Philargyrius / Philagrius

Explanationes in bucolica Vergilii

digilibLT 2016
Informazioni editoriali

I

IN NOMINE DEI SVMMI IN BVCOLICA PAVCA ORDINANTVR FONA.

Virgilius in operibus suis secutus est diversos poetas, Homerum in Aeneidis, Theocritum in Bucolicis, Hesiodum in Georgicis. Et cum Georgica scriberet, traditur cotidie meditatus a mane plurimos versus dictasse solitus ac per totum diem retractando ad paucissimos redigere.

Tres modi locutionum sunt, quos characteras Graeci vocant, ἰσχνός qui tenuis, μέσος qui moderatus, ἁδρός qui validus intellegitur.

Tribus modis carmen inducitur. Est enim modus dramaticos, est exegematicos, est mictos. Dramaticos est, in quo personae inducuntur, exegematicos qui et didascalicos dicitur, in quo poeta solus loquitur, mictos est ex utroque constans.

Virgilius Maro Mantuanus parentibus modicis fuit ac praecipue patre tenui. Quidam opificem figulum, plures magistri, quidam viatoris. Initio mercennarium et silvis colendis ac apibus recurandis operam dedisse tradiderunt. Natus est sub Gneio Pompeio et Marco Licinio Crasso consule, Iduum octavo die in pago qui Andes dicitur haut procul a Mantua. Praegnans autem mater eius somniavit enixam se laurum ilico in speciem maturae arboris refertaeque variis pomis ac floribus transfiguratam, et cetera vidisse in somnis de eodem puero, quae hic non sunt.

Initia aetatis Cremonae transegit usque ad virilem, quam septimo decimo anno a natali suo suscepit, evenitque, ut eo ipso die Lucretius poeta decederet. A Cremona ad Mediolanum et inde paulo post transiit ad urbem. Corporis statura fuit grandi, aquilino colore, valitudine varia. Nam plerumque a stomacho ac dolore capitis laborabat, sanguinem merum saepe reiecit neque minimae libidinis in pueros proprios, sed proni amoris, quorum alterum maxime dilexit Cebetem et Alexandrum, quem secunda Bucolicorum ecloga Alexin appellat donatum sibi ab Asinio Pollione. Cetera autem vita et animo et ore praeter avaritiam probus fuit. Vnde et bona cuiusdam exsulantis offerente Augusto non sustinuerat accipere. Ac si quando Romae, quo rarissime coibat, viseretur in publico, sectantes demonstrantesque fugiebat in proximum tectum. Habuitque domum Romae Esquiliis iuxta hortos Maecenatianos, quamquam secessu Campaniae Siciliaeque plurimum uteretur. Parentes iam grandis amisit, ex quibus patrem captum oculis et duos fratres germanos Silonem inpuberem, Flaccum iam adultum, cuius exitium sub nomine Daphnidis deflet. Inter cetera studia medicinae quoque et maxime mathematicae operam dedit, egit et causam apud iudices unam omnino, non amplius quam semel. Nam et in sermone tardissimus ac paene indoctus. Sed poeticam adhuc auspicatus in Ballistam, ludi magistrum, qui erat in Calabria, ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus distichon fecit. Distichon autem II versuum clausula, quam in poemate brevem sententiam dicimus.

Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus:
Nocte die tutum carpe, viator, iter.

Deinde catalepton et Priapea et epigrammata et diras, item Cirim Culicem, cum esset annorum XVI. Cuius materia talis est: Pastor fatigatus aestu cum sub arbore [pro calore] dormisset et serpens ad eum proreperet, e palude culex provolavit atque inter duo tempora aculeum fixit pastori. At ille continuo culicem contrivit et serpentem interemit ac sepulcrum culici statuit et distichon fecit:

Parve culex, pecudum custos tibi tale merenti
Funeris officium vitae pro munere reddit.

Scripsitque Bucolica rogatu consulum quorundam, per quos in sedes suas et in agros rediit. Exorto enim civili bello inter Augustum et Cassium, Brutum et Antonium, cuius copias contra Augustum Cremonenses susceperunt, factum est, ut victor Augustus in eorum agros veteranos deduci iuberet milites et non sufficiente agro Cremonensium Mantuani quoque, in quibus erat poeta Virgilius, maximam partem finium perdidissent eo, quod vicini Cremonensibus fuerunt, sed Virgilius merito carminum fretus, amicitia quorundam potentium et fama carminum commendatus, ab Augusto amissos agros recepit et deinceps imperatoris familiari amore perfunctus est.

Virgilius in operibus diversos secutus est. In imitatione enim Theocriti, poetae Siculi et Syracusani, scripsit Bucolica in laudem Caesaris et principum ceterorum, per quos agri redditi sunt, Asini scilicet Pollionis Alphenique Vari et Corneli Galli. Scripsit Georgica in honorem Maecenatis, qui sibi mediocriter adhuc ignoto opem tulit. Nam cum veterano centurioni resistere ausus esset Virgilius, statim, ut miles, adprehendens gladium in fugam coegit poetam. Quin finis persequendi non fuit, priusquam in fluvium Virgilius se coniecisset et in alteram ripam transnatasset. In Georgicis Hesiodum, qui de Ascra insula fuit. Novissime scripsit Aeneida in honorem Caesaris, ut virtutes Aeneae, ex cuius genere cupiebat esse, suo carmine ornaret, Homerum secutus.

Bucolica triennio scripsit, quae et eo successu edidit, ut in scena quoque per cantatores crebro recitarentur. Georgica septem annis, Aeneida undecim annis scripsit.

Obtrectatores Virgilio numquam defuerunt nec mirum, nam nec Homero quidem, eo quod pleraque ab Homero sumpsit. Vnde, cum quosdam versus ad verbum transtulisset, conpilator veterum diceretur. Sed hoc ipsum crimen sic defendere consuevit: Cur non illi quoque eadem furta temptarent? Verum intellecturos, facilius esse clavam Herculi extorquere de manu, quam Homero versum subripere.

