPETERE ore terram petere, id est mori. Possumus autem sic uti hoc sermone ut et per se plenus sit et recipiat adiectionem. Ergo dicimus et ‘oppetit’ et ‘mortem oppetit’, sicut et ‘expirat’ et ‘animam expirat’. FORTISSIME GENTIS atqui in artibus legimus superlativum gradum non nisi genetivo plurali iungi. Constat quidem, sed ‘gens’ nomen est enuntiatione singulare, intellectu plurale. Bene ergo iunxit. In gente enim plures sunt, ut alibi ipse «ditissimus agri Phoenicum»; non enim unus est ager Phoenicum. Item Sallustius «Romani generis disertissimus». Sane quaeritur cur Diomedem fortissimum dixerit, cum post Achillem et Aiacem ipse sit tertius; unde et Sallustius ait «primum Graecorum Achillem». Multi dicunt ideo fortissimum, quia iuxta Homerum et Venerem vulneravit et Martem. Alii ad gentem referunt, quod Achilles Thessalus fuit, Aiax Graecus, Diomedes Danaus. Multi ad excusationem Aeneae volunt fortissimum dictum, a quo eum constat esse percussum.

97

TYDIDE vocativus Graecus est; si enim Latine diceret, ‘o Tydida’ debuit ponere. Omnia enim patronymica quae in ‘des’ exeunt apud Latinos primae sunt declinationis, ut «saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector».

98

ANIMAM HANC quasi cum dolore ‘animam hanc’, ac si diceret ‘quae ad laborem nata est’. EFFVNDERE secundum eos qui dicunt sanguinem esse animam, ut ipse alibi «purpuream vomit ille animam». Nam alio loco aliorum opinionem sequitur qui dicunt spiritum esse animam, unde est «atque in ventos vita recessit».

99

SAEVVS magnus, ut superius diximus. Et bene elegit cum quibus perisse debuerit; ipse enim et fortis est et numinum proles. Recte ergo his iungitur in quibus talia fuerunt.

100

SARPEDON et in ultima possumus accentum ponere et in paenultima. Nam Homerus et ‘Sarpedonis’ declinavit et ‘Sarpedontis’, unde et varius accentus est; ‘Sarpedonis enim antepaenultima habet accentum, ‘Sarpedontis’ paenultima. Sed ‘Sarpedontis’ usurpavit; naturalis autem declinatio est ‘Sarpedon Sarpedonis’, ut ‘Memnon Memnonis’, ‘Sinon Sinonis’. Si autem genetivum in ‘dontis’ miserit, a circumflexo venit qui est in ultima syllaba nominativi, ut ‘Demophoon Demophoontis’, ‘Laocoon Laocoontis’. Sic ergo et ‘Sarpedon, Sarpedontis’. Est autem Sarpedon Iovis filius et Laodamiae, occisus a Patroclo. SIMOIS nomen hoc integrum ad nos transiit, unde suo est accentu proferendum. Nam si esset Latinum, in antepaenultima haberet accentum, quia secunda a fine brevis est. SVB VNDIS et ‘sub undis’ legimus, et ‘sub undas’. Sed si ‘sub undas’, ‘correpta’ intellege, si ‘sub undis’, ‘volvit’. Varia ergo distinctio est.

101

FORTIA CORPORA hoc est virorum fortium corpora; nulla enim est in mortuis fortitudo.

102

TALIA IACTANTI inaniter loquenti, ut alibi «atque inrita iurgia iactat» et «voces dum iactat inanes». AQVILONE ab Aquilone.

103

ADVERSA contraria, quia ad Italiam navigantibus Aquilo contrarius est.

104

FRANGVNTVR REMI vel gubernacula, vel, quod melius est, re vera remi. Antiqui enim velis remisque navigabant, ut «validis incumbere remis obliquatque sinus in ventos». AVERTIT pro ‘avertitur’. Et est figura creberrima. Potest namque pro activi verbi significatione passivum poni, ut est «et pictis bellantur Amazones armis», pro ‘bellant’. Nec nos debet movere quod ‘bellor’ non facit; natura enim hoc prohibuit. Nam conpone hoc verbum, et invenitur activum; facit enim ‘debello debellor’. Et contra pro passivi verbi significatione activum ponitur, ut est hoc ‘avertit’ pro ‘avertitur’, et «insinuat pavor» pro ‘insinuatur’, et «nox umida caelo praecipitat» pro ‘praecipitatur’. Sed haec verba tantummodo pro se invicem ponuntur, quae et activa esse possunt et passiva, ut est ‘averto avertor’, ‘praecipito praecipitor’. Ergo non possumus dicere, quod quidam artigraphus, declinationes activi verbi et passivi pro se invicem poni. Nam et neutralis verbi declinatio activa est et communis deponentisve passiva, et aliud est esse activum verbum, aliud habere activi verbi declinationem.

105

DAT LATVS inclinatur. CVMVLO altitudine. PRAERVPTVS in altum levatus.

106

DEHISCENS valde hiscens. ‘De’ enim augentis est, ut in Terentio «deamo te, Syre».

107

APERIT ostendit, ut Sallustius «caput aperire solitus», id est nudare, ostendere. HARENIS et ab harenis et cum harenis, id est vel ab imo movebatur mare vel cum ipsis harenis, ut in tempestate solet.

108

TRIS Latinum est. Genetivus enim pluralis quotiens in ‘ium’ exit, accusativum pluralem in ‘is’ mittit, ut ‘puppium puppis’; quotiens in ‘um’ exit, in ‘es’ mittit, ut ‘patrum patres’. SAXA LATENTIA propter tempestatem. Haec autem saxa inter Africam et Sardiniam sunt, quae saxa ob hoc Itali aras vocant, quod ibi Afri et Romani foedus inierunt et fines imperii sui illic esse voluerunt. Vnde et Dido «litora litoribus contraria, fluctibus undas inprecor». Quae arae a Sisenna «propitiae» vocantur.

109

SAXA VOCANT ITALI MEDIIS QVAE IN FLVCTIBVS ARAS ordo est ‘quae saxa in mediis fluctibus Itali aras vocant’.

110

DORSVM INMANE eminens, altum, secundum Homerum. MARI SVMMO vel in summo vel in placido.

111

IN BREVIA ET SYRTES id est in brevia syrtium, quo modo «molemque et montes». ‘Brevia’ autem ‘vadosa’ dicit, ‘per quae possumus vadere’. ET SYRTES syrtium «sinus duo sunt pares natura, impares magnitudine», ut Sallustius dicit.

113

LYCIOS hi Troiae ad auxilium venerant, qui mortuo rege Pandaro Aeneam secuti sunt, unde et in secundo ait «comitum adfluxisse novorum». FIDVM fidelem. Vtrumque nomen idem significat.

114

IPSIVS ANTE OCVLOS ad maiorem dolorem; unde alibi «quaeque ipse miserrima vidi», item «qui nati coram me cernere letum fecisti». INGENS PONTVS magna pars ponti. Et est tropus synecdoche. A VERTICE aut a puppi, quae vertex navis est, aut ab Aquilone, qui flat a mundi vertice, hoc est a septentrione, ut ipse alibi «hic vertex nobis semper sublimis».

115

MAGISTER Leucaspis, ut in sexto libro «Leucaspim et Lyciae ductorem classis Orontem».

116

TER saepius, finitus numerus pro infinito. Crebros enim fluctus facit Aquilo, ut Sallustius «crebritate fluctuum ut Aquilone solet». IBIDEM ‘ibidem’ et ‘ubinam’ multi dubitant ubi esse debeat accentus, quia ‘ibi’ et ‘ubi’ naturaliter breves sunt sed ratione finalitatis plerumque producuntur in versu, nescientes hanc esse rationem, quia pronuntiationis causa contra usum Latinum syllabis ultimis, quibus particulae adiunguntur, accentus tribuitur, ut ‘musaque’, ‘illene’, ‘huiusce’. Sic ergo et ‘ibidem’.

118

APPARENT aliud est ‘parere’ et aliud ‘apparere’. ‘Parere’ enim est ‘oboedire’, ut «paret amor dictis», ‘apparere’ autem, ‘videri’, ut «apparet liquido sublimis in aëre Nisus». Et haec observatio diligenter custodiri debet, licet eam auctores metri causa plerumque corrumpant. RARI vel propter maris magnitudinem vel quia una perierat navis. NANTES prima verbi positio est ‘no nas nat’, unde est «nare per aestatem liquidam». Et prima syllaba naturaliter longa est, licet ‘natare’ ‘na’ brevis sit in eadem significatione. IN GVRGITE VASTO tapinosis est, id est rei magnae humilis expositio. Prudenter tamen Vergilius humilitatem sermonis epitheto sublevat, ut hoc loco ‘vasto’ addidit. Item cum de equo loqueretur ait «cavernas ingentes».

119

ARMA VIRVM bene addidit ‘virum’. ‘Arma’ enim dicuntur cunctarum artium instrumenta, ut «Cerealiaque arma», item «colligere arma iubet» et alio loco «dicendum et quae sint duris agrestibus arma». TROIA differentia in hoc sermone est et in sensu et in syllabis. Nam cum provinciam dicimus et principale est nomen, brevis est ‘Tro’. Quando autem non est principale et derivatio est, longa est ‘Tro.’, ut «Troius Aeneas». GAZA Persicus sermo est et significat divitias; est autem generis feminini, ut «et gaza laetus agresti». Quo exemplo apparet quoque superfluo quaeri a multis, quemadmodum potuerit aurum natare, nescientibus gazas, id est opes, dici omne quod possidemus.

120

IAM VALIDAM zeugma est ab inferioribus ‘vicit hiems’. Quod fit et a superioribus et a medio, plerumque et ad utrumque respondet, ut «Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis et volucrum linguas et praepetis omina pinnae». Ecce hoc loco ‘sentis’ et ante dicta et sequentia concludit. ILIONEI antiptosis est; pro genetivo enim dativum posuit. Nam constat huiusmodi Graeca nomina dativum singularem in ‘ei’ diphthongum mittere, ut ‘Orphei’; nam illa solutio est cum ‘Orphei’ separatim dicimus. Nec modo ‘Ilionei’ possumus dicere adstrictum esse genetivum, ut ipse sit qui et dativus. Quod si forte contingat, non regula mutatur, sed antiptosis fit, qua plerumque utuntur poetae, ut «urbem quam statuo vestra est» pro ‘urbs’, item «haeret pede pes» pro ‘pedi’.

121

VECTVS ‘qua vehebatur’ significat. Et pro praesenti participio, quod non habemus, praeteritum posuit. In Latino enim sermone a passivo verbo praesens participium non est, neque ab activo praeteritum. Sed quod uno sermone explicare non possumus aut circumlocutione ostendimus aut, si hoc nolumus, participium pro participio ponimus, sed usurpative, ut hoc loco factum est.

122

VICIT HIEMS ‘hiems’ duas res significat, aut tempus aut vim venti. Ergo pro loco intellegendum est.

123

IMBREM ‘imber’ dicitur umor omnis, ut Lucretius «ex igni terra atque anima nascuntur et imbri», id est umore. FATISCVNT abundanter aperiuntur; ‘fatim’ enim ‘abundanter’ dicimus, unde et ‘adfatim’, ‘hiscere’ autem ‘aperiri’.

125

IMIS bene in imo voluit esse Neptunum, ut iam factam cognosceret tempestatem, non incipientem vetaret.

126

STAGNA ‘stagnum’ dicitur aqua stans, sed nunc ‘profunda maris’ significat ab eo, quod non nisi nimia tempestate turbantur. Ergo ‘stagna’ et ‘imis vadis refusa’. Aliud pendet ex alio, quia inmobilis aqua in imo maris tantummodo est. ET ALTO PROSPICIENS autem mari erigens caput aut mari providens.

127

PLACIDVM CAPVT quaerunt multi quemadmodum ‘placidum’, si ‘graviter commotus’, quasi non possit fieri ut irascatur ventis, propitius sit Troianis. Vno autem epitheto more suo habitum futurae orationis ostendit, ut alibi uno sermone «tum quassans caput».

129

CAELIQVE RVINA id est tonitribus, quorum sonus similis est ruinis.

130

NEC LATVERE DOLI FRATREM IVNONIS ET IRAE aut ‘doli Iunonis’, aut ‘fratrem Iunonis’. Gemina ergo distinctio est.

131

EVRVM AD SE ZEPHYRVMQVE VOCAT per hos omnes intellege. Isti enim sunt cardinales.

132

GENERIS FIDVCIA VESTRI Astraeus enim, unus de Titanibus qui contra deos arma sumpserunt, cum Aurora concubuit, unde nati sunt venti, secundum Hesiodum. Et hoc loco ‘fiduciam’ pro ‘confidentia’ posuit, cum fiducia in bonis rebus sit, confidentia in malis.

133

IAM CAELVM TERRASQVE aut ordo est ‘ausi estis sine meo numine tantas moles tollere et caelum terrasque turbare?’, aut certe illud est, quod tria haec numina, licet divisa imperia teneant, videntur tamen invicem regni totius habere potestatem, sicut et ipsa elementa quae retinent physica inter se quadam ratione iunguntur. Quod et ipsorum numinum sceptra significant. Iuppiter enim trifido utitur fulmine, Neptunus tridente, Pluto cerbero. Multi enim quaerunt cur modo Neptunus de alienis conqueratur elementis.

135

QVOS EGO deficit hoc loco sermo; et congrue, quasi irati et turbatae mentis, ut alibi «me me adsum», similiter «incipit effari, mediaque in voce resistit». Terentius «quem quidem ego si sensero, sed quid opus est verbis?». His enim adfectibus tantum sermonis defectio congruit. SED MOTOS PRAESTAT prudenter agit; plus est enim innocentibus succurrere, quam nocentium delicta punire. ‘Praestat’ melius est, ut «praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni». Et notandus sermo; nam et per se plenus est, et tam accusativo iungitur quam septimo. Dicimus enim et ‘praestat illum’ et ‘praestat illo’.

136

POST MIHI NON SIMILI POENA COMMISSA LVETIS aut ‘non simili poena’, id est non ea qua Troianos adfecistis, aut certe ‘mihi non simili’, id est vehementer irato. LVETIS persolvetis, et hic sermo a pecunia descendit; antiquorum enim omnes poenae pecuniariae fuerunt.

137

MATVRATE FVGAM cum maturitate, id est cum tranquillitate discedite, quo modo dicimus ‘matura iracundiam tuam’, id est ‘mitiga’; perniciosum enim Troianis est si maturent fugam, hoc est accelerent.

138

SAEVVMQVE vel magnum, ut superius, vel vere saevum in ventos, quia minatur.

139

SORTE ac si diceret potuisse se etiam caelum tenere, Aeolum vero beneficio etiam carceris regna meruisse. INMANIA aspera; ‘manum’ enim antiqui ‘bonum’ dicebant, unde et ‘mane’ dicitur - quid enim melius? - et per antiphrasin ‘manes’, quia non sint boni.

140

VESTRAS EVRE DOMOS irascentum est uti proprio nomine, ut Terentius «ego te in pistrinum, Dave, dedam». Aut quasi contra principem tempestatis irascitur, quem primum constat egressum. Quod autem dixit ‘saxa inmania, vestras domos’ de Pseudolo Plauti tractum est, ubi ait «nisi forte carcerem aliquando effregistis vestram domum». AVLA inrisio est; sequitur enim ‘carcere’. Et nihil tam contrarium si simpliciter intellegamus.

141

CLAVSO quia dimittere ventos non ipsius est, sed iubentis. CARCERE REGNET licet carcer sit, tamen regnum est Aeoli; haec enim pro adfectu possidentis intellegenda sunt, ut alibi, cum de rure loqueretur, «post aliquot mea regna videns mirabor aristas».

142

DICTO CITIVS non antequam diceret - dixit enim ‘haec ait’ - sed citius quam dici potest. PLACAT sub poetica licentia physicam quoque tangit rationem. Mare enim dicitur esse Neptunus, quem superius dixit ‘graviter commotum’, quia tempestas erat. Nunc ait ‘placat’, quia iam sedari coeperant maria.

143

COLLECTAS aut nunc colligit et fugat aut ante a ventis collectas fugavit, id est resolvit.

144

CYMOTHOE nomina deorum plerumque de causis sunt ficta ab elementis, quae numina dici voluere maiores, ut ‘Cymothoe’, id est cursus fluctuum, apo tou qeein to kuma. TRITON deus marinus, Neptuni et Salaciae filius, deae marinae ab aqua salsa dictae. ADNIXVS antiquum est, ut ‘conixus’, quibus hodie non utimur; dicimus enim ‘adnisus’ et ‘conisus’. Sed et multa alia usus contra antiquitatem vindicavit. Illi enim ‘parsi’ dicebant, nos dicimus ‘peperci’. Item nos dicimus ‘suscepi’, illi dicebant ‘succepi’, ut «succepitque ignem foliis».

145

LEVAT leves ac navigabiles facit, ut «nostrumque leves quaecumque laborem». Et scire debemus prudenter poetam pro causis vel tendere vel corripere orationem, ut hoc loco, periclitantibus Troianis, tota celeritate dicit esse subventum. Contra in quinto libro, ubi nullum periculum est, latius describit placantem maria Neptunum. Item in secundo libro, quoniam inminet periculum, uno versu ait «quo res summa loco Panthu? Quam prendimus arcem?».

147

PERLABITVR VNDAS figura est. Quod enim nos modo dicimus per praepositionem nomini copulatam sequente verbo, antiqui verso ordine praepositionem detractam nomini iungebant verbo, ita tamen ut esset una pars orationis, et faciebant honestam elocutionem. Nos dicimus ‘per undas labitur’, illi dicebant ‘perlabitur undas’. Item ‘per forum curro’ et ‘percurro forum’. Notandum plane quod plerumque suum regit casum, plerumque ad ablativum transit.

148

AC VELVTI MAGNO IN POPVLO iste tempestati populi motum comparat, <ut> Tullius populo tempestatem, ut in Miloniana «equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum». Ideo autem ‘magno’ addidit, quia ubi frequens est populus, ibi et crebra seditio.

149

ANIMIS IGNOBILE id est stultum, ut contra ‘nobilem’ animum prudentium dicimus. Ideo etiam paulo post ait ‘arrectis auribus’; sumpsit enim translationem ab animalibus. VVLGVS et masculini generis et neutri lectum est: generis neutri hoc loco, alibi masculini, ut «in vulgum ambiguas». Et hoc est artis, ut masculino utamur, quia omnia Latina nomina in ‘us’ exeuntia, si neutra fuerint, tertiae sunt declinationis, ut ‘pecus pecoris’; si autem secundae fuerint declinationis, masculina sunt. ‘Vulgi’ autem facit, ut ‘docti’, ‘clari’, non ‘vulgeris’. Vsurpatum tamen est neutrum genus propter unum Graecum nomen, id est ‘pelagus’. Cum enim ‘pelagi’ faciat, neutri tamen est generis.

150

FVROR ARMA MINISTRAT sic alibi «rimanti telum ira facit».

151

GRAVEM venerabilem, unde et contemptibiles ‘leves’ dicimus. Et bene servat circa hunc rhetoricam definitionem, cui dat et iustitiam et peritiam dicendi, ut ‘tum pietate gravem’ et «ille regit dictis animos». Orator enim est «vir bonus, dicendi peritus».

155

GENITOR venerabilis, ut «Thybri pater». Ergo hoc nomen et ad verum patrem pertinet et ad honorem refertur. CAELOQVE INVECTVS APERTO non per caelum vectus, sed caelo iam sereno vectus per maria.

156

CVRRV non, ut quidam putant, pro ‘currui’ posuit, nec est apocope, sed ratio artis antiquae, quia omnis nominativus pluralis regit genetivum singularem et isosyllabus esse debet, ut ‘hae musae, huius musae’, ‘hi docti, huius docti’. Item a genetivo singulari dativus regitur singularis, ut isosyllabus sit, ut ‘huius docti, huic docto’. Inde ergo est «curruque abscisa duorum suspendit capita» et «libra die», ne, si ‘diei’ fecisset, maior esset nominativo plurali. SECVNDO Troianis obsequenti. Et tractus est sermo a sequentibus servis, id est pedisequis secundis; unde et ‘secundam fortunam’ dicimus, quod secundum nos est, id est prope nos.

157

AENEADAE nunc Troiani, aliquando Romani, ut «Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant». CVRSV aut, secundum quod superius diximus, ‘proxima cursu’, id est cursui, aut ‘contendunt cursu petere’, et est septimus casus.

158

VERTVNTVR scilicet a proposito itinere, hoc est ab Italia.

159

EST IN SECESSV topothesia est, id est fictus secundum poeticam licentiam locus. Ne autem videatur penitus a veritate discedere, Hispaniensis Carthaginis portum descripsit. Ceterum hunc locum in Africa nusquam esse constat. Nec incongrue propter nominis similitudinem posuit; nam topographia est rei verae descriptio. ‘Secessu’ sinu secreto. LOCVS subaudis ‘quem’, ut superius «urbs antiqua fuit». Et sciendum est quia, quotiens praemittimus nomen cuiuslibet generis et interposito pronomine sequitur nomen alterius generis, medium illud pronomen proprii nominis genus sequitur, ut Sallustius «est in carcere locus, quod Tullianum appellatur». Ecce proprio iunxit, non appellativo; ‘Tullianum’ enim proprium est, ‘carcer’ appellativum. Si autem utraque nomina appellativa fuerint, licenter cui volumus respondemus.

161

INQVE SINVS SCINDIT SESE VNDA REDVCTOS dividit se unda in sinus reductos, id est replicabiles.

162

GEMINI pares, similes; interdum et ‘duos’ significat. MINANTVR eminent, ut «minaeque murorum ingentes». Item «illa usque minatur».

163

SVB VERTICE hoc est circa radices montis, quae ad rectam lineam suscipiunt cacumen, id est verticem.

164

TVM SILVIS SCAENA CORVSCIS ‘silvis coruscis’ hoc est silvarum coruscarum, id est crispantium, ut Iuvenalis «longa coruscat serraco veniente abies». Et posuit septimum pro genetivo, ut superius «pulchra prole». ‘Scaena’ inumbratio. Et dicta scaena ἀπὸ τῆϛ σκιᾶϛ. Apud antiquos enim theatralis scaena parietem non habuit, sed de frondibus umbracula quaerebant. Postea tabulata conponere coeperunt in modum parietis.

165

HORRENTI horror plerumque ad odium pertinet, plerumque ad venerationem, ut hoc loco. Sic Lucanus «arboribus suus horror inest». ATRVM NEMVS tropus est; per ‘atrum’ ‘nigrum’ ostendit, per ‘nigrum’ ‘umbrosum’, per ‘umbrosum’ ‘densum’, id est ‘frondibus plenum’.

167

VIVO naturali, ut «vivo praetervehor ostia saxo».

168

NYMPHARVM DOMVS aut verum dicit, et est historia, aut ad laudem pertinet loci; talis, inquit, locus est ut domus credatur esse nympharum. HIC pro ‘illic’ more suo.

169

ANCHORA MORSV hoc nomen cum in Graeco, unde originem ducit, aspirationem non habeat, in Latino aspiratur. Quod est contrarium; nam magis Graecorum est aspiratio. Sed hoc in paucis nominibus invenitur. ‘Morsum’ autem de anchoris bene dixit, cum alio loco inveniamus «tum dente tenaci anchora fundabat naves».

171

TELLVRIS AMORE cuiuscumque post pericula. Vnde et superius dixit ‘quae proxima litora cursu contendunt’, et paulo post infert «optata potiuntur Troes harena». ‘Tellurem’ autem pro ‘terra’ posuit, cum Tellurem deam dicamus, terram elementum; ut plerumque ponimus Vulcanum pro igni, Cererem pro frumento, Liberum pro vino.

172

HARENA quaeritur habeat necne nomen hoc adpirationem. Et Varro sic definit: «si ab ariditate dicitur non habet, si ab haerendo, ut in fabricis videmus, habet». Melior tamen est superior etymologia.

173

SALE TABENTIS madefactos aspargine.

174

SILICI SCINTILLAM EXCVDIT bene adiecit speciem, quia in lapidibus certis invenitur ignis. ‘Excudit’ autem est ‘feriendo elicit’, quia ‘cudere’ est ‘ferire’; unde et ‘incus’ dicitur, quod illic aliquid cudamus, id est feriamus. ACHATES adlusit ad nomen; nam achates lapidis species est. Bene ergo ipsum dicit ignem excusisse. Vnde etiam Achaten eius comitem dixit; lectum est enim in Naturali Historia Plinii quod, si quis hunc lapidem in anulo habuerit, gratiosior est.

175

SVCCEPIT pro ‘suscepit’, ut diximus supra.

176

RAPVITQVE IN FOMITE FLAMMAM paene soloecophanes est; nam cum mutationem verbum significet, ablativo usus est. Sed hoc solvit aut antiqua circa communes praepositiones licentia, ut est «conditus in nubem», contra «et nota conduntur in alvo», item «saeva sedens super arma» et «geminae super arbore sidunt». Cicero «quod ille in capite ab hostium duce acceperat», item «et si fortes fueritis in eo, quem nemo sit ausus defendere». Aut ‘rapuit’ raptim fecit flammam in fomite, id est celeriter.

177

CORRVPTAM VNDIS aqua emollitam. CEREALIAQVE ARMA fugiens vilia ad generalitatem transiit propter carminis dignitatem et rem vilem auxit honestate sermonis, ut alibi, ne lucernam diceret, ait «testa cum ardente viderent scintillare oleum». Et sciendum est iudice euphonia dici ‘Cerealia’ vel ‘Cerialia’, ‘Typhoea’ vel ‘Typhoia’, ‘Caesareanus’ vel ‘Caesarianus’. In his ergo licentia derivationis est.

178

FESSI RERVM hoc est penuria fatigati. Et fessus generale est; dicimus enim fessus animo, ut «ter fessus valle resedit», et ‘fessus corpore’, quod magis est proprium, et ‘fessus rerum a fortuna venientium’, ut hoc loco. Epitheta enim numquam vacant, sed aut ad augmentum aut ad diminutionem aut ad discretionem poni solent. frvges generaliter fruges omnes dicuntur, et errant qui discernunt frumenta a frugibus. Nam Cicero ait «olei et frugum minutarum», cum de leguminibus diceret, ut ostenderet etiam frumenta ‘fruges’ vocari. Frugum autem nomen tractum est a frumine, id est gutturis parte. RECEPTAS liberatas ut «medioque ex hoste recepit», id est liberavi.

179

ET TORRERE PARANT FLAMMIS ET FRANGERE SAXO multi hysteroproteron putant, non respicientes superiora, quia dixit undis Cererem esse corruptam, quam necesse fuerat ante siccari. Qui tamen etiam contra hoc illo se tuentur exemplo «nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo» et volunt etiam hic hysteroproteron esse. Quod falsum est; nam et hodie siccari ante fruges et sic frangi videmus. Et quia apud maiores nostros molarum usus non erat, frumenta torrebant et ea in pilas missa pinsebant; et hoc erat genus molendi. Vnde et ‘pinsores’ dicti sunt qui nunc ‘pistores’ vocantur. ‘Pinsere’ autem dici Persius probat, ut «a tergo quem nulla ciconia pinsit».

180

AENEAS merita personarum vilibus officiis interesse non debent - quod bene servat ubique Vergilius, ut hoc loco; item in sexto, cum diversis officiis Troianos diceret occupatos, ait «at pius Aeneas arces quibus altus Apollo» - nisi cum causa pietatis intervenit, ut ad sepeliendum socium de Aenea dixit «paribusque accingitur armis». SCOPVLVM id est speculam. Et quando speculationem significamus, generis est feminini, ut «specula Misenus ab alta»; ‘speculum’ autem, in quo nos intuemur, generis est neutri, ut Iuvenalis «speculum civilis sarcina belli».

181

LATE PETIT in quantum potest. PELAGO in pelagus, ut «inferretque deos Latio». ANTHEA SI QVEM aut ordo est ‘ascendit scopulum requisiturus Anthea Capyn Caicum, si quem videat’, et usus est hoc genere elocutionis, quo et Terentius, qui dixit «quod plerique omnes» - atqui nihil tam contrarium; ‘omnes’ enim generale est, ‘plerique’ speciale. Ordo ergo est ‘quod omnes faciunt adulescentuli, ut animum ad aliquod studium adiungant, plerique equos alere, plerique canes’ - aut certe ‘quem’ vacat, ut superius diximus istas frequenter vacare particulas, ut ipse Vergilius «Rhebe diu, res si qua diu mortalibus ulla est». Nemo enim dicit ‘si qua ulla’, sed ‘si ulla’; vacat ergo ‘qua’. Item in Lucilio «et quem Pamphilum quaeris» ‘quem’ vacat; nam de uno loquebatur.

182

BIREMES naves habentes remorum ordinem geminum, ut alibi «triplici pubes quam Dardana versu impellunt».

183

IN PVPPIBVS ARMA CAICI quia navigantum militum est puppibus arma religare, ut alibi «pacem orare manu, praefigere puppibus arma».

184

CERVOS cervi dicti sunt ἀπὸ τῶν κεράτων, id est a cornibus. Sciendum autem est etiam Latina nomina Graecam plerumque etymologiam recipere. Sed cervi non sunt in provincia proconsulari, ad quam venit Aeneas. Aut fictum ergo est secundum poeticum morem, aut ob hoc dictum, quia heroicis temporibus ubique omnia nascebantur ut ipse «omnis feret omnia tellus».

185

ERRANTES pascentes, ut alibi «mille meae Siculis errant in montibus agnae»; re vera enim dum pascuntur vagantur. Et in septimo de cervo «errabat silvis». TOTA inter ‘totum’ et ‘omne’ hoc interest, quod ‘totum’ dicimus unius corporis plenitudinem, ‘omne’ de universis dicimus, ut puta ‘totum auditorium habet scolasticos’, hoc est plenum est auditorium scolasticis, ‘omne auditorium habet scolasticos’, id est omnia auditoria. Vsurpant tamen poetae et ista confundunt, ut hoc loco ‘tota’ pro ‘omnibus’ posuit, et contra pro ‘tota’ ‘omnem’ posuit, ut est «omnemque reverti per Troiam». Statius «et totos in poenam ordire nepotes», id est omnes. Plerique derivationem dicunt ab eo quod est ‘tot’ ‘totus’, ut ab eo quod est ‘quot’ ‘quotus’. Sed illud notandum, quia in derivatione mutat plerumque naturam; nam, cum ‘tot’ naturaliter brevis sit, ‘totus’ producitur, ‘quotus’ vero secundum originem suam brevis remanet.

186

AGMEN ‘agmen’ proprie dicitur ordinata multitudo, ut est ambulantis exercitus; neque enim in uno loco stans ‘agmen’ vocatur, aut, si inventum fuerit, usurpatum est. Vnde bene adiecit ‘longum’, ut incedentum ostenderet significationem.

187

CONSTITIT ‘con’ secundum naturam brevis est semper, excepto cum s littera vel f sequitur; tunc enim tantum producitur, sicut ‘in’ syllaba, ut ‘insula’, ‘infula’.

188

CORRIPVIT aut de pharetra ‘corripuit’, ut est «corripit hic subita trepidus formidine ferrum», aut ab Achate, ut eum secutum esse per silentium intellegamus, ut illo loco «ni iam praemissus Achates adforet», item «nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit». GEREBAT aut tunc, aut quae gerere consueverat.

190

CORNIBVS ARBOREIS aut subaudi ‘cum’, ut illo loco «atque Ixionii vento rota constitit orbis», id est cum vento; aut certe secundum supra dictam figuram ‘cornibus arboreis’ pro ‘cornuum arboreorum’. Melius tamen est ut ‘cum’ subaudias. TVM VVLGVS bene ‘vulgus’, ductoribus interemptis.

191

MISCET perturbat, circumagit, insequitur. FRONDEA pro ‘frondosa’ posuit. Plerumque enim dum varietati declinationis student poetae mutant proprietatem. Nam ‘frondeum’ est totum de frondibus, ut torus, ‘frondosus’ vero est lucus; licet enim abundet frondibus, non tamen est de frondibus totus; ut ‘saxosus’, ‘saxeus’.

192

QVAM SEPTEM bene definit numerum; necessitatis enim est haec venatio, non voluptatis, in qua plura requiruntur. VICTOR hoc loco ‘propositi effector’, ut est «rotis insistere victor».

193

FVNDAT HVMI per humum. Et est adverbialiter positum, ut «humi nitens», id est ‘per humum’. CVM NAVIBVS cacenphaton in sermone, quod fit si ‘cum’ particulam n littera sequatur.

194

HINC pro ‘inde’; abutitur enim adverbiis more suo. PARTITVR Sallustius ait «provincias inter se partiverant»; nam et ‘partio’ et ‘partior’ dicimus. Et est verbum de his quae, cum utramque recipiant declinationem pro nostra voluntate, activae tamen sunt significationis, ut ‘punio’ ‘punior’, ‘fabrico’ ‘fabricor’, ‘lavo’ ‘lavor’. Quamquam temptaverit Probus facere differentiam inter activam passivamque significationem, ut dicamus ‘tondeo alterum’, ‘tondeor ab altero’; sed hoc in aliis verbis dicere non possumus, ut ‘fabrico’ ‘fabricor’, ‘pasco’ ‘pascor’; nam legimus «florem depasta salicti» et «pascuntur vero dumos». Sunt autem alia verba quae activae significationis declinationisque sunt, ut ‘caedo’; sunt quae passivae, ut ‘caedor’. Invenimus tamen, activam declinationem significationem habere passivam, ut ‘vapulo’, et contra declinationem passivam activam habere significationem, ut ‘loquor’. Haec ergo caute ab illis segreganda sunt verbis.

195

VINA BONVS QVAE DEINDE CADIS ONERARAT ACESTES ordo est ‘deinde vina partitur quae Acestes dedit’.

196

TRINACRIO Graecum est propter tria ἄκρα, id est promunturia, Lilybaeum, Pachynum, Pelorum. Latine autem ‘Triquetra’ dicitur. HEROS vir fortis, semideus, plus ab homine habens, ut ait Hesiodus.

198

O SOCII ordo est ‘o socii, revocate animos’. Bene autem socios dixit, ut se eis exaequaret. IGNARI pro ‘inmemores’. Et est acyrologia; ‘ignarus’ enim est qui ignorat, ‘inmemor’ qui oblitus est. ANTE MALORVM ὑφέν est, ut alibi «caeli subter labentia signa».

199

O PASSI GRAVIORA arte magna utitur. Vult enim eos meminisse graviorum, ut praesentia facilius tolerent. Et bene graviora dicit esse transacta, ut ostendat futura esse leviora. HIS QVOQVE scilicet sicut et gravioribus.

200

SCYLLAEAM RABIEM exempla pro negotiorum qualitate sumere debemus, ut hoc loco in marinis periculis ponit peractae tempestatis exempla. PENITVSQVE SONANTES id est valde. Et aut ‘valde sonantes accessistis’, aut ‘valde accessistis’, id est iuxta. Et bene ait ‘accessistis’; non enim passi sunt haec pericula, sed his fuere vicini.

201

CYCLOPEA SAXA aut quae Cyclops in Vlixen iecit, aut certe Siciliam dicit, in qua Cyclopes habitaverunt, ut ipse «centum alii curva haec habitant ad litora vulgo». Possumus tamen et Aetnam accipere; nam et ipse in tertio ait «nocte illa tecti silvis inmania monstra perferimus».

202

MAESTVMQVE TIMOREM quod maestos et sollicitos faciat, ut «mors pallida» et «tristis senectus».

203

MITTITE omittite. Et est tropus aphaeresis, quomodo ‘temnere’ pro ‘contemnere’. FORSAN ‘forsan’ ‘fortassis’ ‘forsitan’ ‘forte’ ‘fors’ unum significant, sed varie pro metri ratione ponuntur. OLIM modo temporis futuri est. MEMINISSE ‘memini’ et genetivum regit et accusativum; dicimus enim et ‘memini malorum’ et ‘memini mala’. Et iusta ratione; nam memoriae oblivio contraria est, et ‘obliviscor’ similiter et genetivum regit et accusativum, ut «obliviscere caedis atque incendiorum» et «obliviscor iniurias tuas, Clodia». [Sic Tullius Cicero]. IVVABIT futuri temporis est. Huius autem verbi praeteritum perfectum anomalum est. Nam cum primae coniugationis verba tempore perfecto aut in ‘avi’ exeant, ut ‘amavi’, aut in ‘ui’ solutam, ut ‘tonui’, hoc verbum neque ‘iuvavi’ facit neque ‘iuvui’, sed ‘iuvi’, ut Lucanus «iuvit sumpta ducem, iuvit dimissa potestas».

204

PER VARIOS CASVS argumentum a conpensatione.

205

SEDES QVIETAS non vacat quod adiecit ‘quietas’. Habuit enim sedes et in Thracia et in Creta, sed non quietas.

206

ILLIC FAS REGNA RESVRGERE TROIAE figura etiam ante dicta, qua per contrarium aliquid intellegimus. Dicendo enim ‘illic fas’ ostendit alibi nefas, ut occurreret cogitationi sociorum, ne fatigati tot malis quascumque requirerent sedes; quod etiam in quinto factum est navibus incensis.

207

DVRATE duri estote ad sustinendos labores. Sic Horatius «vix durare possunt imperiosius aequor». VOSMET ‘ΜΕΤ’ πάρελκον est. Sciendum autem est, has particulas ‘met’, ‘piam’, ‘te’, ut ‘egomet’, ‘quispiam’, ‘tute’, et similia ornatus causa poni. Sunt autem adverbia. Quicquid enim ab illis septem recesserit partibus adverbium sit necesse est. Item quemadmodum probamus adverbia esse, quia dicimus ‘docte facio’, ‘docte feci’, ‘docte fecisti’, et mutato verbo remanet adverbium. Ergo, si sic et in istis particulis invenimus, ut ‘egomet’, ‘vosmet’, ut mutatis casibus vel personis eadem permaneant, adverbia sine dubio sunt; nulla enim hoc alia pars orationis admittit. Notandum sane quod hae particulae plerumque suam naturam habent, non syllabarum. Nam cum ‘te’ et ‘met’ longae sint, ‘tutemet’ dactylus invenitur, nec possumus harum partium naturam discutere, quia sub regulis non sunt.

208

VOCE REFERT pleonasmos est, qui fit quotiens adduntur superflua, ut alibi «vocemque his auribus hausi», Terentius «his oculis egomet vidi». CVRIS cura dicta ab eo quod cor urat. Denique paulo post ait «premit altum corde dolorem». AEGER ‘aeger’ est et ‘tristis’ et ‘male valens’, ‘aegrotus’ autem sive ‘aegrotans’, tantummodo ‘male valens’.

209

SPEM laetitiam. Et est crebra apud Vergilium figura, quae fit quotiens significatur ab eo quod praecedit id quod sequitur; nam spem laetitia sequitur. Spes vero in vultu non videtur, sed laetitia. Haec autem figura et versa vice fit, ut intellegamus ab eo quod sequitur id quod praecedit, ut «meritaeque exspectent praemia palmae». ‘Palmam’ pro ‘virtute’ posuit, quae praemium meretur et palmam.

210

PRAEDAE ad praedam, ut «inferretque deos Latio». ACCINGVNT studiose parant, ut alibi «accingunt operi». ‘Accinctos’ enim industrios dicimus, ut Horatius «altius ac nos praecinctis», sicut econtra neglegentes ‘discinctos’ vocamus, ut «discinctos Mulciber Afros». DAPIBVSQVE FVTVRIS ambitiose dixit, quod sunt cervi dapes futurae.

211

TERGORA ‘tergus tergoris’, unde et ‘tergora’, ‘corium’ significat; ‘tergum’ vero ‘tergi’, ut ‘templum templi’, ‘dorsum’ significat, ut Sallustius «scilicet quia tergis abstinetur». VISCERA NVDANT ‘viscera’ non tantum intestina dicimus, sed quicquid sub corio est, ut in Albano <monte> Latinis visceratio dabatur, id est caro. Est autem nominativus ‘hoc viscus huius visceris’, ut Lucretius «viscus gigni sanguenque creari». ‘Sanguen’ autem ideo dixit, quia ‘sanguinis’ facit, ut ‘carmen carminis’; si enim ‘sanguis’ diceret, par esset genetivus, ut ‘anguis’, ‘pinguis’.

212

VERIBVS ecce nomen de his quae in numero singulari indeclinabilia sunt, ut ‘veru’ ‘cornu’ ‘genu’. TREMENTIA palpitantia adhuc.

213

AËNA LOCANT quibus utebantur non ad elixandas carnes, sed ad se lavandos. Heroicis enim temporibus carne non vescebantur elixa. Huic autem nomini maiores aspirationem dabant; nam ‘ahena’ dicebant.

214

TVNC id est postquam se laverunt. VICTV cibo, unde et ‘convictores’ dicimus, ut Horatius «nunc quia sim tibi Maecenas convictor»; nam ‘convivae’ a convivio dicuntur. FVSI polysemus sermo est. Significat enim et ‘discumbentes’, ut hoc loco, et ‘fugatos’ et ‘occisos’.

215

IMPLENTVR ‘impleor’ duos casus regit; dicimus enim et ‘impleor illius rei’, ut Cicero «squaloris plenus ac pulveris», et Terentius «plenus rimarum sum» et ‘impleor illa re’, ut hoc loco ut alibi «plenamque sagittis threiciis» et Iuvenalis «lectica Mathonis plena ipso». FERINAE ‘feras’ dicimus aut quod omni corpore feruntur aut quod naturali utuntur libertate et pro desiderio suo feruntur.

216

POSTQVAM EXEMPTA FAMES caute in maestitia cibis famem exemptam dicit, id est fugatam, non affluentiam quaesitam. MENSAEQVE REMOTAE quia apud maiores ipsas apponebant mensas pro discis; unde est «et mensae grata secundae». Duas enim habebant mensas: unam carnis, alteram pomorum.

217

AMISSOS non re vera, sed ut illo tempore putabant.

219

EXAVDIRE VOCATOS aut subaudimus ‘deos’, et quasi conquestio est, quod non flectantur precibus, aut certe hoc dicit, non solum perisse eos, sed nec sepulturam habere ad quam vocentur. Novimus enim quod mortuorum umbrae ad sepulcra vocabantur, ut est «manesque vocabat Hectoreum ad tumulum». Et est figura, ab eo quod praecedit id quod sequitur, quia post facta sepulcra manes vocantur.

220

PRAECIPVE praeter omnes, quasi pius. ORONTI pro ‘Orontis’, ut «inmitis Achilli».

221

SECVM propter socios, ut supra «spem vultu simulat».

223

FINIS vel fabularum vel diei; sequitur namque paulo post «Aeneas per noctem plurima volvens». Et sciendum est Vergilium non semper dicere ortum vel occasum diei, sed aut intellectui relinquere, ut hoc loco, aut negotiis tempora significare. Est autem poetica callopistia non omnia exprimere; unde ait Horatius in Arte Poetica «nec verbum verbo curabis reddere fidus interpres», quamvis plerique de translatione Graecitatis hoc adserant dictum. Homerus sane ista contemnens tempora universa describit. CVM IVPPITER AETHERE SVMMO DESPICIENS oeconomiam istam secundum mathesin videtur ordinasse Vergilius; nam Iove in altitudine sua posito cum Venere significatur quod per mulierem aliqua felicitas possit evenire. Ergo, quoniam Aeneas in partem regni admittetur a Didone per occasionem coniugii, idcirco haec poeta praemisit. Sane illud animadvertendum, quod peritissime dixit tristiorem Venerem fuisse cum Iove, ex quo significat exitum uxoris infelicem futurum; nam se utique Dido interemit. Quod autem Mercurium facit a Iove defluentem ad occasum descendere, id est ad ima terrarum, ostendit amicitias quidem fore, sed minime diuturno tempore permanere. Illud etiam mathematici dicunt, Venere in Virgine posita misericordem feminam nasci; atque ideo Vergilius fingit in habitu virginis venatricis Venerem occurrisse filio, quod et misericordem postea reginam probavit Aeneas et in venatione cum ea permixtus est. AETHERE SVMMO qui summus est; et proprium aetheri epitheton dedit, quia omnibus superior est.

224

DESPICIENS deorsum aspiciens, sicut ‘suspiciens’ ‘sursum aspiciens’. notandum sane quia, si ‘dispiciens’ dixerimus, ‘diligenter inquirens’ significamus, sicut ‘deduco’ et ‘diduco’; nam ‘deduco’ est ‘prosequor’, ‘diduco’ vero ‘divido’. VELIVOLVM duas res significat, et quod velis volatur, ut hoc loco, et quod velis volat, ut Ennius «naves velivolas», qui et proprie dixit. Et est ista reciproca translatio navium et avium. Legimus enim «et velorum pandimus alas» et contra de apibus «nare per aestatem liquidam», cum natatus navium sit, alae vero avium. Et sciendum est esse reciprocas translationes, esse et partis unius. IACENTES aut in longum expositas, aut proprium epitheton est terrarum; nam, cum cetera elementa mobilia sint, sola terra stabilis est, unde et bruta dicitur.

225

LATOS POPVLOS cum ‘populos’ numero plurali dicimus, urbes significamus; cum vero ‘populum’, unius multitudinem civitatis intellegimus. SIC quid est ‘sic’? Vt ista conspiceret.

226

ET LIBYAE DEFIXIT LVMINA REGNIS prooeconomia, id est dispositio carminis. Vituperabile enim fuerat si ex abrupto transitum faceret, quod in nono fecit «atque ea diversa penitus dum parte geruntur»; quae res tamen excusatur uno sermone «atque ea», id est eodem tempore, quod solum est interpositum. Nunc vero bene transiit, quia inducit Iovem et de rebus humanis cogitantem et Africam respicientem, ad quam venere Troiani. Vnde honestus color est ut Venus adeat Iovem, timens ne Romana fata Carthagini concedat; felix enim eventus sequitur loca quae respexerit Iuppiter, unde in secundo «aspice nos hoc tantum», et alibi «atque oculos Rutulorum reicit arvis», ubi erat futura victoria.

227

TALES de rebus humanis. IACTANTEM PECTORE CVRAS nunc secundum Stoicos loquitur, qui deos dicunt humana curare, interdum secundum Epicureos, poetica utens licentia.

228

TRISTIOR conparativum posuit pro positivo. Quando enim tristis est Venus, ut nunc ‘tristior’ diceretur? OCVLOS SVFFVSA NITENTES nitidos oculos lacrimis perfusos habens. Et est figura, quae fit quotiens participio praeteriti temporis a passivo iungimus casum accusativum, ut ‘deiectus animum’, ‘maesta vultum’. Dicendo autem ‘nitentes’ expressit nimiam etiam in lacrimis pulchritudinem, sicut de Euryalo «lacrimaeque decorae».

230

AETERNIS REGIS IMPERIIS ET FVLMINE TERRES volunt quidam superfluo ‘regis’ ad deos referri, ‘terres’ ad homines, nescientes quia maioris potestatis est idem posse circa deos quod circa homines. ‘Et fulmine terres’ non sine causa adiecit ‘terres’. Est enim fulmen quod terreat; est quod adflet, ut «fulminis adflavit ventis»; est quod puniat, ut «vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras»: peremptorii autem fulminis late patet significatio; est quod praesagiat, ut «de caelo tactas memini praedicere quercus».

231

MEVS subaudis ‘filius’, ut ‘Aiacis Oili’, ut ante diximus. IN TE modo ‘contra te’; alibi ‘pro’ significat, ut «quietum accipit in Teucros animum mentemque benignam», id est pro Teucris.

232

QVID TROES POTVERE? argumentum ab inpossibili, ut alibi «non ea vis animo». Et est validius quam a voluntate; plus enim est non posse, quam nolle. ‘Troes’ erit nominativus ‘Tros’. Et haec breviter scienda regula est, quia omnia nomina monosyllaba Graeca quae in Latinum sermonem transeunt tertiae sunt tantum declinationis, et tam Latine quam Graece declinari possunt, ut ‘Tros Trois et Troos’, ‘Pan Panis et Panos’, ut «Arcadici dictum Panos de more Lycaei».

233

OB ITALIAM ne ad Italiam perveniant, toto orbe pelluntur. Atqui in Africa sunt. Sed, si diligenter requiras, etiam inde pelluntur; ait namque «hospitio prohibemur harenae».

234

CERTE HINC ROMANOS atqui nusquam hoc legimus sed per silentium intellegimus, ut superius de Iunone audierat. VOLVENTIBVS volubilibus. Et est participium pro nomine. ‘Volvens’ enim est qui volvit, ‘volubilis’ qui volvitur. Anni autem volvuntur, non volvunt, ut est «atque in se sua per vestigia volvitur annus».

235

FORE futuros esse. Et est de verbis defectivis. REVOCATO dicendo ‘revocato’ ostendit Italiam, unde Dardanus fuerat. A SANGVINE TEVCRI Teucrum pro Dardano posuit - Dardanus enim de Italia profectus est, Teucer de Creta - quia solent poetae nomina de vicinis provinciis vel personis usurpare, ut «domitus Pollucis habenis Cyllarus», cum Castor equorum domitor fuerit; item «et manibus Procne pectus signata cruentum» pro ‘Philomela’; item Didonem Sidoniam dicit, cum sit Tyria, a loci vicinitate; item «quid loquar aut Scyllam Nisi?» cum Phorci fuerit. Et sciendum est inter fabulam et argumentum, hoc est historiam, hoc interesse, quod fabula est dicta res contra naturam, sive facta sive non facta, ut de Pasiphae, historia est quicquid secundum naturam dicitur, sive factum sive non factum, ut de Phaedra.

236

OMNI DICIONE melius ‘omni’ quam ‘omnis’, ut sigificet ‘omni potestate’, id est pace, legibus, bello.

237

POLLICITVS pollicemur sponte, rogati promittimus. QVAE TE GENITOR SENTENTIA VERTIT? verecunde agit Venus; nec enim conveniebat ut aperte contra uxorem ageret apud maritum. Vnde et similiter respondet Iuppiter «neque me sententia vertit».

238

HOC hac re.

239

REPENDENS compensans. Et est translatio a pecunia.

240

NVNC EADEM similis qualis ab initio fuit, ut ostendat nec longitudinem temporis prodesse Troianis.

241

FINEM ac si diceret ‘non regnum requirimus, sed finem laborum’.

242

ANTENOR POTVIT non sine causa Antenoris posuit exemplum, cum multi evaserint Troianorum periculum, ut Capys qui Campaniam tenuit, ut Helenus qui Macedoniam, ut alii qui Sardiniam secundum Sallustium, sed propter hoc, ne forte illud occurreret, iure hunc vexari tamquam proditorem patriae. Elegit ergo similem personam; hi enim duo Troiam prodidisse dicuntur secundum Livium, quod et Vergilius per transitum tangit, ut «se quoque principibus permixtum agnovit Achivis», et excusat Horatius dicens «ardentem sine fraude Troiam», hoc est sine proditione. Quae quidem excusatio non vacat; nemo enim excusat nisi rem plenam suspicionis. Sisenna tamen dicit solum Antenorem prodidisse. Quem si velimus sequi, augemus exemplum; si regnat proditor, cur pius vagatur? Ob hoc autem creditur Graecis Antenor patriam prodidisse, quia et legatos qui propter Helenam venerant suscepit hospitio, et Vlixen in mendici habitu agnitum non prodidit.

243

ILLYRICOS PENETRARE SINVS Antenor non Illyricum, non Liburniam, sed Venetiam tenuit. Ideo autem Vergilius dicit ‘Illyricos sinus’, quod inde venit quidam Henetus rex, qui Venetiam tenuit, a cuius nomine Henetiam dictam posteri Venetiam nominaverunt. TVTVS ideo ‘tutus’, quia Raeti Vindelici ipsi sunt Liburni, saevissimi admodum populi, contra quos missus est Drusus. Hi autem ab Amazonibus originem ducunt, ut etiam Horatius dicit «quibus mos unde deductus per omne tempus Amazonia securi dextras obarmet, quaerere distuli». Hoc ergo nunc ad augmentum pertinet, quod tutus est etiam inter saevos populos.

244

FONTEM TIMAVI amant poetae rem unius sermonis circumlocutionibus dicere, ut pro Troia dicant ‘urbem Troianam’, pro Buthrotio ‘arcem Buthroti’; sic et modo pro Timavo ait ‘fontem Timavi’, et paulo post ‘urbem Patavi’, id est Patavium.

245

VNDE PER ORA NOVEM multi septem esse dicunt; quod, si incerta fides est, finitus est numerus pro infinito. CVM MVRMVRE MONTIS tanta vi exit in mare ut etiam resonet vicinus mons. Et sic dictum est, sicut superius «illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt».

246

MARE amat poeta rem historiae carmini suo coniungere; Varro enim dicit hunc fluvium ab incolis mare nominari. ‘Proruptum’ id est effusum fluens. Et melius ‘proruptum’ quam ‘praeruptum’ legere. Bene autem definit; quid est largus fons? Solutum mare. PELAGO aquarum abundantia. PREMIT populatur, vastat.

247

HIC TAMEN hoc est etiam in loco difficili. VRBEM PATAVI hoc est Patavium. Patavium autem dictum vel a Padi vicinitate, quasi Padavium, vel apo tou petasqai, quod captato augurio dicitur condita, vel quod avem telo petisse dicitur et eo loco condidisse civitatem. SEDESQVE LOCAVIT ex votis suis facit invidiam, dicens id concessum Antenori quod ipsa desiderat.

248

ET GENTI NOMEN DEDIT hoc est quod ne victori quidem concedetur Aeneae; quod scimus a Iunone esse perfectum, contra quam oblique loquitur propter considerationem mariti. Hi autem primis temporibus ab Antenore dicti sunt ‘Antenoridae’. ARMAQVE FIXIT TROIA hoc est ‘securus est’, quia solent missi militia sive gladiatura quibuslibet templis arma suspendere, ut Horatius «Veianius armis Herculis ad postem fixis» et «Danais de poste refixum».

249

CONPOSTVS syncope est; detraxit enim de medio syllabam, ut «et pocula porgite dextris».

250

NOS TVA PROGENIES sic loquitur quasi una sit de Troianis; nam aliter sensus non procedit. Quod autem dixit ‘tua progenies’, epexegesis est, ut «ast ego quae divum incedo regina». ANNVIS quia nutu semper promittit aliquid Iuppiter.

251

INFANDVM pro ‘infande’, ut in VI «miserum septena quotannis», item «torvumque repente clamat», pro ‘torve’. Et est figura quae fit quotiens nomen pro adverbio ponitur; magis autem poetica est, in prosa aut rara aut numquam. Tamen hoc loco ‘infandum’ potest esse etiam interiectio dolentis. VNIVS hic produxit paenultimam.

252

PRODIMVR multa quidem hic sermo significat, sed modo ‘porro damur’, scilicet ‘ab Italia’. Et sciendum est omnium auctorum esse consuetudinem ut res dubie positas in sequentibus explanare et plenius dicere, ut hoc loco; nam quid est ‘prodimur’, ostendit dicens ‘atque Italis longe disiungimur oris’.

253

HIC id est talis, ut «hunc ego te Euryale, aspicio», id est talem. HONOS cum secundum artem dicamus ‘honor’ ‘arbor’ ‘lepor’, plerumque poetae r in s mutant causa metri; ‘os’ enim longa est, ‘or’ brevis. Hoc quidem habet ratio; sed ecce in hoc loco etiam sine metri necessitate ‘honos’ dixit. Item Sallustius paene ubique ‘labos’ posuit, quem nulla necessitas coegit. Melius tamen est servire regulae. SIC NOS IN SCEPTRA REPONIS ‘sic’, hoc est ‘per naufragia’, ‘in sceptra’ aut ‘ad imperia reservas’; aut certe antiqua est licentia communium praepositionum.

254

OLLI modo ‘tunc’ propter sequentia. Pronomen enim non debet poni cum nomine, sed pro ipso nomine, et nullus dicit ‘illi natae’. Alias tamen ‘olli’ ‘illi’ significat, ut «olli dura quies oculos et ferreus urget somnus». SVBRIDENS laetum ostendit Iovem et talem qualis esse solet cum facit serenum. Poetarum enim est elementorum habitum dare numinibus, ut supra de Neptuno dictum est.

255

SERENAT hoc verbum de his est quae carent prima positione, quod fit in his quae in nostra non sunt potestate, ut ‘tono’, ‘fulmino’, ‘pluo’. Haec enim non possumus dicere, nisi forte persona inducatur eius qui potest, ut si tale aliquid Iuppiter dicat.

256

OSCVLA LIBAVIT leviter tetigit. Et sciendum osculum religionis esse, savium voluptatis.

257

PARCE METV quotiens in causis arguimur, ante nos purgare debemus et sic ad actionem descendere. Quod et hoc loco Iuppiter facit; ante enim obiecta purgat et sic venit ad promissionem. Et est ‘parce metu’ elocutio usualis, id est dimitte metum, quomodo dicimus ‘parce verbis’, ‘parce iniuriis’. CYTHEREA omnia quae apud Graecos ει diphthongon habent apud Latinos in e productum convertuntur, ut Κυθέρεια Cytherea, Αἰνείαϛ Aeneas, Μήδεια Medea. Omnia autem quae dicit Iuppiter ad solutionem pertinent antedictorum. Nunc dicit ‘parce metu’, quia superius dixerat ‘tristior’; ‘manent inmota’, quia dixerat «quae te genitor sententia vertit?». Et simul per transitum dogma Stoicorum ostendit, nulla ratione posse fata mutari. TVORVM vel Troianorum vel Romanorum.

258

FATA TIBI non ‘propter te’ - fati enim inmobilis ratio est - sed aut vacat ‘tibi’, ut «qui mihi accubantes in conviviis», aut certe ‘tuta tibi sunt fata’, non tamen ‘propter te’. CERNES VRBEM aut Romam significat, quia, cum proprietatem detrahimus, quod magnum est significamus, ut si dicas ‘legi oratorem’ nec addas quem, intellego Ciceronem – et, ne longa sit expectatio, adiecit ‘et promissa Lavini moenia’ - aut certe detrahe ‘et’, sicut multi, et epexegesin facis ‘cernes urbem’, id est ‘promissa Lavini moenia’.

259

SVBLIMEMQVE FERES AD SIDERA CAELI propter illud «caeli quibus adnuis arcem». Aeneas enim secundum quosdam in Numicum cecidit fluvium, secundum Ovidium in caelum raptus est, appellatus tamen est Iuppiter Indiges.

260

MAGNANIMVM ‘magnus’ et ‘parvus’, quoniam mensurae sunt, ad animum non nisi καταχρηστικῶϛ adhibentur.

261

HIC id est Aeneas. Et est ordo ‘hic bellum ingens geret Italia’. TIBI FABOR ENIM hoc loco excusat quaestionem futuram, quasi Veneri dolenti quae vera sunt dicat, sed aliter loquatur cunctis praesentibus dis; dicet enim in decimo «abnueram bello Italiam concurrere Teucris». QVANDO siquidem. REMORDET sollicitat. Terentius «par pari referto, quod eam remordeat».

262

ARCANA secreta; <ab arcendo>, unde et ‘arca’ et ‘arx’ dicta, quasi res secretae.

263

ITALIA in Italia, et detraxit praepositionem more suo. Sic et illo loco «non Libyae, non ante Tyro; despectus Hiarbas» id est in Tyro. Nam si adverbialiter vellet, ‘Tyri’ diceret. POPVLOSQVE FEROCES CONTVNDET incongruum fuerat in consolatione bella praedicere: ob hoc ergo etiam victoriam pollicetur.

264

MORESQVE VIRIS ET MOENIA PONET hysteroproteron in sensu; ante enim civitas, post iura conduntur. ‘Leges’ autem etiam ‘mores’ dici non dubium est.

265

TERTIA DVM LATIO REGNANTEM VIDERIT AESTAS rhetorice, ne breve esset si triennium diceret, tempora divisit in species. Ordo autem est longissimus; nam aliter non procedit «sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aeneam», ‘tertia dum Latio regnantem viderit aestas’.

267

AT PVER ASCANIVS prudenter exitum Aeneae et ostendit et tacuit dicendo filium postea regnaturum. CVI NVNC COGNOMEN IVLO ADDITVR secundum Catonem historiae hoc habet fides: Aeneam cum patre ad Italiam venisse et propter invasos agros contra Latinum Turnumque pugnasse, in quo proelio periit Latinus; Turnum postea ad Mezentium confugisse eiusque fretum auxilio bella renovasse, quibus Aeneas Turnusque pariter rapti sunt; migrasse postea in Ascanium et Mezentium bella, sed eos singulari certamine dimicasse, et occiso Mezentio Ascanium Iulum coeptum vocari, a prima barbae lanugine quae ei tempore victoriae nascebatur. Sciendum est autem hunc primo Ascanium dictum a Phrygiae flumine Ascanio, ut est «transque sonantem Ascanium», deinde Ilum dictum, a rege Ilo, unde et Ilium, postea Iulum occiso Mezentio. De quibus nominibus hoc loco dicit ‘at puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo additur, Ilus erat’. Ab hac autem historia ita discedit Vergilius ut aliquibus locis ostendat non se per ignorantiam, sed per artem poeticam hoc fecisse, ut illo loco «quo magis Italia mecum laetere reperta»; ecce ἀμφιβολικῶς dixit, ostendit tamen Anchisen ad Italiam pervenisse. Sic autem omnia contra hanc historiam ficta sunt, ut illud ubi dicitur Aeneas vidisse Carthaginem, cum eam constet ante LX annos urbis Romae conditam. Inter excidium vero Troiae et ortum urbis Romae anni inveniuntur CCCXL. ‘Cognomen Iulo’ si proprie loqueretur, ‘agnomen’ diceret, non ‘cognomen’, sed magis ad familiam respexit, quia omnis gens Iulia inde originem ducit. Dicimus autem et ‘nomen mihi est Cicero’, ut «Hecyra est huic nomen fabulae», et ‘Ciceronis’, ut Sallustius «cui nomen oblivionis condiderant», et ‘Ciceroni’, ut «cui Remulo cognomen erat», et ‘Ciceronem’, ut «Aeneadasque meo nomen de nomine fingo». Melius tamen est dativo uti.

269

MAGNOS ORBES tria sunt genera annorum: aut enim lunaris annus est XXX dierum, aut solstitialis XII mensium, aut, secundum Tullium, magnus, qui tenet XII milia nongentos quinquaginta quattuor annos, ut in Hortensio «horum annorum quos in fastis habemus magnus XII milia nongentos quinquaginta quattuor complectitur». Hoc ergo loco ‘magnum’ dixit comparatione lunaris, et alibi «interea magnum sol circumvolvitur annum». ‘Annus’ autem dictus quasi anus, id est anulus, quod in se redeat, ut est «atque in se sua per vestigia volvitur annus», vel apo tou ananeousqai, id est ab innovatione. VOLVENDIS volubilibus, ut supra.

270

A SEDE LAVINI TRANSFERET verum est; vitans enim novercalem invidiam, deseruit Lavinium et Albam Longam condidit, dictam ab omine albae porcae repertae vel situ civitatis. VI modo ‘virtute’, nam multa significat.

272

HINC IAM praeterea. TER CENTVM quomodo trecentos annos dicit, cum eam quadringentis regnasse constet sub Albanis regibus? Sed cum praescriptione ait ‘tercentum scilicet usque ad ortum urbis Romae’; ait namque «donec regina sacerdos Marte gravis». Et constat in regno Romuli et Numae et Tulli Hostilii, qui evertit Albam centum annos, quibus pariter Roma et Alba regnarunt, esse consumptos. TOTOS id est sine intermissione.

273

GENTE SVB HECTOREA id est Troiana. Sed debuit dicere ‘Aeneia’. Diximus superius nomina poetas ex vicino usurpare. DONEC REGINA SACERDOS historia hoc habet: Amulius et Numitor fratres fuerunt, Amulius fratrem imperio pepulit et filium eius necavit, filiam vero Iliam Vestae sacerdotem fecit, ut spem subolis auferret, a qua se puniri posse cognoverat. Hanc, ut multi dicunt, Mars conpressit; unde nati sunt Remus et Romus, quos cum matre Amulius praecipitari iussit in Tiberim. Tum, ut quidam dicunt, Iliam sibi Anien fecit uxorem, ut alii, inter quos Horatius, Tiberis - unde ait «uxorius amnis». Pueri vero expositi ad vicinam ripam sunt. Hos Faustus repperit pastor, cuius uxor erat nuper meretrix Acca Larentia, quae susceptos aluit pueros. Hi postea avum suum Numitorem occiso Amulio in regna revocarunt. Quibus dum cum eo angustum Albae videretur imperium, recesserunt et captatis auguriis urbem condiderunt. Sed Remus prior sex vultures vidit, Romus postea duodecim; quae res bellum creavit, in quo extinctus est Remus. Et a Romi nomine Romani appellati. Vt autem pro Romo ‘Romulus’ diceretur blandimenti genere factum est, quod gaudet diminutione. Quod autem a lupa dicuntur alti, fabulosum figmentum est ad celandam auctorum Romani generis turpitudinem. Nec incongrue fictum est; nam et meretrices lupas vocamus, unde et ‘lupanaria’. Et constat hoc animal in tutela esse Martis. ‘Regina’ regis filia. Abusive ait more poetico, ut alibi «magnum reginae sed enim miseratus amorem», id est regis filiae, Pasiphaes.

274

MARTE GRAVIS gravida, ut «non insueta gravis temptabunt pabula fetas».

275

INDE deinde. FVLVO TEGMINE id est pelle lupae, qua utebatur more pastorum. Sed hoc multi reprehendunt, cur nutricis tegmine usus sit. Qui gemina ratione refutantur: vel falsitate fabulae, vel exemplo Iovis, qui caprae nutricis utitur pelle.

276

EXCIPIET GENTEM Remo scilicet interempto, post cuius mortem natam constat pestilentiam. Vnde consulta oracula dixerunt placandos esse manes fratris extincti; ob quam rem sella curulis cum sceptro et corona et ceteris regni insignibus semper iuxta sancientem aliquid Romulum ponebatur, ut pariter imperare viderentur. Vnde est «Remo cum fratre Quirinus iura dabunt».

277

ROMANOSQVE SVO DE NOMINE DICET perite non ait ‘Romam’, sed ‘Romanos’. Vrbis enim illius verum nomen nemo vel in sacris enuntiat. Denique tribunus plebei quidam, ut ait Varro, hoc nomen ausus enuntiare, in crucem levatus est; quod ne Hyginus quidem, cum de situ urbis loqueretur, expressit.

278

NEC METAS RERVM NEC TEMPORA PONO ‘metas’ ad terras rettulit, ‘tempora’ ad annos; Lavinio enim et Albae finem statuit, Romanis tribuit aeternitatem.

279

QVIN quinetiam; minus enim est ‘etiam’. Nam plenum est ‘quinetiam’, ut «quin etiam hiberno moliris sidere classem». ASPERA IVNO tolerabilius hoc Iuppiter dicit.

280

METV ut supra «id metuens». TERRAS CAELVMQVE FATIGAT alibi «absumptae in Teucros vires caelique marisque».

281

CONSILIA IN MELIVS REFERET quia «bello Punico secundo, ut ait Ennius, placata Iuno coepit favere Romanis».

282

GENTEMQVE TOGATAM bene ‘gentem’, quia et sexus omnis et condicio toga utebatur, sed servi nec colobia nec calceos habebant. Togas autem etiam feminas habuisse cycladum et ricini usus ostendit. ‘Recinus’ autem dicitur ab eo, quod post tergum reicitur, quod vulgo maforte dicunt.

283

SIC PLACITVM vel fatis vel mihi; nam inpersonale est. LVSTRIS quinquenniis. Et bene olympiadibus conputat tempora, quia nondum erant vel Roma vel consules. ‘Lustrum’ autem dictum quod post quinquennium unaquaeque civitas lustrabatur.

284

DOMVS ASSARACI id est familia Troiana, nam Assaracus Capyn genuit, Capys Anchisen, unde Aeneas, auctor Romani generis; ex quibus Mummius, qui Achaiam vicit. PTHIAM Achillis patriam. MYCENAS Agamemnonis patriam, ut «Agamemnoniasque Mycenas».

286

NASCETVR ad illud respondet «certe hinc Romanos olim». Et omnis poetae intentio, ut in qualitate carminis diximus, ad laudem tendit Augusti, sicut et in sexti catalogo et in clipei descriptione. Haec autem Iovis adlocutio partim obiecta purgat, partim aliquid pollicetur. PVLCHRA adlusit propter Venerem. TROIANVS ac si diceret, ‘etiam Caesar Troianus est’. CAESAR hic est qui dictus est Gaius Iulius Caesar. Gaius praenomen est, Iulius ab Iulo, Caesar vel quod caeso matris ventre natus est vel quod avus eius in Africa manu propria occidit elephantem, qui ‘caesa’ dicitur lingua Poenorum.

287

IMPERIVM OCEANO, FAMAM QVI TERMINET ASTRIS aut ad laudem dictum est aut certe secundum historiam. Re vera enim et Britannos, qui in Oceano sunt, vicit, et post mortem eius, cum ludi funebres ab Augusto eius adoptivo filio darentur, stella medio die visa est, unde est «ecce Dionaei processit Caesaris astrum». A MAGNO sicut Alexander, sicut Pompeius.

289

OLIM modo futuri temporis est. CAELO in caelum. SPOLIIS ORIENTIS victo Pharnace Mithridatis filio, qui re vera in oriente fuit. Ceterum Aegyptus, in qua Ptolomaeum vicit, in australi est plaga. HONVSTVM inter ‘honustum’ et ‘oneratum’ hoc interest, quod ‘oneratus’ est qualicumque pressus pondere, ‘honustus’ vero cui onus ipsum honori est, ut si quis spolia hostium ferat. Sed ‘oneratus’ adspirationem non habet, quia ab onere venit, ‘honustus’ vero, quia etiam ab honore descendit, retinet adspirationem.

290

ACCIPIES SECVRA quia post mortem Caesar meruit aram, fastigium, flaminem, ut Cicero in Philippicis. HIC QVOQVE potest intellegi ‘sicut Romulus’, sed melius ‘sicut Aeneas’, de quo superius ait «sublimemque feres ad sidera caeli». ‘Quoque’ autem semper ad similitudinem ponit, ut «tu quoque litoribus nostris». VOTIS vel ‘ad vota’ vel ‘votis’ vocabitur.