Virgilius anno Augusti vicesimo quinto Brundisi moritur Sentio Saturnino et Lucretio Cinna consulibus. Ossa eius Neapolim translata in II ab urbe miliario sepeliuntur titulo eiusmodi superposito, quem ipse moriens dictaverat:

Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc
Parthenope: cecini pascua rura duces.

Varius et Tucca Virgilii et Horatii contubernales poetae habentur inlustres, qui Aeneidos postea libros emendaverunt, sub ea conditione, ut nihil delerent.

Quoniam de auctore diximus, de ipso carmine dicendum. Quamvis igitur multa alia inscriptione sub aliena sint prolata et Varius sub nomine suo edidit, tamen Bucolica liquido Virgilii esse minime dubitandum, praesertim cum ipse poeta tamquam hoc metuens principium huius operis et in alio carmine suum esse testatus sit dicendo:

Carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa,
Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.

Bucolica autem et dici et recte dici vel hoc indicio probari suffecerat, quod eodem nomine apud Theocritum censeantur. Verum ratio quoque monstranda est.

Tria genera pastorum sunt, qui dignitatem in Bucolicis habent, quorum minimi caprarii, paulo honoratiores opiliones, honoratissimi bucolici. Vnde igitur magis decuit pastorali carmini nomen inponi, nisi ab eo gradu, qui fere apud pastores excellentissimus est inventus?

Quaeri solet, unde originem ducit bucolicum carmen. Nonnulli a Lacedaemoniis originem sumpsisse opinantur. Namque transgresso Xerxe in Graeciam [rege Persarum], cum Spartanae virgines sub hostili metu neque egredi urbem neque pompam chorumque colere potuerunt † aramque Dianae de more exerceret urbe pastorum, ne sine religione praeterirent, eundem usum inconditis cantibus celebraverunt appellaveruntque Bucolicum a bubus. Alii ab Oreste circa Siciliam vago id genus carminis Dianae redditum, sed ipsum atque pastores dicunt, quo tempore de Scythia Taurica cum sorore profugerat, subrepto numinis simulacro et lato in fasce lignorum. Vnde et Fascelinam Dianam perhibent nuncupatam. Apud cuius aras Orestes per sacerdotem eiusdem numinis Iphigeniam, sororem suam, a parricidio fuerat expiatus. Alii Apollini νομίῳ, pastorali scilicet Deo, qua tempestate Admeti boves paverat, alii Libero Nympharum et Satyrorum et id genus numinum principi, quibus placet rusticum carmen. Alii Mercurio, Daphnidis patri, pastorum omnium principis. Alii in honorem Panos peculiariter scribi putant. Plerique a Syracusanis primum conpositum. Quae cum omnia dicantur, illud erit probatissimum, Bucolicorum carmen originem ducere a priscis temporibus, quibus vita pastoralis exercebatur.

Quaeritur, quo ordine Virgilius sua carmina conposuerit. Et merito non aliunde coepit nisi ab ea vita, quae prima in terris fuit. Nam postea rura culta et postremum pro cultis terris bella suscepta, quod videtur Virgilius in ipso ordine operum suorum voluisse monstrare, cum pastores primo, deinde agricolas canit et ad ultimum bellatores. Ergo incultam primum et pastoralem vitam hominibus fuisse Bucolicis indicat, post necessarias mortalibus fruges et usum agrorum inventum Georgicis ostendit, perinde cupiditate possidendi extensione finium ad arma usque perventum est.

Aut <quia> tres modi locutionum sunt, quos characteras Graeci vocant: tenuis, moderatus, validus, credibile erit Virgilium, qui omni genere scientiae praevaleret, Bucolica ad primum modum, Georgica ad secundum, Aeneida ad tertium voluisse conferre.

Intentio libelli, quem scopon Graeci vocant, in imitatione Theocriti poetae constituitur, qui Siculus ac Syracusanus fuit, et in laudem Caesaris et principum ceterorum, per quos, ut sopra diximus, in sedes suas atque agros rediit. Effectus finisque carminis et delectationem et utilitatem secundum praeceptum continet.

Quaeri solet, cur non ultra quam X eclogas scripsit. Quod nequaquam mirum videbitur, qui consideraverit, varietatem scaenarum pastoralium ultra hunc numerum non potuisse proferri; cum ipse poeta circumspectior Theocrito, ut ipsa res indicat, videatur metuere, ne illa ecloga, quae Pollio inscribitur, minus rustica iudicetur, cum [non] id ipsum praestruit.

<ECLOGA PRIMA.>

INCIPIT EXPOSITIO PRIMAE ECLOGAE.

Virgilius sub nomine Tityri intellegitur, clari pastoris, quoniam hircum Siculi tityrum vocant, qui Caesarem laudat. Accusans eum plebs Gallorum, quae Meliboei nomine loquitur, quem Cornelium Gallum vocant. Hereditas ei rapta est et Virgilio data est. Ideo Caesarem conlaudat et plebs dolet. Sic fingit eclogam istam.

1

FAGI idest profedo idest late idest excelse patentis et numquam claudi potest, quod significat Caesarem.

2

TENVI idest subtili. MEDITARIS idest laudas, imitaris in carmine. AVENA idest laudem scribis subtili carmine.

4

LENTVS idest securus.

5

FORMONSAM idest patriam. AMARYLLIDA idest Roma. SILVAS idest consules.

6

Tityrus dicit. O <MELIBOEE>. Meliboeus idest qui bovum curam gerat. DEVS idest Caesar Augustus. OTIA idest securitatem.

7

ILLIVS ARAM idest Octaviani Caesaris.

8

INBVET idest frequentabit vel consecrabit. AGNVS TENER idest carmen tenue, licet inproprie, dicit, sed ad morem rusticorum carminum retulit.

9

ERRARE idest carpere herbas vel libere pascere. ET IPSVM idest me ipsum.

10

LVDERE idest scribere. CALAMO idest fistula, carmine agresti.

11

TOTIS idest prosperis.

12

TVRBAMVR idest eicimur. EN idest ecce. CAPELLAS idest diminutivum a capro.

15

A idest huich, idest interiectio dolentis est.

13

AEGER idest anxius. AGO idest inpauch, idest mino, idest pasco. <HANC> idest uxorem vel vitam suam.

14

CORYLOS idest arbor nucis avellanae et rustice dicitur. GEMELLOS idest geminos.

15

SPEM GREGIS idest maxima spes gregis, cum binas tenet ab ipsa matre, idest significat carmina, quae secuntur. A interiectio dolentis vel exsecrantis. SILICE IN NVDA idest in sterili terra.

16

SAEPE MALVM idest bella civilia significat.

NON LAEVA idest stulta, quae contraria fuerunt.

17

DE CAELO TACTAS idest fulmine percussas. DE CAELO idest ira Iovis, quia quercus dedicata Iovi et, cum peccaret quis in Iovem, percutiebat quercum. Pulchre huius arboris mentionem facit, quae tacta fulgore domini caelum solet mutare. Per quercum ira Iovis, per Iovem ira Octaviani significatur.

18

DA idest dic.

19

VRBEM idest Romam idest poetae vox, per metonymiam idest inventum per inventorem et inventorem per inventum. Roma et ante Romulum fuit et ab ea sibi nomen adquisisse Marianus Lupercanorum poeta sic ostendit: Sed de flavo et cano ita Roma Aesculapi filia novum nomen Latio facit, quod conditricis nomine ab ipso omnes Romam vocant.

20

HVIC SIMILEM PVTAVI idest pastor stuporem inponit et, quantum Mantua differt a Roma, non conparando ostendit. Non dicit se errasse in conparando, sed metuisse. QVO idest sicuti.

21

DEPELLERE idest venales agere, alias a lacte removere.

23

NORAM idest pro noveram. CONPONERE idest conparare.

24

HAEC idest urbs Roma.

25

LENTA idest mollia et flexibilia. VIBVRNA idest genus virgulti simile cupressi humilis. CVPRESSI mutato genere et forma.

26

ET QVAE TANTA CAVSA idest cupiditas. Sub persona Tityri se vult intellegi. Nam Bucolica iuvenis scripsit. Libtertatem autem, idest receptionem agrorum suorum, ab Augusto se dicit consecutum.

27

SERA idest inmaili vel alecht.

28

CANDIDIOR idest pro candida.

30

AMARYLLIS idest allegorice pro Roma dicit. GALATEA idest Gallia, donec in Gallia augmentum patrimonii paupertas premebat. Profecto duarum amicarum inducta sunt nomina in eodem agro atque in eadem vicinitate viventum. Galatea, quam primum habuerit Tityrus, Amaryllis, quam postea.

32

NEC SPES LIBERTATIS ERAT. Bene se quoque quasi servum dixit. NEC CVRA <PECVLI>. Peculium dicitur facultas servi, quae a pecore.

33

QVAMVIS MVLTA VICTIMA idest amailchetri. VICTIMA hostia dicta quasi vi icta cadat. <SAEPTIS> agris.

34

INGRATAE VRBI idest aut quia nihil gratum et suave rusticus in civitate patitur, cuius labore vivitur, vel quia parva aestimant, quae rusticis magna constant.

35

NON VMQVAM idest numquam. AERE idest dono vel tributo.

36

QVID VOCARES idest Virgilii personae convenit. MAESTA AMARYLLI idest tibi, quia nemine laetabatur poeta.

37

CVI PENDERE idest Dii laudari a te non meruerunt.

38

TITYRVS . . . . . TE PINVS idest Roma.

39

FONTES idest senatores. ARBVSTA idest frutecta idest scholastici. VOCABANT idest interrogatio.

40

SERVITIO. Servitium idest conditionis indicium. LICEBAT idest nec deesse officio poteram.

42

IVVENEM idest Caesarem dicit Octavianum Augustum. Decreverat enim senatus, ne quis eum puerum diceret, ne maiestas tanti imperii minueretur.

43

DIES idest principia mensium vel Idus omnium mensium. FVMANT idest sacrificant.

44

RESPONSVM PRIMVS DEDIT idest permisit libere vivere. PRIMVS idest ante quem nullus sit.

45

PASCITE idest ut ante eratis pueri, sic et modo pascite in pace.

46

FORTVNATE SENEX idest non ad aetatem Virgilii refert, sed ad fortunam futuram praesago usus verbo.

47

ET TIBI MAGNA SATIS idest ordo: magna satis pascua. QVAMVIS LAPIS idest quamvis mons sit et lacus. Nam a monte usque ad lacum et inde usque ad arborem quandam fuerat terra donata.

46

TVA <idest> possessio.

48

PALVS idest chechor idest aequor. OBDVCAT idest tegat. IVNCO idest faeno vel fluvio. Flumen Mincii.

49

GRAVIS idest accusativus pluralis quasi graves.

51

INTER FLVMINA idest Padum et Mincium.

52

FRIGVS idest quod aestivo tempore sub umbra fit frigus. OPACVM idest auras prosperas vel pro nemore. <FONTES SACROS> quia omnibus aquis Nymphae sunt praesidentes. OPACVM utrum <pro> opacis locis, incertum, an pro valde frigidum. Frigus hieme <alterum>, alterum, quo refrigemus aestate.

53

AB LIMITE idest limes agri terminus. SAEPES idest fiat.

54

HYBLAEIS idest Hybla, quae postea Megara, oppidum Siciliae, vel locus in Attica, ubi optimum mel nascitur. DEPASTA idest depascere. SALICTI idest virgulti genus eo, quod salit et surgit cito. Hic vocat rusticum ad dulcia, quae sunt in rebus, quibus delectatur.

55

INIRE idest dormire.

56

FRONDATOR idest rusticus vel † quod de floribus nascitur. Nam tria genera sunt frondatorum; frondator, qui arbores amputat, et, <qui> frondibus manipulos facit hiemis tempore animalibus ad pastum offerendos, et, qui manibus vitium folia avellit, quo ardor solis uvam maturiorem reddat. AD AVRAS idest in die.