291

ASPERA TVNC id est Caesare consecrato, cum Augustus regnare coeperit, clauso Iani templo, pax erit per orbem. Constat autem templum hoc ter esse clausum: primum regnante Numa, item post bellum Punicum secundum, tertio post bella Actiaca quae confecit Augustus; quo tempore pax quidem fuit quantum ad exteras pertinet gentes, sed bella flagravere civilia, quod et ipse per transitum tangit dicens «Furor impius intus». Huius autem aperiendi vel claudendi templi ratio varia est. Alii dicunt Romulo contra Sabinos pugnante, cum in eo esset ut vinceretur, calidam aquam ex eodem loco erupisse, quae fugavit exercitum Sabinorum; hinc ergo tractum morem ut pugnaturi aperirent templum quod in eo loco fuerat constitutum, quasi ad spem pristini auxilii. Alii dicunt Tatium et Romulum facto foedere hoc templum aedificasse, unde et Ianus ipse duas facies habet, quasi ut ostendat duorum regum coitionem. Vel quod ad bellum ituri debent de pace cogitare. Est alia melior ratio, quod ad proelium ituri optent reversionem.

292

CANA FIDES ET VESTA subaudis ‘erit’. ‘Canam’ autem Fidem dixit vel quod in canis hominibus invenitur vel quod ei albo panno involuta manu sacrificatur, per quod ostenditur fidem debere esse secretam; unde et Horatius «et albo rara Fides colit velata panno». Vestam vero <addidit propter> religionem, quia nullum sacrificium sine igne est; unde et ipsa et Ianus in omnibus sacrificiis invocantur. Ipsa enim esse dicitur terra, quam ignem habere non dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque datur intellegi. ‘Vesta’ autem dicta vel ἀπὸ τῆϛ ἑστίαϛ, ut digammos sit adiecta, sicut ᾖρ ver, Ἐνετὸϛ Venetus, vel quod variis vestita sit rebus. REMO CVM FRATRE QVIRINVS IVRA DABVNT multi sic intellegere volunt, ut superius diximus, quia post pestilentiam ad placandos fratris manes geminis omnibus usus est Romulus; unde est «viden ut geminae stent vertice cristae?». Sed hoc esse non potest, quia iteratio est ante dictorum aut ordo praeposterus, si post dictum Caesarem Romulum repetit. Constat praeterea Iani templum patuisse sub Romulo. Alii volunt per hos Romanos intellegi. Vera tamen hoc habet ratio, Quirinum Augustum esse, Remum vero pro Agrippa positum, qui filiam Augusti duxit uxorem, et cum eo pariter bella tractavit; unde est «parte alia dis et ventis Agrippa secundis». Nam adulans populus Romanus Octaviano tria obtulit nomina, utrum vellet Quirinus, an Caesar, an Augustus vocari. Ille, ne unum eligendo partem laederet quae aliud offerre cupiebat, diverso tempore omnibus usus est, et primo ‘Quirinus’ dictus est, inde ‘Caesar’, postea, quod et obtinuit, ‘Augustus’, sicut Suetonius probat et in Georgicis ostendit Vergilius. Nam cum de Gangaridum victoria diceret, qui iuxta Gangen sunt quique ab Augusto victi sunt, ait «victorisque arma Quirini». Vt autem pro Agrippa ‘Remum’ poneret, poetico usus est more; nam nomen ex vicino sumpsit. Hoc ergo dicit: cum coeperit Iulius Caesar caelum tenere patratis omnibus bellis, iura dabunt Augustus et Agrippa. Romulus autem ideo Quirinus dictus est, vel quod hasta utebatur, quae Sabinorum lingua ‘curis’ dicitur, - hasta enim, id est curis, telum longum est, unde et ‘securis’, quasi semicuris - vel a κοίρανοϛ qui Graece rex dicitur - constat autem Graecos fuisse Romanos - vel propter generis nobilitatem; Mars enim cum saevit ‘Gradivus’ dicitur, cum tranquillus est ‘Quirinus’. Denique in urbe duo eius templa sunt: unum Quirini intra urbem, quasi custodis et tranquilli, aliud in Appia via extra urbem prope portam, quasi bellatoris, id est Gradivi.

293

DIRAE cum apertae sunt. CONPAGIBVS ‘ambages’ et ‘conpages’ antiqui tantum dicebant, posteritas admisit ut etiam ‘conpago’ dicatur. Sed non quia varius esse potest nominativus debet etiam declinatio mutari, quemadmodum nec in istis nominibus ‘arbor arbos’, ‘vomer vomis’; nam et ‘vomeris’ et ‘arboris’ tantum facit. Ergo ‘conpages conpagis’, quoniam ‘conpago’ usurpatum est; ‘conpaginis’ enim nemo penitus dicit.

294

FVROR IMPIVS INTVS ut superius diximus, propter bella civilia, quae gesta sunt contra Brutum et Cassium ab Augusto in Philippis, contra Sextum Pompeium ab Augusto in Sicilia.

295

SAEVA SEDENS SVPER ARMA secundum antiquam licentiam. Sciendum tamen est hodie ‘in’ et ‘sub’ tantum communes esse praepositiones. Ceterum ‘super’ et ‘subter’ iam accusativae sunt, sicut ‘clam’ et ‘post’, quae ante communes fuerunt; nunc in his mutata natura est. AENIS NODIS non centum nodis, sed catenis, quas circumlocutione significavit, quia sunt catenae nodi plures.

297

ET MAIA GENITVM Mercurium. Et est periphrasis. Cicero in libris De Deorum Natura plures dicit esse Mercurios, sed in deorum ratione fabulae sequendae sunt; nam veritas ignoratur. Simul adlusit poeta, quia per caduceatores, id est internuntios, pax solet fieri.

298

VT TERRAE propter illud quod sequitur, «hospitio prohibemur harenae». PATEANT propter illud «cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis».

299

HOSPITIO ad hospitium. NE FATI NESCIA DIDO non sui - nam si sciret exitum suum multo magis vetaret - sed ‘fati’ dixit ‘voluntatis Iovis’, sicut «fatis Iunonis iniquae». Aut certe ‘fati Troianorum’, qui non sponte sed necessitate ad Africam venerant, quod utique ignorabat Dido. Illo enim tempore invadendarum terrarum causa fuerat navigatio, ut Sallustius meminit, facili tum mutatione sedum; quod etiam excusant Troiani «non nos aut ferro Libycos populare penates venimus». Ergo hoc agitur ut discat Dido eos ad Italiam tendere. Quomodo ergo se iungit Aeneae? Sed furoris illud est, non consilii. Nam nec sacerdotibus haec dicentibus credidit. Vnde est «quid vota furentem, quid delubra iuvant?».

301

REMIGIO ALARVM translatio reciproca, ut supra diximus. CITVS cum enim alia signa tarde ad ortus suos recurrant, Mercurius octavo decimo die in ortu suo invenitur. POENI ἀντίστοιχον est, quasi ‘phoeni’.

303

VOLENTE DEO Mercurio vel Iove. IN PRIMIS praecipue.

304

IN TEVCROS pro ‘Teucris’, ut diximus.

305

PER NOCTEM decet enim pro cunctis regem esse sollicitum.

306

ALMA ‘alma’ lux dicta quod alat universa, unde «et alma Ceres», quod nos alat; nam physici dicunt omnia per diem crescere. Quomodo ergo Vergilius ait «exigua tantum gelidus ros nocte reponet»? Sed hoc pro miraculo positum est, ut etiam Plinius sentit. LOCOS et ‘locos’ et ‘loca’ dicimus, cum in numero singulari ‘locus’ tantum dicamus. Simile est et ‘iocus’; nam et ‘ioca’ facit et ‘ioci’, ut «ioca atque seria cum humillimis exercere» et «quam multa ioca solent esse in epistolis» et «tum iuvenes agitare iocos».

307

QVAS VENTO ACCESSERIT ORAS diximus superius figuram fieri, cum praepositio detracta nomini verbo copulatur, et plerumque eam suam retinere naturam, plerumque convertere. Hoc igitur sciendum est, quia, cum casum suum retinet, hysterologia est, ut hoc loco; cum autem mutat, figura est, ut «Cumarum adlabitur oris»; ‘oris’ enim pro ‘oras’ posuit. Plerumque tamen etiam superfluas ponunt praepositiones.

308

QVI TENEANT iure dubitat, cum omnia cernat inculta. Est autem ordo ‘qui teneant, hominesne feraene’; media per parenthesin dicta sunt. EXACTA exquisita.

310

IN CONVEXO NEMORVM prooeconomia est ad causam pertinens. Non enim tenebitur ab Afris, ut Ilionei. ‘Convexo’ autem ‘curvo’, unde et convexum dicitur caelum. Sane subaudimus ‘loco’, ut alibi «castrorum et campi medio», id est spatio. SVB RVPE CAVATA periphrasis est speluncae.

311

ARBORIBVS ATQVE HORRENTIBVS VMBRIS umbris arborum, quo modo «molemque et montes», aut certe arboribus et umbris speluncae.

312

COMITATVS ACHATE diximus quaeri cur Achates Aeneae sit comes. Varia quidem dicuntur, melius tamen hoc fingitur, ut tractum nomen sit a Graeca etymologia; acoç enim dicitur sollicitudo, quae regum semper est comes.

313

BINA si ad utrumque referas, bene dixit ‘bina’, si ad Aeneam tantum, antiquus mos est, ut supra diximus, ‘bina’ pro duobus poni, sicut et ‘duplices’. LATO FERRO id est lati ferri, ut «pulchra prole».

314

MEDIA SESE TVLIT OBVIA SILVA quam Graeci ὕλην vocant poetae nominant silvam, id est elementorum congeriem, unde cuncta procreantur. Et multi volunt Aenean in horoscopo Virginem habuisse. Bene ergo in media silva virginis habitu ei Venerem poeta facit occurrere, quia, ut supra diximus, Venere in Virgine constituta et misericordes procreantur feminae et viri per mulierem felices futuri, ut probamus in Aenea.

315

VIRGINIS OS HABITVMQVE GERENS vultum et amictum.

316

SPARTANAE Lacaenae. Sparta enim civitas est Laconicae, ubi sunt puellae venatrices. Redditur autem causa virgo cur sit in silvis, scilicet propter venatum. THREISSA Thracia. Et est solutio; nam ‘Thressa’ facit, sicut «Cressa genus Pholoe». Veniunt autem ab eo quod est ‘Threx’ et ‘Cres’. Vt autem ‘Creissa’ non faciat illud est, quia Κρῆσσα per η scribitur nec potest recipere solutionem, Θρᾶισσα vero per αι diphthongon, unde resolvitur. FATIGAT suo scilicet cursu.

317

HARPALYCE haec est quae patrem senem captum a Getis multitudine collecta liberavit celerius quam de femina potest credi; unde et flumina dicitur celeritate transisse. Multum autem epitheton fluminis eius addidit laudi. PRAEVERTITVR id est transit. Dicimus autem et ‘praevertit’ et ‘praevertitur’ nova ratione. Nam passiva declinatione utimur in activa significatione, ut hoc loco; cum autem activa declinatio est passivam habet significationem, ut ‘ille me praevertit’.

318

NAMQVE VMERIS DE MORE ut ostendatur esse venatrix. HABILEM aptum sexui. Vnusquisque enim arcum habet pro viribus suis.

319

COMAM DIFFVNDERE ut diffunderetur. Graeca autem figura est. Sic alibi «et argenti magnum dat ferre talentum»: unde ‘da bibere’ usus obtinuit, quod facere non debemus, ne duo verba iungamus, nisi in poemate.

320

NVDA GENV nudum genu habens, ut si dicas ‘bonus animum’. Et est greca figura, sed non ea quam diximus fieri per participium praeteriti temporis et casum accusativum - haec enim per nomen fit - quamvis ad unam significationem recurrant. SINVS COLLECTA ut «oculos suffusa».

321

AC PRIOR paulo post sequitur ‘inquit’. HEVS nunc adverbium vocantis est, alias interiectio dolentis, ut «heus etiam mensas consumimus, inquit Iulus».

322

VIDISTIS plerumque duo diversa in unum exitum cadunt, licet contraria significent, ut hoc loco. ‘Vidistis’ enim etiam ad vocem pertinet, quod etiam ex Aeneae responsione colligitur. ERRANTEM investigantem.

323

SVCCINCTAM instructam, vel ut alii dicunt in cingulo habentem pharetram ut plerique. MACVLOSAE LYNCIS Lyncus rex Scythiae fuit, qui missum a Cerere Triptolemum, ut hominibus frumenta monstraret, susceptum hospitio, ut in se gloria tanta migraret, interimere cogitavit. Ob quam rem irata Ceres eum convertit in lyncem, feram varii coloris, ut ipse variae mentis exstiterat. Et erit nominativus ‘haec lynx’, ut ‘Pan’ ‘Tros’, quae in genetivo una syllaba crescunt.

325

ORSVS nunc coepit, alias finiit, ut «sic Iuppiter orsus». Sed illic proprie posuit, hic usurpatum est; praeteritum enim est participium.

326

AVDITA NEQVE VISA hinc probatur, quia superius haec interrogaverat Venus.

327

O QVAM TE quae dea sit dubitat; nam deam esse confidit.

328

VOX HOMINEM SONAT Graeca figura est. O DEA CERTE conclusio est syllogismi, qui constat ex propositione, adsumptione, conclusione. Nam, si nec vox nec vultus mortales sunt, restat ut dea sit.

329

AN PHOEBI SOROR Diana venatrix est. Bene autem suspicatur pro loco et qualitate habitus personaeque. AN NYMPHARVM SANGVINIS generis.

330

SIS FELIX propitia. ‘Felix’ enim dicitur et qui habet felicitatem et qui facit esse felicem, ut in Bucolicis «sis bonus o felixque tuis». Vnde et contra Iuno in septimo dicit «quae potui infelix», id est adversa Troianis. LEVES levem facias, ut «levat ipse tridenti». QVAECVMQVE seu Diana, seu nympha.

331

QVO SVB CAELO aut sub qua parte caeli, aut secundum Epicureos dixit, qui plures volunt esse caelos, ut Cicero in Hortensio. TANDEM hoc loco vacat ‘tandem’. Sciendum sane multas particulas ad ornatum pertinere tantummodo, ut puta ‘dum’ ‘gentium’ ‘locorum’ ‘terrarum’.

332

HOMINVMQVE LOCORVMQVE ὑπέρμετροϛ versus, unam enim plus habet syllabam. Qui quotiens fit debet sequens versus a vocali incipere, ut hoc loco, item «omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crines flavos», nisi forte synizesis fiat in fine, id est vocalium conlisio, ut est «nec cura peculi»; hic enim non est necesse ut sequens versus a vocali incipiat.

334

HOSTIA DEXTRA ‘hostiae’ dicuntur sacrificia quae ab his fiunt qui in hostem pergunt, ‘victimae’ vero sacrificia quae post victoriam fiunt. Sed haec licenter confundit auctoritas.

335

TALI ME DIGNOR HONORE id est sacrificio. Et aut vult se probare non numen, sed virginem Tyriam, aut certe quia Paphiae Veneri, quae Cypri colitur, ture tantum sacrificatur et floribus. DIGNOR dignam me iudico, ut «coniugio Anchisa, Veneris dignate superbo», id est digne habite.

337

PVRPVREO aut pulchro aut russati coloris. SVRAS VINCIRE COTVRNO coturni sunt calciamenta venatoria, crura quoque vincientia, quorum quivis utrique aptus est pedi. Ideo et numero usus est singulari.

338

PVNICA REGNA VIDES his adtentum facit Aeneam. TYRIOS nihil interest utrum ‘Tyrios’ an ‘Sidonios’ dicat; ut diximus enim nomina de vicino mutuantur. AGENORIS VRBEM quam fecerunt Agenoridae. Agenor autem rex Phoenices fuit. Et sic dictum est ut «et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris», id est ad Cumas, quas fecerunt hi qui de Chalcide venerant, civitate Euboeae.

339

SED FINES LIBYCI ante dicta dubia esse potuerunt; nunc aperte regionem ostendit dicendo Libycos fines. Tyrii enim et alibi esse potuerunt. INTRACTABILE insuperabile, asperum, saevum.

341

GERMANVM FVGIENS hoc loco quasi stupuit Aeneas; unde auditoris aviditati praescribit Venus dicens longam esse iniuriam, id est causam, ab eo quod sequitur id quod praecedit, ut supra «spem vultu simulat».

342

LONGAE AMBAGES id est circuitus. FASTIGIA primordia, quia scit longam esse historiam Carthaginis, ut Sallustius «sed de Carthagine silere melius puto quam parum dicere».

343

HVIC CONIVNX SYCHAEVS ERAT quotiens poeta aspera invenit nomina vel in metro non stantia, aut mutat ea aut de his aliquid mutilat. Nam ‘Sychaeus’ Sicarbas dictus est, ‘Belus’ Didonis pater, Mettes, ‘Carthago’ carthada caarca, ut lectum est et in historia Poenorum et in Livio. Sane ‘Sychaeus’ ‘Sy’ brevis est per naturam. Sed hoc loco ectasin fecit ea licentia quae est in propriis nominibus; licet enim in quavis proprii nominis parte syllabae mutare naturam. Quod et in appellativis evenit, si tamen de propriis originem ducant, ut «Sicanio praetenta sinu», quia venit a Sicano, rege Siciliae.

344

MISERAE dativus est, non adverbium.

346

OMINIBVS auguriis. Et secundum Romanos locutus est, qui nihil nisi captatis faciebant auguriis, et praecipue nuptias. Lucanus «contentique auspice Bruto». Iuvenalis «veniet cum signatoribus auspex». TYRI adverbium est.

347

SCELERE ANTE ALIOS IMMANIOR OMNES QVOS INTER MEDIOS VENIT FVROR iunge totum. Nam aliter non procedit, si segreges ‘quos inter medios venit furor’, cum ipse dicat, licet simulatas, fuisse tamen amicitias; simul namque sacrificabant. Ac si diceret ‘sceleratior Atreo et Thyeste’, vel ‘Eteocle et Polynice’.

348

ILLE SYCHAEVM hoc loco secundum naturam posuit.

349

IMPIVS ANTE ARAS probavit impium, qui ante aras.

350

SECVRVS AMORVM GERMANAE aut contemnens amores sororis, ut «securi pelagi atque mei», id est contemptores; aut certe securus erat de amore germanae circa maritum nimio, ob quem se post mortem Sychaei interimere posse credebatur; nec enim sequitur ut occiso Sychaeo ipse statim potiretur auri, nisi etiam Dido periret. ‘Amores’ autem plurali numero ad voluptatem pertinent, ut «securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant», singulari etiam ad religionem.

351

AEGRAM maestam, anxiam.

352

MVLTA MALVS SIMVLANS VANA SPE LVSIT AMANTEM atqui legimus «quis fallere possit amantem?». Sed hic nimia Pygmalionis ostenditur malitia quae etiam amantem fefellit. ‘Vana spe’ quia dicebat eum reverti. ‘Lusit’ decepit.

353

IN SOMNIS si ab eo quod est ‘somnium’, synizesis est, ut ‘peculi’ pro ‘peculii’; si autem a somno venit, ‘in somnis’, id est dum somnos caperet.

355

CRVDELIS ARAS epitheton hoc de causa est; nam arae piae sunt.

356

NVDAVIT indicavit, unde contra in sexto habemus «et vulnera dira tegentem» hoc est celantem. Quid enim tegeret undique truncatus? RETEXIT ecce hic planius quid sit ‘nudavit’ ostendit.

357

CELERARE FVGAM celeriter abire, ut dicimus ‘cursum celero’. SVADET secundum naturam duae sunt syllabae, sed multi trisyllabum putant. Quod etiam si inveniatur, solutio dicenda est, quo modo dicimus ‘aena’ et ‘aena’. Hoc autem solum huius modi verbum in Latino invenitur.

359

THESAVROS hoc nomen ‘n’ non habet, sicut ‘Atlas’, ‘gigas’, Thoas’, ‘Abas’, [‘Pallas’,] licet in obliquis casibus inveniatur; sicut nec ‘formosus’, quia derivatum est a forma, ut a specie ‘speciosus’, ab odio ‘odiosus’, a genere ‘generosus’, ab scelere ‘scelerosus’. IGNOTVM ARGENTI PONDVS ET AVRI aut quod ignorabat Dido, aut certe ad magnitudinem pertinet, id est tantum quantum nullus umquam novit.

360

HIS COMMOTA supra dictis omnibus.

361

QVIBVS AVT ODIVM CRVDELE TYRANNI AVT METVS ACER ERAT oderant laesi, metuebant laedendi, hoc est qui timebant ne laederentur, unde est illud in quarto «quos Sidonia vix urbe revelli», quia non voluntate, sed aut odio aut timore convenerant. ‘Odivm Crvdele Tyranni’ id est crudelis tyranni, et figura est; nam in tyrannum odium iustum est.

363

PYGMALIONIS OPES PELAGO quas Pygmalion iam suas putabat, unde est in quarto «ulta virum». Quae enim avaro maior poena quam pecuniam propter quam deliquerat perdere? Remove hoc, et falsum est «ulta virum». Sciendum autem quod clam tangit historiam. Moris enim erat, ut de pecunia publica Phoenices misso a rege auro de peregrinis frumenta conveherent. Dido autem a Pygmalione ad hunc usum paratas naves abstulerat: quam cum fugientem a fratre missi sequerentur, aurum illa praecipitavit in mare, qua re visa sequentes reversi sunt.

365

DEVENERE LOCOS ‘ad’ minus est.

366

SVRGENTEM erigentem se, ut «surgentem in cornua cervum». NOVAE CARTHAGINIS ‘Carthago’ enim est lingua Poenorum ‘nova civitas’, ut docet Livius.

367

MERCATIQVE SOLVM, FACTI DE NOMINE BYRSAM adpulsa ad Libyam Dido cum ab Hiarba pelleretur, petit callide ut emeret tantum terrae quantum posset corium bovis tegere. Itaque corium in fila propemodum sectum tetendit occupavitque stadia viginti duo; quam rem leviter tangit Vergilius dicendo ‘facti de nomine’ et non ‘tegere’, sed ‘circumdare’. ‘Facti de nomine’ id est de causae qualitate.

368

TERGO pro ‘tergore’.

369

sed vos qvi tandem? vacat hoc loco ‘tandem’ et est naturalis interrogatio ‘qui estis?’ ‘unde vel quo itur?’. Sic ipse in octavo licet mutato ordine «quo tenditis? inquit, qui genus? Vnde domo?».

371

IMOQVE TRAHENS A PECTORE VOCEM deest ‘dixit’. Et quotiens longe respondet, parenthesis est; quotiens nusquam, ellipsis dicitur, ut hoc loco.

372

O DEA perseverat in opinione sua, ita tamen, ut et illius orationi aliquando concedat; nam paulo post ait «si vestras forte per aures Troiae nomen iit». Aut certe illud est, quia superius dixerat «an nympharum sanguinis una», quae non omnia sciunt. Nam et moriuntur secundum Aristotelem, ut Fauni Panesque. AB ORIGINE a raptu Helenae. PERGAM perseverem, hoc est universa dicam.

373

ANNALES inter historiam et annales hoc interest: historia est eorum temporum quae vel vidimus vel videre potuimus, dicta ἀπὸ τοῦ ἱστορεῖν, id est videre; annales vero sunt eorum temporum, quae aetas nostra non novit. Vnde Livius ex annalibus et historia constat. Haec tamen confunduntur licenter, ut hoc loco pro ‘historia’ inquit ‘annales’.

374

CLAVSO more poetico, qui dicunt caelum per noctem claudi, aperiri per diem: unde est «porta tonat caeli» et «considunt tectis bipatentibus». COMPONET finiet, ut «oblato gaudens componi foedere bellum». VESPER proprie stella est, cum autem ‘vesperi’ dicimus, adverbium temporis est. Et sciendum quia omnia nomina quae de Graecis in ‘os’ exeuntibus ad nos transeunt apud nos aut in ‘us’ tantum exeunt, ut ΔΗΛΟΣ Delus, aut in ‘er’, ut ἀγρὸϛ ager, aut in utrumque, ut Εὔανδροϛ Euandrus, Euander.

375

TROIA ANTIQVA nobili, venerabili, more suo: alibi «terra antiqua», id est nobilis; nec enim esse poterat nova. Item «templa dei saxo venerabar structa vetusto».

377

FORTE SVA casu suo, id est quo solet. ‘Forte’ autem nomen est a nominativo ‘fors’, ut Terentius «fors fuat pol». LIBYCIS iam scit; audivit enim ‘sed fines Libyci’. APPVLIT ORIS figura supra dicta.

378

SVM PIVS AENEAS non est hoc loco adrogantia, sed indicium. Nam scientibus aliquid de se dicere adrogantia est, ignotis indicium. Aut certe heroum secutus est morem, quibus quam mentiri turpe fuerat, tam vera reticere. Denique Vlixes in Homero ait suam famam ad caelum usque venisse, unde et iste «fama super aethera notus». EX HOSTE PENATES optima locutio est, plusque significat de pluralitate ad singularitatem transire, ut ‘venor multis canibus’ et ‘multa cane’, ut Horatius «aut trudit acres hinc et hinc multa cane apros in obstantes plagas».

380

ITALIAM QVAERO hoc loco distinguendum est; nam si iunxeris ‘patriam’ non procedit. Patria enim, id est civitas, in provincia esse potest, non tamen ut ipsa provincia patria sit, licet in Sallustio lectum sit «Hispaniam sibi antiquam patriam esse»; sed illic ad laudem pertinet, non ad veritatem. Tria ergo dicit: ‘provinciam quaero’, hoc est ‘Italiam’; ‘patriam’, hoc est Corythum, Tusciae civitatem, unde Dardanus fuit; ‘genus ab Iove' ideo, quia ex Electra et Iove Dardanus Iasiusque nati sunt, Dardanus autem auctor est Troiae. Et bene ad tria interrogata respondet, qui esset, unde venisset, quo tenderet.

381

PHRYGIVM AEQVOR id est Hellespontum. CONSCENDI bene ‘conscendi’ secundum physicos, qui dicunt terram inferiorem esse quia omne quod continetur supra illud est quod continet; unde est «humilemque videmus Italiam».

382

MATRE DEA MONSTRANTE VIAM hoc loco per transitum tangit historiam, quam per legem artis poeticae aperte non potest ponere. Nam Varro in secundo humanarum dicit ex quo de Troia est egressus Aeneas Veneris eum per diem cotidie stellam vidisse, donec ad agrum Laurentem veniret, in quo eam non vidit ulterius; qua re terras cognovit esse fatales. Vnde Vergilius hoc loco ‘matre dea monstrante viam’, item «nusquam abero» et «iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae». Quod autem diximus eum poetica arte prohiberi ne aperte ponat historiam, certum est. Lucanus namque ideo in numero poetarum esse non meruit, quia videtur historiam composuisse, non poema. DATA FATA SECVTVS scilicet a Iove.

383

CONVVLSAE VNDIS EVROQVE SVPERSVNT aut ‘convulsae undis Euroque’, aut ‘supersunt undis Euroque’. ‘Convulsae’ autem ideo, quia habes supra «laxis laterum compagibus».

384

IGNOTVS deest ‘quasi’; nam contrarium est quod dixit «fama super aethera notus». Facit autem hoc frequenter Vergilius, ut hanc particulam subtrahat, ut «at medias inter caedes exultat Amazon», ‘quasi Amazon’; nam Vulsca fuit. PERAGRO ‘per’ habet accentum. Nam ‘a’ longa quidem est, sed non solida positione. Muta enim et liquida quotiens ponuntur metrum iuvant, non accentum.

385

EVROPA ATQVE ASIA PVLSVS aut orbem in tres partes divisit et absolutum est, aut si Europam tantum et Asiam intellegimus invidiose locutus est, ut supra Venus «cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis», quasi cum indignatione dicat ‘per Troiam Asia careo, per Italiam Europa’. Denique non passa Venus eius interrupit querelas.

386

DOLORE EST aut narrantis Aeneae aut certe suo dolore; aequum enim est malis filii etiam ipsam moveri.

387

QVISQVIS ES pleraque per concessionem sic tradit poeta, ut augmentum faciat. Sicut hoc loco audierat Venus «sum pius Aeneas, fama super aethera notus» et cetera, dicit tamen ‘quisquis es’, hoc est, ‘etiamsi haec in te non sint, hinc tamen constat esse felicem, quod venisti Carthaginem’. Item in secundo «quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios», hoc est ‘qualibet ratione contra nos bella susceperis’. HAVD CREDO INVISVS CAELESTIBVS litotes figura per contrarium significans, id est ‘credo te esse carissimum superis’, ut supra «mihi iussa capessere fas est». ‘Caelestibus’ autem secundum Pythagoram et praecipue Platonem dixit, qui confirmant vivos esse superis caros, mortuos vero inferis. Vnde et Vergilius de Pallante «et nil iam caelestibus ullis debentem», item contra «vos o mihi manes este boni, quoniam superis aversa voluntas».

388

AVRAS VITALES quibus vivimus. Nihil est enim aliud vita quam reciprocus spiritus. Vnde et Iuppiter, quo constant omnia, Ζεὺϛ vocatur ἀπὸ τῆϛ ζωῆϛ, id est vita. CARPIS accipis, ut «et placidam carpebant membra quietem». TYRIAM Carthaginem a colonis. ADVENERIS VRBEM hysterologia ut supra. PERGE MODO tantummodo, hoc est ‘haec tibi sola sit cura, nam liberatae sunt naves’.

389

PERFER imperativus modus est, ut «fer cineres, Amarylli foras».

390

REDVCES proprie ‘reduces’ dicuntur qui pericula evadunt; sic infra ut «reduces illi ludunt», scilicet post periculum inlatum ab aquila.

391

VERSIS AQVILONIBVS quia, postquam ad Africam iter verterunt, adversus ante Aquilo coepit esse prosperrimus.

392

NI FRVSTRA AVGVRIVM VANI DOCVERE PARENTES hoc ad confirmandum errorem Aeneae dixit, ne divinando dea esse crederetur. Quod autem dicit ‘vani parentes’, aut hypallage est, id est vanum augurium, ut «dare classibus austros» et «ibant obscuri sola sub nocte» pro ‘ipsi soli per obscuram noctem’; aut certe ‘vani parentes’ qui res falsas et inanes docent, et per hoc decipere plerumque ostendit auguria. Multi volunt ad nimium hoc amorem parentum referri, qui teneritudine adfectus etiam superflua liberos docent.

393

BIS SENOS CYGNOS cygnos navibus comparat, aquilam tempestati. In auguriis autem considerandae sunt non solum aves sed etiam volatus, ut in praepetibus, et cantus, ut in oscinibus, quia nec omnes nec omnibus dant auguria, ut columbae non nisi regibus dant, quia numquam singulae volant, sicut rex numquam solus incedit; unde in sexto «maternas agnovit aves» per transitum ostendit regis augurium. Item cygni nullis dant nisi nautis, sicut lectum est in Ornithogonia: «cygnus in auguriis nautis gratissimus augur; hunc optant semper, quia numquam mergitur undis». LAETANTES post periculum. AGMINE volatu, impetu. ‘Agmen’ autem apud Vergilium est cuiuslibet rei impetus, ut «illi agmine certo» et «vocat agmina saeva sororum».

394

IOVIS ALES aquila, quae in tutela Iovis est, quia dicitur dimicanti ei contra Gigantas fulmina ministrasse; quod ideo fingitur, quia per naturam nimii est caloris, adeo ut etiam ova quibus supersidet possit coquere, nisi admoveat gagaten lapidem frigidissimum, ut testatur Lucanus «feta tepefacta sub alite saxa».

396

CAPERE eligere, ut «ante locum capies oculis».

397

STRIDENTIBVS ALIS signum augurii est.

398

COETV dicit Plinius Secundus in Naturali Historia omnes aves colli longioris aut recto ordine volare, ut pondus capitis praecedentis cauda sustentet - unde et prima plerumque deficiens relicto loco incipit esse postrema - aut in coetu se omnes invicem sustinere. Hoc autem volatu imitantur litteras quasdam, unde et Lucanus «et turbata perit dispersis littera pennis». CANTVSQVE DEDERE adlusit ad nautas.

399

PVPPESQVE TVAE PVBESQVE TVORVM tropus synecdoche; a parte totum significat, ut Terentius «o lepidum caput», id est lepidus homo.

400

OSTIA proprie ‘ostia’ dicuntur exitus fluminum, sed modo abusus est, quia plerumque ostia ipsa pro portu sunt.

402

AVERTENS ‘se’ subaudis, hoc est cum averteretur, ut «tum prora avertit». ROSEA pulchra.

403

AMBROSIAEQVE COMAE aut unguento deorum oblitae, hoc est ambrosia, aut certe abusive dixit ‘divinae comae’.

404

SPIRAVERE exhalaverunt. DEFLVXIT quia dixit supra «sinus collecta fluentes».

405

VERA bene ‘vera’ de qua ante dubitabatur. MATREM AGNOVIT nunc matrem cognoscit; nam deam esse iam superius dixerat.

406

FVGIENTEM celeriter abscedentem.

407

QVID NATVM TOTIENS saepe. Et aut κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus saepe eum esse delusum, aut certe secundum ipsum Vergilium, qui ait in secundo «cum mihi se non ante oculis tam clara videndam obtulit». Multi tamen volunt in hoc ipso loco saepe eum esse deceptum, ut in habitu, in interrogatione, in responsione, in auguriis. TV QVOQVE sicut Iuno ceterique dii, qui Troianis inimici.

408

CVR DEXTRAE IVNGERE DEXTRAM maiorum enim haec fuerat salutatio, cuius rei αἴτιον, id est causam Varro, Callimachum secutus, exposuit, adserens «omnem eorum honorem dexterarum constitisse virtute». Ob quam rem hac se venerabantur corporis parte.

409

VERAS AVDIRE ET REDDERE VOCES? sunt multae reciprocae elocutiones, ut hoc loco. Sunt multae unius partis utrique sufficientes, ut ‘tenemur amicitiis’, ridiculum enim est si addas ‘mutuis’, cum amicitiae utrumque significent, sicut Fronto testatur. Item sunt elocutiones quarum una pars plena est, quae si convertantur, habent aliquid superfluum, ut in Sallustio «in tugurio mulieris ancillae» bene addidit ‘ancillae’; at si dicas ‘in tugurio ancillae mulieris’, erit superfluum ‘mulieris’; ancilla enim et condicionem ostendit et sexum. Item «res erat praetoribus nota solis» hoc suffecerat; male ergo addidit «ignorabatur a ceteris». Quod si convertas, nihil esse superfluum invenitur.

410

TALIBVS INCVSAT ‘incusare’ proprie est superiorem arguere, ut in Terentio pater ad filium «quid me incusas, Clitipho», ‘accusare’ vero vel parem vel superiorem, ut in eodem ad maritum uxor «me miseram, quae nunc quam ob causam accuser nescio». Et hoc proprietatis est, licet usus male ista corrumpat. Sciendum tamen est Terentium propter solam proprietatem omnibus comicis esse praepositum, quibus est quantum ad cetera spectat inferior.

411

AT VENVS ordo est ‘at Venus dea’. OBSCVRO AËRE nebula, cuius definitio est.

412

CIRCVM DEA FVDIT figura est tmesis, quae fit cum secto uno sermone aliquid interponimus, ut alibi «septem subiecta trioni». Sed hoc tolerabile est in sermone composito, ceterum in simplici nimis est asperum; quod tamen faciebat antiquitas, ut «saxo cere comminuit brum».

414

AVT VENIENDI POSCERE CAVSAS scilicet ne saepe narrando crebrum patiatur dolorem. Vnde melius ad Aenean refertur «medio sic interfata dolore est».

415

IPSA PAPHVM civitatem Cypri. SVBLIMIS divino incessu.

416

LAETA ecce proprium Veneris epitheton. SABAEO Arabico. Arabiae autem tres sunt: inferior, petrodes eudemon, in qua populi sunt Sabaei, apud quos nascitur tus. Dicti autem Sabaei ἀπὸ τοῦ σέβειν, id est venerari, quod deos per ipsorum tura veneramur.

417

TVRE CALENT ARAE SERTISQVE RECENTIBVS HALANT ecce unde supra dixit «haud equidem tali me dignor honore». Quod autem ‘recentibus’ dixit laus loci est, qui semper flore vestitur. SERTIS ‘sertum’ et ‘serta’, cum nihil adicitur dicimus, ut hoc loco; item alibi expressius «serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant». Si autem ‘sertos’ dixero, addo ‘flores’, si ‘sertas’, addo ‘coronas’, ut Lucanus «accipiunt sertas nardo florente coronas». Et hoc in multis nominibus observandum est, ut genus ex adiectione formetur, qua detracta in neutrum cedat necesse est, ut ‘piscinalis locus’ ‘piscinalis cella’ ‘piscinale’; ‘sagmarius mulus’ ‘sagmaria mula’ ‘sagmarium’.

418

CORRIPVERE VIAM officium eundi celeriter arripuerunt; nec enim via corripitur.

419

QVI PLVRIMVS id est longus, ut ipse alio loco «cui plurima cervix», item «cum se nux plurima», id est amygdala; longa namque est.

420

ASPECTAT rei insensibili dat sensum. Vnde est illud in quarto de Atlante, item Sallustius «Lyciae Pisidiaeque agros despectantem».

421

MIRATVR MOLEM AENEAS hoc ad ipsum refertur. MAGALIA QVONDAM hoc ad poetam; nec enim hoc novit Aeneas. ‘Magalia’ vero antistoechon est; nam debuit ‘magaria’ dicere, quia ‘magar’, non ‘magal’ Poenorum lingua villam significat.

423

ARDENTES multi ‘festinantes’, alii ardentes ‘ingeniosi’ accipiunt; nam per contrarium ‘segnem’, id est sine igni, ingenio carentem dicimus. Vnde et a Graeco venit ‘catus’, id est ingeniosus ἀπὸ τοῦ καίεσθαι. DVCERE MVROS exaedificare.

424

MOLIRIQVE ARCEM molibus factis extollere.

425

OPTARE eligere, ut «tuus, o regina, quid optes». TECTO ad tectum, nota figura. SVLCO fossa; civitas enim, non domus circumdatur sulco: ut alibi «ausim vel tenui vitem committere sulco».

426

LEGVNT eligunt.

427

PORTVS EFFODIVNT id est Cothona faciunt. ALTA THEATRI FVNDAMENTA hinc futura magnitudo cognoscitur.

430

QVALIS APES tertiae declinationis genetivus pluralis et in ‘ium’ et in ‘um’ exit, sed tum pro nostro arbitrio cum nominativus singularis ‘ns’ fuerit terminatus, ut ‘amans’ et ‘amantum’ et ‘amantium’ dicimus; cum autem nominativus singularis ‘r’ fuerit terminatus, tantum in ‘um’ exit, ut ‘pater patrum’, ‘murmur murmurum’. Reliqua vero nomina auctoritate firmamus, ut ‘apis’ vel ‘apum’, vel ‘apium’. AESTATE NOVA bene ‘nova’, quia est et adulta et praeceps, secundum Sallustium. FLOREA pro ‘florida’, ut «nemora inter frondea turbam». RVRA Graece ἄρουρα dicuntur. Aphaeresis ergo sermonem fecit Latinum.

431

EXERCET fatigat, ut «nate, Iliacis exercite fatis». Hoc autem participium ab ‘exercitu’, id est militum multitudine, declinatione discernimus; nam nomen quartae declinationis est, participium secundae, ut ‘visus’, ‘huius visi’ vel ‘visus’, ‘passus’, ‘passi’ vel ‘passus’, ‘auditus’, ‘auditi’ vel ‘auditus’. SVB SOLE ‘in sole’, ut «namque sub ingenti lustrat dum singula templo». GENTIS FETVS ad laudem apum hoc pertinet, quod in quarto Georgicorum melius intellegitur.

432

LIQVENTIA defaecata, sine sordibus, ut «nec tantum dulcia, quantum et liquida», id est pura; nam pura mella constat esse meliora.

433

STIPANT densent; translatio a navibus in quibus stipula interponitur vasis, quam stipam dicunt. DISTENDVNT implent, ut «denso distendere pingui». NECTARE melle; abusus est propter suavitatis similitudinem. CELLAS et hic abusus est, ut favorum cavernas ‘cellas’ vocaret. Traxit autem a reponendi similitudine, vel a celando, unde cellam appellaverunt. AGMINE nunc ‘impetu’.

435

IGNAVVM inutile, non aptum industriae; nam industrios navos dicimus. FVCOS secundum Plinium apum multa sunt genera. Proprie tamen apes vocantur ortae de bubus, fuci de equis, crabrones de mulis, vespae de asinis. Fucus autem est secundum Aemilium Macrum «maior ape, crabrone minor». PECVS dicimus omne quod humana lingua et effigie caret. Vnde Horatius «omne cum Proteus pecus egit altos visere montes». PRAESEPIBVS alveariis. Et est translatio, quae fit quotiens vel deest verborum proprietas, vel vitatur iteratio.

436

FERVET concelebratur, ut contra ‘friget’ cessat dicimus, ut Terentius «nimirum hic homines frigent». FRAGRANTIA quotiens incendium significatur, quod flatu alitur, per ‘l’ dicimus, quotiens odor, qui fracta specie maior est, per ‘r’ dicimus. Sciendum sane nihil in hac vacare conparatione. Nam Poenorum operi apum labor, custodiae litorum fucorum conparatur expulsio.

437

O FORTVNATI QVORVM IAM MOENIA SVRGVNT bene ‘fortunati’ quia iam faciunt quod ipse desiderat.

438

FASTIGIA nunc operis ‘summitates’, alibi ‘ima’ significat, ut «forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras». SVSPICIT miratur, ut e contrario ‘despicit’ ‘contemnit’ significat.

439

MIRABILE DICTV ob hoc quod sequitur, quia mixtus cunctis latebat.

440

PER MEDIOS figura est; nam planum fuerat ‘mediis se infert’. NEQVE CERNITVR VLLI neque ab ullo cernitur; et est Graecum, ut «scriberis Vario», id est ‘scribet te Varius’.

441

LVCVS ubicumque Vergilius lucum ponit sequitur etiam consecratio, ut «luco tum forte parentis Pilumni Turnus sacrata valle sedebat». Vnde et in sexto «nulli certa domus, lucis habitamus opacis»; dicuntur enim heroum animae lucos tenere. ‘Lucus’ autem dicitur quod non luceat, non quod sint ibi lumina causa religionis, ut quidam volunt. IN VRBE FVIT MEDIA nunc iam in media. LAETISSIMVS VMBRA aut septimus est aut, secundum Probum, genetivus, ut sit ‘laetissimus umbrae’, sicut Sallustius «frugum pabulique laetus ager».

442

QVO PRIMVM hoc est, simul ac venerunt; nec enim secundo ad Africam ventum est.

443

EFFODERE LOCO SIGNVM historia hoc habet, quam more suo Vergilius per transitum tangit. Dido cum transiret per quandam insulam Iunonis, illic accepit oraculum et sacerdotem eius secum abstulit, cum ei parum crederet promittenti Carthaginis sedes. Quo cum venissent, sacerdos elegit locum faciendae urbi, quo effosso inventum est caput bovis. Quod cum displicuisset, quia bos semper subiugatus est, alio loco effosso caput equi inventum placuit, quia hoc animal licet subiugetur, bellicosum tamen est et vincit et plerumque concordat, ut ipse plenissime in illo loco «bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. Sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes et frena iugo concordia ferre: spes est pacis ait». Illic ergo Iunoni templa fecerunt. Vnde et bellicosa est Carthago per equi omen, et fertilis per bovis.

444

QVOD REGIA IVNO MONSTRARAT monstro dederat. Et, ut diximus, tangit historiam.

445

ET FACILEM VICTV propter bovem; quod licet nunc non dicat, tamen ex historia sumit.

446

SIDONIA pro ‘Tyria’.

447

DONIS OPVLENTVM ET NVMINE DIVAE aut simulacrum quoque aureum fuit, et ‘numen’ pro simulacro posuit, ut Cicero «sese iam ne deos quidem ad quos confugerent habere»; aut vult ostendere plenum esse praesentia numinis templum.

448

AEREA ‘aerea’ ideo vel quod aes magis veteres in usu habebant vel quod religioni apta est haec materies; denique flamen Dialis aereis cultris tondebatur. Aut certe aerea saecula significantur; nam, ut Hesiodus dicit, tempore quo haec gesta sunt aereum saeculum fuit.

449

FORIBVS ‘fores’ proprie dicuntur quae foras aperiuntur, sicut apud veteres fuit. Valvae autem sunt, ut dicit Varro, «quae revolvuntur et se velant». Ianua autem est primus domus ingressus, dicta quia Iano consecratum est omne principium. Cetera intra ianuam ‘ostia’ vocantur generaliter, sive valvae sint, sive fores, quamvis usus ista corruperit. CARDO ‘cardo’ dictus <ἀπὸ τῆϛ καρδίαϛ> quasi cor ianuae, quo movetur. STRIDEBAT AENIS ad sua rettulit tempora. Cautum enim fuerat post proditum hostibus a Tarpeia virgine Capitolium ut aerei cardines fierent, quorum stridor posset aperta ostia omnibus indicare.

450

HOC PRIMVM IN LVCO secuta sunt enim et alia quae detraxere formidinem. TIMOREM multi quaerunt cur post visam matrem quicquam timuerit; quod tamen alii sic solvunt, ut dicant ne tunc quidem Aenean Venerem quam viderat esse credidisse, cuius, ut ipse putabat, agnitae nulla verba perceperat. Sed vera solutio haec est: Venus nihil de Afrorum moribus, unde nunc formidat Aeneas, sed de classe liberata dixerat filio. Sciendum tamen est in Vergilio interdum validiora esse obiecta purgatis, vel contra, ut hoc loco.

451

LENIIT quartae coniugationis tempus praeteritum perfectum vel in ‘vi’ iunctam exit vel sublata digammo in ‘ii’ pro nostro arbitrio, ut ‘lenii lenivi’, ‘audii audivi’. Sane cum in ‘vi’ exit, paenultima longa est et ipsa accentum retinet; cum vero in ‘ii’, paenultima brevis est et perdit accentum, quia, ut supra diximus «unius ob noxam», quotiens vocalis vocalem sequitur detrahit longitudinem praecedenti. Sed hoc in metro, ubi necessitas cogit; nam in prosa et naturam suam et accentum retentat. Nunc ergo ‘leniit’ tertia a fine habet accentum, quia paenultima brevis est. Sane plerumque accentum suum retinet etiam sermo corruptus, ut ‘Mercuri’ ‘Domiti’ ‘Ovidi’ tertia a fine habere debuit accentum, quia paenultima brevis est, sed constat haec nomina apocopen pertulisse - nam apud maiores idem erat vocativus qui et nominativus, ut ‘hic Mercurius’ et ‘o Mercurius’ - unde ‘cu’ licet brevis sit etiam post apocopen suum servat accentum.

452

AVSVS bene ‘ausus’, quia inter incerta satis audacter salus speratur. ADFLICTIS de adflictis; nec enim esse septimus casus potest. CONFIDERE <et> fido et confido dativum regit, ut «et fidere nocti». Sane optima figura est quae numquam a principalitate discedit, ut «atque humiles habitare casas» accusativo iunxit, quia ‘habeo domum’ dicimus, unde est ‘habito’ frequentativum.

453

SVB TEMPLO hoc est in templo, ut supra.

454

REGINAM OPPERIENS aut quam intellegebat esse venturam ex artificum festinatione, aut certe videndae reginae occasionem requirens. QVAE FORTVNA SIT VRBI felicitas.

455

ARTIFICVMQVE MANVS INTER SE hoc est habebat artificum conparationem.

456

EX ORDINE hoc loco ostendit omnem pugnam esse depictam, sed haec tantum dicit quae aut Diomedes gessit aut Achilles; per quod excusatur Aeneas, si est a fortibus victus.

457

TOTVM VVLGATA PER ORBEM quia Europa intulit, Asia passa est, Africa iam depingit.

458

ATRIDAS Atrei filios, Agamemnonem et Menelaum. Sed usurpatum est; nam Plisthenis filii fuerunt. SAEVVM AMBOBVS ACHILLEM atqui tres dixit. Sed ‘Atridas’ pro uno accipe, quos unius partis constat fuisse.

460

PLENA LABORIS ‘plenus’ genetivo melius iungitur, ut Terentius «plenus rimarum sum».

461

EN PRIAMVS laus picturae est, per quam non imago, sed ipse ostenditur Priamus. SVNT HIC ETIAM SVA PRAEMIA LAVDI ut supra diximus, omnis Aeneae sollicitudo de moribus Afrorum est, quam nunc picturae contemplatione deponit. Qui enim bella depingunt, et virtutem diligunt et miseratione tanguntur. ‘Sua’ id est congrua, ut «strueremque suis altaria donis». ‘Laudi’ virtuti, ut «primam merui qui laude coronam».

462

MORTALIA adversa, quibus constat subiacere mortales.

463

SOLVE METVM collectio est. Nam ubi virtus praemia, adversa miserationem merentur, rite formido deponitur. FERET pro ‘adferet’.

464

INANI epitheton est picturae, aut quia caret corporum quae imitatur plenitudine aut quia nullius est utilitatis.

465

LARGOQVE VMECTAT FLVMINE VVLTVM tapinosis est quia dixit ‘umectat’. ‘Largo’ nam ‘flumine’ est ‘fluore’, id est fluxu ipso.

466

PERGAMA CIRCVM abusive; non enim circa Pergama, hoc est arcem, sed circa Troiam bella gerebantur.

467

TROIANA IVVENTVS definitio est Hectoris, ut «Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus». Et re vera sic paene ubique Homerus ponit, ut Hectori tantum vel Achilli totus cedat exercitus.

468

HAC PHRYGES bene ubique Vergilius pro negotii qualitate dat Troianis et nomina; nam timidos Phrygas vocat, ut hoc loco, item «o vere Phrygiae, neque enim Phryges»; Dardanidas generosos, ut «Dardanidae magni genus alto a sanguine divum»; Laomedontiadas perfidos, ut «nondum Laomedonteae sentis periuria gentis»; Troas fortes, ut «Troes agunt, princeps turmas inducit Asylas»; Hectoreos quoque fortes, ut «nunc insurgite remis, Hectorei socii». CRISTATVS ACHILLES secundum Homerum, qui dicit in Achillis cristis terribile quiddam fuisse.

469

NEC PROCVL HINC RHESI Rhesus rex Thraciae fuit, qui cum ad Troiae venisset auxilia clausisque iam portis tentoria locavisset in litore, Dolone prodente Troiano, qui missus fuerat speculator, a Diomede et Vlixe est interfectus, qui et ipsi speculatum venerant; abductique sunt equi quibus pendebant fata Troiana.

470

PRIMO SOMNO prima parte noctis, ut «libra die somnique pares ubi fecerit horas».

471

TYDIDES Diomedes. Et bene Vlixen celat propter Aenean, ut supra diximus, aut quia secundum Homerum occidente Diomede cadavera Vlixes trahebat.

472

ARDENTES et ‘candidos’ significat et ‘veloces’, ut «pernicibus ignea plantis». Si ‘ignea’ ‘velox’ est, sine dubio et ‘ardens’.

473

XANTHVM fluvium Troiae.

474

PARTE ALIA FVGIENS AMISSIS TROILVS ARMIS veritas hoc habet: Troili amore Achillem ductum palumbes ei quibus ille delectabatur obiecisse, quas cum vellet tenere, captus ab Achille in eius amplexibus periit. Sed hoc quasi indignum heroo carmine mutavit poeta. ‘Fugiens’ fugere volens accepto iam vulnere.

475

INFELIX multi hoc loco distinguunt, tamen etiam si iungas ‘puer’, unus est sensus. ATQVE INPAR ac si diceret ‘etiam si puer non esset’. CONGRESSVS ACHILLI ‘congredior tibi’ antiqui dicebant, sicut ‘pugno tibi’, ‘dimico tibi’. Hodie dicimus ‘congredior tecum’, ‘pugno tecum’, ‘dimico tecum’.

476

CVRRV curribus falcatis usos esse maiores et Livius et Sallustius docent. INANI sine rectore; nam corpus haerebat.

477

LORA TENENS TAMEN quamquam mortuus.

478

VERSA tracta, ut Plautus «inveniam omnia versa, sparsa». Venit autem ab eo quod est ‘verror’. INSCRIBITVR dilaceratur, ut Plautus «corpus tuum virgis ulmeis inscribam». HASTA hostili scilicet, quam transfixus trahebat.

479

INTEREA dum haec geruntur. Et satis opportune a matribus festinatur ad templum, ut alibi «nec non ad templum summasque ad Palladis arces». NON AEQVAE id est iniquae. Litotes figura est, ut alibi «et vacuis Clanius non aequus acerris».

480

PASSIS participium est ab eo quod est ‘pandor’. Ideo autem non facit ‘pansus’, quia plerumque ‘n’, quod in prima verbi positione invenitur, in praeterito participio non est. De qua re euphonia iudicat, ut ab eo quod est ‘tundor’ et ‘tunsus’ facit, ut «tunsae pectora palmis», et ‘tusus’, ut «non obtusa adeo gestamus pectora Poeni». Sciendum tamen est, licet alia euphoniae causa varientur vel in generibus vel in numeris, ‘nactus’ tamen et ‘passus’ ‘n’ penitus numquam accipere. PEPLVMQVE FEREBANT peplum proprie est palla picta feminea Minervae consecrata, ut Plautus «numquam ad civitatem venio, nisi cum infertur peplum». Hodie tamen multi abutuntur hoc nomine.

481

SVPPLICITER TRISTES ut decet rogantes. Et bene addidit ‘suppliciter’, quia et per iracundiam et per gravitatem et per religionem et per dolorem tristes sumus. TVNSAE PECTORA ut «oculos suffusa».

482

AVERSA irata. Nec enim poterat convertere se simulacrum. Sic alibi «talia dicentem iamdudum aversa tuetur». Si ‘tuetur’ quomodo ‘aversa’, nisi iratam intellegas?

483

TER CIRCVM ILIACOS apud auctores multa ad sensum, non ad aspectum possunt referri; tertio enim tractum intellegere possumus, non in pictura conspicere. Vnde est et illud «mulcere alternos et corpora fingere lingua». RAPTAVERAT bene forma usus est frequentativa, per quam ostendit quod per numerum dixerat.

484

EXANIMVM ‘exanimus’ et ‘exanimis’ dicimus, sicut ‘unanimus’ et ‘unanimis’, ‘inermus’ et ‘inermis’. Ergo pro nostro arbitrio aut secundae erunt declinationis, aut tertiae; sed a tertia ablativum singularem in ‘i’ mittunt, quia communis sunt generis. ‘Exanimis’ autem est ‘mortuus’, ut hic indicat locus, ‘exanimatus’ vero ‘timens’, ut «exanimata sequens inpingeret agmina muris». VENDEBAT ingenti arte utitur verbis; nam hoc loco, quia pingi potuit, praesens tempus posuit, superius, quia pingi non potuit, sed referri, perfecto executus est tempore dicendo ‘raptaverat’, non ‘raptabat’.

485

TVM VERO INGENTEM GEMITVM iam enim superius eum lacrimasse dixerat. Hoc ergo addidit visum Hectoris corpus, ut etiam graviter gemeret.

486

VT CVRRVS quo tractus est. AMICI AVTEM plus est quam si ‘Hectoris’ diceret. Alibi «parvumque patri tendebat Iulum», cum potuerit dicere ‘mihi’.

487

MANVS INERMES aut sine sceptro aut supplices, ut «et dextras tendamus inertes». Quod tractum est de historia; qui enim se dedunt inermes supplicant. Aut re vera ‘inermes’ tunc; contra Pyrrhum enim processit armatus. Sane per transitum historiam tetigit, quia constat Priamum, cum ad supplicandum uenisset, dormientem Achillem excitavisse, ut rogaret eum, cum potuisset occidere; licet hoc Homerus propter Achillis turpitudinem supprimat.

488

SE QVOQVE PRINCIPIBVS PERMIXTVM AGNOVIT ACHIVIS aut latenter proditionem tangit, ut supra diximus, aut virtutem eius vult ostendere; nimiae enim fortitudinis est inter hostium tela versari, ut Sallustius «Catilina longe a suis inter hostilia cadavera repertus est». Cornutus tamen dicit versu isto «vadimus inmixti Danais» hoc esse solvendum.

489

EOAS ‘e’ naturaliter longa est, fit tamen brevis interdum quia eam vocalis sequitur, ut «primo surgebat Eoo». NIGRI MEMNONIS ARMA quia Tithonus, frater Laomedontis, raptus ab Aurora, filium suum Memnonem ex ipsa progenitum, ad Troiae misit auxilia. ‘Nigri’ autem dixit Aethiopis, unde prima consurgit Aurora. ‘Arma’ Vulcania, ut ille indicat versus «te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx».

490

DVCIT AMAZONIDVM hoc est quod supra dixit «videt Iliacas ex ordine pugnas». Homerus enim haec omnia tacuit quae facta sunt post Hectoris mortem. ‘Amazonidum’ autem derivatio est pro principalitate, sicut «Scipiadas duros bello» pro Scipionibus. Sane Amazones dictae sunt vel quod simul vivant sine viris, quasi ᾅμα ζῶσαι, vel quod unam mammam exustam habeant, quasi ἄνευ μαζοῦ. Has autem iam non esse constat, utpote extinctas partim ab Hercule, partim ab Achille. PELTIS scutis brevissimis in modum lunae iam mediae.

491

PENTHESILEA FVRENS furentem ideo dixit, quia sororem suam in venatione confixit simulans se cervam ferire. Sed hoc per transitum tangit; nam furor bellicus intellegitur.

492

AVREA amphibolon est hoc loco utrum ipsa aurea an aurea cingula. Sciendum tamen plerumque amphiboliam metri ratione dissolvi, ut «aurea composuit sponda» Dido ‘aurea’; si enim ad spondam referas, non stat versus. EXERTAE nudatae; nudant enim quam adusserint mammam.

493

VIRGO et sexum ostendit et aetatem.

495

OBTVTV aspectu. IN VNO in unoquoque, hoc est singula mirabatur.

496

FORMA PVLCHERRIMA ut «pulchra prole».

497

STIPANTE CATERVA ad hoc tantum sequens pertinet comparatio, quam vituperant multi, nescientes exempla vel parabolas vel conparationes adsumptas non semper usquequaque congruere, sed interdum omni parte, interdum aliqua convenire.

498

EVROTAE RIPIS fluvii Laconicae. CYNTHI montis Deli, in qua natam constat Dianam.

499

EXERCET DIANA CHOROS hoc non ad conparationem pertinet, sed est poeticae descriptionis evagatio. MILLE finitus numerus pro infinito; nam de nympharum numero varia est opinio.

500

OREADES nymphae montium Oreades dicuntur, silvarum Dryades, quae cum silvis nascuntur Amadryades, fontium Napeae vel Naides, maris vero Nereïdes.

502

TACITVM maior enim est taciturnitatis adfectus, ut supra «haec secum». Sic Terentius «ut mecum tacita gaudeam». PERTEMPTANT modo ‘vehementer temptant’. Alibi leviter, ut «blanda vicissim gaudia pertemptant mentem». Sunt enim multa quae pro locis intelleguntur, ut ‘inpotens’ et ‘satis’ et ‘minus’ et ‘nihil potens’ significat. INSTANS OPERI zeugma est, ad sequentia pertinens.

504

REGNISQVE FVTVRIS regnaturae Carthagini.

505

TVM FORIBVS DIVAE instans praecipue foribus. Et hoc loco distinguendum est - magno enim studio et labore templorum fores fiebant, quas quibusdam insignibant historiis, ut «in foribus letum Androgei», item «in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto» - quamvis quidam iungant ‘tum foribus divae media testudine templi’, ut unum intellegas tectum templi et pronai; quod si est, sub medio tecto sunt fores. Sed prima melior expositio est. TESTVDINE camera obliqua, quae secundum eos qui scripserunt de ratione templorum, ideo sic fit, ut simulacro caeli imaginem reddat, quod constat esse convexum.

506

SAEPTA ARMIS satellitum scilicet. SOLIO solium proprie est armarium uno ligno factum, in quo reges sedebant propter tutelam corporis sui, dictum quasi solidum. Modo iam abusive sellam regalem intellegimus. ALTE ac si diceret ‘in tribunali’. SVBNIXA pro ‘subnisa’, ut supra diximus.

507

IVRA DABAT LEGESQVE VIRIS ius generale est, sed lex iuris est species. Non est ergo iteratio. Quod autem dixit ‘viris’ ad Didonis pertinet laudem.

508

SORTE TRAHEBAT proprie locutus est; trahuntur enim sortes, hoc est educuntur.

509

CONCVRSV ACCEDERE MAGNO cum magna Afrorum multitudine. Et hoc est quod formidat Aeneas, incertus qua eos mente comitentur.

512

DISPVLERAT segregaverat. Et magna est inter ‘di’ et ‘de’ differentia, ut diximus. PENITVS longe a regina remotos; quae res etiam insolentes custodes litorum fecit.

513

OBSTIPVIT et ad admirationem et ad timorem hic pertinet sermo, quo dicenda praeoccupat.

514

LAETITIAQVE METVQVE ‘laetitia’ propter socios, ‘metu’ propter concursum.

515

ARDEBANT cupiebant, ut «formosum pastor Corydon ardebat Alexin». ‘Ardeo’ autem et accusativum regit et ablativum. RES INCOGNITA hoc est qua adfectione Poenorum populus conveniret.

516

DISSIMVLANT dissimulamus nota, simulamus ignota, ut Sallustius «simulator ac dissimulator».

517

QVAE FORTVNA utrum prospera, an adversa?

518

CVNCTI NAM LECTI NAVIBVS IBANT bene addidit ‘lecti’, ne penitus omnes intellegeres. Nonnulli tamen ‘lectis navibus’ legunt; quod et si sit, hypallage est et illuc sensus recurrit. Et sciendum plerumque, ut hoc loco addi aliquid generalitati et fieri specialitatem. Item si dicas ‘omnes scolastici laborant’, generalitas est; si addas ‘isti’, fit specialitas, ut Sallustius «transgressos omnis recipit mons Balleia» prudenter addidit ‘transgressos’.

519

ORANTES VENIAM pacem propter incendium navium. Et proprie verbum pontificale est; unde est «tu modo posce deos veniam» et paulo post «pacemque per aras exquirunt». Dicta autem venia ad eliciendam misericordiam. Meretur enim benivolentiam numinum qui, licet innocens sit, veniam tamen tamquam peccaverit petit; unde est confessio illa in Terentio «quid meritu's? crucem».

520

MAXIMVS ILIONEVS rebus omnibus maximus; nec enim aliquid addidit. Et non sine causa ipsum ubique inducit loquentem; ut enim Homerus dicit, Phorbas, pater Ilionei, semper Mercurio deo eloquentiae favente pugnavit, ut Horatius «Mercuri facunde nepos Atlantis». Merito ergo huic datur eloquentia. PLACIDO SIC PECTORE COEPIT more suo uno sermone habitum futurae orationis expressit.

522

O REGINA secundum artem rhetoricam id ei dat quod vult inpetrare. Nam eam per laudem benivolam reddit.

523

IVSTITIA bene consideravit sexum; nec enim ‘virtute’ poterat dicere. FRENARE continere, ut contra «et Numidae infreni cingunt».

524

TROES TE MISERI tacitis occurrit quaestionibus, ne ad populationem venisse videantur more qui tunc vigebat. VENTIS MARIA OMNIA VECTI per maria. Et est contra illud, cur ad Africam venerint.

526

PARCE PIO GENERI quotiens invidiosae sunt praesentes personae, rhetoricum est ad alias confugere, ut hoc loco confugit ad genus. ET PROPIVS vicinius scilicet, ut tamquam victi accipiantur, non tales qualis Paris fuit in Spartae expugnatione raptuque Helenae. Nam historiae hoc habet veritas, non voluntate Helenam secutam, sed raptam expugnata civitate, unde et recipi meruit a marito. Tangit autem hoc latenter Vergilius illo loco «me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter».

527

POPVLARE antiqui et ‘populo’ et ‘populor’ dicebant, unde est ‘populare’ et «populatque ingentem farris acervum curculio». Nunc tamen passiva tantum utimur declinatione.

529

NON EA VIS ANIMO argumentum ab inpossibili, ut «quid Troes potuere?». ‘Vis’ autem est ‘possibilitas’.

530

EST LOCVS conparatione orbis totius Italia locus est; nam provincia ‘locus’ non potest dici. Minus est autem ‘quam’, ut «urbs antiqua fuit». HESPERIAM Hesperiae duae sunt, una quae Hispania dicitur, altera quae est Italia. Quae hac ratione discernuntur: aut enim ‘Hesperiam’ solam dicis et significas Italiam, aut addis ‘ultimam’ et significas Hispaniam, quae in occidentis est fine, ut Horatius «qui nunc Hesperia sospes ab ultima». Et haec est vera Hesperia, ab Hespero dicta, id est stella occidentali. Ceterum Italia ‘Hesperia’ dicitur a fratre Atlantis, qui pulsus a germano Italiam tenuit eique nomen pristinae regionis inposuit, ut Hyginus docet.

531

ANTIQVA nobilis; nec enim nova esse potest, licet primam terram suam esse dicant Athenienses. VBERE GLEBAE ‘uber’ proprie est ‘fecunditas’. Et bene Italiae virtutem fecunditatemque conlaudat, ne Africam petisse videantur.

532

OENOTRI COLVERE VIRI deest ‘quam’. ‘Oenotria’ autem dicta est vel a vino optimo quod in Italia nascitur vel, ut Varro dicit, ab Oenotro, rege Sabinorum. NVNC FAMA subaudimus ‘est’. MINORES ‘maiores’ et ‘minores’, quotiens de genere dicimus, numeri sunt tantum pluralis.

533

ITALIAM DIXISSE Italus, rex Siciliae, ad eam partem venit in qua regnavit Turnus, quam a suo nomine appellavit Italiam; unde est «fines super usque Sicanos» hoc est ‘usque ad ea loca’ quae tenuerunt Sicani, id est Siculi, a Sicano, Itali fratre. Nam non ‘usque ad Siciliam’; nec enim fieri poterat.

535

CVM SVBITO ADSVRGENS FLVCTV NIMBOSVS ORION Oenopion rex cum liberos non haberet a Iove Mercurio Neptunoque, quos hospitio susceperat, hortantibus ut ab his aliquid postularet petiit ut sibi concederent liberos. Illi intra corium immolati sibi bovis urina facta praeceperunt ut obrutum terra conpletis maternis mensibus solveretur. Quo facto inventus est puer, cui nomen ab urina inpositum est, ut Οὐρίων diceretur, quod Dorica lingua ita commutatum est, ut ου diphthongus in ω verteretur. Quod autem plerumque prima syllaba brevis invenitur, ut hoc loco, cum sit naturaliter longa, Graecae rationis est; nam detractio fit υ litterae et ο remanet brevis, quo modo οὔρεά τε σκιόεντα pro ὄρεα, ποίησον pro πόησον. Et hoc, quia aut ω est naturaliter longa aut ου diphthongus; ceterum si sit in proprio nomine dichronos, ut omnes Latinae sunt, propriorum nominum abutemur licentia, ut in Artibus lectum est. Orion ergo postea venator factus, dum vellet cum Diana concumbere, ut Horatius dicit, eius sagittis occisus est, ut Lucanus, inmisso scorpione periit, et deorum miseratione relatus in sidera signum famosum tempestatibus fecit. Veri similius autem est a scorpione interemptum, quo oriente occidit. Sane magnitudine sua multis oritur diebus, et ideo eius etiam apud peritos est incerta tempestas: unde dictum est ‘cum subito adsurgens’ ad excusationem non praevisae tempestatis. Et multi superfluo quaerunt cur ortus commemoretur Orionis, cum sit inmissa a Iunone tempestas. Sed Ilioneus ista non novit quae a poeta supra dicta sunt, per musam, ut diximus, cognita. Et constat numina nisi inventa occasione nocere non posse: quod in omni suo opere Vergilius diligenter observat.

536

IN VADA CAECA incognita, latentia. PROCACIBVS AVSTRIS perseverantibus. Et ‘procax’ proprie ‘petax’ est; nam ‘procare’ est ‘petere’, unde et ‘proci’ petitores dicuntur.

537

PERQVE VNDAS SVPERANTE SALO elevato mari et in undas diviso, ut solet in tempestate. ‘Salo’ autem venit ab eo quod est ‘hoc salum’ ‘sali’, nam «sale tabentes» ab eo quod est ‘hic sal’ ‘salis’. PERQVE INVIA SAXA ‘invia’, id est aspera, inmania. Vnde et Dido paulo post ‘quae vis inmanibus adplicat oris’? Non enim suos vituperat, sed naturam litoris culpat.

538

ADNAVIMVS ORIS elegit verbum aptum naufragio ad eliciendam misericordiam: quamvis et de navibus ‘natat’ lectum sit, ut «natat uncta carina».

539

QVOD GENVS HOC HOMINVM? rhetorice vituperaturus mores non ad Didonem loquitur, sed ad tertiam se confert personam.

540

HOSPITIO PROHIBEMVR HARENAE ut alibi «litusque rogamus»; occupantis est enim possessio litoris. Vnde ostenduntur crudeles, qui etiam a communibus prohibent.

541

PRIMAQVE VETANT CONSISTERE TERRA id est in litore, ut alibi «tuque o, cui prima frementem fudit equum magno tellus percussa tridenti».

542

MORTALIA ARMA mortalem possibilitatem. Sane ‘arma’ etiam consilia significant, ut «quaerere conscius arma». Sed hoc loco terret latenter propter Siciliam; nam et paulo post ait ‘sunt et Siculis regionibus urbes’, cum unam habeant, in qua Acestes regnat: sed ad terrorem ‘urbes’ posuit.

543

AT SPERATE DEOS abusive ‘timete’, ut alibi «hunc ego si potui tantum sperare dolorem», cum speremus bona, timeamus adversa. MEMORES FANDI ATQVE NEFANDI iusti et iniusti. Et bene ‘memores’, quia etiamsi non statim puniant crimina, sunt tamen memores, ut Horatius «raro antecedentem scelestum deseruit pede Poena claudo».