57

RAVCAE idest brongidi. PALVMBES idest colmain idest columbae, quas vulgus tetas vocat, et non dicuntur Latine, sed multorum auctoritas Latinum fecit. Cicero in elegia, quae Talamasta inscribitur: Iam mare Tyrrhenum longe penitusque palumbes reliquit.

58

GEMERE idest canere, proprie tamen de turture. TVRTVR declinatur et feminino et masculino genere, ut ‘aeria turtur cessabit’, et Plautus: † Tibi obiustos turtures. AB VLMO idest lignum, quod sub vinea fit.

59

IN AETHERE CERVI idest avium ante cervi volabunt more.

60

ET PISCES <idest> sine aqua. Hoc est: ante rerum natura mutabitur, quam nos Caesarem poterimus oblivisci. FRETA idest maria. DESTITVENT idest derelinquent.

61

PERERRATIS errore confusis. AMBORVM idest Germanis et Persis dicit. EXVL idest Caesar.

62

AVT ARARIM, quod duce Caesare Germanis et Persis victis milites Ararim, Germaniae flumen, biberunt.

63

ILLIVS idest Iulii Caesaris. LABATVR idest respuatur vel oblivioni tradatur.

62

ARARIM idest Arar, fluvius Galliae, fluens in flumen Rodanum. TIGRIS idest Armeniae fluvius, influens in Persicum sinum. Itaque Tigris vult diversissima inter se loca significare. Dicit prius Parthum ex Arare bibiturum, Germanum ex Tigride, quam sibi oblivionem futuram non divisi agri Caesaris beneficio.

64

SITIENTIS IBIMVS AFROS idest tropus synecdoche. Ab Afris enim Libyam interiorem, quae aqua eget, intellegi vult.

65

SCYTHIAM idest regio septemtrionalis est. ET RAPIDVM CRETAE OAXEN hoc est lutosum, quod rapit cretam. Cretam terram albam dixit. Nam Oaxis fluvius Mesopotamiae et velocitate utitur, qui rapiens albam terram turbulentus efficitur, vel Oaxis fluvius Scythiae: in Creta insula non est, sed aqua cretacei coloris est. OAXEN. Philisthenes ait: Apollinis et Anchialae filius; hunc Oaxen in Creta oppidum condidisse, quod suo nomine nominavit. Vt Varro ait: Quos magnos Tantale partus adducta dolore et geminis cupiens dolorem Oaxida palmis scindere dicta.

66

PENITVS subripuit. DIVISOS idest quia olim iuncta fuit orbi terrarum Britannia. Est enim insula reposita in Oceano septemtrionali et a poetis alter orbis terrarum dicitur.

67

EN idest ecce. VMQVAM idest aliquando. EN VMQVAM. Virgilius alio loco dividit umquam interposito <verbo>, alio loco <con>ponit, ut infra in ipso libro: En erit umquam ille dies, quod significat umquamne, aliquando.

68

TVGVRI idest a tegendo dictum. CESPITE idest terra cum propria herba revulsa. CVLMEN idest eo, quod culmo tegitur. Nam physica rusticanorum est in paleis et in messibus.

69

POST ALIQVOT idest tempora idest quasi rusticus per aristas numerat annos. MEA REGNA idest, ubi dominatus sum, vel senem se dicit agros suos recepturum.

70

IMPIVS MILES idest iratus Meliboeus milites dicit, seu quod agrum suum teneant, seu quod civile gesserint bellum. <IMPIVS> qui pro Antonio arma portavit, quia bella civilia gessit idest desiderat. Hic Virgilius Octavianum Augustum <laesit>, tamen secutus est veritatem † dum miles portando vincendo alios. NOVALIA idest nova, quae per singulos annos novantur per semina. HABEBIT idest in spe ponitur.

73

INSERE idest semet imperat.

74

FELIX quasi iam diu ego felix fui aliquando in finibus vestris. Hic videt se pastor exclusum esse et invidet se non habere illud, quo taurus utitur.

76

DVMOSA idest † drisidi, quod <capra>, cum pascitur, spinosa pendet.

77

CARMINA idest quia non libet † aristum canere sua carenti possessione.

78

CYTISVM idest genus fruticis vel herba, quae nascitur inter campos et silvas. In Cytisa civitate nascitur amara hominibus, non capris. AMARAS idest ad nostrum saporem; nam capris dulces sunt.

80

MITIA idest matura, quae non remordent, cum mordentur.

81

CASTANEAE idest mala <secundum> antiquiores. MOLLES idest maturae. ET PRESSI idest caseum. LACTIS idest lactis emulcti aut casei.

82

FVMANT idest ad vespertinam caenam praeparandum.

83

MAIORES idest duplicantur, teguntur. VMBRAE idest nox inminet.

FINIT PRIMA.

INCIPIT SECVNDA.

Corydonis in persona Virgilius intellegitur, Caesar Alexis in persona inducitur.

1

ARDEBAT idest inpatienter diligebat et alebat et laudabat. ALEXIN, quem dicunt Alexandrum, fuit servus Asinii Pollionis. Virgilius, rogatus ad prandium, cum vidisset in ministerio nimium pulcherrimum, dilexit eumque dono accepit. Caesarem quidam acceperunt, formonsum in operibus et gloria. Alii puerum Caesaris, quem si laudasset, gratam rem Caesari fecisset. Nam Virgilius dicitur in pueros habuisse † alii amore. Nec enim turpiter eum diligebat. Alii Corydona, Asinii Pollionis puerum, adamatum a Virgilio ferunt eumque a domino datum. Corydona a Virgilio ficto nomine videri ex genere avis, quae corydalis dicitur, dulce canens. Alexin vero puerum quasi sine responsione ac superbum. Hunc autem dilectum fuisse Pollionis et gratum se futurum existimasse, si eum laudaret, cuius forma Pollio delectabatur, qui eo tempore Transpadanam Italiae partem tenebat et agris praeerat dividendis.

2

QVID SPERARET idest nec spem potiendi habebat.

3

TANTVM idest tantummodo.

4

ADSIDVE idest saepius. INCONDITA. idest inconposita, subito dicta, agrestia vel insanientis verba vel incondita inconscripta, ut Sallustius in: At illi quibus vires aderant, ruere cuncti ad portas, incondita tempnere.

5

MONTIBVS idest quod amorem ei praestabat. IACTABAT idest fundebat incassum. INANI idest pro nihil sibi procurans contra absentem loquebatur.

6

CRVDELIS inexorabilis, qui non flecteris meis scriptis et non das ereptos agros. ALEXI idest Caesar.

7

MORI idest prae contemptu.

8

FRIGORA idest † aprica loca aestate aestiva lacerti captant.

9

LACERTOS idest genus serpentis.

10

THESTYLIS idest nomen rusticae mulieris, quae messoribus aestu fatigatis diversa genera herbarum contundens pulmentarium his parat. Vel concubina Corydonis. Vel Testilis idest fictilis, rusticum nomen et ab eo, <quod> ponat cibos rusticis. FESSIS idest ferventibus, vehementi ardore fatigatis.

11

ALLIA et SERPILLVM idest nomina herbarum. Serpillum Latine conula, Graece nomen proprium herbae vel caepae. OLENTIS idest accusativus.

13

ARBVSTA idest virgulta. CICADIS cauig, cuculum fugant cantando in lignis, similiter istas cervi expellunt.

14

SATIVS idest nonne sufficit? <TRISTES> quae tristem faciunt. AMARYLLIDIS IRAS idest quidam hoc a Virgilio ideo dictum putant, quod magis Antoni, quam Augusti amicitia accipienda fuisset.

15

FASTIDIA idest contemptus vel ditiones. MENALCAN idest Antonium dicit vel alumnos eius.

16

CANDIDVS idest quia Caesar Romanos, Antonius Aegyptios habuit in bello.

17

FORMONSE PVER idest non debet te praesens rerum successus inmitem facere; aeque enim laeta rerum natura mutantur.

18

LIGVSTRA idest meligabur idest flores vel herba. VACCINIA idest derceroig, violae purpureae, vel subicriib, quia usui sunt, vel genus floris crocei coloris, vel nigrae. LIGVSTRA et VACCINIA idest genus virgulti ambo.

19

DESPECTVS contemptus: despicis et spernis studium meum. ALEXI idest Caesar.

20

QVAM DIVES PECORIS NIVEI. Alii sic distingunt, quia antiqui lanam albam diligebant. ABVNDANS idest ingenii sui ostendit abundantiam plurimam.

21

SICVLIS IN MONTIBVS idest quia Theocritum sequitur, Siculum poetam, regionis illius facit mentionem. AGNAE idest forma divitis incitantur ad amorem.

24

AMPHION DIRCAEVS idest Antiopae et Iovis filius fuit, qui ita lyra cecinisse dicitur, ut eius cantus montes et saxa convocasset et Thebanorum muri surrexerint. Amphionem Thebanum musicae fuisse studiosum, omnibus notum. Dircaeum autem dicit a fonte Dirce, quae est Thebis in Boeotia. Et Zethus, frater eius, agrorum cultus habuit. IN ACTAEO ARACINTHO vel in Hyrcanio idest vicino Medis, ubi Amphion regnavit, sed mentitur. Nam Aracinthus in Attica non est, sed in Acarnania. Pro eo dicitur, quia nemorosum accipimus. IN ACTAEO ARACINTHO idest ismosleib herbithu, quia nemorosum est.

25

NON SVM ADEO INFORMIS idest sed ingeniosus idest nam ingenium meum cognovi, cum omnium rerum status esset quietus. IN LITORE idest ne diceretur: in quo speculo te vidisti, cum sis rusticus?

26

STARET idest dum quiesceret. NON EGO DAPHNIN idest Amphionem cantando, Daphnin pulchritudine <se> imitari dixit.

27

IVDICE TE idest iudicante te ipso. FALLIT IMAGO idest voluntaria per semet ipsum, imaginaria secundum alium, ut philosophi dicunt.

28

LIBEAT idest delectet. SORDIDA idest quia tu sordida existimas.

29

HVMILES idest quas credis sub terra esse, quae mapalia vocantur. ET FIGERE CERVOS idest insurgia ligna, quibus adduntur ad culmina ad tecta munimenta.

30

CONPELLERE idest minare vel pascere, ne nervi eorum, si diu iaceant, rigescant ex nimio tenore siccati. VIRIDI HIBISCO idest nondleiscaldi idest genus virgulti, quo pastores flagellant.

32

PAN PRIMVS idest Syringam cum Pan persequeretur, versa est in calamos. Vnde Graece syringa dicitur fistula. Pan idest natura omnium rerum, inventor fistulae. Pan, pastoralis Deus, per cornua solem significat et lunam, per fistulam VII planetas stellas, per pellem maculosam caeli sidera, per cannam ventos, per pedum tenuitatem aeris, per ungulas caprinas soliditatem terrae. Villosus est, quia vestitis gaudet terra. Hic autem natus est Mercurio in arietem converso et Penelope, uxore Vlixi, et adamavit vero Syringam Nympham, quae fugiens eius informitatem in calamum versa est seu fistulam et amorem suum cantu delectabat. Ac <cum> non posset magnitudinem fluminis transire, fusis precibus meruit in calamum transfigurari, quo praeciso quoniam amori suo satis facere aliter non poterat, cantu delectabatur velut adloquio.

26

DAPHNIN nobilem poetam, cuius ingenium non timeo te iudicante.

35

AMYNTAS idest pastor nobilis, qui voluit carmen rusticum scribere insulsum.

36

DISPARIBVS idest inaequalibus. CICVTIS idest calamis. Ex cicuta tantum scripsit et pulsus est auctoritate.

37

DAMOETAS idest [...]

38

TE idest Virgilium. SECVNDVM idest dominum.

36

SEPTEM CONPACTA CICVTIS idest in VII pastorales odas convenientia praemia.