545

NEC PIETATE FVIT multum interest inter iustitiam et pietatem; nam pietas pars iustitiae est, sicut severitas. Nunc ergo hoc dicit, qua parte sit iustus, id est pietate. Et bene duo laudat in Aenea: pietatem, quam a Didone inpetrare contendit, et virtutem, quam vult timeri. BELLO MAIOR ET ARMIS non est iteratio; nam ‘bellum’ et consilium habet, ‘arma’ tantum in actu ipso sunt.

546

SI VESCITVR AVRA ‘vescor illa re’, ut alibi «vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis». Nec nos decipiat quod dicit Plinius, ut elocutiones ex similibus formemus; nam ecce ‘comedo illam rem’ dicimus, nec tamen ‘vescor illam rem’. Et ipse enim dicit non usquequaque hoc esse faciendum.

548

NON METVS hoc loco distinguendum est. Cuius autem rei ex sequentibus probat; nam vult eam non timere ne inaniter praestet. OFFICIO NEC TE CERTASSE PRIOREM PAENITEAT ‘nec tibi parum videatur prima beneficia praestitisse, cum possis maiora recipere’. Nam ‘paeniteat’ ‘parum videatur’ est, ut in Heauton Timorumeno «at enim quantum hic operis fiat paenitet», hoc est parum videtur.

550

TROIANOQVE A SANGVINE CLARVS ACESTES cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini denegasset, Neptunus iratus Troiae inmisit cetos quod eam vastaret. Vnde Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit dicens, obiciendas puellas nobiles beluae. Quod cum fieret timens Hippotes quidam nobilis filiae Egestae, cum Laomedontis regis Hesiona iam esset orta seditione religata, inpositam eam navi misit quo fors tulisset. Haec ad Siciliam delata a Crimiso fluvio, quem Crinisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum vel canem conpressa edidit Acesten, qui ex matris nomine civitatem Troianis condidit quae hodie Segesta nominatur.

551

QVASSATAM VENTIS iusta petitio. SVBDVCERE in terram trahere. ‘Deducere’ autem in mare mittere, ut «deducunt socii naves».

552

APTARE aptas eligere. STRINGERE REMOS aut ‘defrondare’, ut «agricolae stringunt frondes», aut ‘fractos stringere’, id est ligare.

553

SOCIIS ET REGE RECEPTO syllepsis per numeros, ut «hic illius arma, hic currus fuit».

555

SIN ABSVMPTA SALVS hoc est, si periit Aeneas, qui Troianorum salus est.

556

NEC SPES IAM RESTAT IVLI bene de Ascanio ‘spem’ dicit propter aetatem.

557

SEDESQVE PARATAS propter Acestis cognationem.

558

REGEM aut qui nunc rex est, aut qui etiam noster futurus est.

559

TALIBVS ILIONEVS aut subaudis ‘loquebatur’, aut ex posterioribus ‘fremebat’ intellegis. ORE FREMEBANT hoc est consentiebant. Et bene ‘ore’, quia et armis possumus fremere.

561

TVM BREVITER DIDO atqui non breviter loquitur. Sed ‘breve’ et ‘longum’, ‘parvum’ et ‘magnum’ perfectum nihil habent, sed per conparationem intelleguntur, ut supra de provincia «est locus» orbis, ut diximus, conparatione. Item hoc loco ‘breviter’, id est minus quam Ilioneus. Et notandum regum esse breviloquium, <et>, ut multis in Vergilio locis probatur, feminarum verecundiam. Vnde utrumque dedit Didoni. VVLTVM DEMISSA nota figura est, ut «oculos suffusa nitentes».

562

SOLVITE CORDE METVM TEVCRI sicut supra Iovis oratio, partim obiecta purgat, partim petita promittit. Sciendum sane quia cum petuntur vel promittuntur aliqua a validissimis inchoandum est, ut hoc loco. Et est genus argumenti a necessario. SECLVDITE CVRAS iteratio est ad augmentum benivolentiae. ‘Secludite’ vero pro ‘excludite’: quod fit aut propter hiatum aut propter suavitatem, ut «a, silice in nuda conixa reliquit» pro ‘enixa’.

563

RES DVRA ac si diceret ‘est quiddam’. Et duo formidat: vicinos barbaros et fratris adventum, quae propter novitatem personarum generaliter dicens reliquit. ET REGNI NOVITAS quae semper habet timorem.

564

MOLIRI bene non ‘facere’, sed ‘moliri’, ut terroris sit, non crudelitatis.

565

QVIS GENVS AENEADVM satis propere dixit ‘Aeneadas’, quamquam ab Ilioneo audierit «rex erat Aeneas nobis»; nec haec in opere inemendato miranda sunt. TROIAE NESCIAT VRBEM aut Ilium dicit, quod in Troia est, aut ‘Troiae urbem’, ut «urbem Patavi», «urbem Buthroti».

566

INCENDIA BELLI id est vim; semper enim diluvio et incendio conparat bellum, ut «in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit aut rapidus montano gurgite torrens».

567

NON OBTVSA ADEO ‘adeo’ aut non multum, ut in Terentio «adulescentem adeo nobilem», aut ‘non adeo’, ut tu dicis. ‘Obtusa’ vero ‘stulta’, id est crudelia.

568

NEC TAM AVERSVS EQVOS TYRIA SOL IVNGIT AB VRBE fabula quidem hoc habet: Atreum et Thyestem germanos, cum in dissensione sibi nocere non possent, in simulatam gratiam redisse. Qua occasione Thyestes cum fratris uxore concubuit. Atreus vero ei filium epulandum adposuit. Quae Sol ne pollueretur aufugit. Sed veritatis hoc est: Atreum apud Mycenas primum solis eclipsin invenisse, cui invidens frater ex urbe discessit tempore quo eius probata sunt dicta.

569

SEV VOS HESPERIAM MAGNAM μεγάλη enim Ἑλλὰϛ appellata est, quia a Tarento usque ad Cumas omnes civitates Graeci condiderunt.

570

SIVE ERYCIS FINES Eryx Veneris et Butae filius fuit, qui occisus ab Hercule monti ex sepultura sua nomen inposuit, in quo matris fecerat templum, quod Aeneae adscribit poeta dicens «tum vicina astris Erycino in vertice sedes fundatur Veneri Idaliae». In hoc autem monte dicitur etiam Anchises sepultus, licet secundum Catonem ad Italiam venerit.

573

VRBEM QVAM STATVO VESTRA EST multi antiptosin volunt, ut sit pro ‘urbs’. Sed si sic intellegamus, ‘quam’ nihilominus sequitur et syllepsis fit per casus mutationem; debuit enim dicere ‘urbs quae statuitur vestra est’. Melius ergo est ‘vultis’ bis intellegere, ut sit ‘vultis regnis considere? Vultis urbem quam statuo? Vestra est’, ut est «eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque Aeaciden» - subaudis ‘ille’. Alter enim Pyrrhum vicit, alter Mycenas. Item «non ignara mali miseris succurrere disco».

574

AGETVR regetur.

575

NOTO COMPVLSVS EODEM aut quovis vento, aut re vera Noto, qui de syrtibus Carthaginem ducit; supra enim Ilioneus «in vada caeca tulit penitusque procacibus austris». ‘Eodem’ ‘o’ naturaliter longa est, sed si corripiatur metri est, ut «steteruntque comae».

576

ADFORET adveniat; temporis est futuri. EQVIDEM in omni Vergilio ‘ego quidem’ significat, sed in aliis et pro ‘quidem’ tantum ponitur, ut Tullius «equidem ego ceteras tempestates». Item Persius «non equidem hoc dubites amborum foedere certo consentire dies». CERTOS aut ‘veloces’, aut ‘fideles’; utrumque enim hoc loco significat. Aliquando et ‘firmos’, ut Sallustius «apud latera certos locaverat». Aliquando et ‘deliberati iudicii’, ut «certus iter».

577

ET LIBYAE καταχρηστικῶϛ nam Dido Libyae regna non retinet.

578

EIECTVS naufragus, ut «eiectum litore egentem».

579

ANIMVM ARRECTI nota figura est.

580

IAMDVDVM et ‘cito’ significat, ut «iamdudum sumite poenas», et ‘olim’, ut hoc loco.

582

SVRGIT oritur. Et est translatio corporis ad animum, ut alibi «stat conferre manum Aeneae».

584

QVEM VIDIMVS IPSI SVBMERSVM quod ante doloris fuerat, ut «ipsius ante oculos», nunc consolationis est, cum cernit omnes incolomes.

585

DICTIS RESPONDENT CETERA MATRIS modo ‘consentiunt’, quia dixerat supra «namque tibi reduces socios». Alibi ‘respondet’ ‘respicit’, ut «respondet Gnosia tellus».

587

SCINDIT SE NVBES ‘nubes’ tantum dicimus, non ‘nubs’, licet dicamus ‘trabs’ ‘trabes’, ‘stirps’ ‘stirpes’, ‘prex’ ‘preces’, ‘plebs’ ‘plebes’. Sed de his tantum quae legimus sunt ponenda; non enim artis sunt, sed usurpationis, qua metri causa utuntur poetae, ut vel minuant vel augeant nominativum. Inde est et ‘supellex’ ‘supellectilis’.

588

RESTITIT AENEAS abscedente scilicet nube. CLARAQVE IN LVCE REFVLSIT laus est nimiae pulchritudinis, cui nec lucis claritas derogavit.

589

OS VMEROSQVE DEO SIMILIS similes umeros habens deo; et est Graeca figura, ut diximus supra. IPSA ut quod sequitur ‘nato genetrix’, aut certe ‘ipsa’, id est pulchritudinis dea.

590

DECORAM CAESARIEM a caedendo dicta ‘caesaries’, ergo tantum virorum est. Quod autem dicit ‘decoram’ vult etiam in Aenea naturalem fuisse pulchritudinem, ne si totum tribuat Veneri, nihil Aeneae sit reliquum, vel contra nihil relinquatur matris favori. Quod sequens melius indicat conparatio. Vt Horatius «fortes creantur fortibus» magna arte nec eruditioni aliquid nec natalibus derogat. IVVENTAE ‘iuventus’ est multitudo iuvenum, ‘Iuventas’ dea ipsa, sicut Libertas, ‘iuventa’ vero aetas; sed haec a poetis confunduntur plerumque.

591

PVRPVREVM pulchrum, ut Horatius «purpureis ales oloribus». LAETOS HONORES non terribiles, ut esse in viris fortibus solet.

592

MANVS vel artificis, vel ars ipsa. EBORI DECVS ‘ebur’ a barro dictum, id est elephanto, ut Horatius «quid tibi vis, mulier, nigris dignissima barris?» Sane naturam huius nominis nec derivatio nec obliqui casus reservant. Et ‘eboreus’ enim et ‘eburneus’ facit <et eboris>, non ‘eburis’, sicut ‘murmuris’.

593

PARIVSVE LAPIS candidissimus est, lygdinus nomine, qui apud Parum nascitur.

594

TVM SIC quid est ‘sic’? Et sui gratia praepotens et matris auxilio.

595

CORAM QVEM QVAERITIS hoc loco distinguendum; nam si unum esset, ‘adest’ diceret, non ‘adsum’.

597

O SOLA propter Polymestoris factum, qui fide violata defecit ad Graecos, ut habemus in tertio. MISERATA et ‘miseror’ et ‘misereor’ unum significat, sed ‘miseror’ accusativum regit, ut hoc loco, item «nec miseratus amantem est», ‘misereor’ genetivum, unde est «miserere animi non digna ferentis».

598

QVAE NOS RELIQVIAS DANAVM si Troianos significat, simpliciter intellegis; si ad se refert, quod Achillem evasit favore Neptuni. TERRAEQVE MARISQVE ‘terrae’ propter Cretensem pestilentiam, ‘maris’ propter Orontis interitum.

599

OMNIVM EGENOS ‘egeo’ honestius genetivo iungitur quam ablativo, cui iungit Cicero, ut «eget ille senatu». Item contra Vergilius «quorum indiget usus».

600

VRBE DOMO SOCIAS hoc est ‘et publico et privato dignaris hospitio’.

601

NON OPIS EST NOSTRAE DIDO ‘opis’ possibilitatis. Et secundum Ateium philologum ‘opes’ numero tantum plurali divitias significant, ut «Troianas ut opes», numero tantum singulari auxilium, ut Terentius «fer opem, serva me obsecro», ab utroque possibilitatem. NEC QVICQVID VBIQVE EST GENTIS DARDANIAE meminit historiae. Multi enim post excidium Troiae orbis diversa tenuerunt, ut Helenus Epirum, Antenor Venetiam, alii Sardiniam secundum Sallustium, alii vicina Syrtibus loca secundum Lucanum, ut «portusque quietos ostendit Libyae Phrygio placuisse magistro».

603

SI QVA PIOS RESPECTANT NVMINA si quidem, ut Horatius «si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada»; nec enim congruit optare dubitantem. Aut certe ad se rettulit, qui cum pius esset, tot laborabat incommodis.

604

SI QVID VSQVAM IVSTITIAE EST si valet apud homines iustitia. ET MENS SIBI CONSCIA RECTI secundum Stoicos, qui dicunt, ipsam virtutem esse pro praemio, etiamsi nulla sint praemia.

605

QVAE TE TAM LAETA TVLERVNT SAECVLA alibi «nati melioribus annis»; felicitas enim temporum ex nascentum meritis comprobatur.

606

QVI TANTI TALEM GENVERE PARENTES secundum artem rhetoricam parentes quos ignorat laudat ex liberis. Simul sciendum omnia hoc loco laudis praecepta servata; nam et a parentibus laudat, ut ‘qui tanti talem genuere parentes’, et ab ipsa, ut «urbe domo socias», et a futuro, ut «nomenque tuum laudesque manebunt».

607

IN FRETA abusive modo ‘maria’; nam proprie fretum est mare naturaliter mobile, ab undarum fervore nominatum. DVM MONTIBVS VMBRAE LVSTRABVNT CONVEXA alii hoc loco distinguunt et dicunt, ‘quamdiu inclinata in montibus latera umbrae pro solis flexu circumibunt’, ut «lustrat Aventini montem»; aut ‘lustrabunt’ ‘inumbrabunt’, unde ‘lustra’ et ferarum cubilia et lupanaria per contrarium dicimus, quia parum inlustrantur. Alii tamen ‘convexa sidera’ volunt, id est pendentia, ut «et caeli convexa per auras», id est suspensa, planetasque intellegunt, quia non sunt fixi, sed in aëre feruntur. ‘Pasci’ autem aquis marinis sidera, id est ignes caelestes, physici docent, secundum quos Lucanus ait «atque undae plus quam quod digerat aër».

613

OBSTIPVIT animo perculsa est, quod iam futuri amoris est signum. PRIMO ASPECTV id est pulchritudine.

614

CASV DEINDE id est miseratione. ET SIC ORE LOCVTA EST pleonasmos, sicut «vocemque his auribus hausi».

615

QVIS TE NATE DEA ‘quis’, ‘qualis’; admirantis enim est, non interrogantis, ut «quis globus, o cives!». Non enim interrogat ille qui nuntiat. Hoc autem Dido, ut post indicat, ex Teucri narratione cognovit.

616

QVAE VIS qualis. INMANIBVS ORIS ut Sallustius «mare saevum, inportuosum». ADPLICAT secundum praesentem usum per ‘d’ prima syllaba scribitur, secundum antiquam orthographiam, quae praepositionum ultimam litteram in vicinam mutabat, per ‘p’, secundum euphoniam per ‘a’ tantum. Praepositio enim cum ad conpositionem transierit aut vim suam retinet, ut ‘indico’, aut mutat ultimam litteram, ut ‘sufficio’, aut perdit, ut ‘coemo’.

617

DARDANIO ANCHISAE bene Anchisen addidit, cum multis enim Venus concubuit. Sed sciendum Anchisen pastorem fuisse et cum eo amato Venerem concubuisse. Vnde Aeneas circa Simoin fluvium natus est; deae enim vel nymphae enituntur circa fluvios vel nemora. Quod cum iactaret Anchises, adflatus est fulmine oculoque privatus.

619

TEVCRVM SIDONA VENIRE historia hoc habet, Herculem cum Colchos iret perdito Hyla post peragratam Mysiam navibus Troiam venisse. A cuius portu cum eum Laomedon arceret, occisus est, et eius filia Hesiona belli iure sublata comiti Telamoni tradita est, qui primus ascenderat murum, unde Teucer natus est; nam Aiacem ex alia constat esse procreatum. Tunc Hercules Priamum quoque redemptum a vicinis hostibus in paterno regno locavit; unde et Priamus dictus est ἀπὸ τοῦ πρίασται, id est emi. Ceterum quae de liberata dicuntur Hesiona constat esse fabulosa. Sed Teucer, cum Troia eversa sine fratre esset reversus, qui se furore propter perdita Achillis arma interemerat, Salamine pulsus Sidona venit, ex quo Dido cuncta cognovit. Aiax autem Achillis patruelis frater fuerat, quoniam Telamon et Peleus fratres fuerunt, Aeaci filii.

621

VASTABAT CYPRVM quam subactam concessit Teucro, ut in ea conlocaret imperium.

623

CASVS hoc loco ‘ruinae’, non fortunae intellegendus est ‘casus’.

625

IPSE HOSTIS Troianorum laudis exaggeratio, quod etiam ab hoste laudantur. FEREBAT laudabat, praeferebat.

626

TEVCRORVM A STIRPE VOLEBAT propter genus maternum, ut supra diximus. Et plus est quod dixit ‘volebat’, quasi materno gaudens refutaret genus paternum.

627

TECTIS SVCCEDITE NOSTRIS ad convivium vocat; nam iam supra dixit «urbe, domo socias».

628

SIMILIS FORTVNA scilicet adversa.

630

NON IGNARA MALI MISERIS SVCCVRRERE DISCO quare ‘non disco’? Quia ‘non sum ignara’. Bis enim intellegimus ‘non’, ut supra diximus. Sic Sallustius «segnior neque minus gravis et multiplex cura».

632

INDICIT HONOREM id est iussit fieri supplicationes. Et bene ‘indicit’, quia Troiani inopinato venerant. Et feriae aut legitimae sunt aut indictae. Indici autem dicuntur quia paupertas maiorum ex collatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum; unde et supplicia dicuntur supplicationes, quae sunt de bonis supplicia passorum. Sallustius «in suppliciis deorum magnifici». Hinc etiam sacrum et venerabile et exsecrandum intellegimus, quia sacrae res de bonis exsecrandorum fiebant.

635

TERGA SVVM non declinatio ‘u’ hoc loco geminat, sed ratio nominis in quo est ‘u’, sicut et in ‘rum’ mittit genetivum pluralem non per declinationem, sed quia est in nomine ‘r’, ut ‘patrum’. Alituum vero ubi legimus, parenthesis est, sicut Mavortis, nam ‘alitum’ facit.

636

MVNERA LAETITIAMQVE DEI id est vinum; aut certe, ut multi legunt, ‘laetitiamque die’, id est ‘diei’, ut supra dicta munera sint multorum dierum usui sufficientia. Intellegamus autem missa aliqua etiam ad usum diei.

637

LVXV modo ‘abundantia’, alibi ‘luxuria’. Et notandum quia affluentiam ubique exteris gentibus dat, Romanis frugalitatem, qui et duobus tantum cibis utebantur et in atriis edebant sedentes; unde Iuvenalis «quis fercula septem secreto cenavit avus?» et Vergilius «perpetuis soliti patres considere mensis».

639

LABORATAE VESTES labore perfectae, ut «laboratasque premunt ad pectora ceras». Et est sermo in conpendium coactus, sicut «rapuitque in fomite flammam», id est raptim fecit.

640

INGENS ARGENTVM MENSIS aut subaudis ‘exponunt’, aut mensas argenteas accipe. CAELATAQVE IN AVRO insculpta. Et nomen hoc in principali aliam habet naturam, in derivatione mutat. Nam celum est unde operantur argentarii, quod producitur naturaliter, sed in derivatione mutatur; diphthongus namque est, ‘caelataque in auro’.

641

SERIES ordo conexus.

642

PER TOT DVCTA VIROS a Belo, primo rege Assyriorum, ut «ab antiquo durantia cinnama Belo», usque ad Belum, patrem Didonis, qui et ipse Assyrius fuit. Hinc est «quam Belus et omnes a Belo soliti», cum inter patrem et filiam medius nullus existat. Et hoc regis nomen ratione non caret; nam omnes in illis partibus Solem colunt, qui ipsorum lingua ‘El’ dicitur, unde et Ἣλιος. Ergo addita digammo et in fine facta derivatione a Sole regi nomen inposuit.

643

AENEAS sequitur ‘rapidum ad naves’, cetera per parenthesin dicta sunt.

644

RAPIDVM AD NAVES PRAEMITTIT ACHATEN non ‘praemittit’ - nec enim ipse sequitur - sed ‘praerapidum’, quod ex affectu patris, intellegendum est, non ex Achatae velocitate. Et sic ‘praerapidum’ dixit quomodo Terentius «per pol quam paucos», hoc est ‘perquam paucos’; ‘pol’ enim ipsum per se plenum est iurantis adverbium, cui praepositio separatim numquam cohaeret.

645

FERAT adferat, nuntiet, ut «feret haec aliquam tibi fama salutem».

646

STAT modo ‘est’; alias ‘horret’, ut «stant lumina flamma et «stabat acuta silex»; item ‘plenum est’, ut «iam pulvere caelum stare vident»; item ‘positum est’, ut «stant Manibus arae»; item ‘placet’, ut «stat conferre manum Aeneae» et «stat casus renovare omnes». Pro loco ergo hic sermo intellegendus est.

647

ILIACIS EREPTA RVINIS commendat ex loci difficultate, ut «nec tuta mihi valle reperti»; item ex persona, ut ‘ornatus Argivae Helenae’ et ‘Ilione quod gesserat olim’, ut «hoc Priami gestamen erat»; quemadmodum plerumque ex longinquitate, ut «ex Aethiopia est usque haec». EREPTA laborat hoc sermone probare ab Aenea non esse proditam patriam, si ornatus Helenae, quam cum Antenore Troiam prodidisse manifestum est, ex incendio eripuit bellorum casu, non pro praemio proditionis accepit.

648

SIGNIS AVROQVE signis aureis, ut «molemque et montes». PALLAM RIGENTEM duram propter aurum, sicut vel novas vestes videmus. Significat autem tunicopallium, quod secundum Varronem ‘palla’ dicta est ab inrugatione et mobilitate quae est et circa finem huiusmodi vestium, ἀπὸ τοῦ πάλλειν.

649

ET CIRCVMTEXTVM VELAMEN cycladem significat. ACANTHO herbacantho, id est flexibili virgulto in cuius imitationem arte vestis ornatur.

650

ORNATVS ARGIVAE HELENAE a vicinitate dixit ‘Argivae’. Et paulo post ‘Mycenis’, cum Spartana fuerit, quae civitas est in Laconica; nam legimus «me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter». Et vide iam omen infelicitatis futurae, cum adulterae suscipit munera.

651

INCONCESSOSQVE HYMENAEOS et fato et legibus. Hymenaeus autem, ut alii dicunt, deus est nuptiarum, ut alii, quidam iuvenis fuit qui die nuptiarum oppressus ruina est; unde expiationis causa nominatur in nuptiis. Falsum est autem; nam vitari magis debuit nomen extincti. Sed hoc habet veritas. Hymenaeus quidam apud Athenas inter bella saevissima virgines liberavit; quam ob causam nubentes eius invocant nomen quasi liberatoris virginitatis. Hinc etiam apud Romanos Thalassio invocatur; cum enim in raptu Sabinarum plebeius quidam raptam pulcherrimam duceret, ne ei auferretur ab aliis, Thalassionis eam ducis nobilis esse simulavit; cuius nomine fuit puellae tuta virginitas.

652

MATRIS LEDAE MIRABILE DONVM vel quod ipsa filiae vel quod ei Iuppiter dederat.

653

PRAETEREA SCEPTRVM bene offert munera apta personis, sicut etiam Latino in septimo.

654

MAXIMA NATARVM PRIAMI quia ante etiam feminae regnabant, praesertim primogenitae; unde est ‘maxima’. Haec autem uxor Polymestoris fuit. MONILE ornamentum gutturis, quod et ‘segmentum’ dicunt, ut Iuvenalis «segmenta et longos habitus»; licet segmentatas vestes dicamus, ut ipse «et segmentatis dormisset parvula cunis».

655

BACATVM ornatum margaritis. Dicimus autem et ‘haec margarita’ et ‘hoc margaritum’ et ‘haec margaris’, quod Graecum est, quo modo ‘Nais’. Sane multi separant gemmam a margarita, ut Cicero «nullam gemmam aut margaritam», et gemmas volunt dici diversi coloris, margaritas vero albas; vel gemmas integras, margaritas pertusas. DVPLICEM aut latam, ut «duplici aptantur dentalia dorso», item «at duplex agitur per lumbos spina»; aut certe re vera duplicem gemmis et auro.

656

HAEC CELERANS celeriter facere cupiens.

657

AT CYTHEREA ab insula quae numero tantum plurali dicitur, ut «sunt alta Cythera». NOVAS ARTES ars τῶν μέσων est, unde sine epitheto male ponitur.

658

FACIEM MVTATVS nota figura est. Quod autem addidit ‘et ora’, perissologia est.

659

FVRENTEM INCENDAT REGINAM incendat et furere faciat, ut «animumque labantem inpulit».

661

DOMVM TIMET AMBIGVAM in qua habitat mutabilis femina, ut «varium et mutabile semper femina»; item Iuno in quarto «suspectas habuisse domos Carthaginis altae». BILINGVES fallaces; nec enim ad linguam rettulit, sed ad mentem.

662

ET SVB NOCTEM CVRA RECVRSAT circa noctem. Et sciendum quia, cum tempus significatur, ‘sub’ praepositio accusativo cohaeret, ut «aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diversi rumpunt radii».

663

ERGO HIS ALIGERVM DICTIS ADFATVR AMOREM Latini deum ipsum ‘Cupidinem’ vocant ob hoc, quod facit ‘amorem’. Sed hic imitatus est Graecos, qui uno nomine utrumque significant; nam ‘Amorem’ dixit deum, sed discrevit epitheto. Sane numen hoc ratione non caret. Nam, quia turpitudinis est stulta cupiditas, puer pingitur, ut «inter quas curam Clymene narrabat inanem», id est amorem; item quia inperfectus est in amantibus sermo, sicut in puero, ut «incipit effari mediaque in voce resistit». Alatus autem ideo est, quia amantibus nec levius aliquid nec mutabilius invenitur, ut in ipsa probatur Didone; nam de eius interitu cogitat cuius paulo ante amore deperibat, ut «non potui abreptum divellere corpus». Sagittas vero ideo gestare dicitur, quia et ipsae incertae velocesque sunt. Et haec ratio paene in omnibus aliis numinibus pro potestatum qualitate formatur.

664

NATE MEAE VIRES aut quia Veneria voluptas exerceri sine amore non potest, aut secundum Simoniden qui dicit, Cupidinem ex Venere tantum esse progenitum; quamquam alii dicant ex ipsa et Marte, alii ex ipsa et Vulcano, alii vero Chai et primae rerum naturae eum esse filium velint. SOLVS NATE ‘qui Iovis contemnis fulmina’, quae diis ceteris solent esse terrori.

665

PATRIS SVMMI nunc quidem de Iove proprie dixit. Sciendum tamen pro qualitate rerum vel personarum ‘summum’ deum dici vel patrem; nam unusquisque eum summum putat esse quem colit, ut «summe deum, sancti custos Soractis Apollo». TYPHOEA multi ‘Typhoia’ legunt, ut ‘cerialia’ et ‘cerealia’. ‘Typhoea’ autem dixit non quibus Typhoeus usus est, sed quibus Iuppiter in Typhoeum; a spoliis et victoria epitheton posuit, ut Scipio ‘Africanus’ et Metellus ‘Creticus’. TEMNIS aphaeresis est pro ‘contemnis’. Hac autem laude hoc agit, facile eum posse Iunonem contemnere qui contemnit et Iovem.

666

AD TE CONFVGIO personarum ratio facit laudis augmentum. TVA NVMINA possibilitatem. Et notandum unum deum plura habere numina, ut supra diximus.

667

FRATER VT AENEAS conciliatio a qualitate personae. ‘Ut’ autem est ‘quemadmodum’, quod in pronuntiatione extenditur, quando temporis non est.

668

IACTETVRQVE vacat ‘que’. ODIIS IVNONIS INIQVAE iusta causa petitionis ostenditur. ‘Odium’ autem ‘o’ in nomine breve est, in verbo longum, ut ‘odi’, quemadmodum ‘liquor’ ‘li’ brevis est, ‘liquitur’ longa.

669

NOTA TIBI Graeca figura est, ut Terentius «mira vero militi quae placeant». ET NOSTRO DOLVISTI SAEPE DOLORE ‘nostro’ aut ‘eo quo et ego’, aut ‘doluisti ideo quia me dolentem vidisti’, ut ‘doleo illa re’.

670

PHOENISSA de Phoenice. TENET moratur.

671

QVO SE IVNONIA VERTANT HOSPITIA ‘quo’ ‘in quam partem’. ‘Iunonia’ autem ‘hospitia’ Carthaginem dicit, ubi habitabat Iuno, ut «hic illius arma»; aut certe ‘hoc ipsum vereor, quod Aeneae Carthago in hospitium patuit’, ut est «timeo Danaos et dona ferentes».

672

HAVD TANTO CESSABIT CARDINE RERVM aut δεικτικῶς dixit, ‘ne in tantum quidem’, hoc est brevi occasione cessabit; aut simpliciter intellegendum est, ‘non poterit in tanta rerum opportunitate cessare’, ut sit de proverbio tractum, quo dicitur ‘res in cardine est’, hoc est in articulo.

673

QVOCIRCA quapropter. MEDITOR mente pertracto.

674

NE QVO SE NVMINE MVTET ‘quo’ vel vacat vel pronomen est. Et bene supprimit nomen Iunonis, ne eius frequenti commemoratione Cupidinem terreat; magis enim vult eum intellegere quam audire Iunonem. Aut certe adverbium est, ut sit ‘timeo ne se numine Dido aliquam commutet in partem’.

675

MECVM id est cum officio Venerio; nec potest intellegi ‘quemadmodum ego’; aliter a matre Aeneas, aliter amatur a Didone.

676

QVA id est quomodo. ACCIPE audi; ut contra ‘dic’ ‘da’, ut «da, non indebita posco» et «da, Tityre, nobis». MENTEM dispositionem, consilium.

677

ACCITV evocatione. Et est quartae declinationis.

678

VRBEM SIDONIAM quam tenent Sidonii. MEA MAXIMA CVRA et Aeneas cura est, sed Ascanius maxima, «cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur»; et ubique Ascanius maxima cura Veneris introducitur, ut «Veneris iustissima cura», item «hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae».

680

SOPITVM SOMNO unum quidem est ‘sopor’ et ‘somnus’, sed modo ‘sopitum’ ‘inrigatum’ intellegimus.

681

IDALIVM Cypri nemus est, in quo oppidum breve, ut paulo post «Idaliae lucos», item «Idaliumque nemus». SACRATA SEDE vel templi vel oppidi.

682

NE QVA ‘qua’ vacat, ut frequenter diximus. MEDIVS inportunus, incongruus.

683

TV FACIEM ILLIVS ‘faciem’ pro vultu posuit. Nullus enim faciem alterius potest accipere, sed vultum, qui pro mentis qualitate formatur; unde infra est ‘et notos pueri puer indue vultus’. NOCTEM NON AMPLIVS VNAM ut supra diximus artis poeticae est non omnia dicere. Vnde nunc praemisit ‘noctem unam’; nec enim dicturus est aut abscessum Cupidinis aut adventum Ascanii.

684

PVERI PVER argumentum a facili.

686

REGALES INTER MENSAS epulas intemperantes, in quibus castitas rara est et facilis amoris occasio; unde est «sine Cerere et Libero friget Venus». LATICEMQVE LYAEVM ‘latex’ proprie aqua est ab eo, quod intra terrae venas lateat; sed et vinum latet intra uvam, unde nunc dixit ‘laticem’. ‘Lyaeum’ autem pro ‘Lyaeium’ dixit, figurate ponens principalitatem pro derivatione.

688

OCCVLTVM INSPIRES IGNEM definitio amoris est ‘ignis occultus’. VENENO venenum dictum quod per venas eat.

689

PARET AMOR ut supra, pro Cupidine amorem ponit.

690

ET ALAS EXVIT laus ingens Ascanii per transitum, siquidem alis tantum depositis Ascanius fuit.

691

PLACIDAM PER MEMBRA QVIETEM aut epitheton est quietis, aut ideo ‘placidam’ dixit, quia est quies quae potest etiam somniorum terrore turbari.

692

FOTVM sublatum.

693

AMARACVS hic puer regius unguentarius fuit, qui casu lapsus dum ferret unguenta maiorem ex confusione odorem creavit; unde optima unguenta amaracina dicuntur. Hic postea in herbam sampsuchum versus est, quam nunc etiam ‘amaracum’ dicunt.

695

IAMQVE IBAT cum vix Venus ista dixisset. Sane neque festinantibus personis neque minoribus est respondendi facultas, ut hoc loco Cupidini, ut Mercurio supra, item in quarto, ut in septimo Furiae.

697

CVM VENIT aut pro ‘cum veniret’, aut ut ‘cum’ sit adverbium temporis, pro ‘dum’; nec enim potest coniunctivi modi particula iungi indicativo. Sane sciendum malo errore ‘cum’ et ‘dum’ a Romanis esse confusa. AVLAEIS velis pictis, quae ideo ‘aulaea’ dicta sunt, quod primum in aula Attali, regis Asiae, qui populum Romanum scripsit heredem, inventa sunt. Ideo autem etiam in domibus tendebantur aulaea, ut imitatio tentoriorum fieret sub quibus bellantes semper habitavere maiores. Vnde et in thalamis hoc fieri hodieque conspicimus. Varro tamen dicit vela solere suspendi ad excipiendum pulverem, quia usus camerae ignorabatur; unde Horatius «interea suspensa gravis aulaea ruinas in patinam fecere, trahentia pulveris atri quantum non Aquilo Campanis excitat oris». Sciendum sane omnia Graeca nomina in η exeuntia, cum derivationem faciunt, η in ae diphthongon convertere, ut αὔλη aulaea, Ἴδη Idaea, Αἴτνη Aetnaea. SVPERBIS nobilibus, ut «ceciditque superbum Ilium».

698

AVREA si Dido ‘aurea’, pulchram significat, et est nominativus; si ‘sponda aurea’, septimus quidem est, sed synizesis fit, et spondeus est. SPONDA antiqui stibadia non habebant, sed stratis tribus lectis epulabantur; unde et triclinium sterni dicitur. Sic Cicero «sterni triclinia, et in foro sterni iubebat». Vnde apparet errare eos qui triclinium dicunt ipsam basilicam vel cenationem. MEDIAMQVE LOCAVIT ipse enim apud maiores domini fuerat locus, ut aperte Sallustius docet «igitur discubuere: Sertorius inferior in medio, super eum L. Fabius Hispaniensis senator ex proscriptis, in summo Antonius et infra scriba Sertorii Versius, et alter scriba Maecenas in imo medius inter Tarquinium et dominum Perpernam».

699

IAM PATER AENEAS religiosus, quia ‘pater’ proprie omnium deorum epitheton est, ut ostendit ubique Vergilius.

700

OSTRO pro ‘purpura’ posuit, unde tingitur purpura.

701

DANT MANIBVS FAMVLI LYMPHAS humilis character, qui iscno" dicitur; vilia enim describuntur.

702

TONSISQVE FERVNT MANTELIA VILLIS ‘tonsis villis’ vel ‘minutis’ vel ‘compositis’. Constat enim maiores mappas habuisse villosas. ‘Mantelia’ vero a manibus, et ‘mantele’, quo modo ‘torale’. Quod autem legimus «ne turpe toral», apocope est.

703

QVINQVAGINTA hoc est multae. ORDINE LONGO id est dispositione, secundum Tullium, qui in Oeconomicis dicit quid ubi ponendum sit; nec enim debent universa confundi.

704

CVRA PENVM STRVERE inter ‘penum’ et ‘cellarium’ hoc interest, quod cellarium est paucorum dierum, unde et in cellam dicitur imperatum frumentum, penus vero temporis longi. Sane dicimus et ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc penus’; sed a masculino et a feminino genere quarta est declinatio, a neutro tertia, quo modo ‘pecus pecoris’. Vnde Horatius «portet frumenta penusque»; masculino vero genere Plautus «nisi mihi annuus penus datur»; feminino Lucilius posuit, ut «uxori legata penus». Quartae autem declinationis esse Persius docet, ut «in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris». STRVERE ordinare, conponere, unde et ‘structores’ dicuntur ferculorum conpositores. ET FLAMMIS ADOLERE PENATES colere. Sed ‘adolere’ proprie est ‘augere’. In sacris autem κατ᾿ εὐφημισμὸν ‘adolere’ per bonum omen dicitur; nam in aris non adolentur aliqua, sed cremantur.

705

TOTIDEMQVE PARES AETATE MINISTRI non numerus habet admirationem, sed aetatis aequalitas.

706

QVI DAPIBVS dapes regum sunt, epulae privatorum. ET POCVLA PONANT secundum antiquum locutus est morem.

709

MIRANTVR DONA AENEAE MIRANTVR IVLVM hoc ad Tyrios rettulit.

710

FLAGRANTISQVE DEI VVLTVS hoc ad poetam refertur. SIMVLATAQVE VERBA composita in Ascanii similitudinem. Et hoc ex persona poetae accipiendum.

712

PRAECIPVE INFELIX propter casum futurum, ut probant sequentia ‘pesti devota futurae’.

713

EXPLERI MENTEM NEQVIT Graeca figura est. TVENDO dum intuetur. Et omnis gerundi modus tam ab agentis quam a patientis significatione similiter profertur, ut «cantando tu illum», id est ‘dum cantas’, et «frigidus in pratis cantando rumpitur anguis», id est ‘dum ei cantatur’.

714

ILLE VBI postquam, ut Horatius «nos ubi decidimus», hoc est postquam; nam si loci esset, ‘quo’ diceret. Ergo ‘ubi’ interdum adverbium loci est, interdum temporis.

716

ET MAGNVM arduum; difficile est enim imitari verum filii adfectum.

717

REGINAM PETIT non simpliciter dixit ‘petit’; nam ‘petere’ est proprie ‘insidiari’.

718

GREMIO FOVET sustinet, ut et «fotum gremio».

719

INSIDAT legitur et ‘insideat’. AT MEMOR ILLE MATRIS hoc est praeceptorum matris.

720

ACIDALIAE ‘Acidalia’ Venus dicitur vel quia inicit curas, quas Graeci ἄκιδας dicunt, vel certe a fonte Acidalio, qui est in Orchomeno Boeotiae civitate, in quo se Gratiae lavant, quas Veneri constat esse sacratas; ipsius enim et Liberi filiae sunt. Nec inmerito; gratiae enim per horum fere numinum munera conciliantur. Ideo autem nudae sunt, quod gratiae sine fuco esse debent; ideo conexae, quia insolubiles esse gratias decet: Horatius «segnesque nodum solvere Gratiae». Quod vero una aversa pingitur, duae nos respicientes, haec ratio est, quia profecta a nobis gratia duplex solet reverti; unde est supra «nec te certasse priorem paeniteat». ABOLERE SICHAEVM INCIPIT ordo naturalis. Prius enim est avellere inhaerentia, et post nova inferre; sic Terentius «ut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio».

721

VIVO AMORE aut vivi hominis aut certe ‘vehementi’. PRAEVERTERE praeoccupare; propter Iunonem sine dubio.

722

RESIDES pigros, ad amandum inertes; iuraverat enim nulli se esse nupturam. Vnde contra ‘instantes’ dicimus industrios.

723

QVIES EPVLIS propter regalem affluentiam. Contra supra ait «postquam exempta fames». MENSAEQVE REMOTAE licet sub extranea persona, Romanorum tamen exsequitur morem, apud quos duae mensae erant: una epularum, altera poculorum. ‘Crateras’ Graecum est, ab eo quod est ‘hic crater’; nam Latine ‘haec cratera’ dicitur, unde Persius «si tibi crateras argenti inclusaque pingui auro dona feram».

724

ET VINA CORONANT ‘vina’ pro poculis posuit; et est tropus synecdoche, ut Cererem dicimus pro frumento. Sic Plautus «vinum precemur; nam hic deus praesens adest». ‘Coronant’ autem est aut ‘implent usque ad marginem’, aut quia antiqui coronabant pocula et sic libabant; unde est «magnum cratera corona induit, implevitque mero».

725

IT STREPITVS TECTIS id est ad tecta, ut «it clamor caelo»; legitur autem et ‘fit strepitus tectis’.

726

ATRIA ut supra diximus, tangit Romanam historiam; nam, ut ait Cato et in atrio et duobus ferculis epulabantur antiqui, unde ait Iuvenalis «quis fercula septem secreto cenavit avus?». Ibi etiam pecunias habebant; unde qui honoratiores erant liminum custodes adhibebantur, ut «qui Dardanio Anchisae armiger ante fuit, fidusque ad limina custos». Ibi et culina erat; unde et atrium dictum est, atrum enim erat ex fumo. LYCHNI Graeco sermone usus est, ne vile aliquid introferret. A lychno autem lucerna dicta est, unde et brevis est ‘lu’, ut Iuvenalis «dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae», Horatius «ungor olivo, non quo furatis inmundus Natta lucernis». Si enim a luce diceretur, non staret versus. LAQVEARIBVS principaliter ‘lacus’ dicitur, ut Lucilius «resultant aedesque lacusque»; diminutio ‘lacunar’ facit, ut Horatius «nec mea renidet in domo lacunar»; inde fit alia diminutio, ‘lacunarium’ et per antistoechon ‘laquearium’.

727

NOCTEM VINCVNT luminis est exaggeratio. FVNALIA ‘funalia’ sunt quae intra ceram sunt; unde sunt dicta a funibus, quos ante usum papyri cera circumdatos habuere maiores; unde et funera dicuntur, quod funes incensos mortuis praeferebant.

728

HIC tunc; est ergo adverbium temporis.

729

QVAM BELVS primus rex Assyriorum, ut supra diximus, quos constat Saturnum, quem et Solem dicunt, Iunonemque coluisse, quae numina etiam apud Afros postea culta sunt. Vnde et lingua Punica Bal deus dicitur. Apud Assyrios autem Bel dicitur quadam sacrorum ratione et Saturnus et Sol.

731

HOSPITIBVS NAM TE DARE IVRA LOQVVNTVR scilicet exemplo Lycaonis, qui, cum hospites susceptos hospitio necaret, a suscepto Iove, postquam ei epulas humanas adposuit, versus in lupum ostendit hospitii iura non esse violanda.

732

TROIAQVE PROFECTIS bene noluit ‘profugis’ dicere.

733

ESSE VELIS secundum Etruscam disciplinam locutus est; sic enim dicunt ‘volens propitiusque sis’.

734

ADSIT LAETITIAE BACCHVS DATOR alii ‘adsis’ legunt, secundum quos ‘Bacchus’ aut antiptosis est, aut antiquus vocativus, ut «socer arma Latinus habeto». Bene autem addidit ‘dator laetitiae’, quia est et dator furoris. ET BONA IVNO aut ‘propitia’, id est non irata Troianis, ut «sis bonus o felixque tuis», aut magis ‘bona’ ‘caelestis’; est enim et inferna, ut «Iunoni infernae dictus sacer».

736

LATICVM LIBAVIT HONOREM more sacrorum; et tangit ritum Romanorum, qui panicias sacratasque mensas habebant, in quas libabant, ut est «heus etiam mensas consumimus, inquit Iulus».

737

LIBATO delibato. ATTIGIT ORE et verecundiam reginae ostendit et morem Romanum; nam apud maiores nostros feminae non utebantur vino nisi sacrorum causa certis diebus. Denique femina quae sub Romulo vinum bibit occisa est a marito. Mecennius absolutus; id enim nomen marito. Sic Granius Licinianus Cenae Suae.

738

TVM BITIAE per transitum Poenorum ducum nomina introducit. Nam Bitias classis Punicae fuit praefectus, ut docet Livius, Iopas vero rex Afrorum, unus de procis Didonis, ut Punica testatur historia. INCREPITANS inclamans, ut «aestatem increpitans seram», aut certe arguens familiariter segnitiem tarde accipientis, cum esset avidus in bibendo. HAVSIT modo ‘accepit’, nec possumus intellegere ‘bibit’, cum hoc sequatur ‘et pleno se proluit auro’; alibi ‘vidit’, ut «hausit caelum mentemque recepit»; alibi ‘audivit’, ut «vocemque his auribus hausi»; alibi ‘vulnerat’, ut «latus haurit apertum». Et multa alia pro loco significat.

740

POST ALII PROCERES ergo et Bitias unus est de proceribus; nam exoche sine similitudine numquam fit. Sane ‘proceres’ de his est quae nominativum <singularem> in usu non habent, ut supra «et victor dicione tenebat»; nam nec hoc in usu habet nominativum, licet in conpositione dicamus ‘condicio’. Proceres autem ideo secundum Varronem principes civitatis dicuntur, quia eminent in ea, sicut in aedificiis mutuli quidam, hoc est capita trabium, quae proceres nominantur. CRINITVS IOPAS aut puerum intellege, aut imitabatur Apollinis formam, cuius fuerat etiam artis imitator.

741

DOCVIT QVAE MAXIMVS ATLAS ‘quae’ legendum est, non ‘quem’, nec enim istum docere potuit qui Didonis erat temporibus. Sed docuit Herculem; unde et dicitur ab Atlante caelum sustinuisse susceptum, propter caeli scientiam traditam. Constat enim Herculem fuisse philosophum, et est ratio cur illa omnia monstra vicisse dicatur. Sane ‘Atlas’ Graecum est, sicut et ‘Nilus’; nam Ennius dicit Nilum Melonem vocari, Atlantem vero Telamonem.

742

HIC CANIT bene philosophica introducitur cantilena in convivio reginae adhuc castae; contra inter nymphas, ait «Vulcani Martisque dolos et dulcia furta». ERRANTEM LVNAM quia ἑλικοειδὴς est, id est obliquo incedit cursu, non recto, ut Sol, scilicet ne incidat in centrum terrae et frequenter patiatur eclipsin; vicinus enim est eius circulus terrae. SOLISQVE LABORES ‘canit’ per omnia intellegimus. Planetae septem sunt, Saturnus Iuppiter Mars Sol Venus Mercurius Luna. Sed quinque et contra mundum feruntur et cum mundo quando retrogradi sunt, Sol vero et Luna semper contra mundum. Ideo ergo dixit ‘Solis labores’; laborat enim nitens contra venientis sphaerae volubilitatem. Nec nos debet Homerus movere, qui ait ἥλιον ἀκάμαντα; non enim eum dixit non laborare, sed laborem non sentire.

743

VNDE HOMINVM GENVS si fabulam respicis, a Prometheo intellege, vel a Deucalione et Pyrrha; si autem veritatem requiris, varia est opinio philosophorum. Alii enim de umore dicunt, alii de igni, alii de atomis, alii de quattuor elementis. VNDE IMBER scilicet de nubibus, quae secundum Lucretium de terrae anhelitu nascuntur, qui nebulas creat; quae cum altius fuerint elevatae, aut solis calore resolutae aut vi ventorum conpressae emittunt leves pluvias vel exprimunt concitatiores. ET IGNES scilicet ex nubium collisione. Nam omnium rerum collisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus vel attritu rotarum, vel in silvis arborum.

744

ARCTVRVM stella est post caudam maioris ursae, posita in signo bootae; unde ‘arcturus’ dicta est, quasi ἄρκτου οὐρά. PLVVIASQVE HYADAS hyades stellae sunt in fronte tauri, quae quotiens nascuntur pluvias creant; unde et Graece ὑάδες dictae sunt ἀπὸ τοῦ ὕειν, Latine ‘suculae’ a suco. Sic ergo ait ‘pluviasque hyadas’, ut «Plemyrium undosum». Alii dicunt hyadas dictas vel ab y littera vel ἀπὸ τοῦ ὑος, id est sue, in cuius formatae sunt faciem. Hae autem fuerunt, ut alii dicunt, Atlantis filiae, ut alii Liberi nutrices. GEMINOSQVE TRIONES septentriones, sunt boves aratorii. Non ergo incongrue dixit ‘triones’, quia septentriones plaustra a nonnullis dicuntur.

745

QVID quam ob causam ‘properent se tinguere soles hiberni’. Ratio hoc facit hemisphaerii facit, quia hieme breviore sol utitur circulo. TINGVERE demergere. SOLES vero pro diebus posuit, ut «tris adeo incertos caeca caligine soles erramus».

746

VEL QVAE TARDIS MORA NOCTIBVS OBSTET id est aestivis, tarde venientibus; ‘vel’ enim disiunctiva est coniunctio, nec patitur bis eandem rem dici. Ergo hoc dicit: ‘quae causa est longorum dierum?’. Sed et hic ratio hemisphaerii est.

747

INGEMINANT PLAVSV TYRII TROESQVE SEQVVNTVR bono usus est ordine, ut prius plauderent cives; nec enim aliter poterant audere peregrini. Vnde supra «et vos o coetum, Tyrii, celebrate faventes».

748

NEC NON ET VARIO arte poetica utitur, ut praemittat aliquid quo sequens liber videatur esse coniunctus; quod in omnibus servat.

749

BIBEBAT AMOREM adlusit ad convivium.

750

SVPER PRIAMO de Priamo. Nam eius praepositionis officio fungitur, pro qua ponitur, ut supra «et sub noctem cura recursat». ROGITANS scilicet quo modo sit venditus rex.

751

AVRORAE FILIVS Memnon. Ideo autem dixit ‘quibus armis’, quia Vulcaniis armis usus fuisse narratur.

752

QVALES DIOMEDIS EQVI non debemus eos equos intellegere quos Aeneae sustulit; nec enim congruit. Sed de his interrogat quos sustulit Rheso. ‘Quales’ autem dixit, ac si diceret: ‘anne sic feroces ut illi a quibus ducebant originem?’. Diomedes enim, rex Thracum, habuit equos qui humanis carnibus vescebantur. Hos Hercules occiso crudeli tyranno abduxisse perhibetur; de quibus dicuntur supra memorati equi originem ducere.

753

IMMO AGE vidit specialia cito posse finiri, et contulit se ad generalitatem. ET A PRIMA DIC HOSPES ORIGINE NOBIS id est a raptu Helenae; quod quidem Dido cupit, sed excusat Aeneas. Et dicit ruinam se Troiae breviter esse dicturum, habita ratione temporis, ut «suadentque cadentia sidera somnos».

754

INSIDIAS DANAVM hoc ad Troianorum favorem, ne videantur virtute esse superati. CASVSQVE TVORVM ut eventu Troia corruerit, non fati necessitate.

755

ERRORESQVE TVOS et responsio hunc ordinem sequitur. Nam primo dicit Troiae ruinam, post errores suos. SEPTIMA AESTAS per aestates annos intellege; nam sic ante Olympiadas conputabant. Septem autem annos esse Dido cognovit ex Teucro.

<COMMENTARIORVM SERVII G. IN AENEIDOS VERGILII LIBROS LIBER SECVNDVS>

1

CONTICVERE OMNES quia supra dixit «fit strepitus tectis». ‘Conticuere’ autem pro ‘conticuerunt’; quod metri causa fit vel ratione clausularum. Nec est ut quidam dicunt, dualis numerus, qui apud Latinos nusquam penitus invenitur. Et bene ‘omnes’ addidit; poterant enim simul quidam, sed non omnes, tacere. INTENTIQVE ORA TENEBANT aut ‘ora intuebantur loquentis’, aut ‘immobiles vultus habebant’, ut «tenuitque inhians tria Cerberus ora», id est immobilia habuit. Aut ‘tenebant’ ‘habebant’, ut Terentius «nam Andriae illi id erat nomen. Teneo». Ideo autem hoc addidit, quia potest quis tacere nec advertere.

2

INDE aphaeresis est, pro ‘deinde’. TORO AB ALTO summus enim semper est pontificalis locus, et Aeneas ubique quasi sacratus inducitur. Dictus autem a tortis herbis est torus.

3

INFANDVM quia viro forti victum se dicere et doloris et pudoris est. IVBES vis, ut «iubeo Chremetem»; nam aliter hoc verbum Aeneae persona non recipit.

4

TROIANAS VT OPES sic Horatius «aut pingues Phrygiae Mygdonias opes». LAMENTABILE REGNVM id est magnum, quasi dignum multa lamentatione, ut «hi multum fleti ad superos». DANAI Argivi, dicti a Danao rege. Nam Graeci proprie sunt Thessali a Graeco rege.

6

PARS MAGNA FVI propter amissam coniugem. Et hoc se commendat, ut paulo post «aut quid in eversa vidi crudelius urbe?». FANDO dum ipse dicit. Alibi ‘dum dicitur’, ut «fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures», quia gerundi modus est.

7

MYRMIDONVM Myrmidones sunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi, qui eum de Scyro secuti sunt. Dicti autem sunt Myrmidones propter hanc causam: Aeacus cum in arbore fici formicas, id est μύρμηκας vidisset, optavit tot sibi socios evenire, et statim formicae in homines versae sunt. Sed hoc fabulae est. Nam Eratosthenes dicit Myrmidones dictos a rege Myrmidono. AVT DVRI MILES VLIXI ‘duri’ non ‘laboriosi’, sed ‘crudelis’, ut «quem dat tua coniunx dura». Nam Vergilius pro negotiorum qualitate dat epitheta, cum Homerus eadem etiam in contrariis servet. Sensus autem est: sine lacrimis haec nec a quovis hostium dicerentur. Illud autem quod Asinius Pollio dicit caret ratione: de Achaemenide dictum ‘miles Vlixi’, Myrmidonas vero et Dolopas praesentes esse, acceptos ab Heleno; sic enim dicti frangitur dignitas.

9

PRAECIPITAT pro ‘praecipitatur’, verbum pro verbo, ut diximus. CADENTIA SIDERA aut epitheton est siderum, quae semper et oriuntur et occidunt, aut certe maiorem partem noctis vult esse transactam.

10

CASVS COGNOSCERE cognoscendorum casuum. Et Graeca figura est.

11

ET BREVITER praescribit, quia Dido dixerat «a prima dic, hospes, origine nobis».

12

QVAMQVAM ANIMVS MEMINISSE HORRET ‘quamquam’ melius praesenti iungitur tempori, ut ‘quamquam scio’, ‘quamquam lego’. Quod autem dixit ‘meminisse horret’ defectivi verbi ratio est; nec enim potuit dicere ‘meminere’. Et in his quae corrupta sunt naturaliter, ut ‘odi’ ‘novi’ ‘memini’ et omnia tempora quae inveniuntur et suo et aliorum funguntur officio, ut ‘memini’ praeteritum est, legimus tamen et «memini videre, quo aequior sum Pamphilo» et «memini me turribus altis Corycium vidisse senem». Quod si fit et in verbis integris, ut «iuvat evasisse tot urbes», quanto magis in corruptis? REFVGIT propter metrum pro praesenti praeteritum posuit.

13

FRACTI BELLO in hoc libro duplex intentio est: ne vel Troiae quod victa est, vel Aeneae turpe videatur esse quod fugit. FATISQVE REPVLSI oraculis; secundum Plautum tribus, vita scilicet Troili, Palladii conservatione, integro sepulcro Laomedontis, quod in Scaea porta fuit, ut in Bacchidibus lectum est; secundum alios vero pluribus: ut de Aeaci gente aliquis interesset, unde Pyrrhus admodum puer evocatus ad bellum est; ut Rhesi equi tollerentur; ut Herculis interessent sagittae quas misit Philoctetes, cum ipse non potuisset adferre morte praeventus.

14

DVCTORES sonantius est quam ‘duces’, ut «regnatorem Asiae»; quod heroum exigit carmen. LABENTIBVS velocibus, ut «labere nympha polo» et «labere pinnis». Cursu enim lapsus celerior est.

15

INSTAR nomen est indeclinabile, licet Probus ‘instaris’ declinaverit, ut ‘nectaris’, et caret praepositione, sicut ‘peregre’, quamvis Serenus lyricus «ad instar» dixerit. ‘Instar’ autem est ‘ad similitudinem’; unde non restaurata, sed instaurata dicuntur aedificia ad antiquam similitudinem facta. EQVVM de hoc equo varia in historiis lecta sunt. Vt Hyginus dicit, machinamentum bellicum fuit, unde est «aut haec in nostros fabricata est machina muros». Vt alii, porta quam eis Antenor aperuit equum pictum habuisse memoratur, vel certe Antenoris domus, quo posset agnosci. Aut equestri proelio victa est Troia. Aut a monte Hippio, post quem se absconderant Graeci, unde et adludit ‘instar montis equum’. Aut re vera hoc fuit, quod Vergilius sequitur. PALLADIS ARTE aut ‘ingeniose’, aut ‘dolose’, ac si diceret, ‘consilio iratae deae, quae fuit inimica Troianis’.

16

AEDIFICANT translatio a navibus, ut Cicero «navem tibi aedificatam esse Messanae». Item INTEXVNT ut «bis denas Italo texamus robore navis». ABIETE COSTAS non sine ratione Vergilius hoc loco abietem commemorat, item acerem et pinum paulo post. Nam fulminata abies interitum dominae significat, et Troia per feminam periit. Acer vero in tutela Stuporis est; et viso equo stupuere Troiani, ut «pars stupet innuptae donum exitiale Minervae». Pinus in tutela quidem est matris deum, sed et fraudum et insidiarum, quia eius poma cadentia per fraudem interimunt; et hic equus plenus insidiarum est. ‘Abiete’ solutio est spondei, nunc in proceleumaticum, alias in dactylum, ut «arma virum», alias in anapaestum, ut «fluviorum rex Eridanus». Sciendum sane, Vergilium ubique in solutione ista servare sibi excusationem synaliphae; quod alii contemnunt.

17

VOTVM oblatum; nam participium est. EA FAMA VAGATVR bene excusat, ne reus sit conscientiae.

18

HVC pro ‘illuc’. DELECTA CORPORA delectorum virorum. SORTITI contraria sunt ‘delectus’ et ‘sortitus’. Sed intellegimus plures quidem electos, sorte tamen ex ipsis ductos qui includerentur. VIRVM pro ‘virorum’, qua figura et in prosa utimur. Dicit sane Plinius hoc in neutro non esse faciendum, scilicet propter casuum similitudinem, nisi forte nimia metri necessitas cogat.

19

CAECO LATERI pro ‘caecis lateribus’. Et nota aliter dici caecum hominem, id est non videntem, aliter caecum latus, id est obcaecaturum, absconsurum. INGENTIS ut diximus, epitheto levavit tapinosin.

20

VTERVMQVE uterus est mulierum; quem modo ideo dixit, quia dicturus est «feta armis». Alvus est quo defluunt sordes, ut Sallustius «simulans sibi alvum purgari», venter qui videtur, ut Iuvenalis «Montani quoque venter adest abdomine tardus». ARMATO MILITE ut supra «ex hoste».

21

TENEDOS Tenes quidam infamatus, quod cum noverca concubuisset, hanc insulam vacuam cultoribus tenuit; unde Tenedos dicta est. Ideo ergo ait ‘notissima fama’. Sic Cicero «Tennem ipsum cuius ex nomine Tenedos nominatur».

22

DIVES OPVM hic genetivo iungit; Statius, quod rarum est, et ablativo, ut «satis ostro dives et auro».

23

ET STATIO statio est ubi ad tempus stant naves, portus ubi hiemant. ‘Male fida’ aut ‘minus fida’, propter periculum navium, quia statio est, quam plagiam dicunt; aut certe ‘fida Graecis’. ‘Male’ hoc est ‘in nostram perniciem’, ut Lucanus de syrtibus «sic male deseruit»; et hanc significationem raro invenimus. Sane ‘male fidus’, ‘minus fidus’ intellegitur. ‘Male’ enim minutionem habet, non negationem.

25

ABIISSE PETIISSE ‘abisse’ dicimus et ‘petisse’, sed propter metrum epenthesis facta est.

26

OMNIS TEVCRIA subaudis ‘gens’. Et absoluta est elocutio.

27

PANDVNTVR PORTAE signum pacis est, ut Sallustius «apertae portae, repleta arva cultoribus». DORICA CASTRA mala est compositio ab ea syllaba incipere qua superius finitus est sermo; nam plerumque et cacenphaton facit, ut hoc loco. Sane Dorus Neptuni filius fuit filius, unde Dori originem ducunt.

29

SAEVVS ACHILLES propter Hectorem tractum. Et talis ubique inducendus est, ut Horatius «iura neget sibi nata». TENDEBAT tentoria habebat, ut «et latis tendebat in arvis».

30

CLASSIBVS HIC LOCVS magis ad equites referre debemus, ut «et Ortinae classes»; unde et classica dicuntur. HIC ACIES legitur et ‘acie’. Nam potest utrumque.

31

INNVPTAE quae numquam nubit; nam virgo potest et nubere. DONVM EXITIALE quantum ad Troianos.

32

PRIMVSQVE THYMOETES ut Euphorion dicit, Priamus ex Arisba filium vatem suscepit. Qui cum dixisset quadam die nasci puerum per quem Troia posset everti, pepererunt simul et Thymoetae uxor et Hecuba, quae Priami legitima erat. Sed Priamus Thymoetae filium uxoremque iussit occidi. Inde ergo nunc dicit ‘sive dolo’, quia iustam causam proditionis habere videbatur. Alii volunt ‘dolo’, quo omnes decepti sunt.

34

SIC FATA FEREBANT ut etiam cives contra patriam sentirent.

35

AT CAPYS quidam, non pater Anchisae. Et bene nec se nec patrem huic consilio dicit interfuisse, per quod interitus patriae imminebat, quamquam Aeneas quasi obtrectator Priami non adsit, ut Homerus dicit, Anchises vero propter caecitatem, ut docet Theocritus.

37

SVBIECTISQVE VRERE FLAMMIS ‘que’ copulativa coniunctio est aut disiunctiva. Quomodo ergo has iunxit? Poetarum est partem pro parte ponere, ut ‘torvum’ pro ‘torve’, et ‘volventibus’ pro ‘volubilibus’; coniunctionem ergo pro coniunctione posuit, ut «saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum» ‘que’ pro ‘ve’ posuit; nam sonantius visum est.

39

INCERTVM instabile, unde est ‘studia in contraria’. Sane ‘vulgus’ magis masculini generis est quam neutri, quia in ‘us’ exeuntia neutra in ‘ris’ mittunt genetivum, excepto ‘pelagus’, quod in hoc nomine creavit errorem.

40

ANTE OMNES aut perissologia est, quia dixit ‘primus’, aut ‘ante omnes’, id est videntibus omnibus.

41

LAOCOON omnia in ‘oon’ exeuntia tertiae sunt declinationis, ut ‘Laocoontis’ ‘Demophoontis’ ‘Hippocoontis’.

42

QVAE TANTA INSANIA? quia insanorum est contra se sentire.

44

DONA CARERE DOLIS DANAVM? ordo est ‘dona Danaum’, non ‘dolis Danaum’. SIC NOTVS VLIXES? quia, ut ait Homerus, voluntate verberatus et sub habitu mendici Troiam ingressus, exploravit universa.

45

IN LIGNO bene ‘ligno’ quasi dissuasorie, non simulacro, ut paulo post «ducendum ad sedes simulacrum». Nam in suasione vel dissuasione tam sensus quam verba considerantur.

48

ERROR id est dolus, ut «inextricabilis error». Et est figura ab eo quod praecedit id quod sequitur. Distinguendum sane ‘error’, et sic dicendum ‘equo ne credite, Teucri’; item ‘quicquid id est, timeo’; hoc enim melius est.

51

FERI quadrupedis ab eo quod toto corpore feratur. CVRVAM ALVVM Plautus masculino ait genere, quo non utimur. Percussum sane intellegimus inter ventrem et latus.

52

RECVSSO pro ‘concusso’, praepositio pro praepositione.

53

CAVAE CAVERNAE Graeca figura, ut ‘vitam vivere’, ‘mortem mori’.

54

FATA DEVM ‘fata’ modo participium est, hoc est ‘quae dii loquuntur’, ut Statius «et vocem fata sequuntur». LAEVA modo ‘contraria’. Et sciendum ‘laevum’, cum de humanis rebus est, esse contrarium, cum de caelestibus, prosperum, ut «intonuit laevum», quia sinistra numinum intuentibus dextra sunt.

55

FOEDARE dilacerare. ‘Foedum’ enim tam apud Vergilium quam apud Sallustium non ‘turpe’ significat, sed ‘crudele’, ut «sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis», Sallustius «foedi oculi».

56

STARES si ‘staret’ legeris, ‘maneres’ sequitur propter ὁμοιοτέλευτον. Et est apostropha.

57

MANVS REVINCTVM ut «oculos suffusa».

58

TRAHEBANT cum festinatione adducebant, ut «conventus trahit in medios». Et modo ‘trahebant’ ad desiderium ducentum et Sinonis pertinet simulationem.

59

QVIS SE quibus se. Alii ‘qui se’ legunt.

60

HOC IPSVM per ‘m’, quia usurpatum est ‘ipse’, et est naturale ‘ipsus’, ut «ipsus mihi Davus». Dicimus ergo ‘ipsus ipsa ipsum’, ut ‘doctus docta doctum’. VT STRVERET confirmaret praeiacta dolorum semina. Et respexit ad superiora, ut «aedificant».

61

FIDENS ANIMI ut «o praestans animi iuvenis». Et est nomen; desiit enim esse participium, quia genetivo casui cohaeret et potest recipere conparationem. IN VTRVMQVE ‘in’ modo ‘ad’ significat, alibi pro ‘contra’, ut etiam supra diximus.

62

VERSARE DOLO dolo evertere, et subaudis ‘Troianos’; aut ‘dolos versare’, hoc est ‘exercere’.

63

VISENDI frequentativum est ‘viso’, ut ‘verso’ ‘facesso’, licet rarum sit; nam in ‘to’ exeunt frequentativa.

64

CIRCVMFVSA RVIT figura ὑπαλλαγή, ruit et circumfusa est. INLVDERE CAPTO et ‘inludo tibi’ dicimus, ut hoc loco, et ‘inludo te’, ut «verbis virtutem inlude superbis», et ‘inludo in te’. Simile est ‘insulto’.

65

CRIMINE AB VNO hoc est ‘causa’, ut «crimen, Amor, vestrum»; ab eo quod praecedit id quod sequitur. Si enim simpliciter intellexeris ‘crimine’, de negotio ad personam vitiosum transitum facis. Alii sic legunt ‘Danaum insidias et crimen’.

67

TVRBATVS quasi turbatus, ut «exultat Amazon», id est quasi Amazon.

69

HEV modo una est syllaba, sed interdum propter metrum duae fiunt, ut «eheu quam pingui macer est mihi taurus in ervo», sicut ‘prendit’ et ‘prehendit’; et secundum Plinium multa sunt talia. TELLVS et AEQVORA bene conciliat miserationem, de communibus duobus exclusus elementis. Sane ‘tellus’ ‘us’ longa est; et sunt pauca quae ‘us’ producunt, ut ‘senectus’, ‘iuventus’, ‘salus’, ‘virtus’, ‘palus’, ‘servitus’, ‘incus’, ‘tus’, ‘rus’, ‘mus’, ‘pus’, tunc scilicet cum genetivus in ‘tis’ vel in ‘ris’ exit et habet paenultimam longam. Ideo autem ‘tis’ et ‘ris’ diximus, quia ‘palus’, licet ‘paludis’ longa sit ‘lu’, brevis tamen non numquam invenitur, quia in ‘dis’ exit genetivus, ut Horatius «sterilisque diu palus aptaque remis». ‘Aequora’ vero modo ‘maria’, alibi ‘campos’, ut «ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor»; dictum enim est ab aequalitate.

70

DENIQVE aut vacat, sicut ‘gentium’, aut ‘novissime’ significat.

71

ET SVPER et insuper. IPSI ‘quibus sum praestaturus salutem’.

72

INFENSI infensus proprie est plus quam inimicus. POENAS CVM SANGVINE id est et tormenta et mortem. Potest enim aliud esse sine alio.

74

QVO SANGVINE CRETVS quibus sit parentibus natus; nam Graecum esse constabat.

75

FERAT afferat, id est nuntiet. MEMORET QVAE SIT FIDVCIA CAPTO aut dicat quae tanta sit in captivo fiducia, ut audeat dicere ‘et super ipsi’; aut certe ‘memoret’ est ‘meminerit’, ut significet ‘meminerit in captivo veriloquium vitae esse fiduciam’. Vnde et responsio talis est ‘fatebor vera’. Alii ‘memorem’ legunt, ut sit sensus ‘hortabamur ad loquendum memorem’, hoc est qui diligenter factionis suae meminerat.

77

FVERIT QVODCVMQVE id est quicumque me sequitur eventus.

79

HOC PRIMVM ‘hoc maximum est apud me, verum dicere’. SINONEM Autolycus quidam fur fuit, qui se varias formabat in species. Hic habuit liberos Aesimum, unde natus est Sinon, et Anticliam, unde Vlixes; consobrini ergo sunt. Nec inmerito Vergilius Sinoni dat et fallaciam et proditionis officium, ne multum discedat a fabula, quia secundum Euphorionem Vlixes haec fecit.

80

FINXIT ‘conposuit’, ‘formavit’, ut «et corpora fingere lingua». Et notandum quia omnis Sinonis oratio diasyrtica est; nam et negotium exprimit et Troianorum insultat stultitiae, ut hoc loco. FINXIT VANVM fallacem. Et vanus est qui etiam sine utilitate mentitur, mendax qui tantum ad decipiendum. Sane ‘vanus’ ‘stultus’ apud idoneos non invenitur, ut ait Iuvenalis «sic libitum vano qui nos distinxit Othoni».