38

TE NVNC idest Virgilium. SECVNDVM idest Theocrito, quem hic Damoetam dicit.

39

STVLTVS AMYNTAS INVIDIT. Amyntam Cornificium vult intellegi, qui conatus est contra Virgilium scribere, vel ideo stultus, quia invidit.

40

NEC TVTA idest incauta.

41

CAPREOLI idest caprae silvaticae. ALBO idest varii.

42

SICCANT idest mulgent vel sugunt.

43

THESTYLIS idest ei vicinam mulierem rusticam. Damoetam enim possumus suspicari a pago nominatum, Thestylem desidiosam et voluntariam.

44

SORDENT idest sordida existimantur.

46

NYMPHAE CALATHIS PLENIS. Nymphas Deas aquarum putant dictas a nubibus, nam ex nubibus aquae. Vnde et dirivatum est, quasi numina aquarum vel lympharum. Ipsas autem dicunt et Musas, quas et Nymphas. Nam aquae motus musicam efficit.

Nympharum apud gentiles varia sunt vocabula. Nymphas quippe montium Oreades dicunt, silvarum Dryades, fontium Hamadryades, camporum Meliades, maris Naides. NAIS idest proprium.

47

VIOLAS idest scotha vel vaccinia. PAPAVERA CARPENS idest colligens.

48

NARCISSVM ET FLOREM IVNGIT. Narcissus puer conversus in florem, dum ab invito Apolline fuisset interemptus. Mire autem id se facere dicit, quod Deus fecit. ANETHI idest prorloso.

50

MOLLIA LVTEOLA idest rubei coloris vel tactu plumae rubicunda. PINGIT idest conponit. CALTHA idest herba.

51

IPSE EGO idest te agresti carmine laudabo. LANVGINE idest obruchir.

52

CASTANEAS idest omnia poma, quae durum corticem habebant, <ut> castaneae, nuces dicebantur; quae autem mollem, mala.

53

CEREA ideat matura. PRVNA idest airnidraigin; diversitas colorum picturam imitatur. HONOS idest honor.

54

LAVRI idest quamquam ingratas habetis baccas. CARPAM idest tollam. PROXIMA idest aut loco aut dignitate.

56

CORYDON idest Virgilius. MVNERA idest carmina. ALEXIS idest Caesar, quia dilecta ei civilis conversatio.

54

Vel laurus et myrtus utraque virgulta conscia amoris. Nam laurus Apollini, myrtus Veneri dilecta est.

56

RVSTICVS EST idest ioco utitur et significat, si certet etiam muneribus, tamen divitiorem Pollionem, qui erat dominus pueri. Pollionem enim vult intellegi, dum Iollam appellat.

57

SI MVNERIBVS idest poetae. HEV idest o, inquit.

61

[...] Iuppiter de capite genuit, Iuno Vulcanum sine viro peperit.

58

AVSTRVM idest ventum Notum contrarium floribus idest calore; sicuti floribus convectis et depositis ventus contrarius spargit eos, sic carmina mea contemnuntur et munera ab Alexi.

59

PERDITVS idest demens. APROS idest quia † voluntates secus fontium conturbant.

60

[Heu] QVEM FVGIS A DEMENS. Hoc in se, non <in> Alexin. Revocat illum ad rusticum carmen.

61

DARDANIVSQVE PARIS. Parin idest Priami filium pastorem fuisse, priusquam a patre agnosceretur, notum est, quem Dardanium appellat, quod in ea regione pastor fuisse dicitur.

[...] Minervam autem artibus suis oppida constituisse, manifestum. Potest etiam attigisse <Athenas>, Athenae enim ideo appellantur, quod plura oppida sub tutela Minervae in Attica posita Theseus in unum contulerit. PALLAS QVAS CONDIDIT ARCES. Minerva enim, quae et Pallas, prima condidit arces vel urbes.

63

TORVA LEAENA idest truculenta vel saeva vel aspera vel irata. Hoc nomen licet veteres Latinum negent, auctoritate tamen valet. Dicebant enim leonem masculum et feminam, ut Plautus in Vidularia: Nam audivi ego feminam leonem semel parire. Cicero de gloria libro [...] sic ait: Statuerunt simulacrum Leaenae. Leam vero Varro ad Ciceronem dicit libro III: Sicut † nocent panthera et lea.

64

CAPELLA idest ad conprehendendam florentem cytisum idest quia omnia ad voluntatem persequuntur cibi capiendi. LASCIVA idest ad pastum.

65

TE CHORI DONO idest <CHORI> exercitus eorum, qui saltare faciunt in civitate. DONO hoc est donum. ALEXI saltare cum choro. TRAHIT idest chori donum te trahit.

66

ARATRA. Aratrum dicitur, propter metri mensuram aratra dixit.

67

ET SOL CRESCENTIS idest iam tempus preces meas deficit veniente nocte.

69

A CORYDON idest vult se in persona Corydonis intellegi, quod non magis carmina scribat, † si qua apud alium sibi nutriat maritum. QVAE TE DEMENTIA CEPIT idest cur tam demens sum, inquit, inchoare tantum officium rogandi Caesaris? Vel insanus es, qui fugis amatorem.

70

FRONDOSA VITIS idest de qua si quis biberit, furit. Sic Varus: Et frondosam, inquit, et semiputatam queritur vitem. Asper: Tarditatem queritur, inquit, quia statim post vindemiam putant vites. Vel ‘frondosa vitis’ idest facit eos mentes sanas non habere, qui ex semiputata vite bibunt vinum, atque ideo dementem vocat eum. Alii: Quod, cum partem vinearum semiputatam haberet, [et] amori se dederat. Hic transit in aliam eclogam.

71

QVIN TV ALIQVID PARAS idest vult se intellegi Aeneidos scripturum Caesaris. INDIGET idest ad necessitatem victus.

72

VIMINIBVS idest salices, flescaip.

73

INVENIES ALIVM idest aliud opus hinc adgrediemur efficacius futurum. SI TE idest Alexin.