81

FANDO ALIQVOD SI FORTE TVAS PERVENIT AD AVRES ‘dum dicitur’. Et utitur bona arte mendacii, ut praemittat vera et sic falsa subiungat. Nam quod de Palamede dicit verum est, quod de se subiungit falsum. Et sciendum ex hac historia partem dici, partem supprimi, partem intellegentibus linqui. Nam Palamedes, septimo gradu a Belo originem ducens, ut Apollonius dicit, cum dilectum per Graeciam ageret, simulantem insaniam Vlixen duxit invitum. Cum enim ille iunctis dissimilis naturae animalibus salem sereret, filium ei Palamedes opposuit, quo viso Vlixes aratra suspendit, et ad bellum ductus habuit iustam causam doloris. Postea, cum Vlixes frumentatum missus ad Thraciam nihil advexisset, a Palamede est vehementer increpitus. Et cum diceret adeo non esse neglegentiam suam ut ne ipse quidem, si pergeret, quicquam posset advehere, profectus Palamedes infinita frumenta devexit. Qua invidia Vlixes auctis inimicitiis fictam epistolam Priami nomine ad Palamedem, per quam agebat gratias proditionis et commemorabat secretum auri pondus esse transmissum, dedit captivo, et eum in itinere fecit occidi. Haec inventa more militiae regi allata est et lecta principibus convocatis. Tunc Vlixes, cum se Palamedi adesse simularet, ait ‘si verum esse creditis, in tentorio eius aurum quaeratur’. Quo facto invento auro, quod ipse per noctem corruptis servis absconderat, Palamedes lapidibus interemptus est. Hunc autem constat fuisse prudentem. Nam et aleam <et> tabulam ipse invenit ad conprimendas otiosi seditiones exercitus, ut Varro testatur. Secundum quosdam ipse repperit litteras; quae res forte sit dubia, tamen certum est θ φ χ ab hoc inventas cum h aspiratione.

82

INCLITA GLORIA propter dilectum et frumenta.

83

FALSA SVB PRODITIONE sub falso crimine proditionis. Et rem notam per transitum dicit; unde et paulo post ‘haud ignota loquor’. Quamquam ibi possit intellegi, ‘haud ignota nobis, sed forte etiam ad vos potuit pervenire’. Sciendum sane factum hoc vere et Troianos scisse. Sed Sinon callide quasi ignorantibus quae vera sunt dicit, ut fidem sequentibus faciat.

84

INFANDO INDICIO propter aurum clam subpositum. QVIA BELLA VETABAT iam hoc falsum est, sed dicitur ad Sinonis commendationem.

85

CASSVM privatum, vacuum.

87

PAVPER haec enim fuerat causa militandi, ut Terentius «cum hinc egens profugiet aliquo militatum».

88

DVM STABAT REGNO quia et ipse unus de regibus fuit.

89

ET NOS pluralis numerus pro singulari. NOMEN gloriam, ut «nomen Echionium matrisque genus Peridiae».

90

INVIDIA propter advectum frumentum. PELLACIS per blanditias decipientis. Pellicere enim est blandiendo elicere.

93

MECVM INDIGNABAR quomodo ergo ‘nec tacui demens’? Intellegimus istum quasi tacuisse primo, post inpatientia doloris erupisse.

94

FORS SIQVA bene ‘si qua’, quia est et bona et mala.

96

PROMISI per contrarium ait pro ‘minatus sum’, quia minamur mala, promittimus bona. Sic Horatius contra «atqui vultus erat multa et praeclara minantis», id est promittentis.

97

PRIMA MALI LABES quia secuta sunt postea oraculum et adscita Calchantis factio. ‘Labes’ vero ruinam significat, a ‘lapsu’.

98

CRIMINIBVS causis, ut supra «et crimine ab uno». SPARGERE VOCES ut Cicero «et spargere venena didicerunt».

99

AMBIGVAS dubias, ne si aperte ageret accusatio esse videretur. CONSCIVS aut peracti sceleris, aut dolorum suorum, ut est in tertio «oblitusve sui est Ithacus». ARMA modo fraudes vel dolos; nam arma sunt instrumenta cuiuslibet rei, unde et insidiantis fraudes ‘arma’ nominavit.

100

NEC REQVIEVIT ENIM aut vacat ‘enim’, aut pendet sensus, ut et posterior ‘donec Calchante ministro’; arte enim agit, ut semiplena dicendo cogat et interrogare et avidius audire Troianos. CALCHANTE MINISTRO ‘me destinat arae’, et est aposiopesis.

101

INGRATA nec vobis placitura nec mihi gratiam conciliantia.

102

QVIDVE MOROR? vestram scilicet festinationem. OMNES et eos qui prodesse disponunt. VNO ORDINE uno reatu. Et est de antiqua tractum scientia, quia in ordinem dicebantur causae propter multitudinem vel tumultum festinantum, cum erat annus litium. Iuvenalis «expectandus erit qui lites inchoet annus».

103

IAMDVDVM modo ‘quam primum’.

104

HOC ITHACVS VELIT ET MAGNO MERCENTVR ATRIDAE callide hoc dicto impetrat vitam, asserens mortem suam illorum hostibus esse placituram. Ideo autem dicit ‘mercentur’, quia sacrorum est ut fugiens victima, ubicumque inventa sit, occidatur, ne piaculum committatur. Ergo Sinon, qui victima fuerat, iure et votis et praemio Graecorum interimitur. ‘Ithacus’ vero pro ‘Ithacensis’, principale pro derivativo. ‘Magno mercentur’ id est ‘pretio’, ut «Turno tempus erit magno cum optaverit emptum intactum Pallanta».

105

ARDEMVS SCITARI festinamus inquirere. QVAERERE CAVSAS cur a Graecis eius optaretur interitus.

106

ARTISQVE PELASGAE ars τῶν μέσων est. Ideo adiecit ‘Pelasgae’.

107

PAVITANS quasi pavitans. FICTO PECTORE ‘pectus’ pro verbis posuit; nam numquam fingitur pectus.

108

SAEPE FVGAM DANAI hoc secundum Homerum verum est.

109

MOLIRI parare. FESSI BELLO favorem sibi conciliat dicendo fatigatos esse Graecos virtute Troianorum.

110

FECISSENTQVE VTINAM nec enim hic arae destinaretur. PONTI HIEMPS bene addidit ‘ponti’, quia est et temporis.

111

EVNTES ire cupientes, ut «cum canerem reges et proelia», id est cum canere vellem. Et est figura Graeca, ubi statuisse aliquid pro inchoatione habetur.

112

PRAECIPVE contra illud, ne diceretur numina non esse placata.

113

AETHERE pro ‘aëre’ posuit, poetica licentia.

114

SVSPENSI aut ‘solliciti’, ut «nostroque in limine pendes», quia tempestas nec post dona mutabatur; aut ad nimbos refertur, distinctione mutata, SCITANTEM participium pro participio est, id est scitaturum. Alii ‘scitatum’ legunt, id est inquisitum. ORACVLA ad templa de quibus dantur oracula.

115

ADYTIS adytum est locus templi secretior, ad quem nulli est aditus nisi sacerdoti. TRISTIA DICTA more suo breviter habitum futurae orationis ostendit.

116

SANGVINE PLACASTIS VENTOS ET VIRGINE CAESA CVM PRIMVM hic distinguendum est, quia et semel ad Troiam ventum est et ante quam ad eam veniretur de Iphigenia est sacrificatum. Cuius fabula talis est: cum Graeci ad Aulidem venissent, Agamemnon Dianae cervam occidit ignarus. Vnde dea irata flatus ventorum removit. Quam ob rem cum nec navigare possent et pestilentiam sustinerent, consulta oracula dixerunt Agamemnonio sanguine, placandam Dianam. Ergo cum ab Vlyxe per nuptiarum simulationem, adducta Iphigenia in eo esset ut immolaretur, numinis miseratione sublata est cervaque subposita, et translata ad Tauricam regionem regi Thoanti tradita est sacerdosque facta Dictynnae Dianae, cum secundum statutam consuetudinem humano sanguine numen placaret, agnovit fratrem Oresten; qui accepto oraculo carendi furoris causa cum amico Pylade, Colchos petierat. Et cum his occiso Thoante simulacrum sustulit absconditum fasce lignorum - unde et Phacelitis dicitur, non tantum a face, cum qua pingitur, propter quod et Lucifera dicitur - et Ariciam detulit. Sed cum postea Romanis sacrorum crudelitas displiceret, quamquam servi immolarentur, ad Laconas est Diana translata, ubi sacrificii consuetudo adulescentum verberibus servatur, qui vocabantur Bomonicae, quia aris superpositi contendebant qui plura posset verbera sustinere. Orestis vero ossa Aricia Romam translata sunt et condita ante templum Saturni, quod est ante clivum Capitolinum iuxta Concordiae templum. ‘Virgine caesa’ non vere, sed ut videbatur. Et sciendum in sacris simulata pro veris accipi; unde cum de animalibus quae difficile inveniuntur est sacrificandum, de pane vel cera fiunt et pro veris accipiuntur. Hinc est etiam illud «sparserat et latices simulatos fontis Averni». Nam et in templo Isidis aqua sparsa de Nilo esse dicebatur.

119

ARGOLICA quia occurrebat occidi potuisse captivum.

121

CVI FATA PARENT cui praeparent mortem.

122

MAGNO TVMVLTV ad factionem tegendam.

123

NVMINA DIVVM pro oraculis posuit. Et quaeritur modo non quid dicant - nam planum est - sed quis debeat immolari.

124

MVLTI CRVDELE CANEBANT ‘multi’ bis intellegendum, id est multi videbant taciti, multi etiam dicebant, ne sit contrarium ‘canebant taciti’.

126

BIS QVINOS SILET ILLE DIES dicimus et ‘bis quinis silet ille diebus’. TECTVS aut multitudini se subtrahens aut tegens consilium suum.

128

VIX TANDEM aut iunge, et vacat ‘tandem’; aut separa, et est exaggeratio a synonymis, ut «abiit excessit, evasit erupit».

129

COMPOSITO ex pacto. RVMPIT VOCEM hoc est erumpit in vocem; et dictum est per contrarium. Nam si ‘silentium rumpere’ est ‘loqui’, ut «quid me alta silentia cogis rumpere?». ‘Vocem rumpere’ est ‘tacere’. Sed aliqua interdum simpliciter, interdum per contrarium intelleguntur.

130

ET QVAE SIBI QVISQVE TIMEBAT ideo hoc addidit, quia dixerat ‘adsensere omnes’, ne videretur fuisse cunctis suae gentis invisus.

132

MIHI multi posterioribus, multi primis iungunt; unus tamen est sensus. PARARI infinitus modus pro indicativo. Et est figura propria historiographorum, ut Sallustius «equitare, iaculari, cursu cum aequalibus certare»», ut poetarum propria est «nuda genu» et «torvum clamat»; quod autem ait Cicero «bellicum canit» non est figura, sed sermo naturalis; est enim soni nomen.

133

SALSAE FRVGES sal et far, quod dicitur mola salsa, qua et frons victimae et foci aspergebantur et cultri. Fiebat autem de horna fruge et horno sale, ut Horatius «et horna fruge». VITTAE quibus victimae coronabantur.

134

LETO non sacrificio. Invidiose locutus est. VINCVLA RVPI atqui solutae sunt hostiae; nam piaculum est in sacrificio aliquid esse religatum, unde est «unum exuta pedem vinclis, in veste recincta», item «vittasque resolvit sacrati capitis». Ergo vincula religionis intellege, ut et «vinclis innaret Cloelia ruptis», scilicet foederis; nec enim obsides umquam ligantur. Sed huic expositioni illud occurrit, unde iste ligatus fuerit, quia eum Troiani non ligarunt; ultro enim se obtulerat. Vnde intellegendum est a Graecis magis ligatum ante tempus sacrificii; nam consuetudo illa quam supra diximus erat in ipso tempore sacrificiorum. Ante enim ligari, ut Iuvenalis docet, dicens «sed procul extensum petulans quatit hostia funem».

135

LIMOSOQVE LACV ut verisimilem fugam faciat, circumstantiis utitur. Notandum sane Vergilium sub aliorum personis causam exsequi nobilium, ut hoc loco Marii, item paulo post Pompeii, ut «iacet ingens litore truncus». PER NOCTEM OBSCVRVS bona elocutio est rem temporis ad personam transferre, ut ‘matutinus venit’.

136

SI FORTE DEDISSENT medium se praebet; nam nec negat nec confirmat eos navigasse, ne aut eis demat securitatem aut quod supra dixit falsum sit, non posse navigare Graecos nisi homine immolato, ut illorum sit quicquid elegerint. Et artis est in argumentorum angustia incertis uti sermonibus.

137

ANTIQVAM caram. Et bene commemorat liberos et parentem, ut ostendat se non deseruisse ut vilem, sed mortis fugisse terrore.

139

FORS ET POENAS forte et poenas. Alii iungunt ‘fors et’, ut sit ‘forsan’. Et bene elicit misericordiam ostenditque non se habere causam redeundi post mortem suorum.

140

EFFVGIA et ‘fuga’ dicimus et ‘effugium’, sicut ‘lana’ et ‘lanitium’, ut «si tibi lanitium curae». Hinc est ‘aequitas’ et ‘aequum’. PIABVNT expiabunt: et τῶν μέσων est; nam plerumque et ‘impiare’ significat.

142

PER SI QVA EST diasyrtice ridet, ut diximus.

143

ORO ordo est ‘quod te oro per superos’.

144

NON DIGNA FERENTES indigno luctu affecti.

145

ET MISERESCIMVS aut per se plenum est aut cohaeret sequentibus, quia non potest primis; dicimus enim aut ‘illam rem miseror’, aut ‘illius rei misereor’, non ‘illis’. VLTRO autem non est ‘sponte’ - nam iam rogaverat - sed ‘insuper’. Et venit ab eo quod est ultra; plus enim quam rogaverat praestiterunt.

146

ARTA VINCLA aut epexegesis manicarum est, aut utrumque habuit.

148

QVISQVIS ES licet hostis sis. Et sunt, ut habemus in Livio, imperatoris verba transfugam recipientis in fidem ‘quisquis es noster eris’. Item «vigilasne, deum gens» verba sunt quibus pontifex maximus utitur in pulvinaribus; quia variam scientiam suo inserit carmini. HINC IAM aut ‘ex hoc tempore’, aut ‘ex hac oratione’, aut ‘ex eo quod te dicis Vlixis factione laborasse’.

149

EDISSERE VERA hic distinguendum; vera enim audire desiderat.

150

QVO MOLEM ‘quam ob causam’. Et ad hoc respondit Sinon ‘ne recipi portis’. Et est color, qui in coniecturali statu saepe requiritur. QVIS AVCTOR? ad hoc respondit ‘Calchas attollere iussit’.

151

QVIDVE PETVNT? quid desiderant? Vtique ut placetur Minerva.

153

AD SIDERA ad locum siderum, vel quia semper sunt sidera, sed solis splendore vincuntur.

154

AETERNI IGNES aut ararum, quas fugit, ut exsecratio sit propter posteriora ‘vos arae’; aut certe Solem et Lunam significat. Exsecratio autem est adversorum deprecatio, iusiurandum vero optare prospera.

155

TESTOR modo ‘iuro’, alibi ‘testificor’, ut «testor in occasu vestro». VESTRVM NVMEN quia secundum philosophos dicuntur sidera elementa esse, sed habere proprias potestates. ENSESQVE NEFANDI invidiose ad pluralem transit numerum, ut Terentius «non perpeti meretricum contumelias».

156

VITTAEQVE DEVM aut quae habentur in honore deorum, aut quas habent ipsa simulacra vittas. Et multi hic distinguunt et sic subiungunt «deum quas hostia gessi». Consuetudo apud antiquos fuit, ut qui in familiam vel gentem transiret prius se abdicaret ab ea, in qua fuerat, et sic ab alia reciperetur: quod hic ostendit; dicit enim Sinon, iure iam se Troianorum civem esse, quia apud Graecos hostia fuerit, adeo nec pro homine, nec pro cive habitus sit. GESSI paene gessi; non enim vere gesserat, sed quantum ad Graecos pertineret, qui eum immolaturi fuerant, dixit. HOSTIA vero ‘victima’. Et dicta quod dii per illam hostientur, id est aequi et propitii reddantur; unde ‘hostimentum’ ‘aequationem’.

157

FAS MIHI subaudis ‘sit’. Et bene a diis petit veniam, ne videatur proditor. Nam et haec quae dicturus est tacuit, antequam audiret ‘noster eris’. Si enim voluntate proderet, sequebatur quod ait Cicero «nemo umquam sapiens proditori credendum putavit». SACRATA RESOLVERE IVRA scilicet ut non incidat in sacramenti poenam: quia militiae tria sunt genera. Plerumque enim ‘evocati’ dicuntur, et non sunt milites, sed pro milite, unde Sallustius «neu quis miles neve pro milite», item ipse «ab his omnes evocatos et centuriones»; plerumque ‘tumultuarii’, hoc est qui ad unum militant bellum; plerumque ‘sacramento rogati’, quia post electionem in rem publicam iurant. Et hi sunt qui habent plenam militiam; nam viginti et quinque annis tenentur. Haec tria genera tangit Vergilius, sacramenti hoc loco, tumultuarii illo «simul omne tumultu coniurat trepido Latium», evocationis «mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem».

158

FAS ODISSE VIROS ut supra diximus, omnia diasyrtice loquitur; nam et ad Graecos possunt et ad Troianos referri.

159

SIQVA TEGVNT propter ea quae latent in equo. NEC LEGIBVS VLLIS si Graecorum, propter ‘noster eris’; si Troianorum, quia Graecus.

161

SERVES TROIA FIDEM quia quod rex promittit videtur res publica polliceri.

162

OMNIS SPES DANAVM more suo a veris incipit; nam et favet Minerva Graecis et constat raptum esse Palladium.

164

TYDIDES SED ENIM hysteroproteron est: ‘sed enim ex quo impius Tydides’; nam hysterologia unius sermonis est, ut «transtra per et remos».

163

IMPIVS vero propter numina vulnerata.

164

SCELERVMQVE INVENTOR VLIXES propter Palamedem occisum ipsius factione.

165

FATALE τῶν μέσων est; nam et quod custodit et quod interimit pro loco intellegitur. AVELLERE ostendit invitum numen esse sublatum.

166

PALLADIVM Helenus apud Arisbam captus a Graecis est, et indicavit coactus fata Troiana, in quibus etiam de Palladio. Vnde dicitur a Pyrrho regna meruisse; quamquam praestiterit Pyrrho ut per terram rediret, dicens omnes Graecos - quod et contigit - naufragio esse perituros. Tunc Diomedes et Vlixes, ut alii dicunt, cuniculis, ut alii cloacis, ascenderunt arcem, et occisis custodibus sustulere simulacrum. Ideo autem hoc negotium his potissimum datur, quia cultores fuerunt Minervae. Hoc cum postea Diomedes haberet, quod et Vergilius ex parte tangit, et Varro plenissime dicit - credens sibi non esse aptum, propter sua pericula, transeunti Aeneae offerre conatus est. Sed cum se ille velato capite sacrificans convertisset, Nautes quidam accepit simulacrum; unde Minervae sacra non Iulia gens habuit, sed Nautiorum. Hinc est in quinto «<tum senior Nautes,> unum Tritonia Pallas quem docuit». Quamquam alii dicant simulacrum hoc a Troianis absconditum fuisse intra extructum parietem, postquam agnoverunt Troiam esse perituram; quod postea bello Mithridatico dicitur Fimbria quidam Romanus inventum indicasse, quod Romam constat advectum. Et cum responsum fuisset illic imperium fore ubi et Palladium, adhibito Mamurio fabro multa similia facta sunt. Verum tamen agnoscitur hastae oculorumque mobilitate; unde est «vix positum castris simulacrum, arsere coruscae luminibus flammae» vel «hastamque trementem». Sed ab una tantum sacerdote, ut Lucanus «Troianam soli cui fas vidisse Minervam». Sane alii unum simulacrum caelo lapsum apud Athenas tantum fuisse. Alii duo volunt: hoc de quo diximus, et illud Atheniense.

167

SACRAM EFFIGIEM quasi caelo lapsam.

169

EX ILLO facto vel tempore. FLVERE τῶν μέσων est; ideo addidit ‘retro’. Contra Sallustius «rebus supra vota fluentibus».

170

AVERSA DEAE MENS propter illud «manibusque cruentis».

171

TRITONIA aut quasi terribilis, ἀπὸ τοῦ τρεῖν, id est ‘timere’, aut secundum Lucanum «et se dilecta Tritonida dixit ab unda». Sane ‘Tritonia’ antonomasivum est, quia proprium est Minervae; nam epitheta sunt quae variis possunt vel personis vel rebus adponi. Et haec caute observanda sunt, sicut et propria nomina quae plerumque ex appellativis sunt, ut est ‘Victor’ vel ‘Felix’.

172

VIX modo ‘mox’.

173

SALSVS SVDOR bene addidit ‘salsus’, ut significaret laborem futurum; ne forte alter in simulacro umor intellegeretur.

175

EMICVIT quasi quae consistebat invita.

176

TEMPTANDA AEQVORA si vel fugere possent post iram Minervae.

178

ARGIS adverbium loci est. Et respexit Romanum morem. Nam si egressi male pugnassent, revertebantur ad captanda rursus auguria. REDVCANT reconcilient.

181

ARMA DEOSQVE PARANT COMITES ingenti arte de futuro sollicitos facit, ut praesentem firmet securitatem.

182

INPROVISI ADERVNT sicut et factum est. DIGERIT OMINA interpretatur numinis commotionem.

188

ANTIQVA SVB RELIGIONE favore pristino.

189

NAM SI VESTRA MANVS quia occurrebat exurendum esse equum, si intro ferri vel prodesse non poterat.

192

ASCENDISSET ut «scandit fatalis machina muros».

193

ASIAM Asiaticos, ut paulo post «urbem sepultam» pro ‘civibus’ posuit. PELOPEIA Argiva, a Pelope. NOSTROS NEPOTES diasyrtice; nam iam quasi Troianus loquitur.

195

PERIVRI in verbo ‘r’ non habet; nam ‘peiuro’ dicimus corrupta natura praepositionis. Quae res facit errorem, ut aliqui male dicant ‘peiurus’.

196

CREDITA RES aut fides habita, aut commissa res publica. CAPTIQVE DOLIS virtuti non cedit, dolis dicit se esse superatum. Non quod Troianis victos esse turpe non fuerit, sed quod Graecis turpius vicisse per dolos. COACTIS ut Terentius «quam oculos terendo vix <vi> expresserit».

197

LARISSAEVS ACHILLES a vicinitate; nam Phthius fuit. Vtraque tamen Thessaliae civitas est.

199

HIC tunc. MAIVS MISERIS MVLTOQVE ut «sale saxa sonabant» et «casus Cassandra canebat»; nam apud veteres a similibus incipere vitiosum non erat. Et notandum quia ut supra diximus, agit ne videatur vel Troia cessisse viribus, vel Aeneas voluntate fugisse. Hac autem re ostendit ex accidentibus dolos Graecorum esse firmatos.

200

LAOCOON ut Euphorion dicit, post adventum Graecorum sacerdos Neptuni lapidibus occisus est quia non sacrificiis eorum avertit adventum. Postea abscedentibus Graecis cum vellent sacrificare Neptuno, Laocoon Thymbraei Apollinis sacerdos sorte ductus est, ut solet fieri cum deest sacerdos certus. Hic piaculum commiserat ante simulacrum numinis cum uxore coeundo, et ob hoc inmissis draconibus cum suis filiis interemptus est. Historia quidem hoc habet, sed poeta interpretatur ad Troianorum excusationem. SORTE DVCTVS sic Sallustius «sorte ductos fusti necat».

202

SOLLEMNIS ARAS anniversario sacrificio religiosas. Dicimus autem et ‘sacrificium sollemne’, et ‘aras sollemnes’, ut ‘apricum’ et hominem et locum, ut «aprici meminisse senes» Persius, contra Horatius «cur apricum oderit campum». TAVRVM INGENTEM non praeter rationem est hoc loco ‘ingentem’; alibi «iam cornu petat»; in victimis enim ista requiruntur, ut certis numinibus certae aetatis mactentur animalia.

203

GEMINI duo et similes. ‘Gemini’ autem sunt proprie fratres simul nati.

204

HORRESCO REFERENS etiam referens. ANGVES angues aquarum sunt, serpentes terrarum, dracones templorum, ut in hoc indicat loco «tranquilla per alta angues»; paulo post «serpens amplexus»; item «delubra ad summa dracones». Sed haec significatio plerumque confunditur.

205

PELAGO per pelagus.

206

IVBAE aut ‘cristae’, aut ‘barbae’.

207

SANGVINEAE id est coloris sanguinei.

208

LEGIT transit, ut «litoraque Epiri legimus». SINVAT curvat, flectit in sinus.

209

SALO dicimus et ‘salum’, unde est ‘salo’, et ‘sal’ ‘salis’, ut «spumas salis aere secabant» et «sale tabentes artus».

210

SVFFECTI pro ‘infecti’, ut «connixa» pro ‘enixa’. Et est figura ‘suffecti oculos’.

211

SIBILA id est sibilantia, nam participium est; cum enim nomen est ‘sibilus’ dicimus, ut «nam neque me tantum venientis sibilus austri». VIBRANTIBVS mobilibus, quia nullum animal tanta celeritate linguam movet adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit.

215

DEPASCITVR ut supra diximus et ‘pasco’ et ‘pascor’ unius significationis sunt, ut «atque artus depascitur arida febris».

217

SPIRIS nodis; unde etiam bases columnarum spirulas dicunt. Nam proprie spira est volubilitas funium.

218

SQVAMEA pro ‘squamosa’, ut frondea pro ‘frondosa’.

221

PERFVSVS VITTAS perfusas vittas habens. Et est interpositus versus; nam potest tolli salvo sensu. ATROQVE VENENO ut «pallida mors» vel «tristis senectus».

223

QVALIS MVGITVS id est tollit. Facta autem comparatio est propter sacerdotis personam.

224

INCERTAM dubie inlisam, quae non haberet mortis effectum.

225

LAPSV ‘labi’ proprie serpentum est. DELVBRA ‘delubrum’ dicitur quod uno tecto plura complectitur numina, quia uno tecto diluitur, ut est Capitolium, in quo est Minerva, Iuppiter, Iuno. Alii dicunt delubrum esse locum ante templum, ubi aqua currit, a diluendo. Est autem synecdoche, hoc est a parte totum.

226

SAEVAE fortis aut nobilis.

227

SVB PEDIBVSQVE DEAE scilicet maioris simulacri, quod a cunctis videtur; nam quod colitur et breve est et latet, sicut Palladium fuerat. CLIPEIQVE SVB ORBE ut maxima pars in spiram collecta ante pedes sit. Colla vero cum capitibus erectis post clipeum, id est inter scutum et simulacrum deae latebant, ut est in templo urbis Romae.

228

NOVVS ‘magnus’, ut «Pollio et ipse facit nova carmina».

229

INSINVAT pro ‘insinuatur’. SCELVS supplicium, ab eo quod praecedit id quod sequitur. EXPENDISSE autem tractum est a pecunia. Nam apud maiores pecuniarias poenas constat fuisse.

230

SACRVM ROBVR non, ut supra, «lignum».

231

SCELERATAM pro ‘ipse sceleratus’, ut «inutile ferrum». Et est hypallage.

232

SEDES per hoc ostendit ‘donum Minervae’. ORANDA placanda.

234

MVROS superpositos Scaeae portae; nam sequitur «quater ipso in limine portae». MOENIA PANDIMVS VRBIS non est iteratio; nam dicit patefacta porta vel diruta interiora civitatis esse nudata. ACCINGVNT OPERI praeparant se ad opus.

237

INTENDVNT ligant, ut «intenditque locum sertis». SCANDIT transcendit propria magnitudine. FATALIS mortifera.

239

SACRA CANVNT hymnos dicunt.

240

MINANS vel ‘eminens’, ut «minaeque murorum ingentes», vel ‘minitans’.

241

O PATRIA versus Ennianus. Sane exclamatio eo pertinet, quod tanta fuerat vis consecrationis ut etiam post profanationem ab ingressu hostes vetaret. Nam novimus sepulcro Laomedontis, quod super portam Scaeam fuerat, tuta fuisse fata Troiana. INCLITA BELLO quia superavit Mysiam totam.

242

QVATER saepius.

244

INMEMORES inprovidi, aut non memores oraculorum.

245

MONSTRVM INFELIX post rem probatam dixit.

246

TVNC ETIAM sicut antehac, saepius; nam Helena veniente praedixerat.

247

DEI IVSSV praecepto Apollinis, qui spe coeundi concessa divinatione frustratus sustulit fidem vera dicenti. NON VMQVAM non aliquando, id est numquam; nam si ‘non numquam’ esset, duae negativae facerent unam confirmativam, licet Terentius Graeco more dixerit «agrum in his regionibus meliorem neque pretii maioris nemo habet».

249

FESTA FRONDE quae festos indicat dies ut laurus, oliva et similia. VELAMVS coronamus, ut «victori velatum auro vittisque iuvencum».

250

VERTITVR CAELVM atqui epitheton hoc caeli perpetuum est. Sed ‘vertitur’ est ‘in aliam faciem commutatur’, quod more suo explanat sequentibus. RVIT OCEANO nascitur de Oceano, ut «ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem». Ideo autem ‘ruit’, quia altius est mare quam terra, ut diximus supra.

251

VMBRA MAGNA id est terrae; et definitio est noctis.

252

MYRMIDONVMQVE DOLOS a generalibus ad specialia venire vitiosum est, nisi forte redeatur ad causam, ut hoc loco. PER MOENIA per domos, ut supra «et moenia pandimus urbis»; ‘moenia’ enim et publica et privata dicuntur.

254

PHALANX lingua Macedonum legio. Et est a parte totum, hoc est synecdoche. IBAT veniebat, ut «nunc primum a navibus itis».

255

AMICA sibi grata. Et sciendum septima luna captam esse Troiam; cuius simulacrum apud Argos est constitutum. Hinc est quod dicit «oblati per lunam» et alibi «per caecam noctem». TACITAE LVNAE aut more poetico noctem significat aut physicam rationem dixit. Nam circuli septem sunt, Saturni, Iovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lunae. Et primus, hoc est Saturni, vehementer sonat, reliqui secundum ordinem minus, sicut audimus in cithara. Ergo tacita luna est, cuius circulus, terrae vicinus inmobili, minus sonat aliorum comparatione.

256

FLAMMAS CVM REGIA PVPPIS more militiae, ut «dat clarum e puppi signum». Est autem tropus; per ‘puppem’ navem, per ‘navem’ eos qui in navi sunt significat.

257

FATIS INIQVIS voluntate numinum non illi propitia, sed in nos iniqua; ut Lucanus «non ille favore numinis ingenti superum protectus ab ira».

260

REDDIT quasi debitos, ut «redditus his primum terris». Sic Horatius «navis quae tibi creditum debes Vergilium, finibus Atticis reddas incolumem precor». CAVO ROBORE equi; epexegesis.

261

THESSANDRVS Polynicis et Argiae filius. STHENELVS Capanei et Euadnes. VLIXES Laertae et Anticliae.

263

NEOPTOLEMVS quia ad bellum ductus est puer, Pyrrhus vero a capillorum qualitate vocitatus est; Achillis et Deidamiae filius, Pelei et Thetidis nepos ex patre, ex matre vero Lycomedis, regis Scyriae insulae. PRIMVSQVE MACHAON aut princeps, aut numeri sui; nam per ternos dixit.

265

VRBEM id est cives.

266

CAEDVNTVR VIGILES non actus nomen est, sed officii: ‘vigiles’ autem Capitolii significat; nam paulo post «vix primi proelia temptant portarum vigiles».

267

CONSCIA coniurata. Bene autem in insidiis conscientiam nominavit.

268

TEMPVS ERAT QVO PRIMA QVIES hoc loco noctis describit initium; alibi totam noctem, ut «nox erat et placidum carpebant fessa soporem corpora». Descriptiones sane pro rerum qualitate vel tenduntur vel corripiuntur; illo enim loco protentio ad invidiam pertinet Didonis vigiliarum. Sunt autem solidae noctis partes secundum Varronem hae: vespera, concubium, intempesta nox, gallicinium, lucifer; diei: mane, ortus, meridies, occasus. De crepusculo vero, quod est dubia lux - nam ‘creperum’ dubium significat – quaeritur, et licet utrique tempori possit iungi, usus tamen ut matutino iungamus obtinuit; licet Lucanus dixerit «longa repercusso nituere crepuscula Phoebo». ‘Manum’ vero, unde est ‘mane’, bonum dixerunt veteres.

269

SERPIT latenter membris infunditur.

270

IN SOMNIS aut ‘per somnos’, aut, si ‘in somniis’ legeris, erit synizesis. ECCE hac particula utimur quotiens repentinum aliquid volumus indicare, ut «ecce manus iuvenem interea post terga revinctum».

271

VISVS ADESSE bene ‘visus’, quia somnia videntur tantum, non sunt naturaliter vera. Quod autem paulo post dicit «effert penetralibus ignem» confirmantis est; nam illud verum fuisse contendit.

272

RAPTATVS frequentativo utitur, ut supra. BIGIS secundum artem modo dixit, quae exigit ut quae de pluribus constant plurali tantum numero dicamus, ut ‘bigas’, ‘quadrigas’, ‘mappas’. Sed haec plerumque corrumpit auctoritas, ut Horatius «ne sordida mappa»; item Statius «rorifera gelidum tenuaverat aera biga».

273

TRAIECTVS LORA traiecta lora habens.

274

EI MIHI Ennii versus.

275

EXVVIAS INDVTVS ACHILLIS celavit mortem Patrocli ad laudis augmentum. ‘Indutus’ autem accusativo iungitur, ut hoc loco, et, ut magis in usu est, septimo, quo nunc utimur. ‘Exuvias’ autem dicimus numero tantum plurali.

276

PHRYGIOS IGNES flammas Troianas, quibus Protesilai navis incensa est.

277

BARBAM singulari numero hominum, plurali quadrupedum dicitur; unde dubitatur de quibus dixerit «stiriaque inpexis induruit horrida barbis».

278

PLVRIMA MVROS quia, ut Homerus dicit, in Hectorem extinctum omnes tela iecerunt more maiorum. Vnde est «et bis sex thoraca petitum perfossumque locis», propter duodecim populos Tusciae; duodecim enim lucumones, qui reges sunt lingua Tuscorum, habebant. Vnde est «gens illi triplex, populi sub gente quaterni».

279

VLTRO quia ratio exigebat ut loqueretur ille qui venerat.

280

COMPELLARE id est adloqui.

281

SPES O FIDISSIMA bene per contrarium; spes enim semper incerta in Hectore ‘fidissima’ dicitur.

283

EXPECTATE antiptosis est, pro ‘expectatus’.

286

FOEDAVIT cruentavit, ut «sanguine foedantem». Et bene permansit in translatione, quia supra dixerat «o lux»: ideo et ‘serenos’, ideo et ‘foedavit’; nam Sallustius de nubibus «foedavere lumen».

287

ILLE NIHIL scilicet ad interrogata; pleraque enim verba ex negotiis accipiunt significationem. VANA falsa.

288

GEMITVS nec enim parvus dolor est viro forti fortem virum fugam suadere. Et nota omnes suasoriae partes hoc loco contineri.

289

FVGE NATE DEA propositio est. ERIPE FLAMMIS utile. HIS autem δεικτικῶς.

291

SAT PATRIAE PRIAMOQVE DATVM honestum; nam contra fata venire constat neminem posse.

292

ETIAM multi distinguunt, ut sit ‘adhuc’, ut «etiam arma tenentem». Sed melius est ‘etiam hac’, ut et particeps gloriae sit Aeneas, et Hector vitet superbiam.

293

COMMENDAT TROIA PENATES necessarium; nam sacrilegium est non liberare commendatos penates.

294

FATORVM COMITES possibile; quia occurrebat «hostis habet muros», dat ei comites deos.

295

PERERRATO una pars orationis. Hoc autem verbo ostendit erroris longinquitatem.

296

VESTAM deam ignis, quae, ut supra diximus, terra est.

298

DIVERSO INTEREA haec est prooeconomia; ait enim Aenean non fuisse proditorem, sed propter longinquitatem domus et tarde bella cognovisse et facilius evitasse discrimen.

299

MAGIS ATQVE MAGIS iteratione sermonis facit augmentum, ac si diceret ‘magis ac plus’, sed propter metrum non potuit. Sic est et in diminutione veluti si dicas «minus atque minus».

300

ANCHISAE DOMVS satis religiose locis omnibus, quamdiu vivit Anchises, ei universa concedit, ut alio loco «et pater Anchises dare fatis vela iubebat». ARBORIBVSQVE OBTECTA laus domus. RECESSIT a frequentia se removit. Et est speciosa translatio, quotiens rei mobilis ad inmobilem, vel e contra transfertur officium.

301

INGRVIT invadit, ut «ingruit Aeneas Italis et proelia miscet».

302

EXCVTIOR SOMNO ut appareat terroris esse, non satietatis.

303

ARRECTIS AVRIBVS translatio ab animalibus.

305

FLVMINE fluxu, ut «umectat flumine vultum». TORRENS fluvius qui aestate siccatur, unde et nomen accepit. cui Graeci per contrarium dedere vocabulum; nam χειμάῤῥοον dixerunt a tempore quo crescit, sicut aequinoctium et ἰσημερία.

307

TRAHIT SILVAS hoc speciale fluvii est, supra dicta vero etiam ignis. INSCIVS non ‘ignarus’ - nam videt - sed qui non valde sit causarum peritus, id est simplex, ἄπειρος.

308

SAXI DE VERTICE pro ‘montis’. Contra in sexto ‘montem’ pro ‘saxo’ posuit, ut «prensantemque uncis manibus capita aspera montis».

309

MANIFESTA FIDES non somnii, ut quidam volunt, sed fraudis Graecorum, nam et hoc sequitur ‘Danaumque patescunt insidiae’.

310

IAM DEIPHOBI quia ipse post mortem Paridis Helenam duxit uxorem.

311

PROXIMVS ARDET VCALEGON rem domus ad personam transtulit. Et est τὸ αἴτιον ut «Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae».

312

SIGEA duo sunt Troiae promunturia, Rhoeteum et Sigeum, quod dictum est propter Herculis taciturnitatem, qui prohibitus hospitio simulavit abscessum, et inde contra Troiam per silentium venit, quod dicitur σιγή. FRETA LATA incendii magnitudinem voluit significare, non hoc describere. ‘Lata’ autem ideo, quia se angustiae Pontici oris illic dilatant, ut Sallustius dixit.

313

CLANGOR Graecum est; nam κλαγγὴ dicitur. Illud sane sciendum est, quia morem tetigit expugnationis; plerumque enim ad tubam evertuntur civitates, sicut Albam Tullus Hostilius iussit everti.

314

AMENS qui nec somniis credidi nec rebus aspectis.

315

BELLO ad bellum.

316

FVROR IRAQVE MENTEM PRAECIPITANT potest quidem specialiter accipi, id est ‘mentem meam furor et ira praecipitarunt’; sed melius est generaliter: ‘non mirum est me arma cepisse sine ratione; furor enim et ira mentem praecipitant’.

319

ARCIS PHOEBIQVE SACERDOS aut subrogatum intellegimus, aut, quod melius est, morem Romanum tetigit - in Capitolio enim omnium deorum simulacra colebantur.

320

SACRA MANV hoc est propter quod supra ait «sacra suosque tibi commendat Troia penates». VICTOSQVE DEOS qui egebant sacerdotis auxilio. Simul et Aeneae excusatur abscessus.

321

IPSE TRAHIT septima syllepsis: ‘trahit’ enim licet nepotis tantum sit, tamen et superiora concludit. CVRSV legitur et ‘cursum’. AD LIMINA Aeneae; et religio laudatur et virtus.

322

QVO RES SVMMA LOCO PANTHV admirantis est, non interrogantis. Et ‘Panthu’ vocativus est. ‘Res summa’ res publica. QVAM PRENDIMVS ARCEM? ‘cum tu eam relinquas’. Non enim plures erant arces; unde admirantis est. Et notanda simul orationis brevitas, quae in periculis congruit.

325

DARDANIAE Troiae. Aut a Dardano Iovis et Electrae filio, aut secundum Sallustium «a rege Dardanorum Mida», qui Phrygiam tenuit.

326

FERVS IVPPITER summae necessitatis est, cum etiam sacerdos in convicia ruit deorum; quod servat Vergilius ne umquam tradat Aeneae. ‘Ferus’ autem invidiose dictum est, nam aequus est omnibus, ut «rex Iuppiter omnibus idem». Hinc et paulo post «ipse deos in Dardana suscitat arma», hoc est qui aequalis esse consuevit.

328

MEDIIS IN MOENIBVS ubi arx fuerat. ADSTANS pro ‘stans’; et est prothesis.

329

VICTOR propositi effector, ut «rapidusque rotis insistere victor». MISCET scilicet caedibus.

330

BIPATENTIBVS quia geminae sunt portae.

331

MILIA subaudis ‘tot’, et est ἀνακόλουθον: nam dixit ‘quot’, cum non praemiserit ‘tot’.

332

ANGVSTA VIARVM vicos; et est ut «strata viarum».

333

FERRI ACIES bene addidit ‘ferri’, quia homonymum est ‘acies’.

334

STRICTA nuda; unde et ‘destringere’ dicimus.

335

CAECO MARTE aut nocturno proelio, aut epitheton Martis est, cuius exitus semper incertus est.

336

NVMINE DIVVM subaudis ‘tali’, hoc est mala iniciente desideria.

337

ERINYS inpatientia animi hoc loco.

338

ET SVBLATVS et unde sublatus.

341

ADGLOMERANT adglomerantur. MYGDONIDES patronymicon est; nam si gentis esset, ‘Mygdonius’ diceret; nullum enim gentis nomen in ‘des’ exit. Hunc autem Coroebum stultum inducit Euphorion, quem et Vergilius sequitur, dans ei «dolus an virtus, quis in hoste requirat?» cum sit turpis dolo quaesita victoria.

344

ET GENER ‘gener’ dicitur et qui est et qui esse vult, ut hic indicat locus; sicut etiam ‘maritus’, unde est «quos ego sim totiens iam dedignata maritos».

345

PRAECEPTA propter illud «tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris». FVRENTIS vaticinantis.

348

INCIPIO SVPER HIS his incipio. ‘Super’ insuper, quia iam audebant; unde paulo post ait ‘furor additus’. IVVENES FORTISSIMA FRVSTRA PECTORA ordo talis est: ‘iuvenes, fortissima pectora, frustra succurritis urbi incensae, quia excesserunt dii; unde, si vobis cupido certa est me sequi audentem extrema, moriamur et in media arma ruamus’. Obscuritatem autem facit hoc loco et synchysis, id est hyperbati longa confusio, et falsa lectio; nam multi ‘audendi’ legunt, multi ‘audenti’. Sed neutrum procedit. Ergo ‘audentem’ legendum est.

351

EXCESSERE quia ante expugnationem evocabantur ab hostibus numina propter vitanda sacrilegia.

352

QVIBVS subaudimus ‘auxiliantibus’.

354

VNA SALVS VICTIS NVLLAM SPERARE SALVTEM plerumque enim desperatione robur augetur, ut Statius «est ubi dat vires nimius timor»; item scimus mortem captivitatis esse remedium. Hoc ergo suadet ut aut desperatione vincant, aut vitetur morte captivitas. ‘Salus’ nunc remedium.

355

LVPI CEV hoc ad ferocitatem pertinet. ‘Nebula’ ad noctem, ‘catuli’ ad liberos coniugesque.

357

EXEGIT exclusit, de latebris scilicet, ut Terentius «spectandae an exigendae sint vobis prius».

360

CAVA VMBRA bonum epitheton; naturale enim est ut obscurum sit omne concavum.

361

QVIS etiam Graecorum, ut «quis talia fando». LACRIMIS AEQVARE LABORES hypallage pro ‘laboribus aequare lacrimas’, ut «dare classibus austros».

363

VRBS ANTIQVA vel nobilis, vel quia duobus milibus octingentis annis regnasse firmatur.

364

STERNVNTVR INERTIA aut non repugnantia, ut «pecora inter inertia votis optat aprum», aut ‘inertia’ dum occiduntur, ut «inbellem avertis Romanis arcibus Indum», hoc est avertendo ostendis inbellem.

365

RELLIGIOSA gradatim ascendit. Sane ‘relligio’ geminatur ‘l’ propter metri necessitatem.

366

POENAS DANT moriuntur indigne; hoc enim proprie significat.

367

REDIT IN PRAECORDIA VIRTVS atqui ait Horatius «nec vera virtus cum semel excidit curat reponi deterioribus». Sed sententiae non semper generales sunt, sed interdum pro negotiorum qualitate formantur.

368

VICTORESQVE CADVNT DANAI generaliter dixit ‘victores’.

369

PLVRIMA MORTIS IMAGO aut definitio timoris est, aut varietas mortis ostenditur.

371

ANDROGEOS et Graeca est et Attica declinatio; unde est «in foribus letum Androgeo». Facit enim ὁ Ἀνδρόγεως, τοῦ Ἀνδρόγεω.

373

VIRI increpantis est.

374

SERA SEGNITIES quae seros facit, id est tardos, ut «mors pallida». FERVNTQVE PERGAMA ἐμφατικῶς, ut «Ilium in Italiam portans».

375

ITIS pro ‘venitis’, ut econtra Terentius «nisi eo ad mercatum venio», pro ‘eo’.

377

FIDA SATIS bene addidit ‘fida’, ut ostenderet symbolum quo utebantur in bello. MEDIOS manifestos, ut «medioque ex hoste recepi» et «quamquam in media iam morte tenetur».

379

ASPRIS synaeresis est, ut «compostus». ANGVEM καταχρηστικῶϛ.

380

HVMI NITENS incedens per humum. Et est adverbium.

382

ABIBAT bene inperfecto usus est; non enim abiit.

384

IGNAROSQVE LOCI his circumstantiis ostendit a paucis plures potuisse superari.

385

ADSPIRAT favit, ut «adspirant aurae in noctem»; unde et favor ‘aura’ dicitur, ut «gaudens popularibus auris».

386

SVCCESSV felicitate; quod est stultitiae.

387

QVA PRIMA INQVIT FORTVNA non ‘quae prima’, sed ‘qua primum’. Est autem hypallage, ut «ibant obscuri sola sub nocte» pro ‘ipsi soli’; quae fit non ornatus causa, ut «pars in frusta secant», sed necessitatis.

389

CLIPEOS maiora scuta, quibus latemus, ἀπὸ τοῦ κλέπτειν τὸ σῶμα. INSIGNIA arma omnia.

391

ARMA subdistingue, ut sit quasi interrogantis. COMANTEM aut ‘cristatam’, quia de caudis animalium habebant cristas, ut «cristaque hirsutus equina», aut ‘comas habentem’, ut Statius «non ego in terga comantis Abantiadas».

392

INSIGNE DECORVM ornamentum decorum; non enim sunt duo epitheta, quod apud Latinos vitiosum est. Fecit hoc tamen Vergilius in paucis versibus, qui tamen emendati sunt, ut «lenta quibus torno facili super addita vitis», cum antea ‘facilis’ fuerit.

393

INDVITVR quia multa inerant in scuto lora, quibus manum inserebant, ut «clipeoque sinistram insertabam aptans».

394

HOC IPSE multi hic distinguunt et ad Aenean referunt.

396

INMIXTI vacat ‘in’, ut solet frequenter. HAVD NVMINE NOSTRO aut diis contrariis, aut quia in scutis Graecorum Neptunus, in Troianorum fuerat Minerva depicta.

400

FIDA PETVNT sibi scilicet. FORMIDINE TVRPI epitheton timoris est. Sic Sallustius «Carbo turpi formidine Italiam atque exercitum deseruit».

401

CONDVNTVR IN ALVO non dum eunt, sed cum esse coeperint; unde et ablativo usus est, non accusativo, ut in Georgicis «conditus in nubem». Tale est autem hoc quale illud ‘includuntur in carcere’ et «includuntur in carcerem».

402

HEV NIHIL INVITIS FAS QVEMQVAM FIDERE DIVIS generalis quidem sententia est, sed loco congrua; sequitur enim et Cassandrae captivitas fidentis sacerdotio, et praecesserat armorum mutatio, quae nunc deprehenditur. Alioquin vitiosa est, cum discrepat a specialitate.

403

PRIAMEIA patronymicon quidem est, sed species possessivi; ‘Priameis’ vero tantum patronymicon est, sicut ‘Priamides’.

405

TENDENS LVMINA quod est manuum oculis dedit. FRVSTRA secundum Epicureos; et est separatum.

407

HANC SPECIEM ‘species’ medium est; nam et bona et mala est. FVRIATA ‘furiosus’ est a quo furor numquam recedit, ‘furiatus’ qui furit ex causa.

408

PERITVRVS melior sensus est si ad dimicantis referatur adfectum, sicut de Tarchonte, de quo dixit «et medios fertur moriturus in hostes», cum vicerit.

410

CVLMINE tecto, quod ante culmis tegebatur.

411

CAEDES non proelium. MISERRIMA autem quia inter cives.

412

IVBARVM pro ‘cristarum’, quae de caudis fiebant, ut est «cristaque hirsutus equina».

413

TVNC DANAI ordo est ‘undique collecti invadunt’. EREPTAE schma dianoiaç non enim dicit a Troianis sublatam, sed intellegendum reliquit.

415

GEMINI ATRIDAE duo; quod habet excusationem, quia fratres sunt, propter similitudinem. Nam numeri esse non potest; ‘gemini’ enim sunt proprie ‘simul nati’. EXERCITVS OMNIS bene excusat propter victi pudorem, ut ‘obruimur numero’.

416

ADVERSI e contrario flantes.

417

EOIS EVRVS EQVIS ab Eois equis, id est Solis; nam Eurus ab oriente flat. Notandum sane quod, cum ‘Eous’ ‘e’ naturaliter longum habeat, metri necessitate correptum est propter sequentem vocalem. Rarum autem est; nam nec proprium nomen est, ut ‘Diana’, nec sermo compositus, ut «sudibusve praeustis».

418

STRIDVNT SILVAE excursus poeticus, qui ultra tres versus fieri non debet.

419

SPVMEVS pro ‘spumosus’. ATQVE IMO ‘ab’ minus est.

420

ILLI propter illud ‘hic primum ex alto’. OBSCVRA NOCTE PER VMBRAM per umbram noctis obscurae, ut «molemque et montes».

421

FVDIMVS modo ‘fugavimus’; nam sequitur ‘totaque agitavimus urbe’. Alibi ‘interemimus’.

422

MENTITAQVE TELA verbo communi, hoc est ‘quae nos Graecos esse mentiebantur’. Vt solet, sensum dedit rei inanimatae; non enim illi poterant tela mentiri.

423

SIGNANT designant, aut per vocem aut per symbolum quo utebatur exercitus.

426

VNVS ‘praecipuus’.

427

AEQVI pro ‘aequitatis’. Et optima figura est a feminino genere in neutrum transire.

428

DIIS ALITER VISVM in ingenti indignatione Aeneae tamen nihil sacrilegum datur, et cum sequatur «confixi a sociis».

429

PANTHV vocativus Graecus est.

431

ILIACI CINERES naturale est iurare per id quod carum habuimus. Et excusatur, ut supra diximus, fuga.

432

TESTOR testificor; et deest ‘vos’.

433

VICES pugnas, quia per vicissitudinem pugnabatur, ut Sallustius docet. Legimus etiam poenas ‘vices’ dici: Horatius «vicesque superbae te maneant ipsum». Sed de bello usurpatum est; nullum enim proelium caret periculo.

434

MERVISSE MANV testor me meruisse, id est fortiter dimicasse; hi enim merentur occidi. Bene autem evasisse se fatis imputat, cum tam senex quam debilis evaserint, occisis iuvenibus.

437

CLAMORE bellico scilicet. INGENTEM PVGNAM merito, quippe in domo regia, de qua maior spes erat praedae.

439

MORERENTVR non pugnarent, ut supra «oriturque miserrima caedes».

441

ACTA TESTVDINE applicata.

442

POSTESQVE SVB IPSOS si circa portam, ‘sub postibus’; si circa fenestras, ‘sub postes’.

443

AD TELA contra tela.

445

TECTA CVLMINA ‘tecta’ participium est; aut eandem rem bis dixit.

446

HIS SE propter quae pugnabant. Sic Lucanus «in pugnam fregere rates».

448

DECORA ab eo quod est ‘decus’, ut ‘pecus’.

450

OBSEDERE modo pro ‘praesidio tenebant’, ut sequentia indicant «has servant agmine denso».

451

INSTAVRATI ANIMI hinc ostenditur eos superius defecisse; quod supra non dixit.

452

LEVARE iuvare. VIMQVE virtutem, ut Sallustius «sed nostra omnis vis in anima et corpore sita est». VICTIS qui vincebantur, ut «et qua vectus Abas».

453

LIMEN ERAT contra illud ‘obsessis foribus’ quemadmodum ingressus sit? Et dicit per posticum, quod generis est neutri, ut Horatius «atria servantem postico falle clientem». Nam si generis feminini legeris ‘postica’, augurale est, ut ‘antica’, ‘postica’. CAECAE non omnibus notae. PERVIVS VSVS ‘usus’ verbum iuris: ‘via<e>’ actus usus.

455

INFELIX ad praesens rettulit tempus ‘infelix’. DVM REGNA MANEBANT ‘dum’ donec: et absolutus est sensus. Alii tamen ‘cum’ legunt: sed ‘cum manebant’ quomodo dicimus, cum constet ‘manebant’ modum esse indicativum? Hoc ergo sciendum est, quia, quando coniunctivus est, necesse est aliquid iungi aut subaudiri, ut ‘cum venirem, vidi illum’. Si autem ‘cum veniebam’ dicamus, aut modus pro modo est, hoc est indicativus pro coniunctivo: aut ‘cum’ non erit coniunctio, sed adverbium temporis, et significat ‘tempore quo veniebam’.

457

AD SOCEROS meliori sexui respondit, id est masculino. TRAHEBAT quasi puerum, ut «parvumque nepotem ipse trahit».

458

EVADO ‘e’ vacat, ut ‘emortuus’. Sane minus est ‘hac’, id est ‘hac evado’.

459

IACTABANT spargebant, quasi nihil profutura.

460

IN PRAECIPITI in alto, unde quis potest praeceps dari; sequitur enim «sub astra eductam».

462

SOLITAE NAVES participium sine verbi origine: ‘soleo’ enim neutrale est, quod caret passivo. CASTRA ubi exercitus sit ‘castra’ dicuntur: unde est «nos castra movemus et velorum pandimus alas».

463

SVMMA extrema, ut supremum ‘summum’ dicimus: ut «pro supreme Iuppiter». LABANTES faciles ad resolutionem. Et est ordo ‘turrim convellimus inpulimusque’.

468

TELORVM INTEREA CESSAT GENVS bene addidit ‘genus’. Telum enim dicitur secundum Graecam etymologiam ἀπὸ τοῦ τηλόθεν, ‘quicquid longe iaci potest’; quamquam legerimus de gladio «at non hoc telum mea quod vi dextera versat», et sequitur «dixit et sublatum consurgit in ensem». Telum autem illo loco dictum a longitudine, unde et ‘mustelam’ dicimus.

469

VESTIBVLVM ‘vestibulum’ est prima pars <domus et ingressus> ianuae. Dictum autem vestibulum vel quod ianuam vestiat, ut videmus cameram duabus sustentatam columnis, vel quoniam Vestae consecratum est. Vnde nubentes puellae limen non tangunt. Lucanus «translata vitat contingere limina planta». Singula enim domus sacrata sunt diis, ut culina penatibus, maceries, quae ambit domum, Herceo Iovi. PYRRHVS a colore dictus, qui Latine ‘burrus’ dicitur.

471

MALA GRAMINA PASTVS legimus et «silva pastus harundinea». Sed sciendum est, quia, licet hoc in usu sit, rarum tamen est apud antiquos. ‘Pastus’ autem pro ‘qui pascebatur’, quia, ut supra diximus, in hoc Latinitas deficit.

472

BRVMA id est hiemps. Dicta autem ‘bruma’ quasi βραχὺ ἦμαρ, id est brevis dies. Est autem, ut hic locus indicat, generis feminini, numeri singularis.

474

LVBRICA TERGA ‘lubricum’ dicitur et quod labitur dum tenetur, ut piscis, serpens, et locus in quo labimur, ut «et sese opposuit Salio per lubrica surgens».

476

PERIPHAS ultima accentum non habet, ne femininum sit; nec tertia a fine, quia novissima longa est; ergo ‘ri’ habebit accentum.

477

ARMIGER AVTOMEDON Pyrrhi armiger; nam Achillis auriga fuit. SCYRIA PVBES a Scyro insula, una de Cycladibus, in qua Lycomedes fuit, pater Deidamiae.

478

SVCCEDVNT TECTO pro ‘sub tectum cedunt’. Et est figura, quia mutatus est casus.

479

BIPENNI ecce nomen, quod reservavit antiquitatem; quia veteres ‘pennas’ dicebant, non ‘pinnas’.

480

VELLIT non ‘deiecit’ - nam sequitur paulo post «labat ariete crebro» - sed ‘movet’, ut «Cynthius aurem vellit, et admonuit».

482

INGENTEM FENESTRAM epitheto, ut solet, auxit tapinosin.

485

ARMATOSQVE VIDENT STANTES unde supra «strictis mucronibus imas obsedere fores».

486

AT DOMVS INTERIOR de Albano excidio translatus est locus. TVMVLTV ‘tumultus’ dictus quasi timor multus; unde alia bella dicta sunt ‘Italicus tumultus’. Bene autem addidit ‘misero’, quia est etiam terribilis.

487

MISCETVR perturbatur, ut «nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto misceri putet». CAVAE AEDES tecta camerata. ‘Aedem’ autem numero singulari de templo tantum dicimus, plurali et de domibus et de templis. Si aliter dictum inveneris, usurpatum est.

488

FERIT CLAMOR secundum philosophos qui dicunt vocem corpus esse; bene ergo ‘ferit’. AVREA SIDERA multi ad laquearia referunt, quod stultum est.

489

PAVIDAE pro ‘paventes’. ‘Pavidus’ est semper timens, ‘pavens’ ex causa, ut supra ‘furiatus’ et ‘furiosus’.

490

AMPLEXAEQVE TENENT POSTES ATQVE OSCVLA FIGVNT Apollonii locus, in quo inducitur Medea † patrem salutasse, et domum relinquens.

491

VI PATRIA secundum fidem generis sui, ut «stirpis Achilleae fastus». Item de Hercule «salve, vera Iovis proles».

493

CARDINE a cardine.

496

NON SIC AGGERIBVS RVPTIS vult ostendere gravius vastatam Troiam quam agri fluviorum eruptione vastantur. Et sciendum comparationes aut pares esse aut maiores, aut minores. SPVMEVS spumosus.

497

EXIIT dicimus et ‘exivit’. Sed ‘v’ subtrahit Vergilius ut brevem faciat sequente vocali.

498

CVMVLO augmento.

499

VIDI IPSE FVRENTEM ut «quaeque ipse miserrima vidi».

500

GEMINOS more suo ‘fratres’. ‘Gemini’ enim sunt non duo, sed simul nati.

501

CENTVMQVE NVRVS aut finitus est numerus pro infinito, aut certe ideo ‘centum’, quia barbarorum fuerat non singulas coniuges habere, sed plures. Aut illud dicit ‘plures feminas’, ut Lucanus «cultus gestare decoros vix nuribus rapuere mares», hoc est ‘feminis’. Aut ‘centum per aras’, licet incongruum sit, quia sequitur «haec ara tuebitur omnes», et unus per centum aras occidi non poterat.

502

QVOS IPSE SACRAVERAT IGNES ut «et religiosa deorum limina»; per quod ostenditur latenter nihil prodesse religionem. FOEDANTEM autem est cruentantem.

503

QVINQVAGINTA ILLI THALAMI ‘illi’ celebrati ab Homero. Et bene de thalamis verum expressit numerum; potest enim unus thalamus plures habere coniuges. Et est zeugma ‘quinquaginta thalami procubuere’ et ‘postes superbi’.

504

AVRO BARBARICO id est aut ‘multo’, aut vere barbaro, quia πᾶς μὴ Ἕλλην βάρβαρος. SPOLIISQVE SVPERBI hoc enim fuit moris antiqui, ut in septimo «captivi pendent currus curvaeque secures».

506

FORSITAN ET PRIAMI FVERINT QVAE FATA REQVIRAS bono usus est ordine, ut ante rei publicae, post regis, inde privati, hoc est sua fata narraret. De morte autem Priami varie lectum est. Alii dicunt quod a Pyrrho in domo quidem sua captus est, sed ad tumulum Achillis occisus tractusque est iuxta Sigeum promunturium; nam in Rhoeteo Aiax sepultus est. Tunc eius caput conto fixum circumtulit. Alii vero quod iuxta Hercei Iovis aram extinctus sit dicunt; unde Lucanus «Herceas, monstrator ait, non respicis aras?». Et hanc opinionem plene Vergilius sequitur; licet etiam illam praelibet, ut suo indicavimus loco.

508

MEDIVM HOSTEM hypallage est, in mediis aedibus. Si autem ‘mediis’ legeris, non stat versus, nisi excluso ‘s’, ut «inter se coisse viros et decernere ferro». Et bene Priamum non nisi in extremis armat periculis.

509

TREMENTIBVS AEVO non timore.

510

CIRCVMDAT non apte sibi cohaerere facit, sed potius oneri sumit. INVTILE FERRVM ipse inutilis. ‘Ferrum’ enim de his est quae a coniunctis sumunt epitheta, ut ‘venenum’.

512

NVDOQVE SVB AXE hoc est sub divo, quod inpluvium dicitur. ‘Axis’ autem est aut plaustrum septentrionale, aut pars septentrionis, aut spiritus quo mundus movetur, sicut docet Lucanus.

513

VETERRIMA usurpatum est. Ergo, ut supra diximus, hoc tantum uti si necesse sit licet.

514

CONPLEXA PENATES ‘penates’ sunt omnes dii qui domi coluntur.

515

NEQVIQVAM aut secundum Epicureos, aut propter vim bellicam. ALTARIA superorum et ‘arae’ sunt et ‘altaria’, inferorum tantum ‘arae’. ‘Ara’ autem dicitur a precibus, quas Graeci ἀρὰς dicunt; unde contra inprecatio κατάρα dicitur.

516

PRAECIPITES festinae, propter tempestatem; et bene ‘atra’ addidit, quia est et clara, ut «unde haec tam clara repente tempestas».

519

DIRA modo proprie; ‘dira’ enim est deorum ira. Ergo ‘quae mens infusa ex deorum ira?’.

520

RVIS aut ‘festinas’, aut ‘incedis seniliter’.

522

NON SI IPSE MEVS subaudis ‘posset defendere’.

524

ORE EFFATA abundat ‘ore’.

528

VACVA magna, quae difficile complerentur.

529

INFESTO VVLNERE bonum schema; ‘vulnus’ pro ‘telo’.

531

EVASIT pervenit.

532

VITAM CVM SANGVINE FVDIT modo eos sequitur qui sanguinem sedem vitae volunt; alibi eos qui ipsum sanguinem vitam volunt, ut «purpuream vomit ille animam».

533

HIC id est ‘tunc’. MEDIA autem manifesta. Et potest referri vel ad Priamum, vel ad Politen.

536

SIQVA EST vel secundum Epicureos, vel desperat quia inpune ante aras conspicit caedes. CVRET ulciscatur.

537

GRATES prout res fuerit, vel in bonis vel in malis dicuntur, sicut praemia.

538

CORAM modo adverbium temporis est, quia verbo cohaeret, ut «coram quem quaeritis adsum». ME CERNERE de spectaculo queritur, non de morte.

539

FVNERE cadavere; ab eo quod praecedit id quod sequitur. ‘Funus’ enim est iam ardens cadaver, quod dum portatur ‘exequias’ dicimus, crematum iam ‘reliquias’, conditum iam ‘sepulcrum’.

541

IN HOSTE PRIAMO aut archaismos est, aut ‘in hoste’, id est cum hostem gereret, cum ipse hostis esset. IVRA FIDEMQVE SVPPLICIS ERVBVIT quia, quod Homerus mutat, dicitur duce Mercurio Priamus ingressus Achillis tentoria excitatum rogasse, quem dormientem posset occidere. ‘Iura’ vero quod a rege rogabatur.

543

REMISIT comitatus usque ad Troiam est.

544

INBELLE ut «inutile ferrum».

546

NEQVIQVAM ‘non’. Sic Persius «nequiquam fundo suspiret nummus in imo».

547

REFERES ERGO HAEC sarcasmos est, iocus cum amaritudine, ut «en agros et quam bello, Troiane, petisti Hesperiam metire iacens». Astismos autem est urbanitas sine iracundia, ut «atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos».

549

DEGENEREM non respondentem moribus patris.

550

ALTARIA AD IPSA unde sperabat auxilium.

552

DEXTRAQVE CORVSCVM EXTVLIT ‘coruscum’ si ornatum gemmis caput regis acceperis, sensus talis est: ‘sublato capite gladium in vaginam recondit, quae lateri semper cohaeret’. Si vero ‘coruscum gladium’ vis intellegere, lateri Priami infixum accipe, et κατὰ τὸ σιωπώμενον, postea caput esse sublatum.

554

HAEC FINIS omnia Latina nomina, inanima, simplicia, a verbo non venientia, ‘nis’ syllaba terminata, masculina sunt. Inanima propter ‘canis’, simplicia propter ‘bipennis’, a verbo non venientia propter ‘finis’. Ergo ‘clunis’ Iuvenalis bene dixit «tremulo descendant clune puellae». Horatius male «quod pulchrae clunes». HIC talis; ut «hunc ego te, Euryale, aspicio?». SORTE fatali necessitate.

555

TROIAM pro ‘Ilium’.

556

PERGAMA proprie Troianae arces sunt; unde κατ᾿ ἐξοχὴν arces omnes ‘pergama’ dicuntur, ut ‘poetam’ dicimus, et intellegimus Vergilium.

557

REGNATOREM ASIAE quia imperaverat et Phrygiae et Mygdoniae. IACET INGENS LITORE TRVNCVS Pompei tangit historiam. Quod autem dicit ‘litore’, illud, ut supra diximus, respicit quod in Pacuvii tragoedia continetur. Quod autem Donatus dicit ‘litus’ locum esse ante aras, a ‘litando’ dictum, ratione caret; nam a ‘litando’ ‘li’ brevis est, et stare non potest versus.

558

SINE NOMINE sine agnitione.

559

SAEVVS HORROR quia est et bonus; ut «laetusque per artus horror iit».

562

VITAM EXHALANTEM secundum eos qui animam ventum volunt, ut «atque in ventos vita recessit».

563

DIREPTA diripienda; participium pro participio.

564

COPIA notandum de exercitu numero eum dixisse singulari, ut Sallustius cum ‘copias’ de exercitu numero plurali dicamus. ‘Copia’ vero aliarum rerum est.

589

CVM MIHI SE ordo est, ‘cum mihi se videndam oculis obtulit non ante tam clara’.

590

IN LVCE in nimbo, qui cum numinibus semper est.

592

DEXTRAQVE PREHENSVM ea corporis parte qua Helenae ictum minabatur, quae in templo Vestae stabat ornata. Vt enim in primo diximus, aliquos hinc versus constat esse sublatos, nec inmerito. Nam et turpe est viro forti contra feminam irasci, et contrarium est Helenam in domo Priami fuisse illi rei, quae in sexto dicitur, quia in domo est inventa Deiphobi, postquam ex summa arce vocaverat Graecos. Hinc autem versus esse sublatos, Veneris verba declarant dicentis «non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae».

593

ROSEO pulchro. Perpetuum epitheton Veneris. INSVPER super, quod continuerat.

594

INDOMITAS magnas.

595

QVID FVRIS quia furor est virum fortem ruere in mulieris interitum. NOSTRI CVRA et hoc loco, ut solet, unam se de Aeneae familia facit; ut «unius ob iram prodimur». ‘Nostri’ autem et ‘vestri’ genetivus pluralis est antiquus et ex Graeco veniens, sicut singularis est ‘mis’ et ‘tis’. Non est autem possessivum, sed ab eo quod est ‘nos’, et hoc est unde dicimus ‘nostri causa facit’, hoc est ‘nostrum’.

597

SVPERET supervivat.

598

ASCANIVSQVE PVER filius, ut «tuque puerque tuus». Horatius «puerosque Ledae». Et est Graecum; nam παῖδας dicunt. Interdum tamen etiam ad aetatem refertur.

600

HAVSERIT ENSIS aut ‘percusserit’, ut «latus haurit apertum», aut ‘voraverit’.

601

TYNDARIDIS atqui Iovis est, non Tyndarei filia; sed sic dicimus ‘Tyndaridis’ de Helena, ut de Hercule ‘Amphitryoniades’. Nam de Iove et Leda nati sunt Pollux et Helena, de Tyndareo et Leda Castor, qui et solus mortalis fuit; unde Vergilius «si fratrem Pollux alterna morte redemit», qui inmortalitatem suam cum fratre partitus est. Helenam vero inmortalem fuisse indicat tempus. Nam constat fratres eius cum Argonautis fuisse; Argonautarum filii cum Thebanis dimicaverunt. Item illorum filii contra Troiam bella gesserunt. Ergo si inmortalis Helena non fuisset, tot sine dubio saeculis durare non posset. Hanc autem legimus prius a Theseo raptam et in Aegypto commendatam Proteo. FACIES INVISA pulchritudo Helenae odiosa, id est Helena. Et est Graecum, ut ‘vis Herculea’, hoc est Hercules. LACAENAE a provincia Laconica. Et notandum derivationem minorem esse a principalitate, quod rarum est.

602

CVLPATVSVE PARIS criminosus.

604

ASPICE de Homero tractum, qui inducit Minervam praestantem ista Diomedi. NAMQVE OMNEM ordo est, ‘omnem tibi nubem eripiam, quae umida circum caligat et mortales hebetat visus tuenti’. Dicitur enim nebula orta de terris obesse nostris obtutibus, unde aquila, quia supra nebulam est, plus videt. Est etiam theologica ratio, quia ignorantes usum Venerium videre dicuntur et numina; unde nunc merito post Veneris abscessum numina vidisse dicitur Aeneas. OBDVCTA superducta. TVENTI modo ‘videnti’, alias ‘defendenti’.

606

NEQVA PARENTIS IVSSA TIME ‘ne’ particula imperativo iungitur modo; sed interdum praesenti tempori, interdum futuro, prout aliquid volumus aut ad praesens aut ad futurum fieri. ‘Iussa time’ veretur enim ne imperanti sibi fugam non obtemperet.