FINIT SECVNDA.

INCIPIT TERTIA.

1

DIC MIHI DAMOETA et reliqua, idest III viri sunt, in quibus fingit eclogam, idest Menalcas et Damoetas et Palaemon. Menalcas significat Cornificium poetam, inimicum Virgilii, cum quo contumeliose loquitur atque per allegoriam altercatur. Et Menalcae Antonius in persona intellegitur. Damoetam Virgilius se facit, et contumeliosa interrogatio provocantis certamen. DAMOETA idest mercennarius fuit. Menalcas autem custos gregis Aegonis. Et per Damoetam Theocritus intellegibiliter agnoscitur, qui fistulam suam donavit. Per Palaemonem Caesar. Aut Meliboeus Gallus, quia postea iudex factus est. CVIVM PECVS idest <‘cuium’> veteres dixerunt neutri generis, ‘cuius’ masculini, ‘cuia’ feminini. Nos ‘cuius’ tribus generibus dicimus. PECVS idest pecore cives vult intellegi, quos infelices ait semper Virgiliùs idest eos spoliat, dum Caesar studet novitati amicorum.

2

AEGONIS idest Theocriti. Contra Cornificium invidum dicit, ut sciret, non esse illius beneficium, sed Caesaris. TRADIDIT AEGON idest amici nomen arripit, ne videatur mercennarius, quasi ab amico acceperit pascenda.

3

NEAERAM idest amicam suam et communem amicam.

4

DVM FOVET idest amplectitur.

3

<PECVS> . . . . et omnia animalia pecora nuncupantur.

5

HIC ergo ut ostenderet, de quo loquebatur ad auditores.

4

NE ME SIBI idest ne me magis amet, quam illum.

6

SVCVS idest vires. SVBDVCITVR idest furto tollitur idest cives spoliantur agris.

7

PARCIVS ISTA VIRIS idest non est, quo nobis inpudentiam exprobres, viri sumus. Scito, te fecisse, quae viris turpia sunt obiectu, in sacello, et tantum Nymphae vindicare noluerunt.

8

NOVIMVS idest de turpitudine eius dicit. ET QVI † cythos.

4

NE ME SIBI PRAEFERAT ILLA VERETVR. Dum timet, inquit, ne ego amicitia Caesaris praeponar, hic spoliat Mantuanos.

8

TRANSVERSA TVENTIBVS HIRCIS idest oculis † ac humillimis vel languentibus oculis. <NOVIMVS> non ignorante populo scimus, te et passum, quae viris inhonesta sunt. Haec ad Cornificium.

9

ET QVO — SED FACILES NYMPHAE RISERE — SACELLO idest propitiae ad veniam dandam, ut non animadverterent in sacello idest in sacro loco, ne indignarentur stuprum committi. Aut FACILES quae etiam ad inlecebras libenter adsentirent.

10

CVM idest dum. MICONIS idest proprium viri. ARBVSTVM reliqua idest arguit autem Virgilium, quod strumentum studiorum non habeat neque struere sciat novum carmen. MICONES autem cives.

12

<DAPHINIDIS> . . . . Daphnis idest Amyclaei filia ab Apolline adamata, cum fugeret vim amatoris, in laurum arborem versa est.

Alii dicunt Daphnin unam de Nymphis ab Apolline vitiatam et proprio pudore, ne apud sorores esset infamis, ab Iove petisse, ut in laurum verteretur. Ex ea arbore Apollinem Deum amoris gratiam sibi parasse. Aut Daphnin idest Neptuni filium dicunt. DAPHNIDIS ARCVM idest pro carmine poetico.

14

VIDISTI PVERO idest Theocrito illo tempore, quo dedisti operam, ut me † in gratiam Caesaris studia quem et apud illum reprobes.

15

ET SI NON ALIQVA NOCVISSES idest pro aliquo tempore.

16

QVID DOMINI idest liberi. FVRES idest servi. De furto idest [de lupo et cane] quod furvae dicuntur tenebrae. QVID FACIANT idest, qui possunt, mali, cum tu, qui furto possides agrum meum, fiduciam adversum me sumpseris?

17

DAMONIS idest Virgilii. CAPRVM idest agrum.

18

EXCIPERE idest velle percutere. Crimen crimini obiciunt. LYCISCA idest conbochiul idest canis ex lupo conceptus.

19

PRORIPIT idest ingerit vel inmittit.

22

MERVISSET. Vtraque dicitur, et beneficium et stipendium. CAPRVM .idest agrum.

23

CAPER idest ager.

20

COGE idest collige. CARECTA corcib vel gergib vel aristas.

25

ILLVM idest ad magnitudinem. VMQVAM idest pro numquam.

26

NON TV IN TRIVIIS idest Romae pastores cum ovibus circumeuntes in locis triviis stantes cantu pastorali admonent eos, qui lac emere volunt, itaque sub praesentia emptorum lac multum venditur. Ideo ergo dixit ‘non tu in triviis’.

27

MISERVM idest quia in triviis, ubi ululans filiam suam idest Proserpinam Ceres quaerebat, et pastores ululabant. IN TRIVIIS idest III viae. <STIPVLA> calamus, fistula idest ex frumento. DISPERDERE idest spargere et concordare.

30

MVLCTRAM idest vas, in quo mulgetur. BIS idest mane et sero mulgitur.

29

NE FORTE RECVSES † sed recondere recuses. Si vitula est adhuc, quare binos alit ubere fetus? Sed ut apud Terentium virgo dicitur, quae sic peperit — ita in Adelphis: Puer est natus, nihil habet virgo. Si virgo, quomodo parit? Ideo, quod usque secundum partum virgo dicitur, postmodum mulier — sic o per <primum> partum quae venit, vitula dicitur pro vacca.

31

DEPONO idest sponsionis pignus. PIGNORE idest sponsione.

32

DEPONERE idest promittere.

33

PATER idest cuius imperio sum.

32

NON AVSIM idest Cornificius negat contendere, quod filius familias.

33

NOVERCA idest inimica privignis, quae privignis est odiosa. Noverca idest uxor patris, non propria mater.