610

NEPTVNVS MVROS hoc quidem habet fabula, quod Neptunus cum Apolline Troiae fabricati sint muros. Sed constat Laomedontem supradictis diis certam vovisse pecuniam ad sacra facienda; quam inminentibus μισθοῖς transtulit ad murorum fabricam. Vnde dii et fecisse muros et offensi esse dicuntur. Simul notandum quod deos facit opera sua evertere, ut portas Iunonem — quarum dea est; nam portam luminis nascentibus praebet arces Minervam — legimus enim «Pallas quas condidit arces»; Neptunum muros — ipsi enim fundamenta sunt consecrata, cuius et moventur arbitrio; unde ἐνοσίχθων dicitur, hoc est terram movens aquae concussione, sicut terrae motus continent opiniones. TRIDENTI omnia in ‘ns’ exeuntia aut participia sunt aut nomina. Sed si participia sunt, ablativum et in ‘i’ et in ‘e’ mittunt pro nostro arbitrio; Iuvenalis «nec ardenti decoxit aeno», contra «semperque ardente camino». Si vero nomina fuerint, omni modo in ‘e’ exeunt. Si autem eadem sint et nomina et participia, ut ‘amans’, cum nomina fuerint, omni modo in ‘e’ mittunt, cum participia, licenter utimur. Ergo quia ‘tridens’ nomen est, ‘tridente’ debuit dicere; sed novitatem adfectavit, nulla cogente necessitate. Sane in nominibus quae et propria esse possunt et appellativa, ut ‘liberalis’ ‘felix’ ‘iuvenalis’, ablativus a proprio in ‘e’ exit, ab appellativo in ‘i’.

612

SAEVISSIMA quae et fugam vetabat.

613

SOCIVM sibi devotum. FVRENS irascens.

615

TRITONIA PALLAS notandum duo antonomasiva sine proprio. Et est nimiae iracundiae cum dicitur, quamquam irata sit Graecis, nequaquam tamen Troianis parcere; licet in historia lectum sit vehementius iratam Minervam, quod post victoriam ei sacrificare noluerint, ut Horatius «cum Pallas usto vertit iram ab Ilio in inpiam Aiacis ratem».

616

NIMBO EFFVLGENS nube divina. Alii ‘limbo’ legunt. Et est pars vestis extrema, quae ‘instita’ dicitur, ut Horatius «quarum subsuta talos tegit instita veste».

617

IPSE PATER qui omnibus unus esse consuevit, ut «rex Iuppiter omnibus idem». Et bene honesta Aeneae causa fugiendi est. VIRESQVE SECVNDAS quia fuerunt et in Troianis, sed non prosperae.

619

ERIPE accelera, raptim fac.

620

NVSQVAM ABERO bona oeconomia. Nam si tenent Danai qua deficit ignis, necessarium est praesidium numinis; ut Horatius «nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit». LIMINE SISTAM in limine, ut «silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti».

622

APPARENT DIRAE FACIES secundum mathesin post abscessum Veneris dira dicit apparuisse numina, cuius praesentis radii intervenientes anaereticos temperant.

624

TVM VERO quia ante et ab Hectore audierat, et per se viderat everti Troiam, sed non omnem.

627

FERRO ET BIPENNIBVS tautologia est.

628

ERVERE pro ‘deicere’ et est acyrologia. MINATVR aut ‘eminet’, ut «minaeque murorum», aut ‘movetur’.

629

TREMEFACTA COMAM solita figura.

631

RVINAM aliarum arborum.

632

AC DVCENTE DEO secundum eos qui dicunt utriusque sexus participationem habere numina. Nam ait Calvus «pollentemque deum Venerem». Item Vergilius «nec dextrae erranti deus afuit», cum aut Iuno fuerit aut Allecto. Est etiam in Cypro simulacrum barbatae Veneris.

635

ANTIQVASQVE DOMOS ‘caras’. Et aliud pendet ex alio; nihil enim interest utrum carum dicas, an caritatis causam. Sane ‘domos’ ambitiose dixit.

636

PRIMVM praecipuum.

638

VOS O obliqua oratio est. Nam aperte quidem hoc agit, ut relinquatur, latenter vero aliud, per quod nimia Aeneae ostenditur pietas, qui nec iustis causis movetur, ut patrem relinquat. INTEGER AEVI SANGVIS plenam aetatem significat ex sanguine, qui non est integer nisi in iuvenibus. Nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem; unde et in senibus tremor est.

639

SVO ROBORE sine alterius auxilio quo eget Anchises.

641

CAELICOLAE ad quos nostra pertinet vita, ut «haud credo invisus caelestibus auras vitales carpis» et «nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem» et «igneus est ollis vigor et caelestis origo». Anima enim caeli pars est, umbra inferorum. Ideo ergo non posuit generale deorum nomen, et addidit caelestibus, ne crederentur inferni dii, qui datores vitae non sunt.

642

SATIS SVPERQVE ad augmentum «superque» addidit. Est autem tmesis. Sane sciendum est esse aliqua quae augmentum non recipiunt, ne minus significent, ut ‘satis’, ‘perfectus’; nam quaeritur utrum ‘perfectior’ possit facere, ne incipiat ‘satis’ ‘perfectus’ minus significare.

643

VNA EXCIDIA sub Laomedonte. Sed ἐμφατικῶς dixit «excidia».

644

SIC O SIC POSITVM ADFATI DISCEDITE CORPVS sensus talis est: ‘praestate mihi vos funebre solatium’, id est ‘adfamini me’, ut dici mortuis solet ‘vale, vale, vale’.

645

MORTEM autem ego manu hostis inveniam; nam hic ordo est. MISEREBITVR HOSTIS affectu eius qui cupiebat interimi dixit, ut eum hostis quasi miseratus occideret. Sic in nono mater Euryali «aut tu, summe pater divum, miserere, tuoque invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam».

646

EXVVIASQVE PETET quasi obiectio est ‘sed spoliatum linquet cadaver’, et responsio «facilis iactura sepulcri»; aut secundum Epicureos, qui dicunt nihil superesse post mortem; aut hoc dicit, facilis sepulturae iactura est quam potest ruina praestare.

647

ANNOS DEMOROR quasi festinantes diu vivendo detineo.

649

FVLMINIS ADFLAVIT VENTIS ET CONTIGIT IGNI tria sunt fulminum genera: est quod adflat, quod incendit, quod findit; de hoc autem siluit. Fulminatus autem est Anchises, quia se cum Venere concubuisse iactabat.

651

NOS CONTRA praepositiones vel adverbia in ‘a’ exeuntia modo producunt ultimam litteram, excepto ‘puta’ et ‘ita’; apud Ennium et Pacuvium brevia sunt. Hinc est quod etiam numerorum nomina indeclinabilia producuntur, ut «triginta magnos». Ea vero quae declinantur brevia sunt secundum rationem nominum in ‘a’ exeuntium.

652

OMNISQVE DOMVS modo familia, alias domicilium, interdum re vera domum.

655

MORTEM OPTO contra fatorum vim et matris auxilium.

657

MENE probatae pietatis filium. Nam pronomina habent vim suam, nonnumquam et emphasin, ut «cantando tu illum?». POSSE plus est quam velle.

658

EXCIDIT bene excusat patrem dicendo ‘excidit’, et ipsam temperat obiurgationem.

661

PATET ISTI apocope est pro ‘istic’. Pronomen enim esse non potest quia non praecedit nomen.

663

NATVM ANTE ORA PATRIS his rebus terret eum qui non potest mortem timere. OBTRVNCAT obtruncare consuevit.

668

ARMA, VIRI, FERTE ARMA notant hoc critici quia saepius armari aliquos dicit, cum exarmatos nusquam ostendat; qui nesciunt non omnia a poeta, ut supra diximus, dici debere. Nam et diem describit, nocte non praemissa. Superfluo enim dicuntur ea quae necesse est fieri. Quis enim domum ingressus non arma deponat?

669

REDDITE ME DANAIS quibus me sustulit mater.

674

TENDEBAT offerebat, sed non manibus eum gestans.

675

SI PERITVRVS ABIS argumentum dilemma, id est conplexio, quae adversarium ab utraque parte concludit.

677

CVI PARVVS IVLVS interrogantis est. Et simul epitheto commendat aetatem.

678

CONIVNX QVONDAM TVA D. R. ‘quondam’ aut ‘aliquando’ significat, quasi nunc uxor non sit quae relinquitur. Aut certe ‘quondam’ ‘semper’ significat, ut in Georgicis «ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis», et est, ‘quam semper coniugem nominasti’. Haberi enim quaevis poterat, nominari non nisi nobilis.

681

MANVS INTER mutavit accentum praepositio postposita. Sane ‘inter’ plerumque pro ‘per’ ponitur, sed raro apud Vergilium, ut «hunc inter fluvio Tiberinus amoeno». Bona autem oeconomia ad Iulum venit, dicens eum fuisse inter manus parentum. ‘Inter manus’ autem, hoc est inter amplexus. Non enim possumus eum illo tempore portatum dicere, quem post septem annos legimus et venatum isse et bella tractasse. MIRABILE MONSTRVM τῶν μέσων est; dictum a monstrando. Et refertur ad praesens eius significatio. ‘Prodigium’ autem est quod in longum tempus dirigit significationem.

683

FVNDERE LVMEN APEX ‘apex’ proprie dicitur in summo flaminis pilleo virga lanata, hoc est in cuius extremitate modica lana est; quod primum constat apud Albam Ascanium statuisse. Modo autem summitatem pillei intellegimus. Tangit namque, ut frequenter diximus, latenter historiam. Item hoc quoque de igni ad Servium Tullium pertinet. Nam cum Tarquinius cepisset Corniculanam civitatem, ex captiva quadam in domo eius natus est Servius Tullius. Qui cum obdormisset, caput eius subito flamma corripuit; quam cum vellent restinguere, Tanaquil, regis uxor, auguriorum perita, intellegens augurium prohibuit. Flamma puerum cum somno deseruit; unde intellexit, eum clarum fore usque ad ultimam vitam. Perite sane lucem dixit, non ut in septimo «tum fumida lumine fulvo»; nam et illic splendor quidem est, sed cum fumo, qui semper causa lacrimarum est. In Ascanio autem solus ostenditur splendor.

684

CIRCVM TEMPORA PASCI crescere; ut «sacrum tibi pascere crinem». Sunt autem hic infiniti pro indicativis ‘fundere’, ‘lambere’, ‘pasci’.

686

SACROS RESTINGVERE FONTIBVS IGNES non quos tunc ‘sacros’ sciebant, sed quos mox probarunt.

687

OCVLOS AD SIDERA contra opinionem Theocriti, qui eum fulmine caecatum fuisse commemorat.

689

SI FLECTERIS aut secundum Stoicos locutus est, qui fati adserunt necessitatem, aut secundum Epicureos, qui dicunt deos non curare mortalia.

690

ASPICE NOS quia intuentes dii iuvant; unde est «atque oculos Rutulorum reicit arvis», et contra «diva solo fixos oculos aversa tenebat».

691

ATQVE HAEC OMINA FIRMA secundum Romanum morem petit ut visa firmentur. Non enim unum augurium vidisse sufficit, nisi confirmetur ex simili. Nam si dissimilia sint posteriora, solvuntur priora; unde est «quantum Chaonias aquila veniente columbas». Nam aquila sine dubio columbis plus potest.

693

INTONVIT LAEVVM sinistrum, prosperum, quia caeleste est, ut diximus supra. ‘Sinistrum’ autem a ‘sinendo’ dictum, quantum ad auguria pertinet, quod nos agere aliquid sinat.

694

MVLTA CVM LVCE CVCVRRIT nunc theologicam rationem sequitur, quae adserit flammarum quos cernimus tractus nimbum esse descendentis numinis; alibi physicam, ut «vento inpendente videbis, flammarum longos a tergo albescere tractus». FACEM DVCENS lumen, quod utique ex facibus nascitur.

696

IDAEA CLARVM SE CONDERE SILVA stellae huius cursus ita significat Troianos conglobatos ad domum Aeneae Idam petere. Quod dicit «multa cum luce» ostendit claros; quod «signantem vias» scintillas quasdam dicit relictas, quae ostendunt remansuros in diversis partibus socios; quod «longo limite», ostendit errorem: quod ‘sulcum’ dicit, significat longum «maris aequor arandum»; quod ait «sulphure fumant» divini ignis odor ostenditur; ex fumo autem mors Anchisae, sicut eius oratio sequens indicat. ‘Cedo equidem’ quasi licet sciam me esse moriturum. Et bene quamdiu vivit Anchises, totum ei conceditur.

699

VICTVS GENITOR a pristino proposito recedens. SE TOLLIT AD AVRAS verbum augurum, qui visis auspiciis surgebant a templo; unde est ‘extemplo’.

700

ADFATVRQVE DEOS agit diis gratias.

703

VESTROQVE IN NVMINE TROIA EST in vobis habeo Troiam; propter illud «has mihi servassent sedes».

704

COMES IRE RECVSO tantum ad solatium itineris, quippe moriturus, ut in sexto Aeneas «ille meum comitatus iter». Vult enim Vergilius etiam Aeneae concedere patris peritiam.

705

DIXERAT ILLE hic distinguendum. ET IAM dum negat, dum ostenduntur auspicia.

706

PROPIVSQVE propter illud «arboribusque obtecta recessit». Et est ordo: incendia propius volvunt aestus, id est calorem. Vnde etiam ‘aestas’ dicitur.

707

ERGO AGE quia consensisti et ignis propinquat. ‘Age’ autem non est modo verbum imperantis sed hortantis adverbium, adeo ut plerumque ‘age facite’ dicamus et singularem numerum copulemus plurali. CERVICI ‘cervix’, cum numero singulari dicitur, collum significat; si plurali utamur, superbiam ostendimus, ut in Verrinis «frange cervices».

710

AMBOBVS ERIT et ad filium et ad patrem potest referri; sed melius ad patrem, quia de Ascanio post loquitur.

711

ET LONGE SERVET VESTIGIA CONIVNX ‘longe’ valde, ut «Tiberinaque longe ostia». Nam ‘longe’ non potest, quia sequitur «pone subit coniunx». Et bene ire singulos facit; scit enim multitudinem facile posse deprehendi. ‘Servet’ autem ‘custodiat’, ut «et tantas servabat filia sedes» vel «servantem ripas».

713

VRBE EGRESSIS hic ablativo iunxit, ut Horatius «egressum magna me accepit Aricia Roma»; Sallustius accusativo, ut «raro egressa fines suos». Ergo utrumque dicimus. TVMVLVS modo terra tumens, alias sepulcrum. Prudenter autem circa turbatos pluribus utitur praeceptis, quia scit timoris comitem esse oblivionem. TEMPLVNQVE VETVSTVM DESERTAE CERERIS bene Cereris fanum ante urbem esse facit, quae dea rusticorum est. Et librate Aeneas et Cereris templum et vetustum elegit, ad quod nec viris erat aditus, sicut hostes putabant; nam Aeneas scit ante esse profanatum; nec praedae spe Graeci poterant duci.

714

DESERTAE CERERIS utrum a sacerdote, qui in sexto extinctus inducitur, ut «Cererique sacrum Polyboeten»; an ‘desertae’ belli tempore propter decennalem obsidionem; an ‘desertae’ a filia, ut «nec repetita sequi curet Proserpina matrem»? Cupressum autem, funebrem arborem, bene ante templum deae lugentis esse confirmat.

715

RELIGIONE PATRVM timore; et est reciprocum. Sic Terentius «nam mihi nihil esse, religio est dicere», id est metus; item Vergilius contra «multosque metu servata per annos». Conexa enim sunt timor et religio, ut Statius «primus in orbe deos fecit timor».

717

CAPE SACRA MANV non est dantis, sed hortantis ut tollat, quia sequitur «me bello e tanto digressum et caede recenti adtrectare nefas»; scit enim Graecos ex pollutione Palladii piaculum commisisse.

719

FLVMINE VIVO semper fluenti, id est naturali, ut «vivoque sedilia saxo». Est autem augurale verbum.

721

LATOS VMEROS aut more heroum se laudat, aut certe sternendo latos facit.

723

SVCCEDOQVE ONERI figura est, ut «succedunt muro et flammas ad culmina iactant».

724

INPLICVIT puerilem expressit timorem.

725

PONE adverbium est, atque ideo ultima syllaba habet accentum. OPACA LOCORVM quia dixit «arboribusque obtecta recessit». Est autem elocutio, ut «strata viarum».

726

ET ME QVEM DVDVM naturalia plus timet. Quasi et vir fortis et pius non timet bellicum timorem sed naturalem propterea quia sequitur «comitique onerique timentem».

727

GLOMERATI EX AGMINE propter illud «undique collecti invadunt».

728

SONVS EXCITAT OMNIS consternat.

731

SVBITO CVM hysterologia est.

733

NATE haec singula pronuntianda sunt, quia perturbatis iugis non datur sermo. PROPINQVANT non dicit qui propter sequentem de Corybantibus oeconomiam.

734

CERNO altius intuentes ‘cerno’ Aeneae dant.

735

MALE NVMEN AMICVM non cum utilitate mea favens uxori, quae in numerum ministrarum matris deum relata est.

736

MENTEM memoriam, ut paulo post «nec prius amissam respexi».

738

FATONE EREPTA CREVSA ordo est: fato erepta Creusa substititne, erravitne via. Non enim dubitat fato esse sublatam, cum audierit «non haec sine numine divum eveniunt».

740

NEC POST OCVLIS EST REDDITA NOSTRIS constat; nam umbram eius vidit tantummodo.

743

HIC DEMVM «hic una defuit», aliter vitium est.

744

NATVMQVE qui per aetatem matrem desiderare debuerat.

745

DEORVMQVE hypermetrus versus.

746

VIDI CRVDELIVS bene se futurus commendat maritus.

748

VALLE RECONDO hinc iam ostenditur nimia multitudo.

750

STAT CASVS placet, ut «stat quicquid acerbum est morte pati».

752

OBSCVRA LIMINA aut per noctem obscura, aut certe posticum ‘limina’ significat.

753

RETRO OBSERVATA SEQVOR relego, retro sequor mea vestigia.

754

LVMINE LVSTRO oculos circumfero.

755

IPSA SILENTIA ‘ipsa’ quae terrere non debent, praecipue inter hostes. Sed, ut diximus, naturalibus tantum cedit.

756

SI FORTE PEDEM, SI FORTE iteratione auxit dubitationem.

757

INRVERANT DANAI quos Venus ante prohibuerat; unde est «et ni mea cura resistat».

758

ILICET confestim. Hoc significat et ‘ilico’; sed metri ratione variantur. SVMMA AD FASTIGIA VENTO qui auget flammas, ut «veluti cum flamma furentibus austris». ‘Fastigia’ autem modo de summitate proprie dixit; alibi per contrarium de imo, ut est «forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras». Inde est et «caelumque profundum», quasi cuius porro sit fundus, cum de imo ‘fundus’, de summo ‘fastigium’ dicatur.

760

PRIAMI patris eius. ARCEM ne vel illuc confugisset?

761

VACVIS magnis, quippe illic erant omnia. IVNONIS ASYLO templo; unde nullus possit extrahi. Dictum ‘asylum’ quasi ‘asyrum’. Hoc autem non est in omnibus templis nisi quibus consecrationis lege concessum est. Primo autem apud Athenienses statutum est ab Herculis filiis, quos insequebantur hi qui erant a patre oppressi, sicut docet in duodecimo Statius. Hoc asylum etiam Romulus imitatus est; unde est «quem Romulus acer asylum rettulit», non ‘statuit’.

762

PHOENIX Achillis magister.

763

HVC pro ‘illuc’. GAZA census, Persarum lingua. Et est numeri singularis tantum.

764

MENSAEQVE DEORVM postquam «excessere omnes adytis».

765

CAPTIVAQVE VESTIS pro ‘captivorum’; et est nota elocutio.

766

LONGO ORDINE longa multitudine, ut in sexto «unde omnes longo ordine posset», cum non dicat ‘per ordinem’.

768

VOCES IACTARE quae contrariae sunt latere cupienti. Et inquirendi officium ad vocem transtulit propter noctem. ‘Voces’ vero quia «iterumque iterumque vocavi».

771

TECTIS per tecta. Et est antiptosis.

772

INFELIX SIMVLACRVM mihi non sibi, ut «quae potui infelix». Per ‘simulacrum’ autem apotheosin ostendit, quia simulacra deorum sunt, umbrae inferorum. Sic Vlixes in Homero apud inferos umbram Herculis cernit, quia post mortem umbrae inferos, animae caelum petunt.

773

MAIOR IMAGO quia umbra maior est corpore.

776

QVID TANTVM consolatio est; sequitur etiam divinatio quae animis liberatis corpore conceditur; unde etiam morientibus datur, ut «nec longum laetabere; te quoque fata prospectant paria» [Acron Mezentio. Post] «atque eadem mox arva tenebis». INSANO ‘magno’, ut «insani feriant sine litora fluctus». INDVLGERE ‘operam dare’, ut «indulgent vino».

777

SINE NVMINE DIVVM sine fati necessitate; ut enim Statius dicit, fata sunt quae dii fantur.

778

EVENIVNT NEC TE COMITEM HINC ASPORTARE CREVSAM caret scansione hic versus; unde multi ei ‘hinc’, multi ‘as’ syllabam detrahunt. Si tamen vis fide servata scandere, sit conversio, ut ‘eveniunt nec te hinc comitem’, et potest scandi per synalipham. Aliter nec ecthlipsin nec hiatum nec synalipham recipit. ‘Creusam’ quia Latina declinatio est, erit Latinus accentus.

779

FAS quia sequitur «regnumque et regia coniunx parta tibi». OLYMPI cur in paenultima accentus sit manifesta est ratio apud Latinos; quamquam Graeci discretionem velint per accentum facere montis et caeli, quod superfluum est.

780

ARANDVM quia legimus «subtrahiturque solum», non inmerito dixit nunc ‘arandum’.

781

HESPERIAM sequenti epitheto Italiam ab Hispania segregavit, quae et ipsa Hesperia dicitur. LYDIVS THYBRIS Tuscus, dictus ‘Lydius’ a fratre Tyrrheni. Nam Lydus et Tyrrhenus duo fratres, cum eos provincia una non ferret, in sortem miserunt ut divisis copiis proficisceretur unus ad novas sedes quaerendas. Profectus Tyrrhenus est, qui ex suo nomine Tuscos Tyrrhenos vocavit. Lydia autem dicta est, in qua frater remanserat. Vnde nunc traxit, ut ‘Lydium’ diceret. Tusci autem a frequentia sacrificii dicti sunt, hoc est ἀπὸ τοῦ θύειν. Constat namque illic a Tage aruspicinam repertam, ut Lucanus meminit «sed conditor artis finxerit ista Tages».

782

LENI AGMINE leni impetu.

784

LACRIMAS DILECTAE PELLE CREVSAE melius ad posteriora referimus, ut dicat: noli flere, nec enim captiva sum. Male enim plerique dicunt, quia habes uxorem paratam.

786

SERVITVM ut serviam; modus gerundi est.

787

DARDANIS laus a maioribus. NVRVS laus a cognatione.

788

HIS ORIS in quibus colitur.

789

IAMQVE VALE recedentis significatio est; unde et mortuis dicitur, ut «salve, maxime Palla, aeternumque vale». NATI SERVA COMMVNIS AMOREM propter futuram novercam commendatur Ascanius.

793

MANVS EFFVGIT IMAGO quasi imago quae non tenetur. Naturale enim est ut non possit teneri. Nam in sexto quod ait «da dextram misero», auxilium significat.

794

SIMILLIMA SOMNO sic Cicero «simillimum deo iudico». Nam genetivo debuit iungi.

795

SIC DEMVM novissime.

797

INVENIO ADMIRANS cum invenissem, admiratus sum.

798

EXILIO ad exilium. Donatus contra metrum sensit, dicens ‘ex Ilio’, quasi ‘de Ilio’; nam longa est. MISERABILE VVLGVS magnum est quod addidit ‘vulgus’. Sic Statius «unde hoc examen, et una tot miserae».

799

ANIMIS OPIBVSQVE et volebant et poterant.

801

LVCIFER IDAE ut Troianis videtur. Sic alibi «tibi deserit Hesperus Oetam»; illinc enim oriri vel occidere putantur sidera, unde videri vel incipiunt vel desinunt.

802

DVCEBATQVE DIEM quia lucis est praevius.

803

OPIS ferendi auxilii.

804

CESSI deest ‘igitur’. MONTEM ut ostendit in nono, Idam significat.

<COMMENTARIORVM SERVII G. IN AENEIDOS VERGILII LIBROS LIBER TERTIVS>

Secundum interrogationem Didonis post insidias Graecorum et casus suorum proprios errores exsequitur, quos pertulit antequam ad Africam perveniret, ordine, ut supra diximus, commutato: nam rectum operis initium est «fracti bello fatisque repulsi». Fuga autem eius haec est. Relinquens Ilium Idam tenuit, inde Antandrum civitatem, iuxta quam factis navigiis tenuit Thraciam, in qua Aenum constituit, ut multi putant. Mox prodigiis territus Delum tenuit. Illic accepto augurio errore patris praetervectus Cycladas venit ad Cretam: ubi cum pestilentia laboraret, a diis penatibus monitus ad Strophadas delatus est insulas. Inde praetervectus maritima Graeciae apud Epirum susceptus est Heleni hospitio. Vnde profectus Calabriam tenuit, et illinc statim territus adventu Diomedis abscessit, navigavitque usque ad Scyllam et Charybdin, quae sunt Aetnae vicinae. Vnde vento pulsus circumita maxima parte Siciliae Drepanum venit, ubi secundum Vergilium perdidit patrem. Inde, ut est in primo, ad Didonis regna pervenit.

1

POSTQVAM haec particula conectendis adiungitur rebus, ut «postquam altos tetigit fluctus»: sic enim dictis sequentia copulantur. RES modo ‘imperium’, ut «res Agamemnonias». Bene autem ‘Asiae’, quasi tertiae orbis partis; nam Phrygia in Asia est, Ilium in Phrygia minore. PRIAMIQVE EVERTERE GENTEM non est iteratio; nam potuit aliud sine alio fieri, ut vel Phrygia tota everteretur, vel solum Ilium.

2

GENTEM INMERITAM bene ‘gentem’; nam Laomedontis et Paridis culpa universa gens perire non debuit. VISVM SVPERIS laus Ilii, quod non nisi dii potuere subvertere. Quotienscumque autem ratio non apparet, ‘sic visum’ interponitur, ut Horatius «sic visum Veneri», cum amorem ostenderet non esse pulchritudinis. Et bene accusatio in deos habet quandam venerationem; alioquin sacrilegium est.

3

SVPERBVM ILIVM nobile. ‘Ilium’ autem Vergilius neutro tantum genere declinat, Horatius etiam feminino, ut «non semel Ilios vexata». Sane modo ‘Ilium’ proprie de civitate dixit, nam regio ‘Troia’ est - quamvis interdum pro civitate provinciam ponat, ut «et campos ubi Troia fuit». HVMO FVMAT NEPTVNIA TROIA ‘humo’ ab humo, ut significet patriae suae solum quoque arsisse. Sane quaeritur quo modo dixerit ‘cecidit’ et ‘fumat’. Sed aut per licentiam poeticam tempus pro tempore posuit, ut «meminisse horret luctuque refugit», aut certe naturam rerum expressit; nam ruina in brevi fit, fumus vero longo permanet tempore. Nam quod ait Probus, ad discernendum tempus circumflectendam ultimam syllabam, ut intellegamus ‘fumavit’, non procedit, quia ‘pone’ tantum verbum in ultima habet accentum, ut significet ‘retro’.

4

DIVERSA EXILIA multi ad illud referunt «magnum quae sparsa per orbem». Constat namque diversas partes orbis tenuisse Troianos. Sed melius est specialiter hoc Aeneae dare, qui conpulsus auguriis est diversas terras, hoc est e regione positas, quaerere. DESERTAS autem ‘a Dardano’ accipe; nam ubique uberes esse eas legimus, ut «atque ubere glaebae».

5

AVGVRIIS AGIMVR DIVVM ex flamma, quae tempora Ascanii pasta est, cursu stellae, Creusae admonitione, quae dixit «et terram Hesperiam venies».

6

SVB IPSA ANTANDRO iuxta Antandrum. Est autem civitas Phrygiae, dicta Antandros vel quod de Andro insula eam condiderunt coloni, quasi ἀντὶ Ἄνδρου, vel quia Graeci venientes per Thraciam cepere Polydorum, pro cuius pretio hanc accepere civitatem, quae ex facto nomen accepit - quamvis huic opinioni Vergilius non consentiat. Fertur tamen quod post acceptum pretium a Graecis occisus sit lapidibus. Alii a Polymestore occisum dicunt post eversam Troiam et in maria praecipitatum. Cuius cum mater Hecuba agnovisset cadaver, cum captiva duceretur, flendo in canem conversa est, cum se praecipitare vellet in maria. Quod ideo fingitur, quia nimio dolore inaniter Graecis conviciabatur. PHRIGIAE IDAE ad discretionem Cretensis. MOLIMVR paramus. Et bene petiit loca, in quibus et lateret et navigia praepararet.

7

INCERTI QVO FATA FERANT quia quisquis navigat, licet mente destinet locum, quo tamen feratur incertus est. VBI SISTERE DETVR a praeteritis tractum est, quia nec in Thracia permansit nec in Creta.

8

CONTRAHIMVSQVE VIROS colligimus - unde est «unam quae Lycios», item et «fratres Lycia missos et Apollinis agris» - eos scilicet qui ad auxilium venerant. VIX mox, ut «vix e conspectu Siculae telluris. PRIMA AESTAS aut vernum tempus dicit, aut quia est et adulta et praeceps.

9

PATER ANCHISES ut diximus, servat τὸ πρέπον, ut pater iubeat.

11

EXVL quasi trans solum missus, aut extra solum vagus.

12

CVM SOCIIS NATOQVE PENATIBVS ET MAGNIS DIS duo humana posuit et duo divina. Patris non fit mentio, quia secundum Vergilium ad Italiam non venit. ‘Pentaibus et magnis dis’ Varro quidem unum esse dicit penates et magnos deos; nam in basi scribebatur ‘magnis diis’. Potest tamen hoc pro honore dici; nam dii magni sunt Iuppiter Minerva Mercurius. Qui Romae colebantur, penates vero apud Laurolavinium; unde apparet non esse unum.

13

TERRA PROCVL ‘procul est quasi ‘porro ab oculis’; unde potest et ‘satis longe’ significare et ‘non valde’, ut in quinto «est procul in pelago saxum», quod satis longe fuisse intellegi non potest, ne voluptas pereat spectaculi. Quamquam et hic similis possit esse significatio; brevis est enim Hellesponti transitus. VASTIS aut ‘vastatis’ aut ‘magnis’.

14

THRACES ARANT figurate; nam minus est ‘quam’. ACRI QVONDAM saevo et cruento. Lycurgus autem rex Thraciae fuit, qui ut habet fabula, dum contemnens Liberum eius amputat vites, crura sua incidit. Re vera autem abstemius fuit - quos constat acrioris esse naturae, quod etiam de Demosthene dictum est. REGNATA participium sine verbi origine.

15

HOSPITIVM ANTIQVVM aut carum, aut re vera antiquum. Nam tanta inter ipsos familiaritas fuit ut Ilione, filia Priami, Polymestori nuberet Thracum regi.

16

DVM FORTVNA FVIT scilicet bona. Et simul ostendit fidem cum felicitate deficere. Sane sciendum, quotienscumque fortunam solam dicimus, felicitatem intellegi: unde et fortunatos tantum felices et infortunatos solos infelices vocamus. LITORE CVRVO perpetuum epitheton litorum est. Nam quod in sexto ait «tunc se ad Caietae recto fert litore portum», significat eum ita navigasse ut non linqueret litus.

17

PRIMA LOCO quia apud Cretam alia fecit. Modo autem Aenum significat, ut Sallustius «Aenum et Maroneam viamque militarem». Quamquam Homerus dicat inde auxilia ad Troiam venisse; ergo iam fuerat. Euphorion et Callimachus hoc dicunt etiam, quod Aenum dicatur a socio Vlixis illic sepulto eo tempore, quo missus est ad frumenta portanda. FATIS INIQVIS bene quid sit futurum praeoccupat.

18

AENEADAS ecce nec Vergilius Aenum dicit.

19

SACRA DIONAEAE MATRI Veneri, a matre Diona, secundum Homerum. Et bene dispensat ut, cum adversam navigationem subiungit, ‘Dionaeam’ Venerem dicat, ut hoc loco; si prosperam, de mari eam dicat esse procreatam, ut «unde genus ducis». Haec autem in quantum potest, non semper, reservat.

20

AVSPICIBS COEPTORVM OPERVM Iovi, qui arcis deus est; Apollini, propter auguria; Libero, causa libertatis. Nam dii alii, si invocentur, ad privatam pertinent causam. Vt de Didone legimus «Iunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae» propter nuptias; quamvis enim rei publicae utilitas simularetur, erat tamen etiam specialis causa Didonis. Similiter et hic Aeneas sacrificat Veneri. Quod autem de Libero diximus, haec causa est, ut signum sit liberae civitatis. Nam apud maiores aut stipendiariae erant, aut foederatae, aut liberae. Sed in liberis civitatibus simulacrum Marsyae erat, qui in tutela Liberi patris est.

21

MACTABAM IN LITORE TAVRVM contra rationem Iovi taurum sacrificat, adeo ut hinc putetur subsecutum esse prodigium. Vbique enim Iovi iuvencum legimus immolatum, ut «statuam ante aras aurata fronte iuvencum, iam cornu petat, et pedibus qui spargat harenam», item Iuvenalis «qui vexat nascenti robora cornu». Nam in victimis etiam aetas est consideranda.

22

TVMVLVS hoc sermone et collem et sepulcrum fuisse significat. QVO SVMMO in quo summo. CORNEA VIGVLTA ET MYRTVS bene elegit hastis apta virgulta; nam legimus «et bona bello cornus», item «et pastoralem praefixa cuspide myrtum». Ergo si telis fuerat confixus, merito illic haec coaluere virgulta. ‘Cornus’ autem declinatur ut ‘ficus’, si arbor sit. Nam ‘cornu’ animalis indeclinabile est, licet genetivum usurparit Lucanus, ut «cornus tibi cura sinistri, Lentule». Sic Cicero in Arato «huius genus» pro ‘genu’.

24

ACCESSI non ad cornum, sed ad myrtum, quae inter verbenas est. Et bene matri sacrificaturus aras coronat ex myrto. SILVAM bene variat, ut nunc silvam, nunc vimina, nunc virgulta, nunc arborem dicat.

26

MONSTRVM bene ‘monstrum’; nam statim quid esset apparuit. Et hoc proprietatis est; abusione tamen plerumque corrumpitur.

28

LIQVVNTVR SANGVINE GVTTAE ‘li’ in verbo producitur, ut hoc loco, item «canis cum montibus umor liquitur»; in nomine vero brevis est, ut ‘liquor’.

29

TABO corrupto sanguine. Et est nomen casus septimi tantum, ut ‘sponte’, ‘natu’; quod si velis declinare, ‘haec tabes, huius tabis’ dicis.

30

MEMBRA QVATIT causa pendet ex causa; nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit frigus.

31

LENTVM VIMEN molle et flexuosum; unde et vietos dicimus curvos per senectutem.

32

TEMPTARE LATENTES miraculum est enim ex arbore sanguinem fluere.

34

MVLTA MOVENS ANIMO non dicit quae, sed ex sequentibus intellegimus. Cogitabam, inquit, ne forte sanguis esset ex nymphis: amadryades namque cum arboribus et nascuntur et pereunt; unde plerumque caesa arbore sanguis emanat. Nam <ut> Ovidius ait, cum Erysichthon arborem incideret, primo sanguis effluxit, post ululatus secutus est; inde Statius «nec amplexae dimittunt robora nymphae». Item cogitabam ne forte ex terra Martis iure sanguis efflueret; nam quod dicit haec se veneratum esse numina, illas constat praecessisse cogitationes.

35

GRADIVVMQVE PATREM θοῦρον Ἄρηα, id est exilientem in proelia, quod in bellantibus sit necesse est. GETICIS Thraciis. Getae autem populi sunt Mysiae, quae, quia lata est, multas continet gentes.

36

RITE SECVNDARENT recte prosperos facerent. VISVS pro ‘visa’ posuit. Tunc enim masculino utimur genere, cum de his loquimur quibus videmus, ut si dicas ‘nubecula obest visibus meis’. Si autem neutro utamur, ea quae videntur significamus, ut si hoc loco diceret, ‘rite secundarent visa’; quod propter metrum nequaquam potuit. Similia sunt nuntius et nuntium, auditus et auditum. LEVARENT bonum ac leve facerent.

38

OBLVCTOR acrius nitentem ostendit.

39

ELOQVAR AN SILEAM parenthesis ad miraculum posita. GEMITVS LACRIMABILIS potest enim esse etiam irascentis.

40

VOX REDDITA pro ‘data’. Redditur enim quicquid ad nos per alterum transit. Quamquam hic etiam hoc possit intellegi; nam ad eum vox missa per tumulum est.

41

LACERAS per membra dissicis; nam ‘lacerare’ est ‘saepius vulnerare’, ut «lacerum crudeliter ora» de Deiphobo. SEPVLTO modo ‘iacenti’ significat, ut «somno vinoque sepulti», item «occupat Aeneas aditum custode sepulto»; nam ‘sepultus’ est quasi ‘sine pulsu’. Non enim hunc sepultum possumus dicere, cum sepultura non sit in hoc rite facta, sed fortuita sit obrutus terra.

42

PIAS bene etiam ille qui laeditur excusat Aeneam; quod pietatis grande testimonium est. SCELERARE polluere; et est sermo Plautinus, quo hodie non utimur.

43

EXTERNVM TVLIT ordo est ‘Troia me tibi tulit’ - hoc est ‘educavit’ – ‘non externum’; nam et civis Aeneae fuerat et cognatus.

44

CRVDELES TERRAS id est crudelium et avarorum.

45

POLYDORVS EGO sive ‘ego’ distinguas sive ‘ego his’, subaudias ‘sum’ necesse est.

46

INCREVIR reviruit. Traxit autem hoc de historia Romana. Nam Romulus, captato augurio, hastam de Aventino monte in Palatinum iecit, quae fixa fronduit et arborem fecit. Vituperabile enim est poetam aliquid fingere quod penitus a veritate discedat. Denique obicitur Vergilio de mutatione navium in nymphas; et quod dicit per aureum ramum ad inferos esse descensum; tertium, cur Iris Didoni comam secuerit. Sed hoc purgatur Euripidis exemplo, qui de Alcesti hoc dixit, cum subiret fatum mariti.

50

INFELIX aut qui iam infelix esse coeperat aut cui etiam provisa nocuerunt. MANDARAT aphaeresis est, sive dixeris ‘commendarat’ sive ‘amandarat’.

51

THREICIO REGI auxit ex provincia crudelitatem, ex qua fuerunt Diomedes, Lycurgus, Tereus. ‘Threicio’ autem pro ‘Thracio’, ut supra pro ‘Thracia’ ‘Threissa’: nam solutio est Ionicae linguae. Cum enim sit Θρᾷξ, Iones dicunt Θρήιξ, cuius solutio facit ‘Threicius’ et ‘Threissa’.

52

CINGIQVE VRBEM OBSIDIONE VIDERET inter ipsa principia obsidionis; nam postea iam minime poterat.

53

FORTVNA melior scilicet.

54

RES AGAMEMNONIAS id est imperium. VICTRICIA omnia nomina a verbo venientia. cum in ‘or’ exeunt, masculina sunt, ut ‘victor’; cum in ‘trix’, feminina sunt, ut ‘victrix’. Neutra vero non faciunt, nisi tantum ex numero plurali: unde est ‘victricia’.

55

FAS OMNE et cognationis, et iuris hospitii. OBTRVNCAT ‘occidit’ intellege. Nam obtruncare proprie est capite caedere.

56

VI POTITVR hoc verbum de his est quae permiscent coniugationes; cum enim sit tertiae coniugationis, infinitum modum a quarta facit, ut ‘potiri’. Vnde plerique decipiuntur, ut ‘potiris’ dicant. Similiter ‘fio’ pro ‘fiere’ ‘fieri’ facit, permixta coniugatione.

57

AVRI SACRA FAMES exsecrabilis, ut «sacrae panduntur portae». Tractus est autem sermo ex more Gallorum. Nam Massilienses quotiens pestilentia laborabant, unus se ex pauperibus offerebat alendus anno integro publicis <sumptibus> et purioribus cibis. Hic postea ornatus verbenis et vestibus sacris circumducebatur per totam civitatem cum execrationibus, ut in ipsum reciderent mala totius civitatis, et sic proiciebatur. Hoc autem in Petronio lectum est. Sane sciendum latenter Aenean hoc agere, ut Troianos Didoni ex infelicitatis similitudine commendet; nam et eius marito auri causa intulit necem.

60

OMNIBVS IDEM plus est, quam si diceret ‘similis’. SCELERATA TERRA pro ‘sceleratorum’.

61

CLASSIBS AVSTROS hypallage est.

62

INSTAVRAMVS FVNVS modo sepulchrum, quod virgulta avellendo diruerat; nam proprie ‘funus’ est incensum cadaver.

63

STANT positae sunt. Multa autem, ut supra diximus, hic sermo significat. MANIBVS manes sunt animae illo tempore quo de aliis recedentes corporibus necdum in alia transierunt. Sunt autem noxiae, et dicuntur κατὰ ἀντίφρασιν: nam ‘manum’, ut supra diximus, ‘bonum’ est; unde est et ‘mane’ dictum. Similiter etiam Eumenidas dicimus. Parcas, bellum, lucum. Alii manes a manando dictos intellegunt; nam animabus plena sunt loca inter lunarem et terrenum circulum, unde et defluunt. Quidam manes deos infernos tradunt.

64

ATRAQVE CVPRESSO nigra, funesta; nam inferis consecrata est, quia caesa numquam revirescit. Moris autem Romani fuerat ramum cupressi ante domum funestam poni, ne quisquam pontifex per ignorantiam pollueretur ingressus. Hinc Horatius «nec te praeter invisam cupressum ulla brevem dominum sequetur». ‘Atra’ autem quod atratos lares significet.

65

CRINEM DE MORE aut de more gentis, ut etiam in Aegypto est, aut certe de more plangentium.

66

TEPIDO LACTE statim mulcto. CYMBIA pocula in modum cymbae facta.

67

SANGVINIS SACRI de victimis sumpti.

68

ANIMAMQVE SEPVLCRO CONDIMVS bene animam lacte et sanguine ad tumulum dicit elicitam; lacte namque corpus nutritur post animae coniunctionem, et anima sine sanguine numquam est, quo effuso recedit. Legimus praeterea in sexto insepultorum animas vagas esse. Et hunc constat non legitime sepultum fuisse. Rite ergo reddita legitima sepultura, redit anima ad quietem sepulcri, quam Stoici herciscundi, id est medium secuti, tam diu durare dicunt quam diu durat et corpus. Vnde Aegyptii, periti sapientia, condita diutius reservant cadavera, scilicet ut anima multo tempore perduret et corpori sit obnoxia, nec cito ad alios transeat. Romani contra faciebant, comburentes cadavera, ut statim anima in generalitatem, id est in suam naturam rediret. Dicit ergo nunc sacrificiis quibusdam elicitam animam et sepulcro conditam obnoxiamque factam corpori, quod ante horrebat, quasi per vim extorta. Ideo autem Stoicos medium sequi diximus, quia Plato perpetuam dicit animam et ad diversa corpora transitum facere statim pro meritis vitae prioris. Pythagoras vero non μετεμψύχωσιν, sed παλιγγενεσίαν esse dicit, hoc est redire, sed post tempus. SVPREMVM non est nomen, sed adverbium, ut «torvum clamat». CIEMVS autem est hoc loco ‘dicimus more sollemni’: ‘vale; nos te ordine quo natura permiserit cuncti sequemur’.

69

FIDES PELAGO quia alibi ait «totiens deceptus fraude sereni».

70

LENIS CREPITANS AVSTER duo epitheta posuit vitiose, ut diximus supra; fecit autem hoc prope in decem versibus. ‘Auster’ autem quivis ventus.

72

TERRAEQVE VRBESQVE RECEDVNT physicam rem dixit; ita enim navigantibus videtur, quasi ab his terra discedat.

73

SACRA MARI COLITVR MEDIO ordo est: in mari medio Aegaeo colitur tellus sacra Neptuno et Nereidum matri, id est Doridi gratissima. Fabula talis est: post vitiatam Latonam Iuppiter cum etiam eius sororem Asterien vitiare vellet, illa optavit a diis, ut in avem converteretur versaque in coturnicem est. Et cum vellet mare transfretare, quod est coturnicum, adflata a Iove et in lapidem conversa diu sub fluctibus latuit. Postea supplicante Iovi Latona, elevata superferri aquis coepit. Haec primo Neptuno et Doridi fuit consecrata. Postea, cum Iuno gravidam Pythone immisso Latonam persequeretur, terris omnibus expulsa, tandem aliquando applicante se litoribus sorore suscepta est, et illic Dianam primo, post Apollinem peperit. Qui statim occiso Pythone ultus est matris iniuriam. Sane nata Diana parturienti Apollinem matri dicitur praebuisse obstetricis officium – unde, cum Diana sit virgo, tamen a parturientibus invocatur. Haec namque est Diana, Iuno, Proserpina. Nata igitur duo numina terram sibi natalem errare non passa sunt, sed eam duabus insulis religaverunt. Veritas vero longe alia est. Nam haec insula cum terrae motu laboraret, qui fit sub terris latentibus ventis, sicut Lucanus «quaerentem erumpere ventum credidit», oraculo Apollinis terrae motu caruit. Nam praecepit ne illic mortuus sepeliretur, et iussit quaedam sacrificia fieri. Postea e Mycono Gyaroque vicinis insulis populi venerunt, qui eam tenerent; quod etiam Vergilius latenter ostendit. Quod autem diximus Dianam primo natam, rationis est; nam constat primam noctem fuisse, cuius instrumentum est luna, id est Diana, post diem, quem sol efficit, qui est Apollo. Vt autem Delos primo Ortygia diceretur, factum est a coturnice, quae Graece ὄρτυξ vocatur. Delos autem quia diu latuit et post apparuit - nam δῆλον Graeci ‘manifestum’ dicunt - vel quod verius est, quia cum ubique Apollinis responsa obscura sint, manifesta illic dantur oracula. Delos autem et civitas dicitur et insula; unde interdum recipit praepositionem.

75

PIVS ARQVITENENS qui ultus est matrem.

78

COLI DEDIT a vicinis scilicet populis. CONTEMNERE VENTOS propter terrae motum.

79

APOLLINIS VRBEM Delon. Et est definitio.

80

REX et SACERDOS maiorum enim haec erat consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos vel pontifex. Vnde hodieque imperatores pontifices dicimus.

81

VITTIS ET LAVRO vittae sacerdotis sunt, laurus vero etiam imperatoris victoris.

82

ANCHISEN AMICVM κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus; nam quomodo fuerint amici, palam non dicit.

83

HOSPITIO septimus casus est, id est iure hospitalitatis; nam ‘ad hospitium’ non potest intellegi, quia iam amicus fuit.

85

DA PROPRIAM perpetuam, ut «propriamque dicabo». Et bene post experimentum male conditae civitatis perpetuas postulat sedes. THYMBRAEE Thymbraeus Apollo dicitur ab agro Troiae vicino, pleno thymbra, in quo eius et nemus est et templum, ubi a Paride Achilles occisus est; unde fingitur manu Apollinis vulneratus. Ergo ‘Thymbraeus’, ut ‘Delius’; nam numina a locis frequenter nomen accipiunt. Sane, quia Graece θύμβρη facit, in derivatione η in diphthongon mutat, ut Αἴτνη ‘Aetnaeus’, Δίρκη ‘Dircaeus’. DOMVM familiam, ut «domus tenet a quo Sergia nomen».

86

MANSVRAM VRBEM duo petit, et urbem et perpetuitatem. ‘Mansuram’ ideo, vel propter Troiam, vel propter eam quam in Thracia condidit. SERVA ALTERA non quia prima servavit, sed quia servare voluit, ut Homerus dicit.

88

QVEM SEQVIMVR? quia Cadmus, oraculo Apollinis bovem secutus, in Hyanteo Boeotiam condidit.

89

DA PATER religionis, ut supra diximus, nomen est. Nam et hominibus datur, ut «inde toro pater Aeneas», et montibus, ut «pater Appenninus», et fluviis ut «Thybri pater», numinibus etiam, ut «quidve, pater Neptune, paras», item «ipse pater Danais animos viresque secundas sufficit», item «odit et ipse pater Pluton». AVGVRIVM modo ‘oraculum’, sed usurpative. ANIMIS INLABERE NOSTRIS quia Apollinis responsa semper obscura sunt, vera tamen; unde cum intellegentia oraculum postulat.

90

VISA REPENTE Stoicos et Academicos secutus est, qui dicunt ea quae contra naturam sunt non fieri, sed fieri videri; unde magica ars omnis exclusa est, sicut Plinius Secundus docet in Naturali Historia.

91

LIMINAQVE ‘que’ brevis est pro longa posita; quod hac ratione defenditur, aut quia omnia monosyllaba ad artem non pertinent et his licenter uti possumus, aut certe quia omne μόριον, id est particula, quae sui substantiam non habet, membrum putatur superioris orazioni. Quod si est, ‘liminaque’ quasi una pars orationis est, et potest ‘que’ finalitatis ratione vel produci vel corripi.

92

MOVERI MONS Cynthus, unde Cynthius Apollo. CORTINA locus unde oraculum datur. Dicitur autem cortina, vel quod Apollinis tripos corio Pythonis tectus est, vel quod certa illinc responsa funduntur, quasi certina, vel, quod est verius, quia cor illic vatis tenetur. Nam caverna quaedam in templo Apollinis fuit, ad quam Phoebas rapta vaticinabatur, ut Lucanus ostendit.

93

SVMMISSI inclinati. Et sciendum pro qualitate numinum orantes interdum ima, interdum summa respicere; nam potestates aliae caelestes sunt, aliae terrenae, aliae permixtae. Vnde nunc Apollinem deprecantes terram petunt. Ipse est enim et Sol et Liber pater, qui inferos petiit, ut Horatius «te vidit insons Cerberus». Bene ergo terram petunt, unde ad eos responsa perveniunt, et quia Apollo etiam inferis notus est.

94

DARDANIDAE ut diximus, obscura quidem, sed vera sunt omnia; nam dicendo 'Dardanidae' ostendit Italiam, unde Dardanus fuit. Quod si Cretam significaret, ‘Teucriadae’ diceret. DVRI vel futurum ostendit laborem, vel eorum arguit insipientiam. STIRPE ‘stirps’ genere feminino originem significat, ut «heu stirpem invisam», masculino arborem, ut «sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum». Sed Horatius contra regulam nititur, ut «stirpesque raptas et pecus et domos».

95

PRIMA TELLVS Italia, unde Dardanus venit; Teucer enim de Creta post venit. VBERE LAETO quod est Italiae proprium, ut alibi «atque ubere glebae».

96

ANTIQVAM EXQVIRITE MATREM id est terram. Tractum autem est de historia: nam Brutus et filii Tarquinii cum oraculum Delphici Apollinis peterent, responsum est eius imperium fore qui primus matrem reversus oscularetur. Quod solus Brutus agnoscens de navi egressus simulans casum osculatus est terram; unde et potitus imperio est. EXQVIRITE hoc dicendo ostendit difficultatem.

97

HIC DOMVS ad illud respicit «da propriam, Thymbraee, domum»’.

98

NATINATORVM propter illud «et mansuram urbem». Nam oraculum semper ad petita respondet. Sane hic versus Homeri est, quem et ipse de Orpheo sustulit, item Orpheus de oraculo Apollinis Hyperborei. Mire autem sequenti versu hoc ostendit dicendo ‘haec Phoebus’.

99

TVMVLTV quia dixit ‘exquirite’.

100

LAETITIA propter promissam imperii aeternitatem.

102

MONVMENTA VIRORVM historias.

103

SPES DISCITE VESTRAS aut quasi senex loquitur, aut quia, ut supra diximus, scit se esse moriturum.

104

CRETA Dardanus, Iovis filius et Electrae, profectus de Corytho, civitate Tusciae, primus venit ad Troiam et illic parva aedificia collocavit. Post cuius obitum Teucer venit ex Creta et invenit Dardani socios habitantes in vallibus. Qui constituit arces et moenia. Modo ergo errat Anchises, nec respiciens adventum Dardani oraculum Cretam significare argumentatur ex his quae solent ab advenis fieri. Ida, inquit, illic est, quae et in Troia ad similitudinem dicta, ut «effigiem Xanthi Troiamque videtis, quam vestrae fecere manus», item sacrorum similitudo, quae apud maiores nefas erat perire; unde Aeneas in duodecimo «sacra deosque dabo, socer arma Latinus habeto». IOVIS MAGNI quia illic dicitur esse nutritus; quod, ut Sallustius dicit, ideo fingitur, quia primo Cretenses constat invenisse religionem. Sane nati Iovis fabula haec est: Saturnus postquam a Themide oraculo comperit a filio se posse regno depelli, natos ex Rhea uxore devorabat. Quae natum Iovem pulchritudine delectata, nymphis commendavit in monte Cretae Dictaeo, ubi eum aluerunt apes. Et adhibiti sunt Curetes et Corybantes, qui tinnitu aeris prohiberent audiri pueri vagitum; unde ipsi sunt matris deum ministri. Vt autem fingatur Saturnus filios suos comesse, ratio haec est, quia dicitur deus esse aeternitatis et saeculorum. Saecula autem annos ex se natos in se revolvunt: unde Graece Κρόνος quasi χρόνος, id est tempus, dicitur. MEDIO PONTO potest quidem intellegi, secundum Sallustium, ‘longe a continenti’. Sed altior est hoc loco poetae intuitus; nam apud chorographos legimus quae insula in quo sit mari, ut Sardinia in Africo, Delos in Aegeo, et de aliis. De Creta omnes dubitant in quo sit mari; nam parte Libycum, parte Aegyptium, parte Achaicum, parte Ionium respicit. Ergo ‘medio ponto’, ac si dici posset ‘medio pontorum', quod Latinitas non recipit.

105

MONS IDAEVS VBI derivativum est pro principali; et est Idh Idaeus, ut Aitnh Aetnaeus. CVNABVLA GENTIS nutrimenta; nam ubi iacent infantes cunae vocantur. Et latenter dat gloriam Troianis dicens eos a diis originem ducere. Vnde est «ab Iove principium generis»; ibi enim et de Dardano et de Teucro intellegimus, quasi Iovis cive.

106

VRBES HABITANT non dicit qui, sed intellegimus Cretenses. Aut certe ‘habitant’ pro ‘habitantur’, ut «insinuat pavor». Et primo quidem centum habuit civitates - unde hecatompolis dicta est - post viginti et quattuor, inde duas, Gnoson et Hierapydnam. VBERRIMA REGNA hic decipitur, quia audivit «ubere laeto».

107

MAXIMVS VNDE PATER fallitur; nam antiquior est Dardanus. SI RITE AVDITA RECORDOR bene dubitatione excusat errorem.

108

RHOETEAS amat Vergilius declinationes Graecas, salva regulae reverentia, in Latinas convertere ει Graecam diphthongon in ‘e’ longum mutans, ut Αἰνείας Aeneas, Μήδεια Medea, Ῥοίτειον Rhoeteum.

109

OPTAVITQVE elegit, ut «pars optare locum».

110

HABITANT VALLIBVS IMIS hi sunt qui cum Dardano venerant.

111

CVLTRIX CYBELI montis Phrygiae, in quo colitur, a quo et Cybele dicta est. Alii dicunt Cybelum sacerdotem eius primum fuisse et ab eo Cybelen dictam. Non nulli ‘cultrix Cybele’ legunt, ut sit quasi ‘Cybeleia’. Alii ‘Cybele’ ἀπὸ τοῦ κυβιστᾷν τὴν κεφαλὴν, id est a capitis rotatione, quod proprium est eius sacerdotum. CORYBANTIAQVE AERA Corybantes δαίμονες sunt, ministri matris deum – quasi δαήμονες, qui totum sciunt.

112

FIDA SILENTIA SACRIS hinc, inquit, inventum est servare sacris fidele silentium.

113

ET IVNCTI CVRRVM DOMINAE SVBIERE LEONES dominas deas dicunt, ut alibi «hi dominam Ditis thalamo deducere adorti». Fabula talis est. Schoenos civitas est. Exinde fuit virgo Atalante, praepotens cursu adeo ut sponsos provocatos ac victos occideret. Postea Hippomenes Venerem ut sibi adesset rogavit; a qua cum accepisset de horto Hesperidum tria mala aurea, provocavit puellam et singula coepit iacere. Tunc Atalante cupiditate colligendorum malorum retenta superata est. Sed Hippomenes potitus victoria in luco matris deum amoris inpatientia cum victa concubuit. Vnde irata dea in leones eos convertit et suo currui subiugavit et praecepit ne secum umquam leones coirent. Nam et Plinius in Naturali Historia dicit leonem cum parda libenter, et pardum cum leaena concumbere. Ideo autem mater deum curru vehi dicitur, quia ipsa est terra, quae pendet in aëre; ideo sustinetur rotis, quia mundus rotatur et volubilis est; ideo ei subiugantur leones, ut ostendatur maternam pietatem totum posse superare; ideo Corybantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. Quod autem turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae esse civitates, quas insignitas turribus constat.

115

GNOSIA REGNA Cretam, a Gnoso, civitate eius.

116

NEC LONGO DISTANT CVRSV a Delo scilicet. MODO IVPPITER ADSIT aut aër, ac si diceret, ‘tantummodo sit serenum’, ut Horatius «manet sub Iove frigido venator tenerae coniugis inmemor», aut re vera Iuppiter, qui praeest insulae quam petemus.

117

CRETAEIS quia Κρήτη, ideo ‘Cretaeis’, ut ‘Aetnaeis’.

118

MERITOS unicuique aptos. Ratio enim victimarum fit pro qualitate numinum. Nam aut haec immolantur quae obsunt eorum muneribus - ut porcus Cereri, quia obest frugibus, hircus Libero, quia vitibus nocet - aut certe ad similitudinem, ut inferis nigras pecudes, superis albas immolent, tempestati atras, candidas serenitati.

119

TAVRVM NEPTVNO propter futuram navigationem. PVLCHER APOLLO propter oraculum datum.

120

NIGRAM HIEMI PECVDEM ZEPHYRIS FELICIBVS ALBAM bono usus est ordine, ut prius averteret mala, sic conciliaret optanda; frustra enim profutura poscuntur adversis sequentibus.

121

PVLSVM REGNIS CESSISSE PATERNIS non dicit quare. Sed talis historia est: Idomeneus, Cretensium rex, cum post eversam Troiam reverteretur, in tempestate devovit sacrificaturum se de re quae ei primum occurrisset. Contigit ut filius eius primus occurreret; quem cum, ut alii dicunt, immolasset, ut alii, immolare voluisset, a civibus pulsus regno Sallentinum Calabriae promunctorium tenuit, iuxta quod condidit civitatem, ut «et Sallentinos obsedit milite campos Lyctius Idomeneus». Relatio ergo historiae ad iniciendum Troianis eundi desiderium pertinet; et re vera aliter ad hostis provinciam ire non poterant.

122

IDOMENEA quinque Graecae sunt linguae: Aeolica, Ionica, Dorica, Attica, communis. Hinc fit ut in uno nomine varietas inveniatur, ut ecce in hoc ‘Idomeneus’. Communis lingua facit genetivum Ἰδομενέως, Dorica Ἰδομενεῦς, Attica Ἰδομένεως Ionica Ἰδομενῆος. Vnde est hic in versu accusativus, sicut et ‘Ilionea’.

123

HOSTE hic multi distinguunt. ADSTARE ‘esse’, quod tunc significat quando de his loquimur quae cadere non possunt; ut si dicas terras ‘adstare’.

125

BACCHATAMQVE IVGIS NAXON aut vitibus consitam, aut celebratam Bacchis, aut ubi Bacchus ex Indis egit triumphum. Nam, ut supra diximus, ipsi consecrata est. Quae et ‘Dia’ dicitur. VIRIDEMQVE DONVSAM a colore marmoris Lacedaemonii.

126

OLEARON non adiecit epitheton causa varietatis. NIVEAMQVE PARON unde candidum marmor, ut «Pariusve lapis circumdatur auro». SPARSASQVE PER AEQVOR CYCLADAS et hae quas dixit Cyclades sunt; unde minus est ‘et alias’. ‘Sparsas’ autem, quia nullo ordine continentur, ut stoechades, quae ἀπὸ τοῦ στοίχου dictae sunt; rectae enim sunt. Cyclades vero non ideo dicuntur, quia in rotunditate sunt, sed quod longo ordine eas circumire necesse est. Vel propter promunctoria, vel quod naturale est ut concitatiora sint maria vicinitate terrarum, quas constat anhelitum quendam ex se emittere; unde in quinto navigaturus Aeneas Eryci sacrificat.

127

LEGIMVS praeterimus, ut «litoraque Epiri legimus». Tractus autem sermo a nautis, quod funem legendo, id est colligendo, aspera loca praetereunt.

128

CRETAM PROAVOSQVE PETAMVS celeuma dicunt. Et bene metro celeumatis usus est, id est anapaestico trimetro hypercatalecto. Celeuma autem quasi praeceptum; unde Sallustius «inpediebant iussa nautarum».

130

SVRGENS flans, ut «et fando surgentes demoror austros». Econtra, ‘non flans’ ‘ponens’ et ‘residens’ dicitur, ut «cum venti posuere omnisque repente resedit flatus».

131

ET TANDEM ad desiderium pertinet navigantum; nam sequitur «ergo avidus muros». CVRETVM Curetes sunt primi cultores Cretae.

133

PERGAMEAMQVE VOCO zeugma a superioribus, hoc est urbem. GENTEM sociorum multitudinem, LAETAM autem propter Pergama restituta.

134

AMARE FOCOS sacrificia celebrare. ARCEMQVE ATTOLLERE TECTIS poetica periphrasis, id est domos edificare; nam arx est in civitate munitus locus.

135

FERE ‘re’ longa est.

136

OPERATA IVVENTVS perfecit sacrificia propter conubia et novas sedes. Alibi «laetis operatus in herbis», item Iuvenalis «et matutinis operatur festa lucernis».

138

CORRVPTO CAELI TRACTV hic est ordo pestilentiae, ut Lucretius docet: primo aëris corruptio, post aquarum et terrae, mox omnium animalium. Notandum sane Apolline offenso pestilentiam semper creari, quod etiam Homerus ostendit, cum eum armatum inducit sagittis. Vnde et Apollo dicitur secundum aliquos ἀπὸ τοῦ ἀπολλύειν. Contra, si citharam teneat, mitis est; unde Horatius «condito mitis placidusque telo supplices audi pueros Apollo».

140

LINQVEBANT DVLCES ANIMAS item alibi «et cum frigida mors anima seduxerit artus». Quare anima dicitur relinqui et non magis relinquere? Secundum eos scilicet qui dicunt animam esse perpetuam et ad diversa corpora transitum facere. Quod si est, bene dicimus nos animas linquere, quorum nihil praeter corpus est; nam anima perpetuitatis est. Vnde Palinurus in sexto «nunc me fluctus habet», hoc est corpus, quod solum meum est.

141

EXVRERE SIRIVS AGROS Syrius stella est in ore canis posita, quae annis omnibus oritur circa VIII Kalendas Iulias; quae orta plerumque pestilentiam toto anno facit, plerumque paucis diebus, interdum innoxia nascitur. Hinc est «et in totum regnaret Sirius annum», item supra «et letifer annus». Tunc autem pestilentiam creat, si in hanc rem etiam ceterorum consentiat cursus astrorum. Sane canicula, in cuius ore est, tantum geneis feminini est, cum sit canis communis generis, unde hoc nascitur; nam in diminutione mutavit genus.

142

SEGES AEGRA ‘seges’ interdum terram significat, ut Horatius «haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis», interdum frumenta, ut «quid faciat laetas segetes». Hoc loco utrumque potest intellegi.

144

VENIAMQVE PRECARI et beneficium, ut «orantes veniam», et re vera veniam erroris Anchisae.

145

LABORVM TEMPARE AVXILIVM propter pestilentiam.

146

VERTERE CVRSVS propter sedes.

150

VISI ADSTARE non adstabant, sed videbantur. Vnde et visa dicuntur; non enim sunt, sed videntur.

151

IN SOMNIS multi hic distingunt et volunt unam partem esse orationis, id est ‘vigilantis’; multi ‘in somniis’ dicunt ut sit collisio, quomodo ‘peculi’ pro ‘peculii’. MVLTO MANIFESTI LVMINE cum nimbo suo.

152

INSERTAS aut ‘clatratas’ aut ‘non seratas’, ut sit quasi ‘inseratas’, id est non clausas. Et dictum quomodo ‘asprosque molares’ pro ‘asperos’, ‘conpostus’ pro ‘conpositus’, ‘vixet’ pro ‘vixisset’.

154

ORTYGIAM ‘ad Ortygiam’; more suo detraxit praepositionem, ut paulo post ‘Cretae’ pro ‘in Creta’.

155

EN quasi demonstrantis est, ut fidem faciat, ne somnium putetur, ut paulo post «haud dubitanda refer».

156

DARDANIA derivativum nomen a constitutore. Et notandum regionem pro civitate positam. TVAQVE ARMA SECVTI ac si diceret ‘tuas partes’.

157

SVB TE sub tuo iure agentes. PERMENSI evecti, ut est contra «pelagoque remenso inprovisi aderunt».

158

IDEM nos scilicet qui te sumus secuti. IN ASTRA NEPOTES significat Gaium Iulium Caesarem, qui primus inter deos relatus est. Et bene ‘in astra’, cuius sidus apparuit, ut «ecce Dionaei processit Caesaris astrum».

159

VRBI κατ᾿ ἐξοχὴν Romae, ut supra diximus. MAGNIS id est nepotibus. Et bonum ornatum a sermonis fecit similitudine ‘magnis magna para’ dicendo.

160

FVGAE profectionis.

161

MVTANDAE SEDES argumentum a necessitate. Simul arguitur error Anchisae. Ordo autem est ‘Delius Apollo’.

163

EST LOCVS ut ante diximus, orbis comparatione. HESPERIAM deest ‘quam’, ut supra dictum est. COGNOMINE ab Hespero, Hispaniae rege, vel stella quam intuentur petentes Italiam.

165

OENOTRI vel a rege, vel a vino. Italis enim primus vitem ostendit Saturnus, ut in septimo legimus «vitisator curvam servans sub imagine falcem».

167

PROPRIAE SEDES perpetuae, quia infirmas et in Creta et in Thracia condidit. HINC DARDANVS ORTVS IASIVSQVE PATER Dardanus et Iasius fratres fuerunt, Electrae filii. Sed Dardanus de Iove, Iasius de Corytho procreatus est, a cuius nomine et mons et oppidum nomen accepit. Postea Iasium dicitur Dardanus occidisse.

168

A QVO PRINCIPE NOSTRVM a Dardano, non ab Iasio; nam anteriori respondit. Quod autem dicit ‘a quo principe genus nostrum est’ potest et generaliter intellegi, unde originem ducimus, ut deos penates quasi Troianos intellegas, et ad ritum referri de quo dicit Labeo in libris qui appellantur de diis animali bus; in quibus ait esse quaedam sacra quibus animae humanae vertantur in deos, qui appellantur animales, quod de animis fiant. Hi autem sunt dii penates et viales.

170

HAVD DVBITANDA REFER aut quia dubitaverant ex consilio Anchisae, aut ne propter somnium non crederent. CORYTHVM designat partem provinciae, ne alter error ex magnitudine procreetur locorum.

171

DICTAEA Dictaeus mons Cretae est, dictus a Dicte nympha, quae illic colitur. In quo dicitur altus Iuppiter, ut «Dictaeo caeli regem pavere sub antro». NEGAT TIBI IVPPITER ARVA ex definito. Et bene Iuppiter, quasi ipse qui Cretensibus praeest.

172

TALIBVS ATTONITVS VISIS hoc est talibus deorum vultibus. Vnde sequitur ‘et voce deorum’; nam et voce se dicit attonitum et visis. ‘Attonitus’ vero est ‘stupefactus’; nam proprie attonitus dicitur cui casus vicini fulminis et sonitus tonitruum dant stuporem.

173

NEC SOPOR ILLVD ERAT soluta elocutio.

174

VELATASQVE COMAS vittatas, ut «victori velatum auro vittisque iuvencum». Nam dii qui erant apud Laurolavinium non habebant velatum caput.

176

CORRIPIO E STRATIS CORPVS ne satietate videatur reliquisse somnum. Et sciendum qui, quotiens ex abrupto somnus aufugerit, significat omen infelix, ut ecce hoc loco tempestas sequitur. Item in secundo «excutior somno», et statim sequitur civitatis excidium. Nec sine ratione; nam si somnus munus deorum est, ut «et dono divum gratissima serpit», non sine infelicitate ex abrupto deorum munus abscedit.

TENDOQVE SVPINAS AD CAELVM CVM VOCE MANVS honesta elocutio cum uno sermone respondemus duobus, ut «interea fessos ventus cum sole reliquit».

178

INTEMERATA rite perfecta, ut, si leviter fundendum vinum est aut mola inicienda, sic fiant ut ratio exigit sacrificii; aliter si fiant, temerata ac turbata sunt sacra, unde Helenus «ne qua inter sanctos ignes in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet», item in octavo «audax quos rumpere Pallas sacra vetat». FOCIS ideo ‘focis’, non ‘aris’, quia penatibus sacrificat. PERFECTO HONORE peracto sacrificio, qui est honor deorum.

180

AMBIGVAM non ‘incertam’, sed ‘duplicem’, ut in sequentibus probat dicens ‘geminosque parentes’.

181

NOVO ERRORE VETERVM LOCORVM aut per contrarietatem sermonum declamavit, aut ‘novo’ pro ‘magno’ posuit, ut «Pollio et ipse facit nova carmina».

182

EXERCITE fatigate; nam ‘exercitatus’ ‘peritus’ significant, ut ‘expertus’ et ‘expers’. Nam ‘expertum rerum’ si dixero, significo ‘peritum’; si ‘expertem’, ‘ignarum’.

183

CASVS CASSANDRA CANEBAT haec compositio iam vitiosa est, quae maioribus placuit, ut «Anchisen agnovit amicum» et «sale saxa sonabant».

184

PORTENDERE ‘deberi’, ut in septimo «portendi generos».

185

REGNA VOCARE satis proprie, unde in octavo «exspectate solo Laurentum arvisque Latinis».

186

TEVCROS CREDERET scilicet propter longitudinem spatii.

187

TVM VATES CASSANDRA MOVERET bene ‘tum’, quia iam probavit.

188

CEDAMVS PHOEBO cuius instinctu dii penates profutura dixerunt, ut «hic canit et tua nos en ultro ad limina mittit». MELIORA SEQVAMVR potest bis subaudiri ‘meliora’, ut ‘meliora moniti meliora sequamur’.

190

HANC QVOQVE quemadmodum Troiam et Thraciam. Et cum dolore dictum accipe ‘hanc quoque deserimus’.

191

CAVE TRABE navium periphrasis optima.

194

SVPRA CAPVT capitalis, perniciosus.

195

NOCTEM HIEMEMQVE pluviam cum obscuritate. INHORRVIT VNDA TENEBRIS horridior est facta per tenebras.

197

GVRGITE VASTO epitheto auxit tapinosin.

198

NOX VMIDA nubes caliginosae.

200

EXCVTIMVR CVRSV a proposito itinere avertimur. CAECIS IN VNDIS incertis, quia sidera non apparebant.

201

IPSE navigandi peritus. Hoc enim significat emphasis pronominis.

203

INCERTOS SOLES bene ‘incertos’ quia, quantavis sit obscuritas, tamen noctis est manifesta discretio, unde superflua quaestio est eorum qui dicunt, tres dies quomodo transisse scierunt, si noctem a die discernere non poterant? CAECA CALIGINE cacenphaton in sermone.

205

ATTOLLERE VISA naturaliter dixit; quotiens enim propinquamus litoribus, et exsurgere terra videtur et fumum emittere.

206

APERIRE ostendere, ut Sallustius «caput aperire solitus».

209

SERVATVM EX VNDIS ac si diceret de periculis in graviora se pervenisse discrimina. STROPHADVM ME LITORA Phineus rex fuit Arcadiae. Hic suis liberis superduxit novercam, cuius instinctu eos caecavit. Ob quam rem irati dii ei oculos sustulerunt et adhibuerunt harpyias. Quae cum ei diu cibos abriperent, Iasonem cum Argonautis propter vellus aureum Colchos petentem suscepit hospitio; cui etiam ductorem dedit. Hoc ergo beneficio inlecti Argonautae, Zethum et Calain, filios Boreae et Orithyiae, alatos iuvenes, ad pellendas harpyias miserunt; quas cum strictis gladiis persequerentur pulsas de Arcadia, pervenerunt ad insulas quae appellabantur Plotae. Et cum ulterius vellent tendere, ab Iride admoniti ut desisterent a Iovis canibus, suos converterunt volatus; quorum conversio, id est στροφὴ, nomen insulis dedit. Quod Apollonius plenissime exsequitur. Vt autem canes Iovis dicerentur, haec ratio est, quia ipsae furiae esse dicuntur; unde etiam epulas perhibentur abripere, quod est furiarum, ut «et manibus prohibent contingere mensas». Vnde et avari finguntur furias pati, quia abstinent partis. Item ipsas furias esse paulo post ipse testator, dicens «vobis Furiarum ego maxima pando». Furias autem canes dici et Lucanus testatur, ut «Stygiasque canes in luce superna destituam» et in sexto Vergilius «visaeque canes ululare per umbram adventante dea». Sane apud inferos furiae dicuntur et canes, apud superos dirae et aves, ut ipse in duodecimo ostendit, in medio vero harpyiae dicuntur; unde duplex in his effigies invenitur. Has Vergilius tres dicit, Aëllo, Ocypete, Celaeno, Apollonius duas, quem in duodecimo Vergilius sequitur.

211

IONIO IN MAGNO in magno mari Ionio. Et sciendum Ionium sinum esse inmensum ab Ionia usque ad Siciliam, et huius partes esse Adriaticum, Achaicum, Epiroticum; maria enim vel a provinciis vel ab insulis vel a civitatibus nomen accipiunt. Bene ergo ‘in magno’, quasi in quo etiam alia maria sunt.

212

HARPYIAEQVE COLVNT ALIAE ergo et Celaeno harpyia.

214

NEC SAEVIOR VLLA PESTIS ET IRA DEVM STYGIIS SESE EXTVLIT VNDIS ut Poena in Statio. Et non dicit has de inferis natas, sed peiores esse omnibus inde procreatis.

217

PROLVVIES sordis effusio. VNCAEQVE MANVS ‘manus’ pro unguibus posuit, hoc est γαμψώνυχας.

218

FAME veluti fame; nam abundare dicit armenta. Aut re vera ‘fame’, quam eis inferebat non inopia, sed avaritia.

219

DELATI quod necessitatis est; nam voluntate aliquo non deferimur, sed venimus.

220

LAETA pinguia; nam in animalibus, in quibus cognosci non potest sensus, laetitiam pingue corpus ostendit, non mens, ut in hominibus.

221

CAPRIGENVMQVE PECVS satis nove et adfectate. PER HERBAM ordo est, non ‘per herbam’, sed ‘per campos in herbis videmus armenta’.

222

IPSVMQVE VOCAMVS ‘ipsum’, idest ‘regem deorum’, aut certe ‘praedatorem’, hoc est cui de praeda debetur aliquid. Nam Romani moris fuit ut bella gesturi de parte praedae aliquid numinibus pollicerentur, adeo ut Romae fuerit unum templum Iovis praedatoris, non quod praedae praeest, sed quod ei aliquid ex praeda debeatur.

223

IN PARTEM PRAEDAMQVE in partem praedae.

224

DAPIBVSQVE EPVLAMVR dapes deorum sunt, epulae hominum. Bene ergo utrumque posuit; nam et sacrificiis et conviviis operam tribuunt. OPIMIS pinguibus.

225

LAPSV celeritate, ut supra.

226

HARPYIAE υι Graeca diphthongos est; nam Latina esse non potest, quia ne u quidem habemus. CLANGORIBVS ALAS deest ‘cum’, ut sit ‘alas quatiebant cum clangoribus’, ut «atque Ixionii vento rota constitit orbis», id est ‘cum vento’. Aliter acyrologia est, si clangorem dixit alarum sonitum.

228

TVM praeterea. Et deest ‘erat’.

229

RVRSVM ad illud solum pertinet ‘instruimus mensas’; nam ante in speluncis non fuerant. Et sciendum hanc particulam interdum sic poni ut iteratum aliquid significet, ut si dicas ‘veni ad te mane, rursum veni’. Interdum sine iteratione est, ut ‘fui apud te, rursum veni etiam’; non ideo dicis ‘rursum’, quia etiam primo venisti, sed quia illic fuisti.

231

ARISQVE REPONIMVS IGNEM ecce quod dixit «in partem praedamque Iovem». Sane sciendum iterationem hanc fieri secundum ritum sacrorum; nam displicuisse prima ex prodigiis indicatur. Sunt autem hae animales hostiae quae tantum immolantur. Alibi tantum sanguinem in aras fundi significat, ut «sanguinis et sacri pateras», alibi partem corporis, ut «extaque salsos porriciam in fluctus», alibi integras victimas, ut «et solida inponit taurorum viscera flammis».

232

EX DIVERSO CAELI ut ‘ex secreto montium’; subaudis ‘loco’.

233

TVRBA SONANS impetum ostendit; nam de tribus loquitur. Et adludit ad furias, de quibus ait alibi «vocat agmina saeva sororum». PRAEDAM PEDIBVS CIRCVMVOLAT VNCIS aut ‘circum praedam volat uncis pedibus’ aut ‘intra volam amplectitur praedam’, unde et ‘involare’ dicimus ‘intra volam tenere’. Vnde et pira quaedam volema dicuntur.

236

TECTOSQVE PER HERBAM DISPONVNT ENSES disponunt et tectos faciunt. Sic et scuta condendo latere faciunt.

239

MISENVS bene Misenum dicit tubicinem; ipse est enim qui dicitur filius fuisse Aeoli, ut «Misenum Aeoliden», quia constat sonum omnem ex vento creari.

240

NOVA mira, ut «Pollio et ipse facit nova carmina». Nam novum bellum non est cuius extat exemplum; Hercules enim in monte Arcadiae Stymphalo vicit Stymphalidas, ut Statius «et aerisonum Stymphalon». Aut ‘nova’ ideo, quia vulnerari non poterant.

241

OBSCENAS obscenae sunt aves, quae canendo adversa significant, ut paulo post ‘infelix vates’. PELAGI VOLVCRES quia dicuntur Ponti et Terrae filiae; unde in insulis habitant partem terrarum, partem maris tenentes. Alii dicunt eas Neptuni filias, qui fere prodigiorum omnium pater est. Nec inmerito; nam secundum Milesium Thaletem omnia ex umore procreantur, unde est «Oceanumque patrem rerum». Hinc fit ut, quotienscumque desunt parentes, redeatur in generalitatem. Sic et peregrinos Neptuni filios dicimus quorum ignoramus parentes. Alii vero dicunt harpyias filias esse Thaumantis et Electrae.

242

VIM PLVMIS VLLAM naturale enim est ut eludat ictum plumarum levitas, unde et addidit ‘plumis’. Nam, quod Donatus dicit, ideo eas fuisse invulnerabiles, quia de Styge erant natae, non probatur.

244

VESTIGIA pedum signa.

246

INFELIX VATES nuntia infelicitatis, ut μάντι κακῶν. RVMPIT VOCEM cum indignatione loquitur, ut «quid me alta silentia cogis rumpere?». Et notandum, ut supra diximus, ‘rumpit vocem’.

248

LAOMEDONTIADAE perfidi, a rege natum opprobrium qui deos fefellit.

249

PATRIO REGNO Neptunio.

250

ACCIPITE ERGO quia nos bellis appetitis; ac si diceret, ut futuram famem iam nunc possitis timere.

251

QVAE PHOEBO PATER OMNIPOTENS tribuit auctoritatem, ne possint a se dicta contemni. Simul notandum Apollinem quae dicit a Iove cognoscere. PHOEBVS APOLLO purus, inpollutus. Et est Apollinis fixum antonomasivum, quod alii dari non potest; nam sunt alia communia, ut ‘pater’, ‘omnipotens’.

252

FVRIARVM MAXIMA adeo ipsae sunt furiae, ut et unum epitheton habeant et causis consentiant; nam ait de Tisiphone «furiarum maxima iuxta accubat et manibus prohibet contingere mensas». Quod etiam hae faciunt et inferentes Troianis famem et praenuntiantes.

253

ITALIAM CVRSVPETITIS ex his quae norunt fidem dicendis accommodant.

256

QVAM VOS DIRA FAMES ut Varro in secundo divinarum dicit, oraculum hoc a Dodonaeo Iove apud Epirum acceperunt; quod modo dixisse fingit harpyias. Sed tamen colorate tangit historiam dicendo «quae Phoebo pater omnipotens». NOSTRAEQVE INIVRIA CAEDIS ista mentitur; nam inminens Troianis fatalis est fames.

257

AMBESAS undique esas, hoc est rotundas; maiores enim has habebant in honore deorum, paniceas scilicet.

258

REFVGIT non metu - nec enim minantibus congruit - sed ne posset placari.

260

NEC IAM AMPLIVS ARMIS subaudis ‘usi sunt’; nec enim potest esse ab inferioribus zeugma, quod plerumque fit, ut ei per omnia unus sermo sufficiat, ut «Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera» per omnia ‘sentis’ intellegis. Plerumque aliud subauditur, ut hoc loco, item «disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis» subaudis ‘opta’; nam fortuna ex aliis non discitur.

261

SED VOTIS PRECIBVSQVE duplici ratione placantur numina, aut votis aut precibus; unde est «Iunonis magnae primum prece numen adora», «Iunoni cane vota libens». IVBENT volunt, ut «infandum, regina, iubes renovare dolorem».

262

SIVE DEAE quia divinant. OBSCENAEQVE VOLVCRES quia in his ventris cernebant proluviem. Bene autem, etiam si aves sunt, eas dicit placandas propter pessima omina.

263

PASSIS solutis.

264

NVMINA MAGNA Iovem Minervam Mercurium secundum Samothracas. MERITOS congruos, id est ‘expiatorios’; unde sequitur ‘di prohibete minas’.

265

AVERTITE CASVM bene, etiam si contingat, casum credit esse, non ultionem. SERVATE PIOS propter facta sacrificia.

269

VENTVSQVE GVBERNATORQVE VOCABAT honestius hac elocutione per pluralem utimur numerum, licet possit et singularis esse.

270

NEMOROSA ZACYNTHOS insulas Graeciae commemorat.

271

SAMEQVE Cephalleniae est ista; nam Samos in Asia est.

272

EFFVGIMVS transimus celeriter. LAERTIA REGNA inrisorie, cum praemiserit scopulos, ut «inmania saxa, vestras, Eure, domos».

274

LEVCATAE NIMBOSA CACVMINA MONTIS Leucata mons est altissimus, in promontorio Epiri iuxta Ambraciam civitatem, quam Augustus Nicopolim appellavit victis illic Antonio et Cleopatra. Ibi et templum Actiaco Apollini constituit et ludos Actiacos. Vnde nunc Vergilius in honorem Augusti quae ipse fecit dat eius origini; nam Aeneam illic dicit ludos celebrasse, ut alibi inducit Aeneam promittentem templum Apollini, quod fecisse constat Augustum, ut «tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum constituam».

275

ET FORMIDATVS NAVTIS aut propter asperitatem locorum, quia saxosa sunt - aut, ut quidam volunt, quia moris erat aliquem ei de nautis immolari.

276

HVNC PETIMVS occurrebat: cur formidatum petistis? Ideo intulit ‘fessi’. PARVAE VRBI Ambraciae.

278

TELLVRE POTITI ‘potior’ et ‘illa re’ dicimus et ‘illius rei’; sed per septimum in usu est, per genetivum figurate ponitur. Sallustius «ut prius quam legatos videret Adherbalis potiretur». Legimus et per accusativum, sed uti non possumus: Terentius «patria potitur commoda».

279

LVSTRAMVRQVE IOVI aut ‘lustramur’, id est ‘purgamur’, ut Iovi sacra faciamus; aut certe ‘lustramur Iovi’, id est ‘expiamur’. Piaculum enim commissum fuerat tauro in Thracia immolato, ut diximus supra, et, licet multa fuissent secuta sacrificia, intellegebatur tamen adhuc numen iratum non desinentibus malis. Sciendum sane moris fuisse ut piaculo commisso ludi celebrarentur; nam cum Romani iracundia matris deum laborarent et eam nec sacrificiis nec ludis placare possent, quidam senex statutis ludis circensibus saltavit, quae sola fuit causa placationis - unde et natum proverbium est «omnia secunda, saltat senex».

280

ACTIA LITORA ut supra diximus, propter Augustum hoc dicit qui illic ludos statuit agonales.

281

PATRIAS PALAESTRAS palaestrae usus primum apud Athenienses repertus est. Troiani autem praeter Dardanum et Teucrum etiam ab Atheniensibus originem ducunt; unde et Minervam colunt. Hinc est in secundo «neu populum antiqua sub religione tueri», ‘antiqua’ ab Atheniensibus tradita. ‘Iliacis’ ergo ‘Atheniensibus’, unde Ilienses didicerunt.

283

FVGAM TENVISSE feliciter navigasse; nam ‘tenere’ est ‘implere’, ut «ni teneant cursus», id est ‘impleant’. Et potest intellegi secundum communem sensum ob hoc eos lustratos, id est expiatos, ob hoc sacrificasse et ludos celebrasse, quia hostiles terras prospera navigatione transierant.

284

MAGNVM CIRCVMVOLVITVR ANNVM antiqui tempora sideribus computabant et dixerunt primo lunarem annum XXX dierum, unde invenitur in aliquibus vita DCCCC annorum, scilicet lunarium. Postea solstitialis annus repertus est, qui XII continet menses. Mox maiore cura magnum annum esse voluerunt omnibus planetis in eundem recurrentibus locum, et hic fit, ut diximus, secundum Ciceronis Hortensium post annos XII DCCCCLIIII solstitiales scilicet. Bene ergo nunc ‘magnum’ addidit, ne lunarem intellegeremus; bene solis nomen, ne, quia dixerat ‘magnum’, illum planetarum acciperes - de quo varia dicuntur et a Metone et et ab Eudoxo et a Ptolomaeo et ab ipso Tullio; nam in libris de deorum natura tria milia annorum dixit magnum tenere annum.

286

AERE CAVO CLIPEVM aeris cavi, ut «pulchra prole». ABANTIS paenultima habet accentum, et hunc Abantem intellegamus occisum cum Androgeo.

287

REM CARMINE SIGNO ‘rem’ ‘votum’, id est voluntatem. Et sciendum carmen dici quicquid pedibus continetur. Nam et hic unum versum carmen dixit, et in Bucolicis duo, ut «tumulo superaddite Carmen: Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos, formosior ipse».

288

DE DANAIS VICTORIBVS inrisio est, ut «victoresque cadunt Danai». Subaudis autem ‘arma consecravit’.

291

AERIA ARCES id est ‘altas’. PHAEACVM Corcyram insulam dicit, sitam inter Epirum et Calabriam, ubi regnavit Alcinous. ABSCONDIMVS nauticus sermo. Et mira bene usus est celeritate, ut ante absconditam quam visam insulam diceret.

292

PORTVSQVE SUBIMVS CHAONIO ut «subeunt muro»; nam si ‘Chaonios’ legeris, difficilis est scansio, excluso ‘s’.

293

BUTHROTI VRBEM id est Buthrotium, ut «fontem Timavi». Haec autem civitas est in Epiro, cuius pars est Chaonia, quae ante Molossia dicta est.

294

INCREDIBILIS RERVM FAMA incredibilium rerum fama. Et bene non credit, unde et postea interrogat «Pyrrhin conubia servas?».

297

PATRIO MARITO atqui Thebana fuit. Sed aut provinciam pro patria posuit, ut «Italiam quaero patriam», item Sallustius «Hispaniam sibi patriam esse», aut certe secundum ius locutus est, quia uxor viri domicilium sequitur. Iuncta ergo Hectori facta Troiana est. Nam et ‘cessisse’ de iure est; cedi enim hereditas dicitur. CESSISSE MARITO consuetudinis regiae fuit, ut legitimam uxorem non habentes aliquam, licet captivam, tamen pro legitima haberent, adeo ut liberi ex ipsa nati succederent. Pyrrhus hanc quasi legitimam habuit et ex ea filium Molossum suscepit. Postea cum vellet Hermionen, Menelai et Helenae filiam, Oresti iam ante desponsatam, ducere uxorem, Orestis insidiis in templo Delphici Apollinis occisus est. Verum moriens praecepit ut Andromache, quae apud eum coniugis locum tenuerat, Heleno daretur propter supra dictum beneficium, quo eum a navigatione prohibuerat. Inde factum est ut teneret regnum privigni, qui successerat patri; a quo Molossia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solatium fratris exstincti.

300

PROGREDIOR PORTV CLASSES ET LITORA LINQVENS hysteroproteron in sensu; ante enim linquitur litus et sic a portu proceditur. Notandum sane finitum esse versum participio, quod raro apud Latinos est, apud Graecos vitiosissimum.

301

SOLLEMNES legitimas, anniversarias. TRISTIA DONA tale est illud «quem semper acerbum, semper honoratum, sic di voluistis, habebo».

302

IN LVCO lucum, ut supra diximus, numquam ponit sine religione; nam in ipsis habitant manes piorum, qui lares viales sunt. Vnde in sexto «nulli certa domus; lucis habitamus opacis». FALSI simulati.

303

MANESQVE VOCABAT sacrificiis inani sepulturae conciliabat manes Hectoreos. Et bene in luco, ut diximus supra.

304

AD TVMVLVM id est cenotaphion. VIRIDI CAESPITE herboso.

305

GEMINAS unam marito, alteram filio. Aut certe illud respicit, quia inferi pari gaudent numero, ut «ecce duas tibi, Daphni», superi vero inpari, ut «numero deus inpare gaudet».

307

MONSTRIS rebus insperatis.

308

DERIGVIT VISV IN MEDIO dum me cernit, obstipuit. CALOR OSSA RELIQVIT id est extimuit, ut «solvuntur frigore membra».

310

VERANE TE FACIES ordo est, ‘o nate dea, adfersne te mihi, vera facies, verus nuntius?’.

311

VIVISNE et secundum muliebrem adfectum interrogat, et bene suspicatur; nam et inferis sacrificat et in luco, in quo habitant manes.

312

HECTOR VBI EST hoc ad Aeneae pertinet gloriam, ut ab Hectore numquam discessisse videatur. Sentit autem hoc: si umbrae videntur in sacris, cur non eorum magis quibus sacrificatur?

313

FVRENTI insolabiliter et inpatienter dolenti.

314

HISCO hiscere est hiare, nec loqui posse.

315

VIVO EQVIDEM ac si diceret, ‘si tamen vita est infeliciter vivere’.

318

EXCIPIT signate locutus est, quia ‘deiectam’ dixerat; excipiuntur enim quae cadunt. DIGNA congrua et priori conveniens.

319

HECTORIS ANDROMACHE si ‘Andromache’, sequentibus iunge, si ‘Andromachen’, superioribus. CONVBIA SERVAS tenes, ut «et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen».

320

DEMISSA humili.

321

O FELIX bene et virginitatem laudat et mortem, ut ostendat se invitam Pyrrhi pertulisse conubium et esse superstitem suis miseriis. PRIAMEIA VIRGO Achilles, dum circa muros Troiae bellum gereret, Polyxenam visam adamavit et conditione pacis in matrimonium postulavit. Quam cum Troiani fraude promisissent, Paris post Thymbraei Apollinis simulacrum latuit et venientem Achillem ad foedus missa vulneravit sagitta. Tum Achilles moriens petiit ut evicta Troia ad eius sepulchrum Polyxena immolaretur, quod Pyrrhus implevit.

321

ANTE ALIAS ideo felicior, quia virgo exstincta est.

322

HOSTILEM AD TVMVLVM quia grande est mortis solacium praemissus hostis interitus.

324

NEC VICTORI ERI TETIGIT CAPTIVA CVBILE singula habent emphasin suam; nam parum erat dominum dicere, nisi et victoris adderet fastum. ‘Tetigit’ non ‘ascendit’, nec genialem lectulum, sed ‘cubile’.

326

FASTVS superbiam, et est quartae declinationis. Nam liber qui dierum habet conputationem secundae declinationis est; unde erravit Lucanus dicendo «nec meus Eudoxi vincetur fastibus annus».

327

SERVITIO ENIXAE TVLIMVS hoc est pertulimus, donec in servitio positae eniteremur. Et bene plurali utitur numero ad excusandum pudorem.

328

LEDAEAM HERMIONEN Ledae neptem. LACEDAEMONIOSQVE HYMENAEOS cum ingenti felle, ac si diceret: infelices maritis semper, ut Paridi et Deiphobo.

329

TRANSMISIT HABENDAM erili voluntate, non lege coniugii, unde et ‘habendam’ dixit.

331

SCELERVM FVRIIS matricidii scilicet. AGITATVS stimulatus.

332

EXCIPIT dolo interficit. PATRIAS ARAS alii Achilleas intellegunt; nam Pyrrhus, ut in historia legimus, occiso patre in templo Apollinis Thymbraei, reversus ad patriam in numinis insultationem in templo eius Delphico aras patri constituit et illic ei coepit sacrificare. Alii ‘patrias’ ‘Apollineas’ volunt a Patris, Achaiae civitate, in qua Apollo colitur. Nec debemus quaerere cur non ‘Delphicas’ dixerit, quia epitheta in alieno negotio plerumque alia ponuntur, ut in quarto «Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes», cum a Delio tantum eum constet accepisse responsa.

336

PERGAMAQVE ‘Pergama’ legendum, non ut plerique ‘Pergameam’, qui per inperitiam contra metrum sentiunt. Decipiuntur autem dum utrumque derivativum volunt, cum sit ‘Pergama’ principale.

337

QVI CVRSVM VENTI cum admiratione dictum est. QVI VENTI id est tam prosperi. QVAE FATA tam nobis felicia.

338

QVIS DEVS qui praestitit ut te videre possemus. Tale est et illud Aeneae ad Didonem adulatorium «hinc me digressum vestris deus appulit oris». IGNARVM aliud disponentem.

339

SVPERATNE vivit. Sane nove dictum, et caret exemplo, ut pauca in Vergilio. Alii dicunt ‘superat’ ‘superstes est’; sed ‘superstes’ praesentem significat, ut Cicero in Mureniana «suis utrisque superstitibus», id est’praesentibus’.

340

QVEM TIBI IAM TROIA hemistichium nec in sensu plenum. Sunt autem duo talia, hoc et «concessere deum»; quem quidam ita conplevit «concessere deum profugis nova moenia Teucris».

341

AMISSAE CVRA PARENTIS si ‘parentis’ ‘Creusae’ accipis, occorri unde sciebat eam perisse? Et alii dicunt potuisse hoc vel Heleno divinante cognosci vel Aenea requirente per Troiam, ut «implevi clamore vias»; sed utrumque viribus caret. Parentem ergo patriam accipiamus, ut Tullius «si tibi patria, quae communis omnium parens est», et est sensus ‘doletne perditam patriam?’.

342

ANIMOSQVE VIRILES atqui supra dixerat ‘puer’; sed ‘animos viriles’ ait parentum consideratione. Inde et in nono de ipso «ante annos animumque gerens curamque virilem».

348

ET MVLTVM LACRIMAS ordo est ‘lacrimas multum fudit inter verba singula’; nam si ‘lacrimans’, quid fudit?

351

AGNOSCO aut ‘cognomine agnosco’ aut certe quia reparatam audierat Troiam, ut «hic incredibilis rerum fama occupat aures». SCAEAEQVE AMPLECTOR LIMINA PORTAE Scaea porta dicta est non a pugnis ante se factis scaevis, id est malis - nam et ante sic dicta est - nec ab itinere ingressis scaevo, id est sinistro - quod ingressi non recto eunt itinere, sed sinistro - sed a cadavere Laomedontis, hoc est scenomate, quod in eius fuerat superliminio. AMPLECTOR ut «amplexaeque tenent postes atque oscula figunt», tamquam ad Troiam pervenisset.

352

TEVCRI pro ‘Teucriadae’.

353

AMPLIS quod est regiae magnitudinis. ACCIPIEBAT pascebat, Terentius «accipit homo nemo melius neque prolixius».

354

AVLAI pro ‘aulae’; et est diaeresis de Graeca ratione veniens, quorum .. diphthongos resoluta apud nos duas syllabas facit.

357

CARBASVS genus lini est, quod abusive plerumque pro velo ponitur. Sane in numero singulari ‘haec carbasus’ dicimus, in plurali ‘haec carbasa’.

359

TROIVGENA ac si diceret ‘generose’, ut alibi «Dardanidae magni, genus alto a sanguine divum». INTERPRES DIVVM vaticinator, qui mentem deorum mortalibus publicas. Sed quia ‘interpres’ generale nomen est, currit per species. Nam, ut ait Cicero, omnis divinandi peritia in duas partes dividitur: nam aut furor est, ut in vaticinantibus, aut ars, ut in haruspicibus, [fulgurites sive] fulguratoribus, auguribus. Et omnia ista ex se pendent, licet propriis finibus contineantur. Vnde Vergilius omnia ei dat quem vult perfectum intellegi, ut hoc loco Heleno; item alibi Asilae in decimo «cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes». DIVVM QVI NVMINA potest et ‘interpres divum’ distingui. Sane per omnia zeugma est ab inferioribus ‘sentis’. QVI NVMINA SENTIS qui suscipis numen et futura praedicis.

360

QVI TRIPODAS SENTIS tripodes mensae fuerunt in templo Apollinis Delphici, quibus superipositae Phoebades vaticinabantur. CLARII LAVRVS et hic ‘qui sentis’ subaudis. Et Clarium oppidum est in finibus Colophoniorum, unde Apollo Clarius. Sane quaeritur utrum ‘Clarii’ geminandum sit ‘i’. Et sciendum aliter non procedure; nam ‘cla’ brevis invenitur, ut Statius «nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam». Per laurus autem oraculum intellegimus. QVI SIDERA SENTIS qui es peritus astrologiae.

361

ET VOLVCRVM LINGVAS qui es augur oscinum. PRAEPETIS OMINA PINNAE aves aut oscines sunt aut praepetes; oscines ore futura praedicunt, praepetes volatu significant. Sed praepetes aut superiora tenent et praepetes vocantur aut inferiora et dicuntur inferae. Praepetes autem ideo, quia omnes aves priora petunt volantes.

362

FARE AGE hortantis est ‘age’, id est ‘dic celeriter’. Et est ordo ‘Troiugena, fare age, quae prima pericula vito? Quidve sequens tantos possim superare labores?’. Cetera per parenthesin dicta sunt. NAMQVE OMNEM CVRSVM hypallage est; nam non omnem cursum prospera dixit religio, sed omnis religio dixit prosperum cursus.

363

CVNCTI DIVI quia quicquid audivit a diversis ad Iovem recurrit, ut diximus supra «quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit». NVMINE autem ‘oraculo’ significat.

364

REPOSTAS πάθος pro ‘repositas’, idest longe positas.

365

NOVVM magnum, more suo.

366

PRODIGIVM CANIT prodigium portentum monstrum modico fine discernuntur, sed confuse pro se plerumque ponuntur. TRISTES ARAS deorum scilicet, propter iniurias suas.

367

OBSCENAMQVE FAMEM aut quae homines etiam ad obscena compellit, ut «malesuada Fames», aut certe quam obscena avis praedixerat. QVAE PRIMA PERICVLA VITO? QVIDVE SEQVENS TANTOS POSSIM SVPERARE LABORES duo petit: quemadmodum aut periculis careat aut quibus consiliis par esse laboribus possit.

368

TANTOS quantos harpyia praedixerat.

369

DE MORE scilicet sacrificantum.

370

EXORAT PACEM DIVVM aut de sacrificantum more requirit, utrum tempus consulendi esset - nam et hoc vehementer quaeritur, ut in sexto «cum virgo poscere fata tempus ait» - aut certe, quod et melius est, de sacrificantum more ante nefas expiat ab harpyia praedictum, et sic venit ad vaticinationem. Vt autem hic expiatam famem intellegamus sequens efficit locus, ut «aderitque vocatus Apollo», cum constet, nisi in hoc intellexeris loco, famis causa nusquam invocatum esse Apollinis numen. Dubitationem autem in hoc loco ‘exorat’ facit; nam ‘orare’ est petere, ‘exorare’ impetrare. Ergo impetrat pacem aut ad inquirendum tempus aut ad mitigandum famis periculum. VITTASQVE RESOLVIT in ratione sacrorum par est et animae et corporis causa; nam plerumque quae non possunt circa animam fieri fiunt circa corpus, ut solvere vel ligare, quo possit anima, quod per se non potest, ex cognatione sentire. Inde est «unum exuta pedem vinclis in veste recincta». Bene ergo Helenus cuncta corporis solvit, ne qua parte animo religato ad numen accedat.

372

SVSPENSVS si ‘suspensus’, ipse numinis plenus; si ‘suspensum’, me sollicitum et attentum.

373

DEINDE CANIT post peracta sollemnia.

374

NATE DEA ordo est ‘nate dea pauca tibi expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae scire Helenum, farique vetat Saturnia Iuno’. ‘Omnia’, inquit, ‘vates novit, sed non omnia permittitur dicere, fatis prohibentibus; etiam ex his quae novi, multa me vetat dicere Iuno Saturnia’. MAIORIBVS caelestibus, propter sideris cursum, cuius fuit explanatio per Creusam. PER ALTVM per limitem fortunae superioris.

376

SORTITVR disponit, ordinat. Et bene adlusit quasi Apollinis sacerdos, cuius propriae sunt sortes. VOLVITQVE VICES definitio fati secundum Tullium, qui ait «fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur, ita tamen ut ipsa varietas habeat aeternitatem».

377

PAVCA TIBI E MVLTIS duo se dicit esse dicturum, quemadmodum possit tute navigare et quibus signis Italiae regna cognoscat. HOSPITA AEQVORA vicina; nihil enim nobis hospitio esse vicinius constat.

379

PROHIBENT NAM CETERA SCIRE hic distinguendum. Et est sensus ‘cetera te scire non sinunt fata, Helenum vero Iuno prohibet dicere etiam ea quae audire poteras’, et vacat ‘que’, ut solet frequenter. Male autem sentiunt qui distinguunt ‘scire Helenum’, cum legerimus in Lucano «venit aetas omnis in unam congeriem miserumque premunt tot saecula pectus», item alibi «nec tantum prodere vati quantum scire licet», et adeo repletus numine novit omnia sacerdos ut refrenetur ad certa dicenda; nam dicendo ‘Helenum farique vetat Saturnia Iuno’ ostendit praemissum ad Aenean pertinere - aliter suum non interponeret nomen. Prohibet autem scire mortem patris ad augendum inopinatum dolorem, tempestatem ab Aeolo infissa, amorem Didonis, in quo et gaudium quidem est, sed quod inprovisum vile creditur. Et si sciret Aeneas se de Africa exiturum, non facile Didonis consentiret amoribus. Novimus autem hoc Iunonem agere, ut, si possit fieri, «regnum Italiae Libycas averteret oras». Inopinatum vero dolorem etiam Aeneas conqueritur, ut «nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus».

382

IGNARE pro ‘ignarus’, casus pro casu. Dicit autem ignarum fati.

383

LONGA PROCVL non situ, quam paene videt, sed necessitate fatali. VIA INVIA Aeneae scilicet.

384

TRINACRIA quae Latine Triquetra dicitur, quam multi Trinaciam dicunt. LENTANDVS aut lente tibi navigandum est - nam totam Siciliam circumiit - aut ‘lentandus tibi remus est’, id est flectendus; unde ‘lentum vimen’ dicimus, id est ‘flexile’.

386

INFERNIQVE LACVS Lucrinum et Avernum dicit, inter quos est spelunca per quam ad inferos descendebatur; unde eos dixit infernos. AEAEAEQVE INSVLA CIRCAE qui nunc Circeius mons a Circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, insula fuit, nondum siccatis paludibus quae eam dividebant a continenti. ‘Aeaea’ autem dicta ab aspernantium voce, propter celebratas illic corporum mutationes; unde est «inaccessos ubi Solis filia lucos». ‘Aeaeae’ autem tres sunt diphthongi. Nam genetivus est ab ‘Aeaea’.

387

QVAM TVTA POSSIS VRBEM CONPONERE TERRA ante cuncta lustrabis quam possis urbem tuta terra conponere. ‘Tuta’ autem propter Thraciae et Cretae discrimina.

388

SIGNA TIBI DICAM deest ‘ergo’. Et notandum quia non eo ordine quo promiserat dicit; ante enim dicit de civitate condenda, sic de tuta navigatione.

389

SECRETI AD FLVMINI Tiberini.

390

LITOREIS litus dicitur quicquid iuxta aquam est; unde nunc ripam fluminis litus vocavit. SVS naturaliter longa est, licet in genetivo corripiatur, ut ‘bos’ ‘pes’ ‘res’ ‘spes’. De hac autem sue alii dicunt secundum Vergilium quod in Italia inventa sit, alii quod secum eam more navigantum Troiani portaverint et oraculo cognoverint ibi esse condendam civitatem ubi sus illa post fugam fuisset inventa. Dicitur ergo in Campaniam fugisse et inventa in Laurolavinio; a qua Ascanius post Albae nomen inposuit.

391

TRIGINTA CAPITVM FETVS prodigiale est hoc, quo significatur triginta annis regnaturus Ascanius.

395

VIAM rationem, et non dicit, quia etiam profutura est fames, ut «haec erat illa fames, haec nos suprema manebat exitiis positura modum». ADERITQVE VOCATVS APOLLO nunc ‘vocatus’, quia, ut supra diximus, expiatorium fecit sacrificium.

396

HAS AVTEM TERRAS quasi ostendentis est; nec enim Calabria ab Epiro longo distat spatio.

397

NOSTRI AEQVORIS Epirotici, quo Calabriae litus adluitur.

399

HIC ET NARYCII POSVERVNT MOENIA LOCRI Locri socii Aiacis Oilei fuerunt, Epizephyrii et Ozolae. Sed post tempestatem montis Capherei Epizephyrii tenuerunt Bruttios - et hos nunc dicit - Ozolae vero tenuerunt Pentapolim; inde est «Lybicone habitantes litore Locros». Quin etiam de Ozolis legitur quod delati Tinneiam ulterius accesserint et civitatem condiderint, quae nunc Vzalis dicitur. Narycii autem a loco dicti sunt provinciae suae, Ozolae a putore paludis vicinae.

400

SALLENTINOS Sallentinum promontorium Italiae est: nam, ut ait Sallustius, «omnis Italia coacta in angustias finditur in duo promontoria, Bruttium et Sallentinum».

401

LYCTIVS IDOMENEVS a Lycto, Cretae civitate, unde propter supra dictam pulsus est causam. DVCIS MELIBOEI PHILOCTETAE a Meliboea, civitate Thessaliae, de qua fuit. ‘Meliboei’ ergo pro ‘Meliboeensis’.

402

SVBNIXA PETILIA MVRO cincta muro modico, ut «crinemque madentem subnixus rapto potitur». ‘Petilia’ dicta vel ἀπὸ τοῦ πέτασται, id est ‘volare’, quod captato augurio est condita, vel quod post relictum Ilium, quo ducebatur a Graecis, eam petivit civitatem. ‘Petilia’ sane numeri est singularis. Philoctetes autem fuit Poeantis filius, Herculis comes, quem Hercules, cum hominem in Oeta monte deponeret, petiit ne alicui sui corporis reliquias indicaret; de qua re eum iurare compulit et ei pro munere dedit sagittas hydrae felle tinctas. Postea Troiano bello responsum est sagittis Herculis opus esse ad Troiae expugnationem. Inventus itaque Philoctetes, cum negaret primo se scire ubi esset Hercules, tandem confessus est mortuum esse. Inde, cu acriter ad indicandum sepulcrum eius cogeretur, pede locum percussit, cum nollet dicere. Postea pergens ad bellum, cum exerceretur sagittis, unius casu vulneratus est pedem quo percusserat tumulum. Ergo cum putorem insanabilis vulneris Graeci ferre non possent, diu quidem eum pro oraculi necessitate ductum tandem apud Lemnum sublatis reliquerunt sagittis. Hic postea horrore sui vulneris ad patriam redire neglexit, sed sibi parvam Petiliam in Calabriae partibus fecit.

405

PVRPVREO VELARE COMAS subaudis ‘cura’ aut ‘memento’; aut certe, quod est melius, ‘velare’ imperativus sit, non infinitivus.

407

OMINA TVRBET sacrificii ordinem rumpat, quod est piaculum. Significat autem Diomeden, qui cum multis casibus adfligeretur, Palladium, quod apud ipsum erat, Troianis oraculo iussus est reddere. Quod cum vellet implere, Aenean invenit sacrificantem; qui, ut supra diximus, sacrificii ordinem non rupit, et Palladium Nautes accepit, unde Nautiorum familia Minervae sacra servabat. Sane sciendum sacrificantes diis omnibus caput velare consuetos ob hoc, ne se inter religionem aliquid vagis offerret obtutibus, excepto tantum Saturno, ne numinis imitatio esse videretur.

409

HAC CASTI pii, ut «nulli fas casto sceleratum insistere limen».

410

DIGRESSVM a litore Calabriae.

411

ANGVSTI RARESCENT CLAVSTRA PELORI quia a continenti, id est a columna, usque ad Pharon tribus milibus distat. ‘Rarescent’ autem ideo, quia venientibus de Ionio propter curvaturam litorum clausae videntur angustiae, quae paulatim propinquantibus aperiri videntur. PELORI promontorium Siciliae est, secundum Sallustium dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto, qui fuerat occisus per regis ignorantiam, cum se eius dolo crederet esse deceptum, veniens de Petilia. Quamquam legerimus etiam ante Pelorum dictum.

412

LAEVA TIBI TELLVS venientis personam respexit. Nam de Ionio navigantes si fretum petant, dextrum teneant litus necesse est; sin alias, sinistrum.

413

AEQVORA CIRCVITV totam enim transiturus est Siciliam.

414

HAEC LOCA ut etiam Sallustius dicit «Italiae Siciliam coniunctam constat fuisse, sed medium spatium aut per humilitatem obrutum est aut per angustiam scissum. Vt autem curvum sit facit natura mollioris Italiae, in quam asperitas et altitudo Siciliae aestum relidit». QVONDAM tria tenet tempora, sicut ‘olim’.

416

DISSILVISSE hinc apparet bene dictum «unctos saluere per utres». Nam, ut ‘dissilui’, sic ‘salui’ facit. Cicero «cum hic de raeda reiecta paenula desiluisset». Est enim positio ‘salio salis salui’, item in conpositione ‘dissilio dissilui’. CVM PROTINVS continuo; et modo adverbium loci est, alibi temporis, ut «protinus aërias Phaeacum abscondimus arces».

417

FORET ab infinito est. Sed modo praeteritum significat tempus, quod rarum est; saepius enim futurum significat. VENIT MEDIO in medium, ut «it clamor caelo».

418

HESPERIVM SICVLO LATVS ABSCIDIT hypallage est; nam minora a maioribus segregantur, sed contra dixit. ‘Abscidit’ propter metrum ‘ci’ corripuit, per poeticum morem.

419

INTERLVIT interlabitur, pontus scilicet.

420

DEXTRVM SCYLLA LATVS LAEVVM INPLACATA CHARYBDIS de Ionio venientibus. Scylla enim in Italia est, Charybdis in Sicilia. Scylla Phorci et Creteidos nymphae filia fuit. Hanc amabat Glaucus, quem Circe diligebat, et, quoniam pronior in Scyllam fuerat, irata Circe fontem in quo illa consueverat corpus abluere infecit venenis; in quem illa cum descendisset, pube tenus in varias mutata est formas. Horrens itaque suam deformitatem se praecipitavit in maria. Homerus hanc dicit inmortale monstrum fuisse. Sallustius saxum esse dicit simile formae celebratae procul visentibus. Canes vero et lupi ob hoc ex ea nati esse finguntur, quia ipsa loca plena sunt monstris marinis et saxorum asperitas illic imitatur latratus. [Legimus etiam «nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt». Si ‘plangunt’, et ‘latrant’ non incongrue dicitur]. Charybdis autem femina fuit voracissima quae, quia boves Herculis rapuit, fulminata a Iove est et in maria praecipitata. Vnde naturam pristinam servat; nam sorbet universa et secundum Sallustium ea circa Tauromenitanum egerit litus. De hac Cicero in Philippicis ait «Charybdis: quae si fuit, animal fuit unum».

421

OBSIDET ad transeuntium insidias. BARATHRI barathrum est inmensae altitudinis nomen, unde sequitur ‘sorbet in abruptum’; quod Graece βάραθρον dicitur.

424

COHIBET SPELVNCA hypallage in sensu; nam ipsa se tenet intra speluncam secundum fabulam.

426

PRIMA nominativus est pluralis a neutro. Et est Graeca figura, τὰ πρῶτα ἄνθρωπος.

427

PVBE TENVS ‘tenus’ praepositio ablativa quidem est, sed figurate etiam genetivo cohaeret, ut «et crurum tenus a mento palearia pendent». Sane gaudet postpositione. PISTRIX si navem intellegas, ‘haec pistris’ huius pistris’ facit, si de belua, ‘haec pistrix’ ‘pistricis’.

428

COMMISSA LVPORVM coniuncta et coagmentata, ipsa scilicet, ut «portam, quae ducis imperio commissa, recludunt». Et figurate locutus est, ut «oculos suffusa». Est autem haec elocutio: postrema, id est τὰ ἔσκατα, commissa erat luporum utero caudas delphinum, id est commissas habebat.

430

CESSANTEM inmorantem, quod sequentia indicant ‘longos et circumflectere cursus’.

433

PRAETEREA hinc ostenditur cuncta scire Helenum et iam infensam Iunonem, sed prohiberi dicere, ut diximus supra. HELENO PRVDENTIA in homine enim prudentia est, in vatibus fides.

434

VERIS IMPLET oraculis, ut Lucanus «atque hominem toto sibi cedere iussit pectore».

437

IVNONIS MAGNAE id est supernae; nam legimus «Iunoni infernae dictus sacer».

438

PRECE NVMEN ADORA IVNONI CANE VOTA LIBENS his enim Iuno praecipue delectatur, id est hymnis et prece.

439

VICTOR propositi tui effector.

441

CYMAEAM VRBEM Euboea insula est, de cuius civitate Chalcide profecti sunt ad novas sedes quaerendas, et haud longe a Bais, qui locus a socio Vlixis Baio illic sepulto nomen accepit, invenerunt vacuum litus, ubi visa muliere gravida civitatem condiderunt. Quae res fecundam ostendebat fore rem publicam, et eam Cumas vocarunt, sive ab ἐγκύῳ, id est praegnante, sive ἀπὸ τῶν κυμάτων, id est undis; nam κύματα dicuntur. ‘υ’ autem Latini in ‘u’ vertunt, ut ‘Byrria’ ‘Burria’. ‘Cumaeam’ autem ‘urbem’ sicut «Buthroti arcem», «fontem Timavi».

442

DIVINOSQVE LACVS consecratos, Avernum et Lucrinum. ‘Avernus’ autem in plurali numero ‘Averna’ facit, ut ‘Tartarus’ ‘Tartara’, unde est ‘Averna sonantia silvis’. Sane hic lacus ante silvarum densitate sic ambiebatur ut exhalans inde per angustias aquae sulpureae odor gravissimus supervolantes aves necaret; unde et Avernus dictus est, quasi ἄορνος. Quam rem Augustus Caesar intellegens deiectis silvis ex pestilentibus amoena reddidit loca.

443

INSANAM VATEM alii ‘magnam’ dicunt, sed melius deo plenam et vaticinatricem intellegimus. SVB IMA in ima, ut «nanque sub ingenti lustrat dum singula templo».

444

FATA CANIT FOLIISQVE NOTAS ET NOMINA MANDAT tribus modis futura praedicit: aut voce aut scriptura aut signis, id est quibusdam notis, ut in obelisco Romae videmus, vel, ut alii dicunt, notis litterarum, ut per unam litteram significet aliquid. In foliis autem palmarum Sibyllam scribere solere testatur Varro.

445

CARMINA VIRGO quia eius responsa versibus scribebantur. ‘Virgo’ vero Phemonoe dicta est; nam sibylla appellativum est nomen, adeo ut Varro quot sibyllae fuerint scripserit. Sibylla autem dicitur omnis puella, cuius pectus numen recipit. Nam Aeolii σιοὺς dicunt deos, βουλὴ autem est sententia; ergo sybillas quasi σιοῦ βουλὰς dixerunt. Inde est «magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates». Sane sciendum omnia responsa Sibyllae plus minusve centum contineri sermonibus; unde Vergilius ait «quo lati ducunt aditus centum, ostia centum, unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae».

446

DIGERIT ordinat, disponit. SECLVSA pro ‘inclusa’, praepositio pro praepositione.

448

VERSO CARDINE aperta ianua, per periphrasin.

449

TVRBAVIT IANVA FRONDES non ianua, sed ventus qui per ianuam ingreditur.

452

INCONSVLTI inscii rerum, ignari, sine consilio. Et consultus est qui consulitur, inconsultus qui non accipit consilium.

457

VOLENS quae velle habet; nam ‘volitura’ propter asperitatem noluit dicere.

461

HAEC SVNT QVAE NOSTRA LICEAT TE VOCE MONERI bene cum praescriptione, ne falsidicus vel minus peritus postea putaretur sacerdos.

464

GRAVIA ‘a’ finalitatis ratione producitur, sed satis aspere; nam in nullam desinit consonantem, ut «omnia vincit Amor», item «at tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis». ELEPHANTO pro ebore posuit; Graece dixit.

465

STIPAT denset; unde stipatores dicuntur qui in navibus conponunt, a stipa.

466

DODONAEOS Epiroticos, a civitate Epiri Dodona. Laudavit a regione, ut vasa Corinthia. LEBETAS ollas aereas. Graece dixit; zemas enim vulgare est, non Latinum.

467

HAMIS AVROQVE hamis aureis, ἓν διὰ δυοῖν. ‘Hamis’ autem catenis significat.

468

CONVM INSIGNIS GALEAE a parte totum; nam conus est curvatura quae in galea prominet, super quam cristae sunt.

469

SVA DONA PARENTI id est Anchisae. ‘Sua’ autem ‘congrua’, ‘apta aetati’.

471

REMIGIVM SVPPLET bene verbo militiae usus est, ut supplementum diceret; nam multos in Creta perdiderat.

472

VELIS APTARE IVBEBAT subaudis ‘socios’ a superioribus.

473

FERENTI flanti.

475

ANCHISA vocativus hic non est Latinus; nam brevis esset ‘a’, ut ‘o Catilina’. Graecus est ergo, de quo valde † apud eos quaeritur quemadmodum exeat ab his nominibus quae in ‘es’ mittunt nominativum. Nam ‘Tydides’ ‘Tydide’ facit, ut «Danaum fortissime gentis Tydide», ‘Atrides’, cum sit simile, ‘Atrida’ facit, ut Horatius «ne quis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?». Tale est ergo et ‘Anchisa’. Sane apud Latinos horum nominum causa manifesta est: nam nominativum ipsum in ‘a’ mutant et recipiunt Latinam declinationem, ut ‘Atrides’ ‘Atrida’, ‘Scythes’ ‘Scytha’. DIGNATE digne habite, digne iudicate. Nam modo non agentis habet, sed patientis imaginem; unde est in primo «haud equidem tali me dignor honore».

476

CVRA DEVM amor, ut «Veneris iustissima cura». BIS PERGAMEIS EREPTE RVINIS probavit curam deorum. Et sciendum rhetorica esse argumenta, quae a contrariis laudant. Quod enim supra Anchises infelicitatis putavit, ut «satis una superque vidimus excidia», hoc iste argumento convertit in laudem. ‘Bis’ autem propter Herculem et Graecos, qui expugnavere Troianos.

477

ECCE TIBI aut vacat ‘tibi’, ut in Tullio «qui mihi accubantes in conviviis», aut certe altius dictum est 'tibi', ac si diceret: qui Italiae hanc tantum visurus es partem, non etiam eam quam Aeneae fata promittunt. AVSONIAE Italiae, a rege Ausone. ARRIPE invade: illic enim est sacrificaturus.

478

ET TAMEN ἀνακόλουθον est; non enim praemisit ‘quamquam vicina sit’.

479

PANDIT APOLLO Laurolavinatem agrum significat, ad quem venturus est.

480

VALE AIT bis haec est in Vergilio iteratio, ut hoc loco: nam cum supra ‘compellat’ dixerit, intulit modo ‘ait’. Item in quinto cum praemiserit «fidam sic fatur ad aurem», subiecit rursus «et sese ostendat in armis, dic ait». O FELIX NATI PIETATE latenter ostendit mortem futuram: non enim ait felicem vitae longinquitate vel adventu ad Italiam, sed tantum ‘nati pietate’, quasi qui poterit exsequiarum munus implere.

481

PROVEHOR sermone progredior, ut ostendunt sequentia.

482

SVPREMO ultimo: postquam eorum desperabat aspectum.

483

PICTVRATAS participium sine verbi origine. AVRI SVBTEMINE id est filo quod intra stamen currit, quod Persius tramam dixit «mihi trama figurae sit reliqua: ast illi tremat omento popa venter?». Nam male quidam ‘subtemen’ stamen accipiunt, cum stamen de auro esse non possit.

484

PHRYGIAM CHLAMYDEM aut acu pictam - huius enim artis peritos Phrygiones dicimus secundum Plautum; in Phrygia enim inventa est ars - aut ob hoc addidit ‘Phrygiam’, quasi per quam patriae memoria retineretur. NEC CEDIT HONORI id est tanta dat munera quanta merebatur Ascanius. Hoc enim est ‘honori non cedere’, parem esse meritis accipientis. Scaurus vero ‘honore’ legit et intellegit: honore non cedit Heleno, qui patri eius vel avo donaverat multa.

485

TEXTILIBVS sibi congruis; quid enim magis conveniebat donare mulierem?

486

ACCIPE ET HAEC aut intellegimus ante aliqua fuisse donata, aut certe secundum ius locutus est; omnia enim quae vel avus vel pater acceperat ad Ascanium hereditatis iure deveniunt. MONVMENTA memoria. ‘Monumenta’ autem a mentis admonitione sunt dicta.

487

LONGVM AMOREM et de praeterito et de futuro, ut agnoscas, quantum te vel amaverim vel amatura sim.

488

CONIVGIS HECTOREAE dictum est hoc habita ratione personae, cum qua loquebatur, ac si diceret ‘uxoris avunculi tui’.

489

MEI SVPER ASTYANACTIS IMAGO ‘super’ idest valde, vehementer, expresse, hoc est valde mihi es imago Astyanactis; quo sermone etiam Homerus in simili utitur significatione.

491

PVBESCERET ut etiam in secundo diximus, prooeconomia est, ut verisimile sit Ascanium in nono potuisse iam bella tractare.

493

VIVITE FELICES ‘vivite’ modo bene optantis est, non, ut in Bucolicis, male dicentis, ut «vivite silvae», id est perite. Simile est et ‘valete’, ut Terentius «valeant qui inter nos discidium volunt». Sunt autem haec per contrarium inventa maledicta, ut sit quasi salva veneratio. Illud quaeritur, utrum ‘vive’ an ‘vivas’, id est utrum per imperativum an per optativum dicere debeamus? Et constat dici melius per optativum; optari enim possunt, non imperari vel bona vel adversa. Quod autem invenimus per imperativum, usurpatum est. FORTVNA PERACTA IAM SVA id est dura, propria Troianorum, ut «hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta».

495

PARTA pro ‘parata’.

496

CEDENTIA RETRO ut «iam tandem Italiae fugientis prendimus oras».

498

FECERE MANVS quod est dulcius.

499

QVAE FVERIT MINVS OBVIA GRAIS id est quae nullum patiatur excidium. Alii ‘fuerint’ legunt et volunt esse maledictum in Graecos, ut ad auspicia referas. Quod non procedit; nec enim de hoc agebatur.

500

SI QVANDO THYBRIM fluvium, pro quo regem ipsum posuit Thybrim, qui in hunc cecidit fluvium et ei nomen dedit; nam antea Albula dicebatur, ut ostendit in octavo Vergilius. Alii volunt non Thybrim cecidisse, sed Tiberinum, regem Albanorum, a quo Tiberis dictus est. Vt autem Thybris dicatur, haec ratio est: quodam tempore Syracusani, victores Atheniensium, ceperunt Syracusis ingentem hostium multitudinem et eam caesis montibus fecerunt addere munimenta civitati. Tunc auctis muris etiam fossa intrinsecus facta est, quae flumine admisso repleta munitiorem redderet civitatem. Hanc igitur fossam, per hostium poenam et iniuriam factam, Thybrin vocaverunt ἀπὸ τῆϛ ὕβρεως. Postea profecti Siculi ad Italiam eam tenuerunt partem, ubi nunc Roma est, usque ad Rutulos et Ardeam - unde est «fines super usque Sicanos» - et Albulam fluvium ad imaginem fossae Syracusanae Thybrin vocaverunt, quasi ὕβριν, ut «effigiem Xanthi Troiamque videtis». Circa Syracusas autem esse fossam Thybrin nomine Theocritus meminit.

501

GENTIQVE MEAE bene genti suae dicit, non sibi. Scit enim Ascanio regna deberi. DATA MOENIA CERNAM COGNATAS VRBES OLIM quandoque. Et per omnia ‘cernam’ subaudis. Sensus autem talis est: si ‘potuero ad Italiam pervenire et regna constituere et videre urbes et populos tibi cognatos’. Nam et Aeneas et Helenus a Dardano originem ducunt. Ergo hoc dicit: ‘quoniam et ab uno originem ducimus et iisdem casibus subiacuimus, Troiam utramque, id est quam et tu fecisti et ego facturus sum, iungamus et faciamus unam’, sed ‘animis’, hoc est foedere et affectione, quoniam re vera eas natura non sinit iungi. Sane, quoniam occurrebat humanae brevitas vitae, bene subiunxit «maneat nostros ea cura nepotes». Distinguendum autem «populosque propinquos Epiro». Et sequentibus ostendit quomodo ‘Hesperia’, id est quibus populis auctor est Dardanus. HESPERIA hoc est Ἑσπερόθεν; nam Graece dixit, et est de loco adverbium ‘Dardanus Ἑσπερόθεν’. Figura enim non numquam pulchra est si elocutio inperfecta sit, ut Cicero in Verrinis «Quintum Verrem Romulia» non addidit ‘tribu’.

506

PROVEHIMVR PELAGO Buthrotio derelicto. VICINA CERAVNIA IVXTA Ceraunia sunt montes Epiri, a crebris fulminibus propter altitudinem nominati; unde Horatius expressius dixit «Acroceraunia» propter altitudinem et fulminum iactus.

507

CVRSVSQVE BREVISSIMVS adeo ut medio noctis spatio transfretaverit.

509

OPTATAE TELLVRIS quae a navigantibus semper optatur.

510

SORTITI REMOS per sortem divisi ad officia remigandi, qui esset proreta, quis pedem teneret. PASSIM prout quis voluit. LITORE SICCO ad discretionem illius quod aqua adluitur.

512

HORIS ACTA per horas decurrens.

514

AVRIBVS AERA CAPTAT naturale enim est ut a qua parte flaturus est ventus, ad eam auris admota frigidior fiat.

515

SIDERA CVNCTA NOTAT ideo ‘cuncta’, quia in prognosticis legitur non sufficere unum signum ad explorandam futuram serenitatem. ‘Notat’ autem ut Tullius «notat et designat oculis», id est ‘diligenter intuetur’. TACITO CAELO aut ‘nocturno’, per quod tacetur, aut ipse tacitus, aut certe ad homines rettulit; nam licet aeternus sit axium sonus, tamen a nobis non auditur. Ergo quantum ad nos, tacitum dixit.

516

ARCTVRVM stella est post ursam in Boote signo.

517

ARMATVMQVE AVRO CIRCVMSPICIT ORIONA sic Lucanus «ensiferi nimium fulget latus Orionis». Et sciendum non hoc eum intueri, ut cernat signa, quae omnibus patent, sed explorare stellarum vigorem, quo futura indicatur serenitas, ut in Georgicis «nam neque tunc stellis acies obtunsa videtur». Si autem quaerebat quasi non orta, nequaquam procedit, cum etiam septentriones dixerit, qui semper videntur.

518

CAELO CONSTARE SERENO suppetere, ut Iuvenalis «quis ferat uxorem, cui constant omnia?».

519

CLARVM SIGNVM faculam elevavit, ut «flammas cum regia puppis extulerat». CASTRA MOVEMVS castra sunt ubi miles steterit. Dicta autem ‘castra’ quasi casta, vel quod illic castraretur libido; nam numquam his intererat mulier.

520

TEMPTAMVS VIAM id est naves producimus. PANDIMVS ALAS contos intendimus.

522

HVMILEMQVE VIDEMVS ITALIAM aut naturam provinciae ostendit, ut Sallustius «Italiae plana ac mollia», aut rem physicam exprimit, quia omne quod continetur altius est ab eo quod continet, aut quia procul visentibus terra humilis semper videtur, ut Lucanus «et dubios cernit vanescere montes».

524

ITALIAM tautologia usus est ad exprimendum affectum navigantum.

525

CORONA INDVIT aut usque ad summum implevit, aut re vera coronavit.

528

DI MARIS per quod navigo. TERRAE ad quam iturus sum. TEMPESTATVM ventorum, aurarum, temporum, serenitatis, ut «unde haec tam clara repente tempestas?». Nam multa significat.

529

SPIRATE et ad ventum pertinet et ad favorem, ut «adspirat primo Fortuna labori».

530

CREBRESCVNT OPTATAE AVRAE magnum Anchisae ostenditur meritum. PATESCIT propinquantibus, ut «et angusti rarescent claustra Pelori».

533

IN ARCVM in arcus similitudidem, ut «excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum», in antri similitudinem. Sic de ponto Sallustius, unde hic tulit colorem: «speciem efficit Scythici arcus».

535

IPSE LATET re vera procul intuentibus. Vnde est «portusque patescit». Nam secundum Donatum ‘late patet’ non stat versus.

536

REFVGITQVE AB LITORE TEMPLVM aedificia vicina litoribus longe intuenti videntur in mari, quae accedentibus quasi recedere et retro se agere putantur; vel quia situm est in colle, qui sensim crescit a litore. Ideo dixit ‘refugit’.

537

PRIMVM aut quale numquam ante viderat, aut certe quia sequitur porcae albae omen. Alii vero ‘tondentes primum campum’ volunt, id est primam partem campi.

538

CANDORE NIVALI hoc ad victoriae omen pertinet. Simul notandum Anchisen omnem habere divinandi peritiam; hinc est illud «divinique ossa parentis».

539

TERRA HOSPITA usurpative ‘hospita’ dixi. Quae enim in ‘es’ exeunt communia esse possunt; nam femininum in ‘a’ non mittunt. Lucanus «hospes in externis audivit curia tectis». Nec mirum abusum esse Vergilium, cum et Plautus «paupera» dixerit ab eo quod est hic et haec pauper, ut «pauperque senatus» item «pauperque domus, nec nota potentum munera».

540

BELLO ARMANTVR EQVI ratiocinatio divinationis est. ARMENTA armenta dicta sunt quasi apta armis; nam equi intersunt proeliis, boves armant ex coriis.

541

SED TAMEN ἀνακόλουθον; nam ‘quamquam’ non praemisit.

543

SPES ET PACIS AIT ostendit latenter vincere posse Troianos dicendo supra «curru succedere sueti».

544

PALLADIS ARMISONAE bene post belli omen armorum deam precatur, quamquam hoc quoque templum visum ad omen pertineat.

546

DEDERAT QVAE MAXIMA ut «proque omnibus unum praedico». RITE recte, secundum ritum; unde sequitur «perfectis ordine votis».

547

IVNONI ARGIVAE id est ‘magnae’, ut «Iunonis magnae».

548

HAVD MORA CONTINVO unum de his vacat.

550

GRAIVGENVMQVE DOMOS sic est dictut, quemadmodum «Troiugena». Et sciendum sacrificii tantum causa eos tetigisse Calabriam, ubi dicuntur accepisse Palladium a Diomede vel ab Vlixe. Nec inmerito dubitatur; ut enim in secundo legimus, ambo rapuerunt.

551

HERCVLEI SI VERA EST FAMA TARENTI Lacones et Athenienses diu inter se bella tractarunt, et cum utraque pars adfligeretur, Lacones, quibus iuventus deerat, praeceperunt ut virgines cum quibuscumque concumberent. Factum est, et, cum post sedata bella iuventus incertis parentibus nata et patriam erubesceret et sibi esset obprobrio - nam partheniatae dicebantur - accepto duce Phalanto, octavo ab Hercule, profecti sunt, delatique ad breve oppidum Calabriae, quod Taras, Neptuni filius, fabricaverat, id auxerunt et prisco nomine appellaverunt Tarentum. Bene ergo nunc ‘Herculei Tarenti si vera est fama’, quia Taras condiderat, auxerat Phalantus.

552

ATTOLLIT SE quia adpropinquantibus aut recedere montes videntur, aut surgere. DIVA LACINIA CONTRA Iunonis Laciniae templum, secundum quosdam a rege conditore dictum, secundum alios a latrone Lacinio, quem illic Hercules occidit, et loco expiato Iunoni templum constituit.

553

CAVLONISQVE ARCES Aulon mons est Calabriae, ut Horatius «et amicus Aulon fertilis Baccho», in quo oppidum fuit, quod secundum Hyginum, qui scripsit de situ urbium Italicarum, olim non est. NAVIFRAGVM SCYLLACEVM periculosum navibus. Dictum Scyllaceum aut a tractu, vel a periculi similitudine; nam inde Scylla longe est.

555

ET GEMITVM INGENTEM PELAGI videtur delatus primo ad fretum, postea ad Aetnam reversus.

556

FRACTAS nimias, ut «fractos sonitus imitata tubarum».

557

AESTV MISCENTVR HARENAE describit loca Charybdi vicina, quam esse credit ex periculi magnitudine.

559

SAXA HORRENDA CANEBAT rettulit se ad historiam; nam pro Scylla ‘saxa’ dixit ‘horrenda’.

560

ERIPITE de periculis.

562

LAEVAS AD VNDAS de Ionio venientibus; aliter non procedit.

563

COHORS quia superius dixit «nos castra movemus».

565

AD MANES IMOS poetica hyperbole.

566

SCOPVLI CLAMOREM de historia, ut supra diximus, hoc traxit; undae enim inlisae concavis saxis imitantur latratum.

567

ELISAM exclusam, ut «elisos oculos et siccum sanguine guttur». RORANTIA ASTRA pro ‘inrorata’, idest quae inrorabantur; e qua significatione non est apud Latinos participium. Sane hyperbole est.

568

VENTVS CVM SOLE ventorum enim mutationem necesse est fieri vel oriente die vel occidente.

569

IGNARIQVE VIAE CYCLOPVM ADLABIMVR ORIS ut «servatum ex undis Strophadum me litora primum accipiunt». Similis enim est sensus. CYCLOPUM ‘clo’ habet accentum, quia Latina declinatio est. In accusativo, quia Graece posuit ‘Cyclopas’, ‘cy’ habet accentum; si ‘Cyclopes’, ‘clo’ habebit.

571

TONAT AETNA RVINIS causa huius incendii secundum Aetnam Vergilii haec est: sunt terrae desudantes sulphur, ut paene totus tractus Campaniae, ubi est Vesuvius et Gaurus montes, quod indicat aquarum odor calentium. Item novimus ex aquae motu ventum creari, esse etiam concavas terras. Aetnam constat ab ea parte qua Eurus vel Africus flant habere speluncas et plenas sulphuris et usque ad mare deductas. Hae speluncae, recipientes in se fluctus, ventum creant, qui agitatus ignem gignit ex sulphure; unde est quod videtur incendium. Hoc autem verum esse illa conprobat ratio, quia et aliis flantibus ventis nihil ex se emittit et pro modo flantum Euri vel Africi interdum fumum, interdum favillas, nonnumquam vomit incendia. Quod et hoc loco ostendit; nam effectum indicat, supprimit causas.

572

PRORVMPIT AD AETHERA NVBEM evomit. Et est poetica descriptio.

573

CANDENTE FAVILLA id est scintillis. Et bona periphrasis; nam favilla est deserta igni scintilla.

575

VISCERA MONTIS id est partes. Sic autem dixit ‘viscera’ quemadmodum ‘terrae ossa’ dicuntur.

576

ERVCTANS ‘ructo ructas’ tantum facit: sic etiam Cicero «eructant sermonibus suis caedem bonorum», Vergilius «atque omnem Cocyto eructat harenam». Horatius usurpavit «hic dum sublimes versus ructatur». LIQVEFACTA SAXA putria, decocta in modum calcis.

577

FVNDO IMO ab imo. Et reddit causam latenter; inde enim ventus ex aqua natus erumpit.

578

FAMA EST bene se fabulosam rem dicturus excusat; nam re vera, nisi quae de gigantibus legimus fabulosa acceperimus, ratio non procedit. Nam cum in Phlegra, Thessaliae loco, pugnasse dicantur, quemadmodum est in Sicilia Enceladus, Otus in Creta - secundum Sallustium; unde «Otii campi» - Typhoeus in Campania, ut «Inarime Iovis imperiis inposta Typhoeo?». Sed Varro dicit in diluvio aliquos ad montes confugisse cum utensilibus, qui lacessiti postea bello ab his qui de aliis veniebant montibus facile ex locis superioribus vicerunt; unde factum est ut dii superiores dicerentur, inferiores vero terrigenae. Et quia de humilibus ad summa reptabant, dicti sunt pro pedibus habuisse serpentes. SEMVSTVM pro ‘semiustum’. Et sciendum sic poni quasi semianimis sit Enceladus; unde est «motat latus». Simul ponitur secundum fabulam causa, quasi ex fulmine illic sit natum incendium.

580

CAMINIS fornacibus Graece dixit.

581

MOTAT movet; nam si ‘mutat’ legeris, ‘dat refectionem labori’. ‘Motat’ frequenter ‘movet’.

583

NOCTEM ILLAM melius per accusativum dixit.

584

DET CAVSA VIDEMVS vel mente vel oculis.

585

AETHRA SIDEREA POLVS per aethram sideream hoc est per splendorem aetheris. Sane aether est ipsum elementum, aethra vero splendor aetheris. Sciendum est Homerum et aetherem et aërem communis generis dicere, quod de aëre nos non possumus dicere. De aethere aethra factum est, et secundum rationem istam potest et aether et aethra unum esse, ut nunc sit pro aethere sidereo.

587

NOX INTEMPESTA media, hoc est nimia, obscurissima. ‘Intempesta’ dicta est nox media, inactuosa, carens actibus, per quos tempora dinoscimus. Ait enim Lucretius quia per se tempus non intellegitur, nisi per actus humanos; medium autem noctis tempus actu caret. Ergo ‘intempesta’ inactuosa, quasi sine tempore, hoc est sine actu, per quem dinoscitur tempus; unde est ‘intempestive venisti’, id est ἀκαίρως. Ergo ‘intempesta’ dicitur, quia caret tempore.

589

AVRORA POLO DIMOVERAT VMBRAM hysteroproteron in sensu; ante enim aurora est, sic dies.

591

NOVA FORMA VIRI bene formam viri dixit, non hominem.

593

INLVVIES DIRA sors taetra.

594

CONSERTVM TEGVMEN SPINIS inligatum spinis. Hinc est in Terentio «video quendam sertum». CETERA GRAIVS habet enim unaquaeque gens incessum et vocem propriam.

595

AD TROIAM MISSVS aut ex sequenti eius confessione hoc didicit aut Graecum esse colligit ex trepidatione, ut Terentius «nescio quid peccati portat haec purgatio».

598

PRAECEPS sine respectu salutis, scilicet postquam Cyclopum graviora cogitavit pericula.

599

TESTOR quaeso, obtestor.

600

SPIRABILE vitale, quo spiramus. Et est sermo Ciceronis, quamquam ille ‘spiritale’ dixerit in libris de deorum natura.

601

QVASCVMQVE quo eat non cogitat, eorum comparatione quae fugit.

602

HOC SAT ERIT vitasse Cyclopas. E CLASSIBVS ex equitibus modo, ut est «et Ortinae classes».

603

PETIISSE causa metri addidit syllabam, ut «nos abiisse rati».

604

TANTA EST ut non possit vel fortunae praesentis qualitate molliri.

605

SPARGITE hoc est ‘dilacerate’. Et nova brevitate usus est.

606

HOMINVM MANIBVS PERIISSE IVVABIT oblique loquitur; nam vult ostendere, hominum hanc non esse crudelitatem.

607

GENVA AMPLEXVS physici dicunt esse consecratas numinibus singulas corporis partes, ut aurem memoriae - hinc est «Cynthius aurem vellit et admonuit» - frontem genio, unde venerantes deum tangimus frontem, dextram fidei, unde paulo post «atque animum praesenti pignore firmat», genua misericordiae, unde haec tangunt rogantes.

608

QVI SIT FARI per omnia subaudis ‘hortamur’. ‘Qui sit’ autem, hoc est cuius filius sit, sicut etiam respondet; nam iam se dixerat Graecum.

609

AGITET FORTVNA FATERI hortamur fateri quae eum fortuna vexet, ut «agitataque numina Troiae».

610

HAVD MVLTA MORATVS nimiae benignitatis est non exspectare plurimas preces.

611

PRAESENTI PIGNORE manuum coniunctione, qua firmabantur amicitiae, ut «cur dextrae iungere dextram non datur» et «iungimus hospitio dextras ac tecta subimus».

613

SVM PATRIA EX ITHACA circumstantias omnes exsequitur: loci, personae, temporum. INFELICIS VLIXI quaerit favorem eius vituperatione, quem scit odio esse Troianis.

615

PAVPERE nam, ut etiam de Sinone diximus, apud maiores haec fuerat causa militiae. Et bene utitur veniali per excusationem paupertatis. FORTVNA pristina, paupertatis scilicet.

617

INMEMORES SOCII ‘inmemores’ dum ‘trepidi’, festini, ut per timorem, non per odium relictus fuisse videatur; nam et causas subiungit timoris Cyclopum descriptione.

621

NEC VISV FACILIS cuius posset etiam aspectus inferre formidinem. NEC DICTV EFFABILIS sermone non explicabilis. Et mire exaggeravit post descriptionem.

622

VISCERIBVS viscera proprie carnes sunt. SANGVINE ATRO hoc est sanie.

623

VIDI EGOMET DVO Homerus quattuor dicit. Ergo aut dissentit ab eo, ut etiam in temporibus - nam ante ad Siciliam Aeneas quam Vlixes venisse dicitur - aut certe hoc dicit, duo vidisse se, quot autem occiderit ignorare.

624

RESVPINVS magnitudo virtutis ostenditur. EXSPERSA haec fuit vera lectio, id est madefacta; nam si ‘aspersa’ dixeris, id est ‘inrorata’, tapinosis et hyperbole iunguntur.

627

TEPIDI melius ‘tepidi’, quasi adhuc vivi, quam ‘trepidi’, id est trementes, ne sit iteratio.

628

VLIXES a solo nomine emphasin fecit; unde est quod sequitur «oblitusve sui est».

629

ITHACVS Ithacensis.

630

SEPVLTVS stratus iacuit.

632

INMENSVS etiam ‘inmensus’ ad Polyphemi magnitudinem pertinet, quasi in toto antro iacuerit.

634

CIRCVM FVNDIMVR secundum Homerum, qui dicit alios eum tenuisse, alios caecasse oculum.

635

ACVTO fuste; nam secundum istum sensum multi ‘tenebramus’ legunt. Alii ‘terebramus’ legunt. ‘Telo’ autem ‘acuto’ potest et simpliciter accipi.

636

SOLVM SVB FRONTE LATEBAT multi Polyphemum dicunt unum habuisse oculum, alii duos, alii tres. Sed totum fabulosum est. Nam hic vir prudentissimus fuit, et ob hoc oculum in capite habuisse dicitur, id est iuxta cerebrum, quia prudentia plus videbat. Verum Vlixes eum prudentia superavit, et ob hoc eum caecasse fingitur. LATEBAT dormienti scilicet; nam male sentit Donatus dicens ‘late patebat’ contra metrum. Item dicit ‘capillis tegebatur’, aut ‘latebat corporis conparatione’. Absolutus tamen est prior sensus.

637

ARGOLICI CLIPEI AVT PHOEBEAE LAMPADIS INSTAR unum magnitudinis est, aliud splendoris. ‘Phoebeae’ autem derivatio est vel a Luna vel a Sole.

639

SED FVGITE occurrebat: si caecus est, cur timetur? Subiungit non unum esse, sed plures. O MISERI aut blandientis particula est, ut in Terentio «misera», aut re vera ‘miseri’, qui delati sunt ad Cyclopas.

641

QVALIS QVANTVSQVE unum morum est, aliud corporis.

643

CVRVA HAEC AD LITORA ne tantum in montibus esse putarentur. VVLGO passim.

645

TERTIA IAM LVNAE bene in desertis locis ex lunae ratione colligit tempora. SE COMPLENT autem ideo, quia suum non habet lumen, sed accipit a sole.

647

LVSTRA cubilia; unde etiam lupanaria ‘lustra’ dicimus, ubi habitant lupae, id est meretrices, dictae ab obscenitatis et odoris similitudine.

649

BACAS generale est, id est fructus arborum agrestium. CORNA ipsa arbor cornus dicitur, pomum vero cornum. ‘Corna’, ut ‘templum’, ‘templa’.

653

ADDIXI signato verbo exprimit desperationem.

654

VOS ANIMAM HANC POTIVS oblique loquitur, ut supra.

657

LITORA NOTA ‘nota’ ante oculorum amissionem. Sic Statius in nono «sequitur tamen inprobus hostem, qua meminit».

661

SOLAMENQVE MALI hinc Quintilianus dixit «magnum caecitatis solatium est habere rem videntis».

662

TETIGIT FLVCTVS ET AD AEQVORA VENIT hyperbaton in sensu, ut «progressi subeunt luco fluviumque relinquunt».

663

FLVVIDVM propter homoeoteleuton ‘fluentem’ noluit dicere. Quod autem dicunt physici de effosso oculo sanguinem numquam fluere, verum quidem est, sed supra non effossum huius oculum, sed terebratum legimus. INDE aut de fluctibus aut de spatio oculi.

664

GEMITV cum gemitu.

665

IAM MEDIVM sic altum, ut medium putares; nam et in quinto sic dixit «interea medium Aeneas iam classe tenebat», cum adhuc moenia respiceret. FLVCTV legitur et ‘fluctus’.

666

TREPIDI festini, ut «ne trepidate meas, Teucri, defendere naves», item «accepit trepidos ac Nisum dicere iussit».

667

SIC MERITO quia omnia eius probaverant ‘dicta’, ac si diceret ‘non fallacem, ut Sinonem’.

669

AD SONITVM VOCIS remorum sonitum vocem dixit - vox enim est omne quod sonat; sic alibi «fractasque ad litora voces» - nam de hominibus non dixit, quia supra est «tacitique incidere funem». VESTIGIA TORSIT bene uno sermone ostendit eum revertentem iam audisse sonum remigii.

670

DEXTRAM AFFECTARE dextram intendere, scilicet sic, ut posset navem tenere. Terentius «ad dominam qui adfectant viam», id est ‘intendunt’. Nam si ‘dextra’ legeris, ut sit ‘dextra contingere’, ‘adfectare’ ‘contingere’ caret exemplo.

671

NEC POTIS id est nec potis est. ‘Potis’ autem nomen est et declinatur potis, potis, poti, potem, potis, a pote. Et nomen esse docet ratio comparationis; nam in superlativo ‘potissimus’ facit; cui si detraxeris ‘simus’, invenies nominis positionem, ut ‘acerrimus acer’, ‘fortissimus fortis’. Sic autem ut diximus declinari conpositio ostendit; nam ‘huius inpotis compotis, inpotem compotem’ facit. Quod in simplici difficile invenis, per conpositionem agnoscis facilius.

673

EXTERRITA TELLVS poetica hyperbole.

674

CVRVIS CAVERNIS echo enim in concavis locis est.

676

RVIT festinanter venit.

677

NEQVICQVAM LVMINE TORVO quia nocere non poterant.

678

AETNAEOS FRATRES aut similes, aut feritate germanos, nam non sunt Polyphemi fratres, quem Neptuni filium Homerus dicit. Vnde eo caecato Vlyxes pertulit tempestatem, qui ad eum venit derelicta Calypso, cum qua decem annis fuerat. Vnde, ut supra diximus, Vergilii dictis dissentit temporum ratio.

680

CONIFERAE conus dicitur fructus cupressi, et ipsa κωνοειδὴς est: nam a rotunditate in acumen levatur. Cyparissus autem Telephi filius fuit, amatus ab Apolline, vel ut alii, a Silvano, qui cum cervum quem in deliciis habebat per ignorantiam occidisset, flendo nimium misericordiam meruit numinum, itaque in arborem cupressum conversus est, aptam et consecratam lacrimis et luctibus.

681

SILVA ALTA IOVIS LVCVSVE DIANAE ‘Iovis’ propter quercus, ‘Dianae’ propter cupressum; ipsa enim est etiam Proserpina. † Inmane autem quod ait et in celso vertice et ‘lucus’, qui propter religionem diu permanet.

686

NI TENEANT CVRSVS antiqui ‘ni’ pro ‘ne’ ponebant, qua particula plenus est Plautus «ni mala ni stulta sis». Sensus ergo talis est: timor cogebat ut quocumque navigaremus et ventum sequeremur, non iudicium; sed occurrebat praeceptum Heleni, vitare Scyllam et Charybdim. Quare placuit, ne cursus teneant, hoc est agantur et impleantur, inter utramque viam modico mortis interstitio, id est Scyllae et Charybdis, retro dare lintea; quod dum cogitamus, prosperior nobis flare coepit Boreas.

688

MISSVS ADEST favore scilicet numinum; quae Anchises optaverat dicens «ferte viam vento facilem et spirate secundi».

689

PANTAGIAE hic fluvius Siciliae, cum plenus incederet, implebat sonitu paene totam Siciliam; unde et Pantagias dictus est, quasi ubique sonans. Hic postea, cum Cereri quaerenti filiam obstreperet, tacere iussus est numinis voluntate. MEGAROSQVE SINVS Megara oppidum est iuxta Syracusas. THAPSVMQVE IACENTEM insula, non longe a Syracusis, paene fluctibus par.

690

TALIA MONSTRABAT quia occurrebat: unde haec loca nosti? RELEGENS renavigans. ERRATA participium sine verbi origine, non enim facit ‘error’.

691

INFELICIS VLIXI epitheton ad implendum versum positum more Graeco, sine respectu negotii.

692

PLEMYRIVM VNDOSVM verbum de verbo expressit; hoc est enim ‘undosum’, quod ‘Plemyrium’.

694

ORTYGIAM haec tantum Ortygia dicitur; Apollinis vero etiam Delos. FAMA EST HVC ELIDIS AMNEM Elis et Pisa civitates sunt Arcadiae, in qua est fons ingens, qui ex se duos alveos creat, Alpheum et Arethusam; unde fit, ut fingantur coniungi in exitu, quos origo coniunxit [ita]. Arethusam autem etiam in Elide esse testatur Vergilius dicens «sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos». Haec secundum fabulas venatrix fuit quae, dum se in Alpheo post laborem ablueret, ab eo adamata est et diu fugiens deorum miseratione in fontem mutata ad Siciliam per secretos meatus venit; quod etiam Vergilius ostendit «et tandem positis velox Arethusa sagittis». ALPHEVM quia Graece Ἀλφεῖος facit, ut Αἰνείας Aeneas.

697

IVSSI NVMINA MAGNA LOCI vel ab Achaemenide admoniti, vel ab Heleno, vel ab Anchise.

698

STAGNANTIS HELORI fluvii qui ad imitationem Nili superfunditur campis.

699

PACHYNI promontorium austrum spectans. Vnde et ‘Pachynum’ dictum ab aëris crassitudine; nam παχὺς est crassus, pinguis.

701

CAMERINA PROCVL palus est iuxta oppidum, cui quodam tempore, cum siccata pestilentiam creasset, consultus Apollo an eam penitus exhaurire deberent, respondit μὴ κίνει Καμαρίναν· ἀκίνητος γὰρ ἀμείνων; quo contempto exsiccaverunt paludem et carentes pestilentia, per eam partem ingressis hostibus poenas dederunt.

702

INMANISQVE GELA civitas a fluvio nominata, sicut etiam «campi Geloi».

703

AGRAGAS mons est muro cinctus, in cuius summa parte oppidum est; unde et Cicero ait «ad mare intra moenia ante oppidum exspectabat» [de Verre]. Notandum sane haec Vergilium quantum ad sua tempora spectat dicere, non quantum ad operis; Aenea enim navigante nec fuerat Camerina siccata nec Gela vel Agrigentum conditae. Quod frequenter facit; sed nunc ideo vitiosum est, quia ex persona narrantur Aeneae.

704

MAGNANIMVM QVONDAM GENERATOR EQVORVM secundum Pindarum quondam Aggrigentini equos ad agones Graeciae mittebant, qui inde victores revertebantur. Legimus etiam aliud: cum in Cappadocia greges equorum perissent, Delphici Apollinis responso adduxerunt equos de Agrigento, et reparavere meliores.

705

PALMOSA SELINVS civitas iuxta Lilybaeum, abundans palmis et apio.

707

DREPANI Drepanum civitas est non longe a monte Eryce, trans Lilybaeum, dicta vel propter curvaturam litoris in quo sita est vel quod Saturnus post amputata virilia Caelo patri illuc falcem proiecit, quae Graece δρέπανος dicitur; quod verisimile putatur propter vicinitatem Erycis, consecrati Veneri, quae dicitur nata ex Caeli cruore et spuma maris. INLAETABILIS propter patris amissionem.

710

FESSVM DESERIS ut supra diximus, secundum Vergilium. Nam Cato eum ad Italiam venisse docet; unde etiam in sexto illud amphibolon est «quo magis Italia mecum laetere reperta».

712

NEC VATES HELENVS quia dixerat «prohibent nam cetera Parcae scire Helenum».

713

NON DIRA CELAENO quae vel irata debuit adversa praedicere. Et bona pietate mortem patris graviorem dicit esse, quam famem.

714

HIC LABOR EXTREMVS apud Drepanum.

715

DEVS APPVLIT ORIS bene se commendat Didoni, dicens se ad eam deorum voluntate venisse.

717

FATA DIVVM quae dii hominibus tribuunt. RENARRABAT ‘re’ vacat, ut «confieri possit». Sane in secundi principio duo poetae sunt versus, sicut hic tres, et similis est finis initio: ‘conticuit’ et ‘intenti’.

718

TANDEM diuturnitatem narrantis expressit. Notandum sane quia controversiarum more epilogos dedit sex istis prioribus libris, quod et esse bioticos voluit. Nam singulis res singulas dedit, ut primo omina, secundo pathos, tertio errores, quarto ethos, quinto festivitatem, sexto scientiam. Epilogos autem sic variavit, ut in primo miseratio esset Didonis, in secundo mors Creusae, in tertio Anchisae, in quarto Didonis, in quinto Palinuri; in sexto Marcelli citum deflet interitum.

<COMMENTARIORVM SERVII G. IN AENEIDOS VERGILII LIBROS LIBER QVARTVS>

Apollonius Argonautica scripsit et in tertio inducit amantem Medeam; inde totus hic liber translatus est. Est autem paene totus in affectione, licet in fine pathos habeat, ubi abscessus Aeneae gignit dolorem. Sane totus in consiliis et subtilitatibus est; nam paene comicus stilus est; nec mirum, ubi de amore tractatur. Iunctus quoque superioribus est, quod artis esse videtur, ut frequenter diximus; nam ex abrupto vitiosus est transitus. Licet stulte quidam dicunt hunc tertio non esse coniunctum – in illo enim navigium, in hoc amores exsequitur – non videntes optimam coniunctionem; cum enim tertium sic clauserit «factoque hic fine quievit», † subsecutus «at regina gravi iamdudum saucia cura», item paulo post «nec placidam membris dat cura quietem»; nam cum Aenean dormire dixerit, satis congrue subiunxit ut somno amans careret.

1

IAMDVDVM aut ‘nimium’, ut Terentius «iamdudum te amat; iamdudum illi facile sit quod doleat»; aut ‘iamdudum’, a quo tempore vidit Aenean - legimus enim «obstipuit primo aspectu Sidonia Dido». SAVCIA hinc subiungit ‘vulnus alit’. Et bene adludit ad Cupidinis tela, ut paulo post ad faculam, ‘et caeco carpitur igni’; nam sagittarum vulnus est, facis incendium. CVRA amore, ab eo quod cor urat, ut «Veneris iustissima cura», item «mea maxima cura».

2

VENIS quia per venas amor currit, sicut venenum; inde dictum «fallasque veneno», item «longumque bibebat amorem». CAECO CARPITVR IGNI agit Vergilius, ut inventas frangat declamationes, ut hoc loco rem dixit sine declamatione; unde Ovidius «quoque magis tegitur, tanto magis aestuat ignis». ‘Caeco’ ergo ‘igni’ validiore, cuius natura est, ut compressus magis convalescat.

3

MVLTA VIRI VIRTVS ANIMO bene mediam se facit praebere Didonem inter regalem pudorem et amoris inpulsum. Simulat enim se virtutem mirari, cuius pulchritudine commovetur. ‘Multa’ autem ‘virtus’ figurate dixit; nam ad numerum transtulit quod est quantitatis. RECVRSAT bene frequentativo usus est verbo in frequenti amantis cogitatione.

4

GENTIS non Aeneae, ut sit velut excusatio, sed Dardani a numinibus aut Veneris INFIXI PECTORE VVLTVS VERBAQVE tale et illud est «illum absens absentem auditque videtque».

5

PLACIDAM MEMBRIS DAT CVRA QVIETEM aut penitus quiete caruit, ut ‘placida’ epitheton sit quietis, aut habuit quidem quietem, sed non placidam, id est turbatam somniis; unde et ipsa paulo post ‘quae me suspensam insomnia terrent’.

6

POSTERA PHOEBEA LVSTRABAT LAMPADE TERRAS circumlocutio orientis diei - secundum enim et tertium librum Aeneas per noctem in convivio Didonis narraverat - licet, ut supra diximus, Vergilius ista, quae per naturam necesse est fieri, plerumque contemnat. LVSTRABAT aut ‘inlustrabat’, aut re vera ‘lustrabat’, id est purgabat; nam nox quodammodo polluit mundum.

7

VMENTEM VMBRAM quia nox omnis umida est, ut «noctis lentus non deficit umor». Et nihil interest utrum umbram an noctem dicat; nox enim umbra terrae est, ut supra «involvens umbra magna terramque polumque». Est etiam hysteroproteron in sensu; Aurora enim solem praecedit.

8

CVM SIC VNANIMEM de re pudenda locutura parum fuerat sororem eligere nisi etiam unanimem. Dicimus autem et ‘unanimus’ et ‘unanimis’, sicut ‘inermus’ et ‘inermis’. MALE SANA non plene sana, amore vitiata; ‘male’ enim plerumque ‘non’, plerumque ‘minus’ significat, sicut ‘ve’, ut ‘vecors’, ‘vesanus’. Quamquam ‘male’ et ‘perniciose’ significat, ut Lucanus «sic male deseruit».

9

INSOMNIA TERRENT et ‘terret’ et ‘terrent’ legitur. Sed si ‘terret’ legerimus, ‘insomnia’ erit vigilia; hoc enim maiores inter vigilias et ea quae videmus in somnis interesse voluerunt, ut ‘insomnia’ generis feminini numeri singularis vigiliam significaret, ‘insomnia’ vero generis neutri numeri pluralis ea quae per somnum videmus, ut «sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes». Sciendum igitur quia, si ‘terret’ dixerimus, antiqua erit elocutio; ‘insomnia’ enim, licet et Pacuvius et Ennius frequenter dixerit, Plinius tamen exclusit et de usu removit. Sed ambiguitatem lectionis haec res fecit, quod non ex aperto vigilasse se dixit, sed habuisse quietem inplacidam, id est somniis interruptam, ut intellegamus eam et insomniis territam et propter terrorem somniorum vigilias quoque perpessam.

10

NOVVS magnus, ut «Pollio et ipse facit nova carmina». SVCCESSIT SEDIBVS ut «succedoque oneri» et «succedunt tecto».

11

QVEM SESE ORE FERENS ut «obstipuit primo aspectu Sidonia Dido», et «namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae». FORTI PECTORE ET ARMIS ut etiam ab Ilioneo audierat dicente «nec bello maior et armis». Sane subaudis ‘est’. Et bene virtutis commemoratione excusat supra dictam pulchritudinis laudem.

12

CREDO EQVIDEM genus deorum esse, nec enim ‘vana fides’ est, id est falsa, nam «degeneres animos arguit timor», id est probat, inpugnat.

13

HEV per haec amoris inpulsus ostenditur.

14

QVIBVS IACTATVS FATIS ut «quis te, nate dea, per tanta pericula casus?». BELLA EXHAVSTA CANEBAT finita, terminata, quod nimiae virtutis est; nam inchoare bella quorumlibet est, vincere vel finire paucorum.

15

FIXVM IMMOTVMQVE SEDERET cogi sese optat quae sic negat. SEDERET placeret, ut «et sedet hoc animo».

16

VINCLO IVGALI synaeresis est pro ‘vinculo’. ‘Iugali’ autem propter iugum quod imponebatur matrimonio coniungendis; unde et Iuno iugalis dicitur.

17

PRIMVS AMOR id est maritus. DECEPTAM MORTE FEFELLIT figurate dixit ‘morte sua decepit me et fefellit’.

18

PERTAESVM THALAMI TAEDAEQVE FVISSET ‘pertaesus’ participium est sine verbi origine et regit genetivum, ut hoc loco; nam genetivus singularis est.

19

HVIC VNI FORSAN POTVI SVCCVMBERE CVLPAE singula pronuntianda sunt; ingenti enim dicta sunt libra, quibus confessioni desiderii sui quandam inicit refrenationem. CVLPAE propter antiquum ritum, quo repellebantur a sacerdotio bis nuptae.

20

FATEBOR ENIM bene uno sermone et culpam expressit et necessitatem; ‘fateri’ enim et coactorum est et culpabilium. MISERI POST FATA SYCHAEI aut muliebriter dixit ‘miseri’, aut mortui, secundum Ciceronem, qui in Tusculanis ‘miseros’ mortuos vocat; aut certe ob hoc ‘miseri’, cuius iam obliviscitur; aut sic ‘occisi’.

21

SPARSOS FRATERNA CAEDE PENATES si Didonis, dispersos per fugam intellegimus; si fratris, pollutos cruore.

22

INFLEXIT quia supra ait «fixum inmotumque sederet». ‘Inflexit’ a rigido proposito deviavit. LABANTEM IMPVLIT impulit et labare fecit. Non enim lababat qui antea immobilis fuerat. Cavendum sane ne ‘labentem’ contra metrum legamus; nam ‘la’ longa est, ut «labere, nympha, polo».

23

VETERIS VESTIGIA FLAMMAE bene inhonestam rem sub honesta specie confitetur, dicens se agnoscere maritalis coniugii ardorem.

24

SED MIHI VEL TELLVS OPTEM PRIVS IMA DEHISCAT callide, ac si diceret posse se coniungi Aeneae, si mors secuta non fuerit.

26

PALLENTES VMBRAS HEREBO in Erebo. Alii ‘Erebi’ legunt.

27

AVT TVA IVRA RESOLVO propter ‘vinclo iugali’.

28

AMORES ABSTVLIT cum illo consumpta sunt desideria et voluptates.

30

SINVM LACRIMIS IMPLEVIT OBORTIS sinus dicimus orbes oculorum, id est palpebras, quae a palpitatione dictae sunt; nam semper moventur. ‘Implevit’ autem ideo, quia lacrimae plerumque se intra oculos tenent. Et bene praemisit excusationem his lacrimis commemoratione prioris mariti.

31

ANNA REFERT suasoria est omni parte plena; nam et purgat obiecta, et ostendit utilitatem, et a timore persuadet. O LVCE MAGIS DILECTA id est ‘dilectior’; nam antiqui frequenter pro comparativo iungebant particulam ‘magis’. Tale et illud est «nate, mihi vita quondam, dum vita manebat, care magis».

32

SOLANE solane maerens in omni carperis iuventa?

33

NEC DVLCIS NATOS propter liberos, quae fuit causa secundi matrimonii, ut Iuvenalis «sed placet Vrsidio lex Iulia, tollere dulcem cogitat heredem». Alii male iungunt ‘natos Veneris’ Cupidinem et Aenean. VENERIS NEC PRAEMIA voluptates; Homerus τὰ τε δῶρ᾽ Ἀφροδίτης.

34

ID CINEREM AVT MANES CREDIS CVRARE SEPVLTOS propter illud, quia marito iuraverat, ut «non servata fides cineri promissa Sychaeo». Et bene extenuat dicendo non animam, sed cineres et manes sepultos. Dicit autem secundum Epicureos, qui animam cum corpore dicunt perire.

35

ESTO adverbium concedentis est Graecum. FLEXERE MARITI non qui erant, sed qui esse cupiebant. Alii intellegunt ‘aegram mariti’, ut sit genetivus singularis.

36

NON ANTE TYRO aut ‘in Tyro’, ac si diceret ‘Tyri’, aut certe Turovqen, id est ‘de Tyro’, ut «Dardanus Hesperia». DESPECTVS IARBAS rex Libyae, qui Didonem re vera voluit ducere et, ut habet historia, cum haec negaret, Carthagini intulit bellum; cuius timore cum cogeretur a civibus, petiit ut ante placaret manes mariti, et exaedificata pyra se in ignem praecipitavit. Ob quam rem ‘Dido’, id est ‘virago’, appellata est; nam ‘Elissa’ proprie dicta est.

37

DVCTORESQVE ALII ergo et Iarbas ductor. QVOS AFRICA TERRA derivationes frequenter maiores sunt a principalitate, interdum pares inveniuntur, raro minores; unde supra «Lacaena» notandum diximus. TRIVMPHIS DIVES id est bellicosa.

38

PLACITONE ETIAM PVGNABIS AMORI ac si diceretur ‘contempsisti eos qui displicebant; numquid etiam placito amori repugnabis?’ et est Graecum ‘pugno tibi’; nam nos ‘pugno tecum’ dicimus.

40

HINC GAETVLAE VRBES ad terrorem ‘urbes’ posuit; nam in mapalibus habitant.

41

INFRENI aut ‘saevi’, aut quia equis sine freno utuntur. INHOSPITA barbara, aspera.

42

DESERTA SITI inhabitabilis. Dicit autem Xerolibyen, id est partem Africae aridam, quae est inter Tripolin et Pentapolin. Et bene terret dicens iuxta esse aut bellicosas gentes aut deserta loca, unde non speratur auxilium. LATEQVE FVRENTES BARCAEI hi prope sunt a Carthagine; unde addidit ‘late furentes’. Hi secundum Titianum in chorographia Phoenicen navali quondam superavere certamine. Barce autem civitas est Pentapoleos, quae hodie Ptolomais dicitur; nam Cyrene et Barce reginae fuerunt quae singulis dederunt civitatibus nomina.

44

GERMANIQVE MINAS propter aurum, quod ei, ut in primo diximus, tulerat.

45

DIS EQVIDEM AVSPICIBVS hoc dicit: ‘dii, qui sunt auspices matrimonii, Aenean huc venire fecerunt’; nuptiae enim captatis fiebant auguriis, ut «contentique auspice Bruto». IVNONE SECVNDA quae praeest coniugiis.

46

TENVISSE perfecisse, inplesse.

48

CONIVGIO TALI id est viri fortis; quod ideo non dicit, quia scit a Didone praedictum.

50

VENIAM aut ‘beneficium’, aut re vera ‘veniam’, periurii scilicet, ut «non servata fides cineri promissa Sychaeo». SACRISQVE LITATIS ‘diis litatis’ debuit dicere; non enim sacra, sed deos sacris litamus, id est placamus; ergo nove dixit.

51

INDVLGE da operam, ut «indulgent vino et vertunt crateras aenos».

52

ORION corripuit ratione supra dicta.

53

NON TRACTABILE asperum, intractabile.

54

INCENSVM INFLAMMAVIT ut Horatius «oleum adde camino».

55

SOLVITQVE PVDOREM propter vincula castitatis.

56

DELVBRA ADEVNT ‘delubrum’ dictum, ut supra diximus, propter lacum in quo manus abluuntur, vel propter tectum coniunctum, aut certe ligneum simulacrum ‘delubrum’ dicimus, a ‘libro’, hoc est raso ligno factum, quod graece ξόανον dicitur. PACEMQVE benivolentiam. PER ARAS EXQVIRVNT id est sacrificando explorant an dii vellent huic rei consentire. Dicendo autem ‘per aras’, aruspicalem artem ostendit, ut ‘spirantia consulit exta’.

57

MACTANT verbum sacrorum, κατ᾿ εὐφημισμὸν dictum, ut ‘adolere’; nam ‘mactare’ proprie est ‘magis augere’. LECTAS BIDENTES non vacat ‘lectas’; moris enim fuerat ut ad sacrificia eligerentur oves quibus nihil deesset, ut in sexto «nunc grege de intacto septem mactare iuvencos». ‘Bidentes’ autem dictae sunt quasi biennes, quia neque minores neque maiores licebat hostias dare. Sunt etiam in ovibus duo eminentiores dentes inter octo, qui non nisi circa bimatum apparent; nec in omnibus, sed in his quae aptae sacris inveniuntur.

58

LEGIFERAE CERERI leges enim ipsa dicitur invenisse, nam et sacra ipsius ‘thesmophoria’ vocantur. Sed hoc ideo fingitur quia, ante inventum frumentum a Cerere, passim homines sine lege vagabantur; quae feritas interrupta est invento usu frumentorum, postquam ex agrorum divisione nata sunt iura. PHOEBOQVE qui praeest auspiciis, quibus urbes reguntur. PATRIQVE LYAEO qui, ut supra diximus, apte urbibus libertatis est deus; unde etiam Marsyas, eius minister, est in civitatibus libertatis indicium. Et communis hoc habet sensus: sacrificabat, inquit, primo numinibus quae urbi praesunt, quasi nuptura pro utilitate rei publicae, deinde Iunoni, cui curae sunt nuptiae. Est etiam sensus altior; nam facturi aliquid ante adversos placamus deo, et sic propitios invocamus, ut «nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam». Ergo modo nuptura placat ante Cererem, quae propter raptum filiae nuptias exsecratur; Apollinem, qui expers uxoris est; Liberum, qui nisi raptam coniugem habere non potuit. Et sic Iunonem conciliat.

59

CVI VINCLA IVGALIA CVRAE quia est Curitis, est matrona, est regina.

61

CANDENTIS candidae; participium est pro nomine. MEDIA INTER CORNVA non est sacrificium, sed hostiae exploratio, utrum apta sit.

62

ANTE ORA DEVM ante simulacra. SPATIATVR AD ARAS matronae enim sacrificaturae circa aras faculas tenentes ferebantur cum quodam gestu; unde Sallustius «saltare elegantius quam necesse est probae».

63

INSTAVRATQVE DIEM DONIS muneribus, quae aut diis offerebat aut donabat Tyriis vel Troianis. ‘Instaurat’ autem ideo, quia iam supra sacrificaverat, ut «simul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem».

64

INHIANS intenta per sollicitudinem. SPIRANTIA palpitantia, quasi adhuc viva.

65

HEV VATVM IGNARAE MENTES non sacerdotes vituperat quasi nescios futurorum, sed vim amantis exprimit, et inde vituperat sacerdotes qui admonuerunt non credituram; nam omnia futura a sacerdotibus praedicta esse sequens indicat locus, ut «multaque praeterea vatum praedicta priorum».

66

EST verbum est indeclinabile; nam frequenter deficit. Est autem huius positio ‘edo es est’. Invenimus, sed quod abolitum est, ‘edo edis edit’, unde est ‘edere’ et ‘comedere’, quod hodie non dicimus; nam ab eo quod est ‘es’, ‘esse’ et ‘comesse’ facit, quo tempore etiam pro praesenti utimur, ut ‘volo esse’; nam in defectivis tempora pro temporibus ponimus, ut ‘odi novi memini’ ‘odisse nosse meminisse’ etiam pro praesenti ponuntur.

69

VRBE FVRENS furor enim est amor, in quo nihil est stabile; unde et Cupido puer inducitur quasi instabilis et infans, qui non potest fari; unde paulo post «incipit effari mediaque in voce resistit». QVALIS CONIECTA CERVA SAGITTA satis congrua conparatio.

70

CRESIA Cretensia; nam Graece Κρής facit, unde et Κρῆτες et Κρήσια facit. Latine ‘Cretensis’ facit, unde est ‘Cretensia’.

71

AGENS TELIS urgens, persequens.

72

72. NESCIVS ignoratus, latens; non ‘qui cervam nesciret’. Et rara sunt verba quae per contrarium significant; nam ‘vector’ cum sit proprie qui vehit, invenimus etiam eum vectorem dici qui vehitur, ut Lucanus «vectoris patiens tumidum supernatat amnem». Tale est et ‘formidolosus’; cum sit ‘timidus’, et ‘timendum’ significat. Cum enim exigat ratio ut nomina verbalia agentis habeant significationem, pro passiva significatione plerumque ponuntur. FVGA cursu, ut «simul arva fuga, simul aequora verrit»; nam intellegere non possumus fugam, cum dicat ‘peragrat’; peragrare enim est circumire inquirendo.

73

DICTAEOS Cretenses. Cervae vulneratae dictamnum quaerunt, ut in duodecimo legimus «non illa feris incognita capris gramina». LETALIS HARVNDO propter futurum omen Didonis.

75

SIDONIAS Pygmalionis vel Sychaei. VRBEMQVE PARATAM ‘paratam’ ad illud pertinet quod Aeneas propter civitatem navigat. Sed alii movent quaestionem quomodo ‘paratam’, cum paulo post inferat «pendent opera interrupta». Sed ‘paratum’ potest dici, cui etiam paululum superest; unde est «minaeque murorum ingentes».

76

INCIPIT EFFARI MEDIAQVE IN VOCE RESISTIT sic Horatius «cur facunda parum decoro inter verba cadet lingua silentio?».

77

LABENTE DIE quia in usu non erant prandia, ut Iuvenalis «exul ab octava Marius bibit».

78

DEMENS quae ea quae noverat audire cupiebat.

79

NARRANTIS AB ORE ut eum intueretur. Et hoc loco per omnia amantis adfectus exprimitur.

80

OBSCVRA LVNA id est nox; nam nihil tam contrarium lunae est quam obscuritas.

82

SOLA sine eo quem amabat; nam regina sola esse non poterat. Est autem Plauti, qui inducit inter multos amatorem positum dicentem quod solus sit. MAERET per diphthongon ‘est tristis’; nam aliter militiam significat. Sane ‘mereor’ aliud est.

83

ABSENS ABSENTEM Terentius «praesens praesentem eripi, abduci ab oculis».

84

IMAGINE CAPTA ob amati similitudinem.

88

MINAE eminentiae murorum, quas pinnas dicunt.

90

PESTE amore, incendio, ut «et toto descendit corpore pestis».

91

NEC FAMAM honestam scilicet; sane τῶν μέσων est. FVRORI iam non amori.

92

ADGREDITVR cum calliditate loquitur.

93

EGREGIAM VERO LAVDEM ironia est, inter quam et confessionem sola interest pronuntiatio; et ironia est cum aliud verba aliud continet sensus.

94

PVER filius - Graece dixit - παῖς.

95

DVORVM EST bene cessit masculino femininum.

96

ADEO multum, ut Terentius «adulescentem adeo nobilem». VERITAM TE MOENIA NOSTRA propter illud «haud tanto cessabit cardine rerum». MOENIA NOSTRA Iunonis hospitium.

98

MODVS finis; Iuvenalis «nullo quippe modo millesima pagina surgit». AVT QVO NVNC CERTAMINE TANTO quid opus est tanto certamine?

99

PACEM AETERNAM non indutias temporales.

100

HABES TOTA QVOD MENTE PETISTI propter illud «nostram nunc accipe mentem».

102

PARIBVSQVE REGAMVS AVSPICIIS aequali potestate; et ab eo quod praecedit id quod sequitur. Dictum est a comitiis, in quibus isdem auspiciis creati, licet non simul crearentur, parem tamen habebant honorem propter eadem auspicia; unde et consules pares sunt, cum necesse esset ut unus prior crearetur.

103

PHRYGIO SERVIRE MARITO ἐμφατικῶς, ac si diceret ‘exuli’.

104

DOTALES TYRIOS regalem spectavit personam. PERMITTERE DEXTRAE quasi per manus conventionem; secundum ius locutus est.

105

OLLI aut ‘illi’, aut ‘tunc’. Cetera per parenthesin dicta sunt. SIMVLATA MENTE hoc est «talibus adgreditur».

106

LIBYCAS ADVERTERET ORAS absolutior quidem est haec lectio, sed verior et figuratior illa est ‘Libycas averteret oras’; nam plerumque trahitur schema, ut aliquo ituri non ad locum sed de loco ponamus significationem, ut si dicas ‘de Campania abeo in Tusciam’, honestius est quam si ‘eo’ dixeris. Nec hoc tantum hoc loco facit sed pluribus; hinc enim est «ripamve iniussus abibis».

107

INGRESSA VENVS calliditatis est, ut supra.

109

FORTVNA SEQVATVR hoc ad casum pertinet.

110

FATIS INCERTA FEROR bene omnia tetigit quibus res humanae reguntur: casum, fata, voluntatem deorum.

112

AVT FOEDERE IVNGI si ‘foedera’, per se plenum est; si ‘foedere’, ad populos pertinet.

113

TIBI FAS ANIMVM TEMPTARE PRECANDO sic Aeolus «tuus, o regina, quid optes explorare labor».

114

PERGE SEQVAR bene aliud agens aliud ostendit; ante est enim Iunonis officium ex matrimonio, sic usus Venerius; unde paulo post «adero, et tua si mihi certa voluntas». EXCEPIT subsecuta est.

115

ISTE LABOR scilicet explorationis a Iove.

116

CONFIERI ‘con’ abundat, ut «fata renarrabat».

119

RETEXERIT ORBEM quem nox tegebat.

120

NIGRANTEM nigrum; participium pro nomine.

121

ALAE equites; ob hoc ‘alae’ dicti, quia pedites tegunt alarum vice. TREPIDANT festinant, ut «hic me dum trepidi crudelia limina linquunt». INDAGINE ferarum inquisitione.

122

DESVPER INFVNDAM quia aër est Iuno. Bene hic se facturam dicit quod habet in potestate.

123

NOCTE OPACA nubium caligine.

122

OMNE CIEBO pro ‘totum’; ‘omne’ enim numeri est, ‘totum’ quantitatis.

125

TVA SI MIHI CERTA VOLVNTAS hoc est, si etiam tuum subsequatur officium.

126

CONVBIO ‘nu’ naturaliter longa est ab eo quod est ‘nubere’, ut «conubia nostra reppulit»; sed modo metri causa corripuit.

127

NON ADVERSATA legitur et ‘aversata’.

130

IVBARE EXORTO nato Lucifero. Nam proprie ‘iubar’ lucifer dicitur, quod iubas lucis effundit; unde iam quicquid splendet iubar dicitur, ut argenti, gemmarum. Est autem lucifer interdum Iovis: plerumque Veneris stella; unde Veneris dicta est, ut «quem Venus ante alios astrorum diligit ignis». Sane modo hysteroproteron in sensu est; iubar enim praecedit auroram. Et facit ‘hoc iubar, huius iubaris’.

131

RETIA RARA PLAGAE multi dividunt, ut sint ‘retia rara’ maiora, ‘plagas’ vero minora intellegamus. Alii ‘plagas’ per difinitionem accipiunt, ut intellegamus ‘quae sunt retia rara, plagae’. Sciendum tamen proprie plagas dici funes illos quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. LATO VENABVLA FERRO lati ferri. Venabula ob hoc dicta, quod sunt tela apta venatui.

132

MASSYLI Massylorum gens est non longe a Mauritania. Et ‘Massyli’ legendum per unum ‘i’, ne non stet versus; ‘sy’ enim longa est, ut «hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos». ET ODORA CANVM VIS plus est quam si diceret ‘multitudo’: unde Sallustius «qua tempestate ex ponto vis piscium erupit». ‘Odora’ autem inproprie dixit: nam ‘odorum’ est quod ex se odorem emittit, non quod odorem sequitur, ut Statius «et odoro vulnere pinus». Sic est et «inter odoratum lauri nemus» pro ‘odorum’; nam odoratum est quod aliunde odorem accipit, ut ‘odoratum templum’. Tria ergo sunt: ‘odorum’ quod per se olet, ‘odoratum’ quod aliunde odorem accipit, ‘odorisecum’ quod odorem sequitur; sicut modo de canibus debuit dicere.

133

CVNCTANTEM morantem. Atqui amatrix debuit festinare; sed pathos natura superarat, ut Terentius «dum moliuntur, dum conantur, annus est». Deinde haec morabatur studio placendi. AD LIMINA ante, vel apud.

135

STAT SONIPES adest, praesens est; nam si ‘stat’ simpliciter acceperis, vituperatio est, nam legimus «stare loco nescit». Denique sequentia dictum hoc explanant, ut «ac frena ferox spumantia mandit». SPVMANTIA spumas moventia, ut ‘naufragum mare’, quod naufragos facit.

137

LIMBO limbus est, sicut supra diximus, fascia, quae ambit extremitatem vestium secundum antiquum ritum, ut «victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura».

138

CRINES NODANTVR IN AVRVM veluti retiolum, quod colligit comas.

141

IPSE ANTE ALIOS quia amatur, ideo ei dat pulchritudinem, licet Ascanio magis congruat.

143

HIBERNAM LYCIAM non asperam, sed aptam hiemare cupientibus; sic enim se habet natura regionis. Et bene aliud agens aliud ostendit; nam constat Apollinem sex mensibus hiemis apud Pataram, Lyciae civitatem, dare responsa, unde Patareus Apollo dicitur, et sex aestivis apud Delum.

144

INVISIT APOLLO Apollini Aeneam vel propter sagittas quibus in venatu utebatur comparat vel certe propter futurum infelix matrimonium - ut enim et supra diximus, nuptiis est hoc numen infensum.

146

CRETES ab eo quod est ‘Cres’. DRYOPESQVE populi iuxta Parnasum, ut «Dryopumque trahens Erasinus aristas». PICTIQVE AGATHYRSI populi sunt Scythiae, colentes Apollinem hyperboreum, cuius ‘logia’, id est responsa, feruntur. ‘Picti’ autem non ‘stigmata habentes’, sed ‘pulchri’, hoc est ‘cyanea coma placentes’.

147

CYNTHI mons Deli. FLVENTEM unguentatum.

148

FINGENS componens, ut «et corpora fingere».

149

TELA SONANT ut in nono «pharetramque fuga sensere sonantem». HAVD ILLO SEGNIOR id est ‘non illo deformior’; nam plerumque virtus et pulchritudo pro se invicem ponuntur. Hinc est «satus Hercule pulchro, pulcher Aventinus»; nam Herculi satis est incongrua pulchritudo. Sic Plautus in Pyrgopolinice de muliere «quidnam, fortis est?», id est ‘pulchra’.

152

FERAE CAPRAE hoc est capreae. Et bene aptat descriptionem ad species, ut cervis campos, capreis saxa permittat.

153

DECVRRERE bene praeterito usus est tempore ad exprimendam nimiam celeritatem.

154

TRANSMITTVNT celeriter transeunt.

157

IAMQVE HOS CVRSV id est ‘modo’, ut «iam digitis, iam pectine pulsat eburno». Et bene puerilem ostendit animum, qui per mobilitatem frequenter optat timenda.

159

MONTE LEONEM per transitum tangit historiam; nam Ascanius praeter Iulum et Ilum, quae habuit nomina, etiam Dardanus et Leontodamas dictus est, ad extinctorum fratrum solacium. Ideo nunc eum dicit optare adventum leonis, paulo post «Dardaniusque nepos Veneris». Constat etiam Aenean Dardanum dictum, ut ostendit in quarto «hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus», item Ilioneus «hinc Dardanus ortus, huc repetit»; nam latenter etiam illud nomen ostendit.

161

COMMIXTA GRANDINE NIMBVS secundum Iunonem «his ego nigrantem commixta grandine nimbum». Et bene etiam grando adicitur, quia poterat nimbus contemni.

164

DE MONTIBVS AMNES ne vel investigare Tyrii possent reginam.

166

DEVENIVNT bene subprimit rem pudendam; sic Terentius «‘quid tum’ fatue? fateor». PRIMA ET TELLVS satis perite loquitur; nam secundum Etruscam disciplinam nihil tam incongruum nubentibus quam terrae motus vel caeli. ET PRONVBA IVNO quae nubentibus praeest. Iunonem autem dedisse signa per tempestatem constat et pluvias, quae de aëre fiunt.

167

FVLSERE IGNES Varro dicit «aqua et igni mariti uxores accipiebant»; unde hodieque et faces praelucent et aqua petita de puro fonte per puerum felicissimum vel puellam interest nuptiis, de qua nubentibus solebant pedes lavari.

168

VLVLARVNT bene medium elegit sermonem; nam ait Lucanus «non tu laetis ululare triumphis». In luctu autem ululari, non dubium est.

170

SPECIE FAMAVE MOVETVR species rerum praesentium est, quod quasi aspicitur, fama autem rerum absentium. Hoc ergo dicit: non eam movit nec praesens deformitas, quod non in thalamo sed in specu concubuerat, nec futura mox fama.

171

MEDITATVR exercet; sic Horatius «et horridam cultis diluviem meditatur agris». Nec incongrue dictum; actus enim est in ipsa meditatione; nam exercitium est meditatio. Sciendum tamen hodie hoc in usu non esse.

172

CVLPAM ut supra «succumbere culpae».

174

FAMA MALVM definitio est, ut ‘quo’ ex praecedenti pendeat nomine; quamquam alii ‘qua’ legant. Sane ‘quo’ nisi definitio sit, legi non potest; nec enim procedit ut ordo sit ‘Fama, quo non aliud malum velocius’.

175

MOBILITATE VIGET dat ei σωματοποιΐαν, et laudat a contrario; cum enim omnia labore minuantur, haec crescit.

176

ATTOLLIT IN AVRAS sumpta licentia, quae minuebatur timore.

177

INGREDITVRQVE SOLO ET CAPVT INTER NVBILA CONDIT hoc vult ostendere, nec humili eam fortunae parcere nec superiori.

178

TERRA PARENS generale est: parens rerum omnium. IRA INRITATA DEORVM amphibolon est, utrum sua ira propter exstinctos gigantas, an ‘ira deorum inritata’, quae exstinxerat gigantas.

179

EXTREMAM aut post omnes gigantas, quippe ad deorum ultionem nata – nam per ipsam eorum crimina vulgata sunt - aut certe ‘extrema’ pessima, omnes enim qui de medicina tractant dicunt naturale esse ut inutiliores sint qui nascuntur ultimi. VT PERHIBENT quotienscumque fabulosum aliquid dicit, solet inferre ‘fama est’. Mire ergo modo, cum de ipsa fama loqueretur, ait ‘ut perhibent’.

180

PEDIBVS CELEREM ET PERNICIBVS ALIS convertit rerum epitheta; nam ‘pernix’ pedum est, ut «pernicibus ignea plantis», ‘celeritas’ pennarum est, ut «celerique fuga sub sidera lapsae».

181

QVOT SVNT CORPORE PLVMAE non ipsius, sed in omnium corporibus; nam exaggeratio est, ac si diceret ‘quot sunt arenae’.

182

OCVLIS SVBTER adverbium est, ac si diceret ‘non sub plumis, sed sub ipsa’.

183

TOT LINGVAE infinitus est numerus; nam re vera quot sunt homines in quibus fama est, tot ora habet quae sunt hominum.

184

NOCTE VOLAT bene naturalem rem dixit; nam quanto celatum est aliquid, tanto magis requiritur. Et sine dubio incipiens fama semper obscura est; quae divulgata conquiescit, unde ait «luce sedet». TERRAEQVE PER VMBRAM noctem umbram terrae esse nusquam apertius significavit.

186

CVSTOS speculatrix. SVMMI CVLMINE TECTI per domos nobilium.

187

TVRRIBVS AVT ALTIS per regum domos. MAGNAS TERRITAT VRBES magnos populos; et dicit plebeios.

188

TENAX in omnibus perseverans.

190

GAVDENS propter inventam materiam. FACTA ATQVE INFECTA sicut sequentia indicant.

192

DIGNETVR libravit sermonem, quasi personae superioris.

193

LVXV QVAM LONGA id est nunc hiemem inter se luxu fovere in quantum longa est ipsa hiemps. Facit talem etiam alibi figuram, ut «Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit» pro ‘quam longa est ipsa nox’.

194

REGNORVM INMEMORES hoc fingit; nam et illi curae est Carthago et Aeneae Italia.

195

DEA FOEDA crudelis.

196

IARBAM filium Iovis Ammonis. Liber cum Indos peteret et per Xerolibyam exercitum duceret, fatigatus siti Iovis sui patris imploravit auxilium, et statim viso ariete fons secutus est. Vnde factum est Iovi Ammoni, ab arenis dicto, simulacrum cum capite arietino; quod ideo fingitur, quia satis eius sunt involuta responsa.

198

RAPTA stuprata, ut «et rapti Ganymedis honores». GARAMANTIDE NYMPHA et proprium potest esse et gentile; nam Garamantes sunt iuxta Libyam.

200

CENTVM finitus pro infinito.

201

EXCVBIAS DIVVM AETERNAS definitio est aeterni ignis. Quid est ignis pervigilis? Excubiae deorum. Et sciendum non vacare ratione ut in aliquibus templis sit ignis pervigil; nam potestates aut terrenae sunt aut aëriae aut aetheriae; sed quia aether ignis est, ideo in aetheriarum potestatum templis ignis est, ut reddatur eis imago sui elementi. Est autem Iovis, qui aether est, <et> Minervae, quae supra aetherem est; unde de patris capite procreata esse dicitur.

203

ISQVE AMENS ANIMI et amator et barbarus. Sane nomen esse ostendit ponendo genetivum. AMARO aspero, ut «hostis amare, quid increpitas?».

204

MEDIA INTER NVMINA DIVVM ac si diceret ‘diis testibus’, ut Sallustius «quam mediusfidius veram licet mecum recognoscas».

205

SVPPLEX ORASSE SVPINIS partim precatur, unde ait ‘supplex’; partim conqueritur, unde ait ‘orasse’, id est dixisse; hinc et oratores dicimus.

206

MAVRVSIA Maura; nam protentio est.

207

NVNC EPVLATA dum in epulis est; nam eum deseruit participium. Et bene ‘nunc’ dixit; officia enim in deos, licet aeternam habeant gratiam, tamen in praesenti plus valent. Semper autem Iovi propter hospitalitatem libatur. Et bene conqueritur, quia humanas res ne tum quidem curat, cum ei tribuitur honos sacrificii. LENAEVM Bacchicum; nam Liber ‘Lenaeus’ dicitur, quia lacubus praeest, qui et Graece ληνοί dicuntur; nam cum sit Graecum, a mentis delenimento non potest accipi.

209

NEQVIQVAM HORREMVS quia non iudicio hoc facis. CAECIQVE IGNES non quia non videntur, sed quorum origo non apparet. Alii enim de ventis dicunt fieri, alii de nubibus, alii de aëre. IN NVBIBVS ac si diceret, non ex te; Iuvenalis «nec ventorum rabie sed iratus cadat in terras et iudicet ignis».

211

FEMINA invidia a sexu. Et iam incipit specialis conquestio. Est autem ordo: femina errans, quae in nostris finibus urbem posuit.

212

PRETIO ut ostendat eam nec meruisse per gratiam nec invasisse virtute. Et si vendidit, quid conqueritur? Scilicet vel defraudatus per corium, vel de nuptiarum promissione. LITVS ut et supra diximus, terram mari vicinam. Modo etiam infertilem vult ostendere.

213

LOCI LEGES DEDIMVS aut quam tributariam fecimus, aut cui ideo concessimus civitatem, ut in nostrum veniret matrimonium. NOSTRA pro ‘mea’. Est autem nobilium hic sermo; Numanus «en qui nostra sibi bello conubia poscunt». Sallustius «nos in tanta doctissimorum copia».

214

DOMINVM ut superius «liceat Phrygio servire marito». Est autem de iure, quasi per coëmptionem. PARIS similis Paridi, iniuria a persona. Et bene ‘Paris’ quasi qui sustulit pactam. Sic Iuvenalis «et calvo serviret Roma Neroni». SEMIVIRO COMITATV ut «o vere Phrygiae! Neque enim Phryges».

216

MAEONIA MITRA Lydia; nam utebantur et Phryges et Lydi mitra, hoc est incurvo pilleo, de quo pendebat etiam buccarum tegimen. CRINEMQVE MADENTEM SVBNIXVS crinem unguentatum subnixum habens.

217

RAPTO POTITVR stupro fruitur; nam proprie raptus est inlicitus coitus. Nec enim hic rapuerat.

218

TEMPLIS QVIPPE TVIS FERIMVS ac si diceret ‘non mirum si haec patimur te colentes’. FOVEMVS INANEM aut quia frustra te credimus mundi esse rectorem aut quia me tuum filium esse confido. ‘Fovemus’ autem quasi in se infirmam.

220

OCVLOSQVE AD MOENIA TORSIT REGIA ut inde pellat Aenean. Nec videatur esse contrarium quod turbantur omnia Iove Africam respiciente; nam utrumque a turpi liberat fama.

223

VOCA ZEPHYROS aut quibus Aeneas naviget, unde est «nec zephyros audis spirare secundos», aut qui vehant Mercurium, ut «ventosque secabat», item «rapido pariter cum flamine portant».

224

TYRIA CARTHAGINE pro ‘Carthagini’; et, pro adverbio in loco, de loco posuit; sic Horatius «Roma Tibur amem, ventosus Tibure Romam» pro ‘Tiburi’.

225

EXPECTAT moratur, deterit tempus.

227

NON ILLVM NOBIS κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus. PVLCHERRIMA epitheton perpetuum, nec ad praesens negotium pertinens.

228

GRAIVMQVE IDEO BIS VINDICAT ARMIS alii dicunt ‘bis’ semel a Diomedis singulari certamine, in quo a Diomede percussus est saxo - Iuvenalis «vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae» - et item in excidio, sicut legimus «descendo ac ducente deo». Alii dicunt propter Diomedis et Achillis certamina singularia. Sed quando cum Achille dimicavit, a Neptuno liberatus est. Potest tamen quod pro ea factum est dicens «et potes in totidem classes convertere nymphas». Potest etiam alter sensus esse; nam Troia antea ab Hercule, qui et ipse Graecus fuit, capta est, ut intellegamus iam tunc Aeneam natum fuisse; nec enim multum tempus interfuit, cum constet Priamo tunc ab Hercule imperium traditum.

229

GRAVIDAM IMPERIIS unde multi imperatores possent creari, ut «hinc populum late regem». Ideo autem ‘gravida’ ablativo iungitur quia etiam ‘gravis illa re’ dicimus, unde est huius origo sermonis; sic Plautus in Amphitryone «uxor tua non puero, sed peste gravida est». BELLOQVE FREMENTEM exceptis temporibus quibus a Latino regebatur, ut «longa populos in pace regebat»; nam alias bellicosa fuit Italia.

231

PRODERET modo ‘protenderet’, hoc est ‘propagaret’. ‘Propago’ autem si genus significet, ‘pro’ brevis est, ut «sit Romana potens Itala virtute propago»; si de arbore dicas, producitur ‘pro’, ut «flexos propaginis arcus exspectant». ‘Prodere’ sane significat et decipere, ut «unius ob iram prodimur». Et est in infinitum haec glossula polysemos.

233

SVPER SVA LAVDE pro sua laude. Et Graecum est schema; sic enim Demosthenes ὑπὲρ τοῦ στεφάνου, id est ‘pro corona’. MOLITVR praeparat, exercet.

234

ASCANIONE propter illud quod frequenter diximus, ipsi imperium deberi. Ideo autem hoc adserit poeta, ut laudando Iulum Caesarem laudet, quia ab eo originem ducit, ut «Iulius a magno demissum nomen Iulo». ROMANAS INVIDET ARCES honestior elocutio est si addamus quam rem invidemus, ut «Liber pampineas invidit collibus umbras».

235

INIMICA IN GENTE praeoccupat quasi praescius.

236

PROLEM AVSONIAM ut in sexto «nunc age Dardaniam prolem quae deinde sequatur gloria».

237

HAEC SVMMA EST id est ‘mei praecepti collectio’. Iuvenalis «in summa, non Maurus erat neque Sarmata».

238

PARERE PARABAT non respondet quasi numen inferius, sed dictis obtemperat.

239

TALARIA NECTIT Mercurius ideo dicitur habere pennas, quia citius ab omnibus planetis in ortum suum recurrit; unde et velox et errans inducitur, ut «quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes».

242

TVM VIRGAM CAPIT id est caduceum, quod primo Apollo habuit et donavit Mercurio, lyra sibi tradita; sic Horatius «fraternaque umerum lyra». Huius autem virgae haec ratio est. Mercurius et orationis deus dicitur et interpres deorum; unde virga serpentes dividit, id est venena. Nam bellantes interpretum oratione sedantur. Vnde secundum Livium legati pacis ‘caduceatores’ dicuntur; sicut enim per fetiales bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat. Ἑρμῆς autem Graece dicitur ἀπὸ τῆϛ ἑρμηνείας, Latine interpres. ANIMAS pro ‘umbras’ secundum poeticum morem. Animae enim in caelo sunt, ut «visa dehinc caelo facies delapsa parentis». huius autem rei ratio alterius est scientiae.

244

LVMINA MORTE RESIGNAT claudit, perturbat. Est et aliud quod physici dicunt, pupillas, quas in oculis videmus, morituros ante triduum non habere; quibus non visis est summa desperatio. Hoc ergo dicit ‘resignat’, hoc est ‘aufert signa luminibus’.

245

TRANAT transvolat, ut «nare per aestatem liquidam suspexeris agmen».

246

APICEM ET LATERA bene ei quae sunt hominis dat; nam rex fuit qui, cum audisset oraculo cavendum esse a Iovis filio et timore nullum susciperet, a Perseo in montem conversus est viso Gorgonis capite, eo quod illum noluit suscipere. Vt autem in primo diximus, peritus astrologiae fuit; nam et Herculem docuit. Sane Latine ‘Telamo’ dicitur, sicut Nilus Melo.

247

FVLCIT sustinet; nam altus est nimis.

250

NIX ‘nivis’ facit; sed verbum ‘ninguit’ non hinc venit, sed ab eo quod est ‘haec ninguis’ et ‘hae ningues’; Lucretius «albas effundere ningues». ‘Ninguit’ autem prima persona caret et secunda, quia non est in nostro arbitrio.

251

PRAECIPITANT ut «nox umida caelo praecipitat». SENIS aut propter aetatem aut adlusit ad nives, ut «gelidus canis cum montibus umor liquitur».

252

PARIBVS ALIS leni volatu, ut «dixit et in caelum paribus se sustulit alis». CYLLENIVS aut ab avia, unde paulo post «Cyllenia proles», aut a Cyllene, Arcadiae monte, ubi dicitur esse nutritus.

253

TOTO CORPORE uno impetu excussus. Sic Lucanus «nec se tellure cadaver paulatim per membra levat terraque repulsum est erectumque semel».

254

AVI SIMILIS incongruum heroo credidit carmini, si mergum diceret. Vt alibi ciconiam per periphrasin posuit, «candida venit avis longis invisa colubris»; sic est et «testa cum ardente viderent scintillare oleum».

257

LITVS HARENOSVM AD LIBYAE bene ‘harenosum’ addidit; nam in Libya erat, sed non in harenosa. Mauritania enim aspera et silvestris est.

258

MATERNO AB AVO per Maiam, Atlantis filiam.

259

MAGALIA Afrorum casas. Et ‘mapalia’ idem significant; sed ‘magalia’ ‘ma’ producit, ‘mapalia’ vero corripit, ut «et raris habitata mapalia tectis».

261

IASPIDE FVLVA pro ‘viridi’, ut «fulvaque caput nectentur oliva». Dicit etiam Plinius in Naturali Historia multa esse iaspidum genera, in quibus etiam fulvum commemorat.

262

ENSIS ERAT pro ‘vagina’ posuit. Et multi iaspidem volunt ad gratiam pertinere. LAENA genus vestis. Est autem proprie toga duplex, amictus auguralis.

265

INVADIT habitum futurae orationis ostendit. Et notandum non eum tantum nuntii sed etiam caduceatoris, id est oratoris, officio fungi; nam et persuadet et nuntiat.

266

VXORIVS uxori serviens, Horatius «uxorius amnis».

268

IPSE dat dictis auctoritatem, ut «quae Phoebo pater omnipotens». CLARO DEMITTIT OLYMPO Olympus quasi ὁλολαμπὴς dictus est sive mons sit Macedoniae, qui dicitur esse diversorium deorum, sive caelum; unde addidit ‘claro’, ut «Plemyrium undosum». Accentus sane Graecus tunc potest esse si sit Graeca declinatio, ut ‘Olympos Olympon’. Nam Latina ‘Olympi’.

269

TORQVET regit, sustinet, ut «cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques». NVMINE autem est aut ‘nutu’ aut ‘potestate’.

270

HAEC quae dicturus est; nam supra dicta ex se dixerat.

271

TERIS per neglegentiam tempora consumis. Sallustius «ibi triennio frustra trito».

274

SVRGENTEM crescentem, ut «surgentem in cornua cervum», item «surgentemque novae Carthaginis arcem».

276

DEBENTVR honestius plurali numero respondit. CYLLENIVS antonomasivum est pro proprio. ORE oratione.

277

MORTALES VISVS aut oculis se Aeneae sustulit, aut humanam reliquit effigiem quam sumpserat ut ab Aenea posset videri, quod melius est. MEDIO SERMONE atqui exsecutus est omnia quae Iuppiter dixerat. Sed sermo est consertio orationis et confabulatio duorum vel plurium; medius ergo est sermo cum persona cum qua quis loquitur non respondet, ut nunc fecit Aeneas.

280

ARRECTAEQVE HORRORE COMAE subaudis ‘sunt’.

281

DVLCESQVE RELINQVERE TERRAS minus est ‘quamquam’. Et, ne videatur ingratus, deorum excusatur imperio; sic ipse in sexto «sed me iussa deum».

283

AMBIRE blanditiis circumvenire. Et ‘ambio illam rem’ dicimus, ut «neu conubiis ambire Latinum».

284

EXORDIA orationem. Sed exordium in duo dividitur, in principium et orationem, sicut in rhetoricis legimus.

287

ALTERNANTI varia mente tractanti. Et per hoc ostenditur cogitasse eum etiam amorem sed praetulisse voluntatem deorum.

289

TACITI sine strepitu celantes consilia.

290

ARMA PARENT contra impetum iratae forte reginae.

291

QVANDO non est temporis, sed significat ‘siquidem’ et est coniunctio ratiocinantis. Sane ‘quando’ ‘do’ brevis est naturaliter; sic Serenus «quando flagella ligas ita liga». Vergilius usurpat «si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva».

294

QVIS REBVS DEXTER MODVS qui sit optimus rebus eventus.

295

LAETI alacres, festini. FACESSVNT frequentativum est, ut in Georgicis «matris praecepta facessit». Alias ‘discedit’ significat, ut Terentius «haec hinc facessat, tu molestus ne sies».

297

PRAESENSIT ac si diceret ‘antequam ille moliretur’. Et nimia in hoc vis amantis exprimitur.

298

OMNIA TVTA deest ‘etiam’; et est exaggeratio. EADEM FAMA quae et Iarbae nuntiaverat.

299

CVRSVMQVE PARARI navigationem, ut «ni teneant cursus».

300

INOPS ANIMI sine animo, sine consilio.

301

BACCHATVR furit more Bacchantum. Et bene uno sermone praeoccupavit futuram comparationem.

302

THYIAS Baccha; nam sicut a Baccho Bacchae, sic et a Thyoneo Thyiades dicuntur. ‘Commotis’ autem ‘sacris’ ideo dixit, quia in sacrorum renovatione commovebantur simulacra, unde Horatius «non ego te candide Bassareu invitum quatiam». TRIETERICA triennalia; Liberi enim sacra tertio quoque anno innovabantur. Sane sciendum ‘orgia’ apud Graecos dici sacra omnia, sicut apud Latinos ‘caerimoniae’ dicuntur; sed iam abusive sacra Liberi ‘orgia’ vocantur, vel ἀπὸ τῶν ὀρέων.

303

NOCTVRNVSQVE nocte celebratus; unde ipsa sacra ‘nyctelia’ dicebantur, quae populus Romanus exclusit causa turpitudinis. CITHAERON autem mons est, ex quo clamor veluti numinis Bacchas vocabat.

305

DISSIMVLARE ETIAM satis artificiosa allocutio; nam et sibi consulit sub facie utilitatis Aeneae. ‘Dissimulare’ autem ideo, ac si diceret ‘ita rem pudendam cogitas ut eam fateri nolis’; supra enim dixerat «quae rebus sit causa novandis dissimulent».

307

DATA DEXTERA foedus amicitiarum.

309

HIBERNO SIDERE non hieme sed hiemali sidere, aut propter quod ait supra «dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion». Ergo aut ‘tempore’, ut «quo sidere terram vertere, Maecenas», aut re vera ‘sidere’ propter Orionem.

311

CRVDELIS etiam in te odio mei; sic Lucanus de Caesare «saevitia est voluisse mori». DOMOSQVE IGNOTAS ac si diceret ‘Carthago iam tibi nota est, licet et hic aliena sint arva’.

312

TROIA ANTIQVA MANERET ‘si’ deest; et quasi per interrogationem intellegendum.

314

MENE FVGIS adhuc aperte non vult inputare beneficia, sicut paulo post irata.

315

NIHIL IPSA RELIQVI non pudorem, non regnum.

316

INCEPTOS HYMENAEOS qui novitate sunt dulces.

318

DVLCE MEVM tegit rem inhonestam; sic Terentius «seu tibi morigera fuit in rebus omnibus».

320

TYRANNI nihil intererat apud maiores inter regem et tyrannum, ut «pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni».

323

FAMA PRIOR quae melior fuit sine dubio. HOSPES Aeneas et hospes fuerat et maritus, sed modo maritum se negat, hospitem confitetur; unde nunc Dido hoc dicit ‘cui me deseris hospes, quoniam hoc solum nomen restat de coniuge’, hoc est ‘superest’. Alii ‘restat’ intellegunt ‘resistit’, id est ‘contrarium tibi est’. Non nulli dicunt ‘hoc solum nomen quoniam superest, ut te coniugem dicam’. Dicitur autem ingenti adfectu hos versus pronuntiasse, cum privatim paucis praesentibus recitaret Augusto; nam recitavit voce optima primum libros tertium et quartum.

327

SALTEM ‘vel hoc’. Est autem sermo tractus a captivis, qui cum tenerentur ab hostibus dicebant ‘sublatis omnibus, salutem concede’. Inde per synaeresin hic natus est sermo, ut in contemptu rerum multarum petituri aliquid ‘saltem’ dicamus.

328

ANTE FVGAM SVBOLES et amatorie et amare; nam haec fugam dicit, quam ille nominat profectionem. Amor autem ex filii desiderio conprobatur. SI QVIS MIHI bene iterat ‘mihi’. Et secundum ius loquitur; nam ubi non est iustum matrimonium, liberi matrem sequuntur.

329

QVI TE TAMEN ORE REFERRET aut sic dixit quasi amatrix, ut supra de Ascanio «infandum si fallere possit amorem», aut illud dicit ‘optarem filium similem vultui, non moribus tuis’.

331

IOVIS MONITIS bene praescribit, ne ei det impietatem. Sane et ‘haec monita’ dicimus, ut «Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo», et ‘hos monitus’, ut Persius «hos pueris monitus patres infundere lippos». IMMOTA TENEBAT LVMINA physicum enim est ut qualitatem animi ex oculorum aut corporis stabilitate aut mobilitate noscamus. Ergo modo vult ostendere Aenean a proposito non esse deviaturum.

333

EGO TE QVAE PLVRIMA FANDO controversia est plena, in qua et purgat obiecta, removens a se crimen ingrati, et veniali utitur statu, profectionem suam retorquens in voluntatem deorum. Habet etiam finem; nam purgat obiectam fugam nomine profectionis.

335

PROMERITAM praestitisse, bene gessisse; et est sermo de his qui per contrarium magis lucent: Terentius «ita me velim ames promerentem pater», id est bene agentem. Et congruit, ut praestet qui bene agit; contra alibi «quid commerui aut peccavi, pater?» id est quid male egi? MEMINISSE PIGEBIT ELISSAE ‘memini’ et ‘illius rei’ dicimus, ut hoc loco, et ‘memini illam rem’, ut «numeros memini, si verba tenerem».

336

DVM MEMOR IPSE MEI de futuro dixit et congrue; nam ‘piget’ ad futurum spectat, ‘pudet’ ad praeteritum. Et licet paene una sit significatio, tamen dicimus ‘piget me illud facere’, ‘pudet fecisse’; unde interdum, praecipue a Sallustio, simul ponuntur.

337

PRO RE PAVCA LOQVAR remoto ingrati crimine descendit ad causam. NEQVE EGO HANC ‘profectionem’ subaudis; nam posteriori non potest iungi, ne sit confessio.

339

PRAETENDI TAEDAS probat non esse matrimonium. AVT HAEC IN FOEDERA VENI aut matrimonii, et iungendum est superiori, aut certe ad posteriora pertinet et hoc dicit ‘non ad hoc veni, ut hic morarer’, sicut et nunc probat «me si fata meis paterentur ducere vitam», et dixit in primo «quae me cumque vocant terrae». Ergo ‘veni’ ‘consensi’, hoc est ‘non ad haec consensi foedera, ut cum vellem discedere, non liceret’.

340

MEIS AVSPICIIS argumentatur a necessitate. Et ‘auspiciis’ ideo, quia maiores omnia auspicato gerebant; ergo ‘auspiciis’ ‘dispositionibus’.

341

SPONTE MEA modo nomen est; nam et genus et casum habet. Sic et ‘mane’, cum ei et genus et casus addiitur, nomen est, ut «dum mane novum, dum gramina canent». Sic est et «forte sua Libycis tempestas appulit oris». Alias adverbia sunt. Verum autem dicit, non sua sponte; nam supra legimus «hos cape fatorum comites», item «diversas quaerere terras auguriis agimur divum».

344

RECIDIVA post casum restituta.

345

GRYNAEVS APOLLO Clazomenae civitas est Asiae; unde Horatius «dives agebat Clazomenis». Iuxta hanc nemus est Gryneum, ubi Apollo colitur. Inde ergo nunc epitheton dedit, licet in Delo acceperit oraculum.

346

LYCIAE SORTES nec hinc accepit responsum, sed sic dixit ‘Lyciae’ ac si diceret Apollineae.

347

HIC AMOR, HAEC PATRIA EST eo, inquit, desiderio per voluntatem deorum circa Italiam teneor quo possem circa Troiam. Et ad illud spectat quod dixit «Troia per undosum peteretur classibus aequor».

350

ET NOS FAS ‘nobis fas’ dicimus, sed hoc loco non est iungenda elocutio, ne sit vitium; nam legimus «fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura». Sed hoc dicit: ‘fas est etiam nos extera regna requirere’.

352

NOX OPERIT TERRAS a verisimili, ideo tempus posuit. QVOTIENS autem hoc est, per unamquamque noctem.

353

IN SOMNIS more suo pro ‘in somniis’. TVRBIDA terribilis, quod et umbrae convenit et parentis auctoritati.

354

ME PVER ASCANIVS amor Ascanii scilicet admonet.

355

QVEM longe repetiit, et ad Ascanium rettulit; et, licet excusetur, tamen σολοικοφανές est.

356

INTERPRES DIVVM Ἑρμῆς expressit verbum de verbo. AB IPSO id est ‘magno’, ut supra «ipse deum tibi me claro dimittit Olympo».

357

VTRVMQVE CAPVT meum et tuum, aut Iovis et Mercurii, aut meum et Ascanii. CELERES MANDATA PER AVRAS ut supra «celeres defer mea dicta per auras».

358

MANIFESTO IN LVMINE aut ‘claro’, aut in nimbo, cuius maius est lumen; sic Lucanus «postquam se lumine vero implevit».

359

HIS AVRIBVS HAVSI accepi; et est pleonasmos.

361

SEQVOR ut «Italiam sequimur fugientem».

362

IAMDVDVM ab initio orationis. AVERSA irata: ut «diva solo fixos oculos aversa tenebat».

364

LVMINIBVS TACITIS ipsa tacita, ut «tacitumque obsedit limen Amatae», pro ‘ipsa tacita’. Sequitur autem invectio, quae semper statu caret.

365

NEC TIBI DIVA PARENS non est sola in Aenean vituperatio, sed etiam in se obiurgatio, quia dixerat «credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum»; unde nunc dicit «generis nec Dardanus auctor».

366

PERFIDE amantum verbo eum increpat; sic supra «dissimulare etiam sperasti, perfide?».

367

CAVCASVS mons Scythiae inhospitalis. HYRCANAEQVE TIGRES Arabicae; nam Hyrcania silva est Arabiae. Et notandum relictis mediis conparationibus eum augmenta fecisse; nam post deos non homines sed saxa intulit.

368

QVID DISSIMVLO? tacitae quaestioni occurrit, ne quis eius nimiam iracundiam reprehenderet dicens Aenean posse mitigari forsitan precibus.

370

MISERATVS AMANTEM ‘miseratus’ accusativum regit, ut hoc loco, ‘misereor’ genetivum, ut «miserere animi non digna ferentis».

371

QVAE QVIBVS ANTEFERAM amphibolia: ‘quid prius, quid posterius dicam?’. NEC MAXIMA IVNO aut in Iunonem male dictum est, ut eam non esse maximam dicat, sicut etiam in Iovem; nam convicium est, quod eum Saturnium dicit, hoc est nocentem. Aut certe iungitur, ut ‘nec Iuno aspicit nec Iuppiter’.

373

NVSQVAM TVTA FIDES hoc est, nec apud rem nec apud hominem; Terentius «quid credas, aut cui credas?» et declamavit per contrarium; nam omnis fides tuta est; ‘haec’ ait ‘nusquam tuta’. EIECTVM naufragum; legimus enim «huc pauci vestris adnavimus oris». Et est separandum. LITORE EGENTEM id est ‘egentem litoris’, ut «hospitio prohibemur harenae».

374

REGNI IN PARTE ut «ac dominum Aenean in regna recepit», quod Iarbas queritur.

375

AMISSAM CLASSEM subaudis ‘renovavi’.

376

FVRIIS INCENSA FEROR quia multa erat in deos locutura. Et bona praemittitur excusatio; nam numina non credere curare mortalia et ab his non sperare furoris est; subiungit enim ‘si quid pia numina possunt’.

377

NVNC LYCIAE SORTES inrisio est honesta satis, cum his verbis fit quibus laus praemissa est, ut «et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit», «necdum illis labra admovi, sed condita servo»; scimus autem Aenean superius haec verba dixisse.

379

QVIETOS SOLLICITAT Cicero in libris de deorum natura triplicem de his dicit esse opinionem: deos non esse, cuius rei auctor apud Athenas exustus est; esse et nihil curare, ut Epicurei; esse et curare, ut Stoici, secundum quos paulo post «si quid pia numina possunt». Nam modo secundum Epicureos ait «ea cura quietos».

380

REFELLO redarguo.

381

I, SEQVERE ITALIAM VENTIS satis artificiosa prohibitio, quae fit per concessionem; quae tamen ne non intellecta sit persuasio, permiscenda sunt aliqua quae vetent latenter, ut ‘ventis’ ‘per undas’; sic Terentius «profundat, perdat, pereat; nihil ad me attinet».

382

MEDIIS SCOPVLIS aut ‘manifestis’, ut «medioque ex hoste recepi», aut illa saxa dicit quae sunt inter Africam et Sardiniam Siciliamque.

383

HAVSVRVM luiturum, daturum. DIDO potest et vocativus esse et accusativus.

384

SEQVAR ATRIS IGNIBVS ABSENS alii ‘furiarum facibus’ dicunt, hoc est ‘invocatas tibi immittam Diras’; alii ‘sociorum’, ut paulo post «ferte citi flammas». Melius tamen est ut secundum Vrbanum accipiamus «atris ignibus» ‘rogalibus’, qui visi tempestatem significant, ut Aeneae, sicut in quinto legimus, contigit; hoc ergo nunc quod factura est dicit, id est ‘occidam me et rogalibus te persequar flammis’. ‘Absens’ quasi ‘mortua’. ‘Rogalibus’ autem mali ominis, quod ‘atris’ dixit; legimus et in Horatio «nigrorumque memor dum licet ignium».

385

ANIMA SEDVXERIT ARTVS hypallage pro ‘animam artubus seduxerit’.

386

OMNIBVS VMBRA LOCIS ADERO dicunt physici biothanatorum animas non recipi in originem suam, nisi vagantes legitimum tempus fati conpleverint; quod poetae ad sepulturam transferunt, ut «centum errant annos». Hoc ergo nunc dicit Dido: ‘occisura me ante diem sum; vaganti mihi dabis poenas, nam te persequar semper; si autem fuero recepta in originem, poenas tuas audiam, quas videre non potero’. Hic ergo sensus est: si tempestatem evaseris flammarum rogalium, umbra mea te persequetur; si et hanc evaseris, vel recepta audiet famam suppliciorum tuorum.

388

MEDIVM SERMONEM propter hoc quod sequitur, «multa metu cunctantem et multa parantem dicere».

391

SVSCIPIVNT FAMVLAE subaudis ‘eam’.

397

TVM VERO TEVCRI INCVMBVNT regis praesentia; sic in nono «tunc vero incumbunt, urguet praesentia Turni».

399

FRONDENTESQVE FERVNT REMOS non qui erant, sed qui esse poterant, ut «quos ego sim totiens iam dedignata maritos».

400

FVGAE STVDIO celeris profectionis, ut «ille volans simul arva fuga simul aequora verrit».

401

CERNAS honesta figura si rem tertiae personae in secundam referas, ut ‘si quis cernat’.

402

FORMICAE ad studium respicit comparatio hoc loco. Et notandum cautelam exprimi per hanc comparationem; Horatius «parvula, nam exemplo est, magni formica laboris», Iuvenalis «formica tandem quidam expavere magistra». Sane ‘formica’ dicta est ab eo quod micas ferat. FARRIS solum nomen est quod ‘r’ geminet in genetivo; monadicon est ergo, sicut ‘sol’. Item ‘cor cordis’ solum in ‘dis’ mittit genetivum; item ‘s’ geminat ‘as assis’. Et haec carent exemplis.

403

CVM POPVLANT antique dixit; nam hoc verbum apud veteres activum fuit, nunc tantum deponens est. HIEMIS MEMORES Horatius «quae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit».

404

IT NIGRVM CAMPIS AGMEN hemistichium Ennii de elephantis dictum, quo ante Accius usus est de Indis.

405

CALLE ANGVSTO ‘callis’ est semita tenuior, callo pecorum praedurata; ‘semita’ est semis via, unde et semita dicta est; ‘via’ est actus dimidius, qua potest ire vehiculum; nam ‘actus’ duo carpenta capit propter euntium et venientium vehiculorum occursum. GRANDIA TRVDVNT quae portare non possunt.

407

MORAS tardas, morantes.

409

FERVERE LATE infinitus hic a tertia est coniugatione, id est a ‘fervo fervis’; nam secundae coniugationis verba, perdito ‘e’ quod habent ante ‘o’, in tertiam migrant, ut ‘ferveo fervo’, ‘fulgeo fulgo’. Hinc est «fervere Leucaten auroque effulgere fluctus». Sic etiam Horatius «vade, vale, cave ne titubes mandataque frangas»; nam ‘cave’ ‘ve’ longa est, nec vocalis sequitur, ut in Vergilio «‘vale, vale’, inquit, ‘Iolla’». Sed dicimus a tertia esse coniugatione imperativum, ut ‘cavo cavis’; hinc etiam Catullus ‘cavere’ dixit.

410

ARCE EX SVMMA regum enim fuit habitare in arcibus propter tutelam. Denique Romae Valerius, cum in Esquiliis domum haberet altissimam, invidiae causa eam complanavit. Item Augustus post Actiacum bellum Palatium ex suo praecepto aedificatum, cum esset domus privata, donavit rei publicae.

411

TANTIS CLAMORIBVS nautarum scilicet.

412

IMPROBE AMOR exclamatio a poeta contra amorem. Et hoc est quod Horatius dicit «hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor». Tale est et illud in tertio «auri sacra fames», id est cupiditas; nam et illic amoris est increpatio, qui secundum philosophos omnium generalis est rerum. Hinc est quod apud inferos Eriphyla inter amantes commemoratur, quae monile concupierat.

413

IRE ITERVM IN LACRIMAS hinc est amoris inprobitas, quae lacrimis cogit rogare dudum superbam. Est autem speciosa elocutio ‘pergit in lacrimas’. PRECANDO ‘precando’ ‘cantando’. In hoc modo ‘do’ naturaliter brevis est; sic Terentianus «ut vitae dubius varios renovando dolores». Plerumque tamen a Vergilio producitur, ut «cantando tu illum», item «cantando rumpitur anguis».

414

SVMMITTERE AMORI ac si diceret ‘non Aeneae’; aut certe Aenean amorem vocavit.

415

NEQVID INEXPERTVM FRVSTRA MORITVRA RELINQVAT frustra rogabat, non spe inpetrandi sed ne esset quod sibi posset inputare si non rogasset, quamquam frustra rogaret. Et ‘frustra’ ex iudicio poetae dictum est; sic Sallustius «falso queritur de natura sua genus humanum», ut supra «hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor».

416

PROPERARI LITORE CIRCVM circum litus; nam postposita praepositio et accentum mutavit et suas perdidit vires. ‘Properari’ autem inpersonale est.

418

ET LAETI NAVTAE id est minime timentes.

419

SPERARE DOLOREM pro ‘timere’. Et est acyrologia, nam speramus bona, timemus adversa. Hoc autem dicit: si scirem abiturum Aenean, non tantum diligerem; si non dilexissem, minus dolerem. SI POTVI autem pro ‘si potuissem’. Et sic est dictum, ut «omnia praecepi atque animo mecum ante peregi»; ac si diceret ‘nihil mihi novum contigit’.

421

MIHI pro me exsequere.

422

COLERE colebat, infinitus pro indicativo.

423

MOLLES ADITVS faciles, ut «et quae mollissima fandi tempora».

424

HOSTEM SVPERBVM postquam ex aperto denegavit se Carthagini esse mansurum.

426

AVLIDE IVRAVI Aulis insula est in qua coniurarunt Graeci se non ante reversuros quam Troia caperetur. Et est sensus illud spectans «scio me Danais e classibus unum». ‘Aulide’ autem aut ‘in Aulide’ aut pro ‘Aulidi’. AD PERGAMA in Pergama, id est contra Pergama.

427

ANCHISAE CINERES MANESVE REVELLI quod dicitur ex oraculo fecisse Diomedes et secum eius ossa portasse, quae postea reddidit Aeneae, cum multa adversa perferret; hinc est «salvete recepti nequiquam cineres». Sciendum sane Varronem dicere Diomedem eruta Anchisae ossa filio reddidisse, Catonem autem adfirmare quod Anchises ad Italiam venit. Tanta est inter ipsos varietas et historiarum confusio. REVELLI non ‘revulsi’; nam ‘velli’ et ‘revelli’ dicimus. ‘Vulsus’ vero et ‘revulsus’ usurpatum est tantum in participiis contra naturam.

429

QVO RVIT properat sine respectu salutis; nam hoc dicit, ‘quod peto etiam ipsi prodest’; amoris scilicet inpatientia.

430

FERENTES bene flantes, propitios.

431

QVOD PRODIDIT quod decepit. Et bene; ad diruptionem enim coniugii inmutata voluntas sufficit.

432

PVLCHRO VT LATIO CAREAT quod illi pulchrum videtur. Sic est illud «o tantum libeat mecum tibi sordida rura», quae tibi sic videntur.

433

TEMPVS INANE PETO sine officio coeundi; nam ‘sine beneficio’ non procedit, cum spatium petat et requiem.

434

DVM MEA ME VICTAM D. F. D. ‘mea fortuna’ id est ‘adversa’, ut «hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta»; ex eo statu in quo est fortunam dixit. ‘Doceat’ autem ‘dolere’ illud est quia non habet in adversis patientiam nisi qui dolere consuevit; hoc ergo petit, ut ei praestetur tempus per quod discat adversa perferre.

435

ORO VENIAM beneficium, ut «orantes veniam». MISERERE SORORIS genetivum tantum regit.

436

QVAM MIHI CVM DEDERIS CVMVLATAM MORTE REMITTAM sensus est: quod beneficium cum mihi cumulatum dederis, sola morte derelinquam. Et hic intellectus est melior, ‘quam mihi cum dederis cumulatam’; quam lectionem Tucca et Varius probant. Nam male quidam legunt ‘quam mihi cum dederit’, id est Aeneas, ‘cumulata morte relinquam’, et volunt intellegi ‘acceptum ab illo beneficium morte cumulabo et sic relinquam’, ut amantes dicere consuerunt, ut «aërii specula de montis in undas deferar; extremum hoc munus morientis habeto»; nam si eam odio habet Aeneas, restat ut eius morte laetetur. Sed non procedit; nemo enim dicit ‘veniam cumulata’, sed ‘cumulatam’.

438

FERTQVE REFERTQVE non ab Aenea, qui nihil dicit, sed a Didone fert et refert, id est iterum portat.

439

VOCES VLLAS TRACTABILIS AVDIT cur mitis non audit? Quasi mirum est, recusat dicendo «fata obstant placidasque viri deus obstruit aures».

440

DEVS Iuppiter scilicet, unde et supra Dido ait ‘Saturnius’.

442

ALPINI BOREAE flantes de Alpibus, quae Gallorum lingua alti montes vocantur. NVNC HINC NVNC ILLINC sicut Aeneas ab Anna et Didone.

443

IT STRIDOR ad dolorem Aeneae pertinet, de quo ait «magno persentit pectore curas». ALTE iugiter, diu.

444

CONSTERNVNT implent, ut «strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma». FRONDES sicut lacrimae Aeneae.

445

HAERET SCOPVLIS sicut ille in consilio perseverat.

446

TANTVM RADICE IN TARTARA TENDIT secundum physicos, qui dicunt parem esse altitudinem radicum et arborum.

449

LACRIMAE INANES quia «mens immota manet».

450

TVM VERO post desperationem. EXTERRITA praecipitata, turbata.

451

MORTEM ORAT pro ‘desiderat’, ut «mortemque miserrimus opto»; aut certe ideo ‘orat’, quia consecrata fuit nec mori poterat nisi soluta consecratione. CAELI CONVEXA incurva caeli.

453

TVRICREMIS cremantibus tura.

456

HOC VISVM hoc quod viderat nulli dixit. Quid est ‘nulli’? Ne sorori quidem, cui fuerat de amore confessa.

458

CONIVGIS ANTIQVI aut prioris aut cari. MIRO QVOD HONORE COLEBAT exhibendo ea quae circa vivos solent fieri. Moris enim fuerat ut nubentes puellae, simul venissent ad limen mariti, postes antequam ingrederentur,ornarent laneis vittis, unde ait ‘velleribus niveis’, et oleo ungerent, unde uxores dictae sunt, quasi unxores.

459

FESTA FRONDE divina, tamquam numen coleret. Sane hoc loco latenter quam supra diximus tangit historiam; nam si amabat Aeneam, utique non coleret extinctum maritum.

461

VISA VIRI non enim erant vera, ut supra. NOX CVM TERRAS OBSCVRA a verisimili.

462

SOLA BVBO ‘sola’ contra genus posuit. Lucanus «et laetae iurantur aves bubone sinistro», item Ovidius «infandus bubo». Et hoc est in usu; sed Vergilius mutavit, referens ad avem. Plerumque enim genus relicta specialitate a generali sumimus, ut si dicas ‘bona turdus’ referendo ad avem; item si dicamus ‘prima est a’, id est littera, cum ‘a’ sit neutri generis. FERALI CARMINE bene hoc addidit. Non enim omni modo malum est bubonis omen, sed cum cantat. Cantus autem eius aut fletum imitatur aut gemitum; tacens ostendit felicitatem. Omnes enim aves oscines malae, praepetes bonae sunt; vel econtra malae praepetes, oscines bonae sunt.

464

PRIORVM legitur et ‘piorum’; sed illuc spectat «heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem».

465

HORRIFICANT horrorem incutiunt.

466

IN SOMNIS pro ‘insomniis’, id est vigiliis. SEMPERQVE RELINQVI per omnes noctes navigare videbatur Aeneas, quasi eam semper desereret.

467

INCOMITATA quod ferale, id est mortiferum omen est, et praecipue regibus.

469

AGMINA PENTHEVS aut impetus aut secundum Vrbanum agmina serpentium. Pentheus autem secundum tragoediam Pacuvii furuit etiam ipse.

471

SCAENIS AGITATVS famosus, celebratus tragoediis. Et ‘agitatus’ quia et furuit et multae sunt de eo tragoediae, quasi ‘frequenter actus’.

472

ARMATAM MATREM causam ipsam furoris.

473

SEDENT IN LIMINE DIRAE a Pacuvio Orestes inducitur Pyladis admonitu propter vitandas furias ingressus Apollinis templum; unde cum vellet exire, invadebatur a furiis; hinc ergo est ‘sedent in limine’.

478

VIAM rationem. GRATARE gratulare, suscipe gaudium pro sorore; sic enim dicimus ‘grator tibi honorem’.

479

EVM Aeneam, quem ut notum noluit dicere.

480

OCEANI FINEM IVXTA finem Oceani nullus novit, sed initium; quod et ipsum potest finis videri, aliunde sumpto principio.

481

AETHIOPVM Aethiopiae duae sunt, una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauritania, quam nunc dicit. Et dicta Aethiopia a colore populorum, quos solis vicinitas torret. ATLAS nullum nomen Graecum ‘ns’ terminatur.

482

TORQVET sustinet. STELLIS APTVM satis perite loquitur; nam ‘aptum’ ‘coniunctum’ dicit ἀπὸ τοῦ ἅπτεσθαι, non ‘insignitum stellis’; axis enim non habet stellas, qui est medius inter septemtriones, unde et Graece ἄναστρος dicitur. Septemtriones autem non occidere axis vicinitas facit, non quia in axe sunt.

483

HINC MIHI MASSYLAE GENTIS MONSTRATA ‘monstrata’ ‘praedicta’; quae est oriundo Massyla, aliquando horti Hesperidum sacerdos, nunc habitans circa Atlantem. Nam aliter non procedit. Massylia enim mediterranea est; Berenicis civitas Libyae, unde haud longe horti sunt Hesperidum; ‘Atlas’ vero ‘maximus’ in Mauritania est.

484

HESPERIDVM TEMPLI CVSTOS Hesperides, Atlantis filiae nymphae, secundum fabulam hortum habuerunt in quo erant mala aurea Veneri consecrata, quae Hercules, missus ab Eurystheo, occiso pervigili dracone sustulit. Re vera autem nobiles fuerunt puellae, quarum greges abegit Hercules occiso eorum custode; unde mala fingitur sustulisse, hoc est oves; nam μῆλα dicuntur, unde μηλονόμος dicitur pastor ovium.

486

SOPORIFERVMQVE PAPAVER incongrue videtur positum ut soporifera species pervigili detur draconi. Sed dicimus variam vim praebere victum diversis animalibus; nam salices hominibus amarae sunt, dulces capellis, ut «et salices carpetis amaras», scilicet hominibus. Item cicutae secundum Lucretium hominibus venenosae sunt, cum pingues reddant capellas. Ergo et papaver, licet det hominibus somnum, draconi adimit forsitan; et est excusatio. Potest tamen melior esse sensus si «servabat in arbore ramos» plena sit distinctio, sequentia vero sic accipiamus ‘haec se promittit carminibus curas solvere, spargens umida mella soporiferumque papaver’, id est ‘miscens’, ut Cicero «et spargere venena didicerunt». Nec incongrue ad amaritudinem amoris mel adhibet, ad oblivionem papaver.

489

SISTERE AQVAM FLVVIIS ET VERTERE SIDERA RETRO quanto magis poterit Aeneam ab incepto retorquere.

490

MVGIRE VIDEBIS videbit quis, ut «migrantes cernas».

492

TESTOR CARA DEOS quia, cum multa sacra Romani susciperent, semper magica damnarunt; ideo excusat.

493

ACCINGIER praeparari. ‘Accingier’ autem, ut ad infinitum addatur ‘er’, ratio efficit metri; nam, cum in eo ultima sit longa, addita ‘er’ syllaba brevis fit, ut ‘audiri audirier’.

494

TV SECRETA sine arbitris. Et est bona elocutio rem loci vel temporis ad personam transferre, ut ‘nocturnus venit’, ‘secretus fecit’. PYRAM sub specie sacrificii praeparat mortis exequias.

495

ET ARMA gladium dicit abusive; nam est paulo post «ensemque relictum». Proprie enim arma sunt quae armos tegunt.

496

IMPIVS qui gladium reliquit furenti. Hoc autem tractum est de Homero, qui dicit gladium Aiaci datum ab Hectore et Hectori ab Aiace balteum, quae eis exitio fuerunt; nam alter tractus est balteo, alter se donato telo interemit. EXVVIAS vestes Aeneae, quem hostem dixerat supra «i, soror, atque hostem supplex adfare superbum»; item «dulces exuviae».

497

QVO PERII propter extinctum pudorem.

500

PRAETEXERE praevelare, abscondere.

501

TANTOS FVRORES quantos cogitabat Dido.

502

GRAVIORA TIMET QVAM MORTE SYCHAEI aut ‘quam’ detrahimus et stat elocutio, aut subaudimus ‘graviora timet posse contingere’.

504

AT REGINA PYRA notatus est hic versus; vitiosa enim est elocutio quae habet exitus similes, licet sit casuum dissimilitudo.

506

INTENDITQVE LOCVM SERTIS ligat, ut «et stupea vincula collo intendunt». Et est hypallage: ‘intendit serta per locum’.

507

FVNEREA cupresso; nam et supra dicta ligna ad funus pertinent, ut «procumbunt piceae sonat icta securibus ilex».

508

EFFIGIEMQVE TORO LOCAT exprimitur amoris affectus, quod etiam in morte amati imagini volebat esse coniuncta, ut paulo post «natumque patremque cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem». HAVD IGNARA FVTVRI memor suae dispositionis.

510

TER CENTVM TONAT ORE DEOS non ‘tercentum deos’ sed ‘tonat ter centum numina Hecates’; unde Hecate dicta est, ἑκατὸν, id est centum potestates habens. ‘Tonat’ autem perite dixit; in aliquibus enim sacris imitabantur tonitrua. EREBVM inferorum profunditatem.

511

TRIA VIRGINIS ORA DIANAE iteratio est: Lunae, Dianae, Proserpinae.

512

SIMVLATOS FONTIS AVERNI in sacris, ut supra diximus, quae exhiberi non poterant simulabantur, et erant pro veris. Bene autem de Averno, per quem descensus ad inferos dicitur.

513

FALCIBVS ET MESSAE AD LVNAM QVAERVNTVR AENIS herbae enim secundum rationem lunae tolluntur; nec omnes eodem modo: unde perite et ‘aenis falcibus’ dixit, quia aliae velluntur, aliae inciduntur. Et ‘ad lunam’ non ad noctem, sed ad lunae observationem.

514

PUBENTES autem quia aliae siccae, aliae viridiores leguntur. Et sciendum inter homines et herbas esse reciprocam translationem; sic enim ‘pubentem herbam’ dicimus, quemadmodum ‘florem aetatis’. NIGRI CVM LACTE VENENI ‘nigri’ aut ‘noxii’, quia nigri fiunt homines post venenum, aut certe illud est, quia sunt herbae nigri lactis, id est suci. Dicunt autem per periphrasin agreste papaver significari.

516

ET MATRI PRAEREPTVS AMOR secundum Plinium qui dicit in Naturali Historia pullos equinos habere in fronte quandam carnem, quam eis statim natis adimit mater; quam si quis forte praeripuerit, odit pullum et lac ei denegat. Iuvenalis «cui totam tremuli frontem Caesonia pulli infudit». Et merito suspicantur amorem creari ex carne, sine qua mater non alit ex se creatum.

517

IPSA MOLA farre et sale. Ordo autem est: ipsa Dido mola et piis manibus, id est puris, deos testatur.

518

VNVM EXVTA PEDEM quia id agitur, ut et ista solvatur et inplicetur Aeneas. IN VESTE RECINCTA quia, ut supra diximus, in sacris nihil solet esse religatum, praecipue eius quae amore vult solvi.

519

CONSCIA FATI SIDERA id est planetas, in quibus fatorum ratio continetur.

520

SI QVOD NON AEQVO FOEDERE AMANTIS CVRAE NVMEN HABET ordo est: tunc numen precatur, si quod curae habet amantes non aequo foedere. ‘Si quod’ autem bene dubitat utrum res malae habeant praepositas potestates. Sensus autem hic est: [aut] Ἀντέρωτα invocabat, contrarium Cupidini, qui amores resolvit aut certe cui curae est iniquus amor, scilicet ut inplicet non amantem.

521

IVSTVMQVE MEMORQVE ut expugnetur qui est causa discordiae.

522

NOX ERAT protenditur ista descriptio ad exaggerationem vigiliarum Didonis.

523

SILVAEQVE secundum eos qui dicunt omnia quae crescunt animalia esse.

524

AEQVORA elementa etiam animalia esse voluerunt; unde est in septimo «aethera mulcebant cantu».

525

TACET AGER ea quae in agris sunt.

530

OCVLISVE AVT PECTORE NOCTEM ACCIPIT quia potest aliud esse sine alio, ut si quis dormiens mente turbetur.

531

RESVRGENS SAEVIT AMOR gravior enim est cum resurgit; sententia quasi generalis.

533

ADEO scilicet furuit; ut in hoc proposito permaneret vitandae sine dubio lucis.

534

EN QVID AGO ‘en’ ‘ecce’. Et quasi demonstrantis particula est, per quam intellegimus eam multa cogitasse et sic prorupisse ‘ecce, quid actura sum?’. Est autem comicum principium, nec incongrue amatrici datum. Sic Terentius «quid igitur faciam?»; nam haec coniunctio multa eum cogitasse significat. RVRSVS duo significat: frequenter ‘iterum’, raro ‘vicissim’, id est mutuo, ut hoc loco.

535

NOMADVMQVE PETAM invidia a personis: ‘petam mulier et regina nomadas?’, id est ‘vagos’.

536

MARITOS futuros scilicet. Est autem elocutio ‘dedignor illam rem’.

537

VLTIMA IVSSA aut intellegimus Aenean ei obtulisse navigandi facultatem, aut «Teucrum iussa» non quae ipsi iusserant sed quae eis a Iove iussa sunt, ut «naviget, haec summa est».

538

QVIANE † re vera; et est una pars orationis.

539

STAT permanet.

543

NAVTAS non Troianos; nam iniuriose dixit ‘nautas’, id est adsuetos laboribus. OVANTES laetantes. Abusive; nam proprie ovatio est minor triumphus. Qui enim ovationem meretur, et uno equo utitur et a plebeis vel ab equitibus Romanis deducitur ad Capitolium et de ovibus sacrificat, unde et ‘ovatio’; qui autem triumphat, albis equis utitur quattuor et senatu praeeunte in Capitolio de tauris sacrificat.

545

VIX VRBE REVELLI aut ‘mox’, id est ‘paulo ante’, ut «vix e conspectu», aut re vera ‘vix’, ut diximus supra; nam nulla ratione dimitterent patriam, nisi eos aut odium Pygmalionis coegisset aut timor, ut «conveniunt quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat».

547

QVIN MORERE ‘quin’ ‘immo’. Et bene omnis eius intentio tendit ad mortem; nam si procos rogare turpe est, solam sequi inpossibile et inhonestum, Tyrios trahere difficile, sola mors superest.

548

TV LACRIMIS EVICTA MEIS bene totum ei inputat, sed cum excusatione, quae Aeneae nuptias suasit, sed victa lacrimis, ut «sinum lacrimis implevit obortis. Anna refert». TV PRIMA FVRENTEM Vrbanus hoc dividit, licet alii iungant, et vult hunc esse sensum: tu persuasisti ut nuberem, victa lacrimis meis. Tu etiam nunc me his oneras malis; nam me olim occidissem nisi te deserere formidarem.

549

OBICIS HOSTI ‘ob’ naturaliter brevis est, sicut et ‘re’ et ‘ad’, sed plerumque producuntur hac ratione: ‘obicio’ ‘reicio’ ‘adicio’ ‘i’ habent vocalem sequentem, quae per declinationem potest in consonantis formam transire, ut ‘obieci’ ‘reieci’; ergo etiam antequam transeat, interdum fungitur officio consonantis et praecedentem longam facit.

551

MORE FERAE Plinius in Naturali Historia dicit lyncas post amissos coniuges aliis non iungi. Multi ‘fere’ adverbium volunt, ut sit sensus: more scilicet, quo iam viduitatem ferre consueverat. ‘Crimen’ autem bene, ut supra «potui succumbere culpae».

552

SYCHAEO pro ‘Sychaeio’.

554

CERTVS EVNDI indubitabiliter profecturus.

555

CARPEBAT SOMNOS hoc est quod et paulo post culpat Mercurius, sed excusatur his rebus: nam et certus eundi fuerat et rite cuncta praeparaverat. Aut certe prooeconomia est, ut possit videre Mercurium.

556

FORMA DEI bene non ‘deus’, sed ‘forma’; raro enim numina sicut sunt possunt videri. Vnde et sequitur ‘vultu redeuntis eodem’; nam licet ‘redeuntis’ dicat, id est ‘eius qui possit agnosci’, tamen non ‘faciem’ dicit, sed ‘vultum’, qui potest saepe mutari. EODEM ‘o’ semper longum est, quia ‘eodem’ ablativus est semper. ‘Eadem’ autem et producit et corripit; nam et nominativus est, ut ‘eadem mulier fecit’, et ablativus, ut ‘eadem faciente muliere’.

557

VISA MONERE EST bene ‘visa’; non enim re vera est.

558

OMNIA MERCVRIO SIMILIS aliud enim est idem esse, aliud simile esse; ergo non est certus Aeneas. VOCEMQVE quia orationis est deus; Horatius «Mercuri facunde». COLOREMQVE ET CRINIS FLAVOS ideo et perustus et flavus Mercurius introducitur, quia satis vicinus est soli praeter ceteras stellas.

559

ET MEMBRA DECORA IVVENTAE quia palaestrae deus est; Horatius «catus et decorae more palaestrae». ‘Iuventae’ autem ‘aetatis’, a ‘iuventa’. Sane figura est: similis membra vocemque coloremque.

562

ZEPHYROS ventos; de Africa enim Zephyro navigare non poterat.

563

NEFAS IN PECTORE VERSAT ne non timeret amatricem, bene addidit ‘certa mori’, item ‘varium et mutabile semper femina’.

565

PRAECEPS festinus.

567

CONLVCERE propter ‘ferte citi flammas’, vel funus.

571

VMBRIS ut supra «forma dei».

572

CORRIPIT omen est futurae tempestatis.

573

PRAECIPITES ut supra Mercurius ‘non fugis hinc praeceps?’.

576

ECCE ITERVM STIMVLAT phantasia est ad sociorum terrorem; sic in sexto «deus, ecce deus». SANCTE DEORVM aut distingue ‘sancte’, aut secundum Ennium dixit - «respondit Iuno Saturnia sancta dearum».

577

QVISQVIS ES atqui supra dixit «omnia Mercurio similis»; sed sciendum est secundum Tullium in libris De Deorum Natura tres esse Mercurios: superum, terrenum, inferum. Ergo ‘quisquis es’ aut quicumque de tribus, aut certe ad Iovem spectat, id est ‘quisquis es qui praecipis’, ut in nono «quisquis in arma vocas», cum Irin vidisset, id est ‘quicumque Irin misisti’. Plane illud occurrit quod ait «deus aethere missus ab alto», ubi et Iovem conplectitur et supernum Mercurium. Sed potest et hoc loco, ut diximus, quasi phantasiam facere propter socios, et «quisquis es» ideo dicere, quia, licet viderit, non tamen re vera novit esse Mercurium; unde ait supra et ‘formam’ et ‘vultum’ et «visa monere est». ITERVM PAREMVS quia iam paruerat praeparatione navigiorum.

578

SIDERA CAELO DEXTRA FERAS hoc est ‘ventos’, qui ex ortu siderum aut prosperi aut adversi sunt. Sic in Georgicis «praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis»; nec enim ‘sidera’ dicit re vera, cum Arcturus una sit stella. Ergo ‘dextra sidera’ ‘ventos’ vel ‘tempora’.

584

PRIMA AVRORA designatio temporis est, non diei descriptio; unde infert «ut primum albescere lucem vidit»; sic in duodecimo «cum primum crastina caelo puniceis invecta rotis Aurora rubebit». Et bene hanc primum inducit vidisse crepusculum, quae quasi amatrix tota vigilaverat nocte; sic in Bucolicis de amatore «nascere praeque diem veniens age, Lucifer almum». NOVO LVMINE secundum Epicureos, qui stulte solem de atomis dicunt constare et cum die nasci, cum die perire.

585

TITHONI CVBILE Tithonus frater Laomedontis fuit. Hunc Aurora amatum in caelum levavit, quem longinquitas vitae in cicadam convertit; Horatius «longa Tithonum minuit senectus».

586

ALBESCERE LVCEM hypallage est; luce enim albescunt omnia, non lux albescit.

587

AEQVATIS VELIS feliciter plenis, sine motu aliquo.

590

PRO IVPPITER aut irascentis exclamatio est, ut in Terentio «pro supreme Iuppiter»; aut certe testatur Iovem, quem in Aeneae invocavit adventu, ut «Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur». IBIT ET INLVSERIT ibit et inludet, tempus pro tempore: et sic dixit «certantque inludere capto».

592

NON ARMA EXPEDIENT furentis haec verba sunt, ut ipsa paulo post «quae mentem insania mutat?»; nam haec a sana non procedunt, ut imperet absentibus, ut ‘ite, ferte tela’, cum sola sit.

593

NAVALIBVS de navalibus, ubi stant naves.

595

AVT VBI SVM numquid in coetu sum?

597

CVM SCEPTRA DABAS ut «ac dominum Aenean in regna recepit». FIDESQVE subaudi ‘en’ etiam in sequentibus; aut certe ‘hic est quem dicunt portare deos’. Sane ‘en’ nominativo melius iungitur, ut «en Priamus».

602

IPSVM ASCANIVM aut qui est causa navigationis, ut «quem regno Hesperiae fraudo», aut ad patris dolorem, ut «qui nati coram me cernere letum fecisti». EPVLANDVM PONERE quod fecit Procne occiso Ity filio propter stuprum sororis.

604

IN CASTRA classes, ut «nos castra movemus».

605

FOROS tabulata navium, ab eo quod incessus ferant. Et est generis masculini, numeri tantum pluralis.

606

CVM GENERE EXTINXEM morte Aeneae et Ascanii; et est syncope. MEMET SVPER IPSA DEDISSEM satis amatorie.

607

SOL iam utitur inprecationibus, hoc est devotionibus; unde et ‘devotor’ et ‘devotrix’ dicitur qui inprecatur. Non autem ‘terrarum flammis’, sed ‘opera terrarum’. Et bene invocat Solem, cui supra per numen Liberi sacrificavit.

608

INTERPRES CVRARVM aut quas patior, aut generaliter curarum coniugalium interpres, hoc est media et conciliatrix; Cicero «quique interpretes corrumpendi iudicii solent esse». CONSCIA IVNO siluit rem turpem; sic supra «et pronuba Iuno».

609

NOCTVRNIS non triviis, sed per nocturnum tempus. VLVLATA PER VRBES Proserpinam raptam a Dite patre Ceres, cum incensis faculis per orbem terrarum requireret, per trivia eam vel quadrivia vocabat clamoribus. Vnde permansit in eius sacris ut certis diebus per compita a matronis exerceatur ululatus, sicut in Isidis sacris, ubi est imitatio inventi Osiridis, quem dilaniatum a Typhone eius fratre uxor Isis per totum orbem requisisse narratur; Iuvenalis «plangentis populi currit derisor Anubis». Hecaten autem causa invocat ultionis. Vnde etiam Furias vocat, sed usurpative modo ‘Diras’ dixit; nam ‘Dirae’ in caelo, ‘Furiae’ in terris, ‘Eumenides’ apud inferos, unde et tres esse dicuntur; sed haec nomina confundunt poetae. ‘Vltrix’ vero, hoc est Tisiphone; nam Graece τίσις ultio dicitur.

610

DII MORIENTIS ELISSAE aut manes dicit: unde est «vos o mihi Manes este boni, quoniam superis aversa voluntas»; aut certe ἀναιρετικοὺς dicit, id est Martem et Saturnum, qui intercidunt vitae rationem, si radiis suis ortum geniturae pulsaverint: Horatius «te Iovis impio tutela Saturno refulgens eripuit volucresque fati tardavit alas». Et bene ‘tardavit’, quia necessitas fati impediri potest, non penitus eludi; sic Vergilius «nec fata vetabant stare decemque alios Priamum superesse per annos».

611

MERITVMQVE MALIS ADVERTITE NVMEN quod mali merentur.

612

AVDITE PRECES inprecationes dicit; nam non sunt preces, ut paulo post «inprecor arma armis».

613

ADNARE ut in primo «huc pauci vestris adnavimus oris», id est ‘per tempestatem venimus’. Et bono colore futura praedicit.

614

FATA IOVIS participium est, non nomen. TERMINVS HAERET si hoc est inmutabile.

615

AVDACIS POPVLI Rutulorum, sicut semper inducuntur; alibi «audacis Rutuli ad muros».

616

FINIBVS EXTORRIS extra suas terras remotus. Et significat quando Evandri et Tarchontis petivit auxilium.

617

INDIGNA SVORVM FVNERA Pallantis dicit et ceterorum.

618

PACIS INIQVAE ut supra diximus, propter perditam linguam, habitum, nomen, quae solet victor inponere, sicut postulat Iuno.

620

SED CADAT ANTE DIEM Cato dicit iuxta Laurolavinium, cum Aeneae socii praedas agerent, proelium commissum, in quo Latinus occisus est, fugit Turnus; et Mezentii auxilio conparato victus quidem est ab Aenea, qui tamen in ipso proelio non conparuit. Ascanius postea Mezentium interemit. Alii dicunt quod victor Aeneas, cum sacrificaret super Numicum fluvium lapsus est et eius nec cadaver inventum est; unde dicit «mediaque inhumatus harena». Postea dictus est inter deos receptus. ‘Ante diem’ autem ‘ante fati necessitatem’; et bene quod passura est optat Aeneae, ut «sed misera ante diem».

621

CVM SANGVINE FVNDO quasi inprecationes ipsas suo consecraret cruore.

622

TVM VOS, O TYRII non sunt mandata, sed inprecationes, ut dissentiant omnibus rebus, sicut et factum est; nam si mandata sunt, quomodo «genus futurum»?

623

EXERCETE id est ‘fatigate’.

624

NEC FOEDERA SVNTO quia rupta sunt tertio. ‘Sunto’ autem sint; et fit propter metrum, addita ‘o’ tertiae personae numeri pluralis modi indicativi, ut ‘amanto’ ‘docento’ ‘legunto’, ‘nutriunto’. Vrbanus dicit verbo eum iuris usum propter odia hereditaria.

625

EXORIARE exoriatur; et ostendit Hannibalem. EX OSSIBVS secundum Anaxagoran, qui homoeomerian dicit, id est omnium membrorum similitudinem, esse in rebus creandis, id est ex ossibus, ex sanguine, ex medullis; nam omnia pro parte sui transeunt in procreationem. Lucretius «nunc ad Anaxagorae veniamus homoeomerian».

628

FLVCTIBVS VNDAS propter illud quod in foederibus cautum est, ut Corsica esset media inter Romanos et Carthaginienses.

629

PVGNENT IPSIQVE NEPOTES potest et ad civile bellum referri.

632

BREVITER festinatione mortis; simul nectit causam morarum et ipsi et sorori.

633

HVC SISTE huc adduc, ut «et cum grege sistit ad aram». Hinc et ‘sistatur’ dicimus, id est ‘adducatur’; nam ‘stare’ aliud est. Nec aliter possumus dicere quam ‘sta hic’, ‘siste huc’. Fallit autem plerumque verbi similitudo, quia dicimus ‘sto’ et ‘sisto’ cum diversa significent.

635

SPARGERE LYMPHA sacrificantes diis inferis aspergebantur, ut «spargens rore levi et ramo felicis olivae», superis abluebantur, ut «donec me flumine vivo abluero»; modo autem inferis sacrificat, ut «sacra Iovi Stygio».

636

PIACVLA purgationes; alias ‘sacrilegia’.

637

SIC VENIAT ne praemitteret aut praecederet. TEGE corona, ut et ipsa tardaret.

638

IOVI STYGIO hoc est Plutoni. Et sciendum Stoicos dicere unum esse deum cui nomina variantur pro actibus et officiis. Vnde etiam duplicis sexus numina esse dicuntur ut, cum in actu sunt, mares sint, feminae, cum patiendi habent naturam; unde est «coniugis in gremium laetae descendit». Ab actibus autem vocantur, ut ‘Iuppiter’ iuvans pater; ‘Mercurius’ quod mercibus praeest, ‘Liber’ a libertate. Sic ergo et modo Iovem ‘Stygium’ dicit inferis sacrificatura, ut alibi «Iunoni infernae dictus sacer». Hinc est Iovis oratio «caelicolae, mea membra, dei, quos nostra potestas officiis divisa facit». QVAE RITE INCEPTA PARAVI ordo est: sacra quae paravi animus est rite perficere.

639

CVRIS amoribus.

640

DARDANIIQVE ROGVM CAPITIS in quo eius imago fuerat.

641

STVDIO ANILI aut pro aetatis possibilitate, aut pro industria qua utuntur aniculae.

642

AT TREPIDA festina; nam moritura nihil timebat. COEPTIS INMANIBVS EFFERA furiata saevis cogitationibus.

644

PALLIDA MORTE FVTVRA aut pallidior quam solent homines esse post mortem. aut ‘pallida’ omine mortis futurae.

646

FVRIBVNDA furenti similis.

647

NON HOS QVAESITVM MVNVS IN VSVS quem Aeneas non ad hunc usum reliquerat. Et, ut supra diximus, secundum Homerum vertitur munus in perniciem. Tale est in Bucolicis «hos illi, quod nec bene vertat, mittimus haedos».

649

ET MENTE consilio.

651

DEVSQVE SINEBANT aut Iuppiter, qui Aenean abscedere conpulit, aut amor, aut necessitas fati.

653

VIXI excusat vitae abruptionem, quia dicit Plato magna poena adfici animas eorum qui vitam ante tempus relinquunt. ET QVEM DEDERAT CVRSVM FORTVNA PEREGI non natura nec fatum. Tribus enim humana vita continetur: natura, cui ultra centum et viginti solstitiales annos concessum non est; fato, cui nonaginta anni, hoc est tres Saturni cursus, exitium creant, nisi forte aliarum stellarum benignitas etiam tertium eius superet cursum; fortuna, id est casu, qui ad omnia pertinet quae extrinsecus sunt, ut ad ruinam, incendia, naufragia. Bene ergo dixit ‘Fortuna’; sic Cicero in Philippicis «multa mihi inminere videbantur praeter naturam praeterque fatum», id est gladii Antonii ex casu.

654

SVB TERRAS IBIT IMAGO bene ‘imaginem’ dixit. Valde enim quaeritur apud philosophos quid illud sit quod inferos petat. Nam tribus constamus: anima, quae superna est et originem suam petit; corpore, quod in terra deficit; umbra, quam Lucretius sic defininivit, † «supra spoliatus lumine aër». Ergo umbra, si ex corpore creatur, sine dubio perit cum eo, nec est quicquam reliquum de homine quod inferos petat. Sed deprehenderunt esse quoddam simulacrum quod ad nostri corporis effigiem fictum inferos petit, et est species corporea quae non potest tangi, sicut ventus; hinc in sexto «corpora viva nefas Stygia vectare carina». Hanc autem rem etiam Homerus requirit simulacro Herculis apud inferos viso. Et sciendum simulacra haec esse etiam eorum qui per apotheosin di facti sunt; unde aut visi esse apud inferos aut illuc descendisse dicuntur: Horatius de Libero «te vidit insons Cerberus aureo cornu decorum». Sciendum tamen abuti poetas et confuse vel simulacrum vel umbram dicere.

655

VRBEM PRAECLARAM STATVI non est contrarium illi loco «pendent opera interrupta»; nam licet paululum aliquid superesset, quantum ad ipsam pertinet fecerat, ut «urbemque paratam», item paulo post «urbemque tuam». Et re vera civitati quid superest factis muris, templo, portu, theatro? MEA MOENIA VIDI a me facta. Et pertinet ad adfectum, ut «quam vestrae fecere manus».

656

VLTA VIRVM puniendo eius interfectorem; nam ideo addidit «poenas inimico a fratre recepi». Et re vera nulla avari maior est poena quam amittere pecuniam propter quam commiserat scelus. bene autem ‘recepi’, quasi debitas. Ergo hoc dicit: ‘feci illud et illud; felix nimirum fuissem, si tantum Aeneas Carthaginem non veniret’. Alii haec quasi per interrogationem volunt accipi, ut nihil dicat esse perfectum: ‘numquid urbem statui? Numquid ulta sum virum? Numquid a fratre poenas recepi? Felix tamen fuissem, si vel hoc tantum contingeret ut Carthaginem non veniret Aeneas’. Et hanc varietatem gignit hic sermo ‘tantum’; nam ad utrumque admittitur. Tamen melior est sensus superior, quem non nulli sic exponunt propter «pendent opera interrupta», ut ordo sit ‘urbem praeclaram et mea moenia statui vidi’, hoc est ‘vidi dum statuerentur’.

659

OS INPRESSA TORO adplicito ore ad lectulum; aut quasi amatrix, ut «stratisque relictis incubat»; aut certe quasi peritura insensibili rei dat sensum et sic ad lectulum loquitur ut ad hastam Turnus «te Turni nunc dextra gerit», Mezentius ad equum «Rhoebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est».

660

SIC sic quasi interrogatio et responsio: ‘et placet sic inultam perire? Placet’. Et hoc eam se loco intellegimus percussisse; unde alii dicunt verba esse ferientis.

661

HAVRIAT HVNC OCVLIS IGNEM aut videat omina tempestatis futurae, aut certe satisfaciat suae crudelitati.

663

INTER TALIA per talia, ut «hunc inter fluvio Tiberinus amoeno».

665

SPARSASQVE MANVS aut perfusas sanguine aut morte resolutas.

667

FEMINEO VLVLATV proprio feminarum; Horatius «et illa non virilis eiulatio».

670

ANTIQVA TYROS vel nobilem dicit, vel illud ostendit quia Carthago ante Byrsa, post Tyros dicta est, post Carthago a Cartha oppido, unde fuit Dido, inter Tyron et Beryton.

672

AVDIIT EXANIMIS ‘territa’; nam, ut diximus, ‘exanimatus’ mortuus est.

673

ORA SOROR FOEDANS cruentans, sanguine foedans.

674

NOMINE CLAMAT aut Didonem vocat, ut supra diximus, Poenorum lingua viraginem; nam Elissa dicta est, sed virago est vocata cum se in ignem praecipitavit. Aut ‘nomine clamat’ ‘nominat’, sicut et Homerus dicit ἔκ τ᾿ ὀνόμαζεν. Aut certe vero nomine, ut solent dolentes, ut «hunc ego te, Euryale, aspicio», item «mater, Cyrene mater»; hinc et ibi ait «et te crudelem nomine dicit». Et multi quaerunt quomodo procedat hoc, cum eius nomen nusquam sequatur. Sed tractum est a iure, ubi dicitur nihil interesse utrum quis unum filium habens dicat ‘fili, heres esto’ an ‘Titi, heres esto’; ergo dicendo «hoc illud, germana, fuit» quasi nomen dixit. Sane sciendum bene eum perturbatae integrum non dedisse sermonem.

676

HOC ROGVS ISTE MIHI adludit ad historiam.

677

QVID PRIMVM DESERTA QVERAR? conqueritur cur relicta sit nec ad par exitium convocata. COMITEMNE SOROREM deest ‘illudne, quod sprevisti comitem sororem?’ Et semiplene loquitur.

680

STRVXI MANIBVS subaudis ‘rogos’. PATRIOS DEOS Saturnum et Iunonem.

681

POSITA exanimata; Statius «postitusque beata morte pater».

683

DATE aut aquam, aut ‘date’, id est ‘permittite’. Lavare autem cadavera satis proximis concedebatur; unde queritur mater Euryali «nec vulnera lavi veste tegens».

685

ORE LEGAM Cicero in Verrinis «ut extremum filiorum spiritum ore excipere liceret». GRADVS EVASERAT ALTOS ‘ascenderat’, rogi scilicet, qui pro qualitate fortunarum fiebant; unde in sexto ait «caeloque educere certant».

687

CRVORES ursurpavit; nam nec ‘sanguines’ dicimus numero plurali nec ‘cruores’. SICCABAT autem ‘exprimebat’.

689

SVB PECTORE per transitum dicit vulneris locum.

691

TER REVOLVTA TORO EST aut ‘saepius’, aut promanteusis est propter bella Carthaginis.

692

INGEMVITQVE REPERTA atqui dixit «invisam quaerens quam primum abrumpere lucem»; sed ostendit morientes sua inprobare desideria, ut in sexto «quam vellent aethere in alto nunc et pauperiem et duros perferre labores».

693

TVNC IVNO OMNIPOTENS aut pronuba aut inferna.

694

DIFFICILESQVE OBITVS quia supererat vita ei quae casu, non aut fato aut natura, moriebatur; ut «nam quia nec fato, merita nec morte peribat», id est naturali. IRIN DEMITTIT OLYMPO ut et supra diximus, trahit hoc de Alcesti Euripidis, qui inducit Mercurium ei comam secantem quia fato peribat mariti. Sane sciendum hoc ideo nunc fieri quia certis consecrationibus solebant homines facere ut muniti essent adversus fortunae inpetus nec poterant mori nisi exauctorati illa consecratione; unde circa Didonem ista servantur.

697

SED MISERA ANTE DIEM non est contrarium quod dicit in decimo «stat sua cuique dies»; nam, ut saepe diximus, secundum sectas loquitur, et hoc secundum alios, illud secundum alios dictum est. Quamquam grammaticae responsioni possit sufficere «omnia vincit amor, et nos cedamus amori».

698

FLAVVM CRINEM matronis numquam flava coma dabatur, sed nigra; unde Iuvenalis «et nigro flavum crinem abscondente galero». Huic ergo dat quasi turpi.

699

CAPVT DAMNAVERAT necdum eam morti destinaverat.

700

IRIS ROSCIDA quia cum nubibus est, quae rore non carent.

701

ADVERSO SOLE bene naturalem rem expressit; Iris enim nisi e regione solis non fit, cui varios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aër lucidus, et nubes caligantes inradiata varios creant colores.

703

CORPORE SOLVO quia ait supra «nexosque resolveret artus».

704

OMNIS ET VNA uno impetu effusa est vita, id est anima.

705

DILAPSVS CALOR secundum eos qui dicunt animam calorem esse, qua recedente corpus friget, ut «corpusque lavant frigentis et ungunt». IN VENTOS VITA RECESSIT anima, ut in sexto «quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas». Et dicendo ‘in ventos’ aut eos sequitur qui animam aërem dicunt, hoc est ‘in materiam suam rediit’, aut certe eos qui dicunt animam perire cum corpore, ut intellegamus ‘evanuit’ ‘in ventos recessit’, ut in nono «sed aurae omnia discerpunt».

<COMMENTARIORVM SERVII G. IN AENEIDOS VERGILII LIBROS LIBER QVINTVS>

1

INTEREA dum fletur aut sepelitur Dido. Et hoc sermone librum, ut solet, superioribus iunxit. Cuius pars maior ex Homero sumpta est; nam omnia quae hic commemorat exhibentur circa tumulum Patrocli, nisi quod illic curule exercetur, hic navale certamen. Sane intellegendum non potuisse fieri ut una, nec plena, die Aeneas ad Siciliam perveniret. Vnde accipiendum est, sicut supra legimus, quod circa primum ortum lucis navigavit, ut «regina e speculis ut primum albescere lucem vidit et aequatis classem procedere velis». Ergo tota die dum se Dido interimit, dum fletur, paululum provectus est, leniter spirantibus ventis, et flammas rogi circa vesperam vidit, quo tempore et per naturam ignem videre potuit et per pristinum morem, quo per diem cadavera non incendebantur. Deinde tota navigans nocte et alterius diei parte ad Siciliam venit. MEDIVM aut ‘medium’ est quicquid a principio recedit et necdum finem sortitur, aut ‘medium’ ‘sic altum, ut medium putares’, ut «graditurque per aequor iam medium». Nam vere ‘medium’ sequenti indicat loco «ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla occurrit tellus».

2

CERTVS aut indubitabiliter pergens, aut ‘certus Aeneas’, id est sollers, strenuus, ut «equidem per litora certos dimittam». ATROS AQVILONE quos nuper flans Aquilo atros effecerat, ut «et mediis properas Aquilonibus ire». Nam novimus tempestatis hanc esse naturam, ut reliquias venti teneat, etiam in alterius flatu. ‘Atros’ autem secundum Plinium dicit, qui ait in Naturali Historia non esse maris certum colorem, sed pro qualitate ventorum mutari, et aut flavum esse aut luculentum aut atrum.

4

CONLVCENT FLAMMIS lucent undique. In honorem enim regum cum facibus procedebatur a populo; unde ait de Pallante «lucet via longo ordine flammarum et late discriminat agros». Postea etiam funebres lectulos proferre coeperunt; unde est in sexto «vel quae, Tiberine, videbis funera cum tumulum praeterlabere recentem», cum de Marcello aedili diceret, filio sororis Augusti, in cuius honorem hoc factum est. QVAE TANTVM in quantitate est admiratio. Sane sciendum Varronem dicere, Aenean ab Anna amatum. Et licet, ut supra diximus, plurimum tempus intersit, lectum tamen est.

5

CAVSA LATET DVRI MAGNO SED AMORE DOLORES POLLVTO ignorabant causam. Coniecturis tamen propius accedebant. Nam ‘duri dolores magno amore polluto’, id est ‘laeso’, et notus feminarum furor ducebat Troianos per triste augurium, scilicet ut crederent se interemisse Didonem. Multi dicunt ‘ducunt’ ‘dilacerant’, ut ad supra dictas duas causas tertia accedat: percellebant, inquit, animos Troianorum, quod nascebantur duri dolores amore polluto, quod notus erat feminae furor, quod ignem rogi videbant, id est omen navigantibus triste; ut pertriste, valde triste sit. Sed si sic intellexerimus, tertio dicto congruit tantum, non etiam superioribus; nec enim Troiani navigantes iam poterant aut de amore aut de furore Didonis esse solliciti.

8

RATES pro navibus abusive posuit.

10

OLLI aut ‘tunc’ aut ‘illi’. SVPRA CAPVT inevitabilis, mortifer; nec enim simpliciter dictum est, cum omnis imber supra caput sit.

11

INHORRVIT VNDA TENEBRIS et noctis, et nubium.

12

IPSE GVBERNATOR qui debuit esse solacio. PVPPI AB ALTA subaudis ‘haec ait’.

13

QVIANAM id est cur. Et est interrogantis adverbium, quo usus est bis, hic et in decimo «caelicolae magni, quianam sententia vobis versa retro?».

15

COLLIGERE ARMA IVBET vela contrahere, non penitus deponere; nam dicit «obliquatque sinus in ventum».

17

IVPPITER AVCTOR aut nostrae navigationis, aut secundum usum locutus est ‘nec si huius rei auctorem se Iuppiter faciat’. Et multi quaerunt quomodo ‘auctor Iuppiter’, cum Apollini dicat «tot maria intravi duce te». Sed legimus «quae Phoebo pater omnipotens», et specialiter navigationis ex Africa auctor est Iuppiter.

18

HOC CAELO aëre. «In hoc caelo qui dicitur aër»; sic Lucretius posuit.

19

MVTATI TRANSVERSA FREMVNT hinc atque hinc. Est autem adverbium factum de nomine, ut «cunctatur et amnis rauca sonans», item «et pede terram crebra ferit». Nomen et adverbium plerumque in se transeunt: nomen in adverbium «torvumque repente clamat», id est ‘torve’: item adverbium in nomen, ut «dum mane novum»; accepta declinatione factum est nomen. Sic Persius «iam cras hesternum consumpsimus, ecce aliud cras». Sed nomen, cum adverbium esse coeperit, fit indeclinabile; adverbium cum nomen esse coeperit, declinatur. Vnde ait Plautus «a mani ad vesperum». ‘A mane’ autem propter triptoton non dixit. Cum enim in alienum ius transeunt hae partes, non suis, sed earum ad quas transierint, utuntur potestatibus, dumtaxat in declinatione. Nam temporum rationem suam reservant, ut hoc loco ‘transversa’, cum adverbium sit, ‘a’ tamen brevis est, quia venit ex nomine, licet duae consonantes sequantur, cum sciamus ‘a’ terminata adverbia longa esse, ut paulo post «et frustra cerno te tendere contra». VESPERE AB ATRO id est quo tendimus; nec enim sine ratione post generalitatem addidit speciem.

20

IN NVBEM COGITVR AER nubes enim aëris densitas facit, ut «denset erant quae rara modo et quae densa relaxat»; contrario «scindit se nubes et in arthera purgat apertum».

21

TENDERE pro ‘contendere’; aphaeresis est.

22

SEQVAMVR fortunam scilicet.

23

NEC LITORA LONGE a facili.

24

FIDA propter Acestis adfinitatem. FRATERNA propter Erycem, Butae et Veneris filium, secundum alios Neptuni et Veneris. SICANOS corripuit ‘si’, alibi producit, ut «Sicanio praetenta sinu».

25

RITE MEMOR SERVATA REMETIOR ASTRA si rite remetior astra paulo ante servata, scilicet ante tempestatem. Colligit autem vicinitatem ex ratione cursus, qui a peritis horis colligitur, quas indicant sidera.

27

IAMDVDVM non tantum heroicum est quod dat Aeneae gubernandi scientiam, sed etiam ad prooeconomiam pertinet; dicturus enim est «et ipse ratem nocturnis rexit in undis».

28

FLECTE VIAM VELIS ex re maritima nata declamatio; in terra enim a via deflectimus nos, in mari ipsam flectimus viam.

29

FESSAS NAVES pro ‘nos fessos’.

30

DARDANIVM ACESTEM ut et supra diximus, Hippotes filiam suam Egestam, ne ad cetos religaretur, superposuit naviculae et misit quo fors tulisset. Cum qua delata ad Siciliam, Crinisus fluvius concubuit conversus in canem, unde Acestes natus est. SERVAT tenet, ut «et tantas servabat filia sedes».

32

SECVNDI ZEPHYRI iam ‘secundi’, post conversionem navis.

34

ET TANDEM vacans particula est ‘tandem’, ut «et quo sub caelo tandem». Nam cur tandem, cum dicat «fertur cita gurgite classis?».

35

MIRATVS is qui mirabatur; aut certe ‘miratus occurrit’.

37

HORRIDVS terribilis. LIBYSTIDIS VRSAE aut re vera, aut ferae Africanae.

40

GAZA AGRESTI opibus rusticanis; nam gaza omnis fructus est.

42

STELLAS FVGARAT poetice dixit. Nam si stellae a stando dictae sunt, non fugantur; semper enim fixae sunt praeter planetas.

45

DARDANIDAE MAGNI frequenter, ut diximus, ad opus suum Vergilius aliqua ex historia derivat. Nam sic omnia inducit, quasi divini honores solvantur Anchisae quos constat Iulio Caesari tribuisse Augustum. Et bene dicit «genus alto a sanguine divum»; nam per tacitam oeconomiam ostendit debere Anchisen generis sui honorem mereri; unde est «dis genite et geniture deos». A SANGVINE DIVVM ‘divum’ et ‘deorum’ indifferenter plerumque ponit poeta, quamquam sit discretio, ut deos perpetuos dicamus, divos ex hominibus factos, quasi qui diem obierint; unde divos etiam imperatores vocamus. Sed Varro et Ateius contra sentiunt, dicentes divos perpetuos deos qui propter sui consecrationem timentur, ut sunt dii manes; quod tangit in duodecimo dicens «diva deam stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet».

46

ANNVVS ORBIS quia menses in se recurrunt et annum faciunt; unde et anulus quasi anuus dictus. Sic alibi «atque in se sua per vestigia volvitur annus».

47

DIVINI aut laus est, ut «divini opus Alcimedontis», aut re vera ‘divini’; nam ait «nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit».

48

MAESTAS ARAS medium se praebet. Nam et hominem fuisse novit et vult eum ex consecratione numen effectum; nam ‘maestas aras’ ad hominem pertinet, id est diis manibus consecratas, et quod paulo post dicit «altaria liquit» vult esse divinitatis post apotheosin, unde est et ‘adytis’, quae templorum sunt, et «successit tumulo», quod est hominis.

49

NISI FALLOR non quasi nescius dixit, sed propter anni confusionem quae erat apud maiores. Nam ante Caesarem, qui nobis anni rationem conposuit quam hodieque servamus, intercalabantur decem dies, ut etiam in Verrinis legimus, scilicet lunae non congruente ratione. Annum autem primo Eudoxus, post Hipparchus, deinde Ptolomaeus, ad ultimum Caesar deprehendit. ACERBVM propter perditum patrem.

50

HONORATVM quia deus effectus est. SIC DI VOLVISTIS ut in tertio «visum superis». Semper enim de diis salva veneratione conqueritur.

51

GAETVLIS AGEREM SI SYRTIBVS si in Gaetulis syrtibus agerem, id est essem. Et bene aut desertos aut hostiles commemorat locos.

52

ARGOLICOVE MARI Ionico et Adriatico. DEPRENSVS occupatus. Et proprie navigantum est, ut «deprensis olim statio tutissima nautis». VRBE MYCENE Graece dixit; unde singularem numerum posuit. ‘Mycene’ autem sicut ‘Thebe’: Iuvenalis «atque vetus Thebe centum iacet obruta portis», ut sit ‘Mycene Mycenes’, ut ‘Agave Agaves’. Potest et exinde Latinam fecisse declinationem, ut sit ‘haec Mycena huius Mycenae’; et est periphrasis «urbe Mycenae», id est ‘Mycenis’, ut «urbem Patavi».

53

ANNVA VOTA haec quasi numini.

54

SVIS DONIS congruis. Sunt enim tantum superorum munera, sunt inferorum: in Bucolicis «Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus».

55

NVNC VLTRO argumentum a minore ad maius. ‘Vltro’ autem aut ‘ultra’, id est insuper numina praestiterunt, aut ‘ultro’, id est sponte sua, non volentibus nobis Vult enim ob hoc tempestatem ortam, non ut ab Italia depellerentur, sed quo sacra renovarentur Anchisae.

58

CELEBREMVS HONOREM non dicit ‘exsequias’; nam et ventos quasi a numine vult petere.

60

POSITA constituta, ut «et posuere in montibus urbem Pallantis proavi de nomine Pallanteum». Dicit autem ‘petamus etiam hoc, ut velit nos in urbe constituta singulis quibusque annis sibi sacra persolvere’.

62

IN NAVES per naves; multa enim ‘in’ significat, ut diximus supra.

64

SI NONA DIEM MORTALIBVS ALMVM non de die, qui certus est, dubitat, sed de serenitate; unde paulo post «serena iam luce». Et sciendum quia apud maiores ubiubi quis fuisset extinctus, ad domum suam referebatur; unde est «sedibus hunc refer ante suis». Et illic septem erat diebus, octavo incendebantur, nono sepeliebatur; unde Horatius «novendiales dissipare pulveres». Inde etiam ludi qui in honorem mortuorum celebrabantur novendiales dicuntur. Sciendum quia etiam domi suae sepeliebantur; unde orta est consuetudo ut dii penates colantur in domibus.

66

PRIMA re vera ‘prima’; nam cetera non eo quo dicit editurus est ordine.

67

VIRIBVS AVDAX hoc ad omnia pertinet.

68

AVT IACVLO INCEDIT MELIOR id est iactu velocium sagittarum, ut vacet ‘ve’. Sic ista iunxit in nono «insidiis iaculo et longe fallente sagitta», id est iaculo longe fallentis sagittae. Nam non exhibuit iaculatores.

69

CRVDO CAESTV aut ‘crudeli’, aut ‘duro’. ‘Caestus’ autem per diphthongon pugilum arma significat, habet etiam pluralem numerum et est quartae formae; nam ‘cestus cesti’ numeri tantum singularis sine diphthongo balteum Veneris significat.

70

PRAEMIA PALMAE id est virtutis; a praecedenti quod sequitur.

71

ORE FAVETE apto sermone usus est et sacrificio et ludis. Nam in sacris taciturnitas, in ludis necessarius favor est. ‘Favet’ autem ‘ore’ quis etiam per taciturnitatem? Horatius «favete linguis, carmina non prius audita Musarum sacerdos». CINGITE TEMPORA RAMIS ex Romano more. Nam festis ludis omnis aetas coronata spectabat, quod ostendit per Aeneam, Acestem, Ascanium, per quos omnem demonstrat aetatem.

72

MATERNA MYRTO vel quasi filius, vel quasi Veneris sacrificaturus marito.

73

HOC ELYMVS FACIT princeps Troianorum, qui dicitur tres in Sicilia condidisse civitates. AEVI MATVRVS honestius quam si ‘aevo maturo diceret’.

77

RITE secundum ritum sacrificii, quo exigebatur, ut libaret de mero Baccho, id est puro. CARCHESIA autem genus poculorum.

78

HVMI terrae. LACTE NOVO aut statim mulcto, aut post fetum, quod colostrum dicitur neutro genere. SANGVINE SACRO victimarum, ut diximus supra. Et notandum quia partim quasi mortuo, pari numero, sacrificat, partim inpari, quasi deo, ut ‘caedit quinas de more bidentes’. Nam legimus «numero deus inpare gaudet».

79

PVRPVREOSQVE IACIT FLORES ad sanguinis imitationem, in quo est sedes animae; sic in sexto «purpureos spargam flores», item «purpureasque super vestes velamina nota», scilicet, ut supra dixit, ut sedis suae cognoscat imitationem.

80

SALVE ‘salve’ et ‘vale’ secundum Varronem in Logistoricis synonyma sunt. Vnde his et in salutatione utimur et in exsecrationibus, ut «valeant qui inter nos discidium volunt»; unde etiam haec mortuis dicimus, non quo eis optemus salutem, in quibus nulla esse potest, sed ut significemus nos sic digredi ut ostendamus eos numquam in nostram communionem esse venturos. ITERVM hic distinguendum; nam quo tempore sepeliit eum dixit sine dubio ‘salve’ et ‘vale’.

81

RECEPTI NEQVIQVAM CINERES cineres pro ipso patre posuit, ac si diceret, ‘salve pater, de Troia liberate sine causa’. Propter quod sequitur «non licuit fines Italos fataliaque arva». Alii ad historiam supra dictam referunt distinctione mutata, ut dicant: ‘recepti iterum cineres’, semel ex Troia, semel a Diomede, qui dicitur ossa eius eruta cum Palladio reddidisse. ‘Nequiquam’ autem secundum Epicureos, qui dicunt omnia perire cum corpore. ANIMAEQVE VMBRAEQVE PATERNAE vocativus pluralis est. Nam Plato et Aristoteles et omnes periti dicunt in homine quattuor esse animas: unam vitalem, ut in vermibus, qui tantum moventur; aliam sensualem, ut in mutis