34

NVMERANT AMBO idest dum exeunt mane et sero dum redeunt, ab ambobus numerantur pecora, haedi vero ex noverca. AMBO idest secundum naturam hominum dicit, quod, si quando videmus mixtos viros et feminas, ‘qui’ nos ‘illi’? dicimus, non <‘quae’>?

36

INSANIRE idest poetae insani dicuntur. POCVLA idest airithcha.

37

FAGINA idest ex fagino ligno, sed faginea rectius, tamquam ab ulmo ulminea, a populo populea. ALCIMEDONTIS idest artifex artificem gloriatur.

38

LENTA QVIBVS usque VITIS [ad vitem] proferendum est. FACILIS idest quae † cum facile sequatur. SVPERADDITA idest ex torno addita.

39

AEDERA PALLENTE CORYMBOS idest baccas aederarum, quae in modum uvae. AEDERA idest ab aerendo arboribus, sine adspiratione dici debet. VESTIT idest folio viridi.

40

IN MEDIO DVO SIGNA CONON idest genere Samius, mathematicus fuit et stellarum peritissimus magister, qui cum Ptolomaeo vixit, rege Alexandrino, cuius discipulus dicitur Archimedes Syracusanus et a Romanis occisus est iam senior. ET QVIS FVIT ALTER idest Eudoxum significat mathematicum, eundem philosophum, Platonis discipulum, ut quidam aiunt. Alii Hesiodum dicunt, qui Georgicum carmen scripsit.

41

RADIO idest virga philosophorum, per quam geometrica inventa est. Quando Nilus totam Aegyptum operuit, inde philosophi in aere mensurabant fines singulorum, qui deturbati fuerunt per aquae diluvium.

43

ADMOVI idest ad usum convivii.

45

CIRCVM idest circiter. ACANTHO idest clusum.

48

AD VITVLAM idest quam posui nomine pignoris.

50

AVDIAT idest is, inquit, quem casus obtulerit, vicinus noster aliquis, quisquis. PALAEMON idest iudex causae. Per Palaemonem Caesar intellegitur.

49

VENIAM idest ad quodcumque praemium.

51

EFFICIAM idest imaginem. LACESSAS idest non provoces iterum quemquam.

52

QVIN AGE idest immo potius. HABES idest dic. NON ERIT idest non erunt [...] propone, quidquid velis.

58

INCIPE dicere.

54

REPONAS ideat ut facile possis disceptationem nostram discernere.

55

CONSEDIMVS idest quoniam suavi odore herbarum consedimus et delectamur.

58

INCIPE [...]

59

ALTERNA idest carmina. CAMENAE idest cantiones, Deae carminum.

60

AB IOVE PRINCIPIVM Iovem quidam volunt dicere calorem animis hominum inhaerentem.

61

<COLIT> curat idest fecundas facit. Vel hoc de Arato.

60

PRINCIPIVM idest carminis. MVSAE † hoc loco Augusto, quem ponit in similitudinem Iovis imperium populi Romani gubernantem.

62

ME PHOEBVS idest me Caesar bene sentit. Consuemus enim illum carminibus delectare.

61

ILLI MEA CARMINA CVRAE idest ideo et poeta ait: amat me Phoebus. Aut quod originem geniturae ex isto versu conprehendit. Nam mater Virgilii fertur Maia, cum eundem paritura gravis esset, somniasse, <se> lauri fructum variis floribus ornatum genuisse et cetera quaeque.

63

ET SVAVE idest odore. RVBENS idest rubei coloris vel herbae. Vel LAVRVS idest in tutela Apollinis. HYACINTHVS idest <puer> pulcherrimae formae fuisse traditur: ab Apolline dilectus ab eodemque inprudenti ludicro disco opertus est, de cuius cineribus flores nati sunt huius nomine scripti. HYACINTHVS puer vel HYACINTHVS idest flores: prope amnem Eurotam dum cum Apolline ad discum ludit, per inprudentiam incautus interit. Eum Nymphae fleverunt, ut earum lacrimis inriguus fons crearetur. Inde ‘rubens hyacinthus’ dicitur colori solis conparatus.

64

MALO idest omni hora. GALATEA idest nomen filiae. LASCIVA idest percussit luxuriosa.

66

IGNIS idest amor.

67

NOTIOR idest ut non minus nostris canibus notior, quam Diana. DELIA ideat pro Diana vel pro amica de Delo insula.

68

VENERI idest amicae Galateae.

69

IPSE LOCVM NOTAVI idest inveni, quem cupiebam mihi contingere idest amicitiam Caesaris. AERIAE idest aerei coloris. QVO CONGESSERE idest quo nidos suos contulerunt, et allegorice loquitur.

70

PVERO idest Caesari Augusto. EX ARBORE LECTA idest ex agresti carmine decem eclogas scripsi Octaviano Augusto.

71

MITTAM idest misi.

74

NON SPERNIS AMYNTA idest Octavianus, sed diligis me.

75

SECTARIS APROS idest Virgilius allegorice tetigit pugnantem contra Antonium <Octavianum>, [...] et Virgilium non dimittebat pugnare.

76

PHYLLIDA idest nomen mulieris, cum qua amica eius fuit. IOLLA idest amica communis, idest Deus Mantuanorum. PHYLLIDA vero felicitatem mitte.

77

CVM FACIAM VITVLAM idest antequam messes meterent, vitulam circum messes conducebant ac post sacrificium incipiebant secare.

78

ANTE ALIAS idest super alias.

80

TRISTE LVPVS STABVLIS idest Mantuae. LVPVS idest inimicus vel herba, quam pecora non manducant. FRVGIBVS idest vi enim pullulantis frugis spem eiciunt.

81

ARBORIBVS idest decutiunt enim flores. AMARYLLIDIS IRAE idest amicae superbia Romae.

82

DVLCE SATIS HVMOR idest seminatis. <HVMOR> pluvia idest ut sata humorem amant et haedi arbutum, sic ego Caesarem. HAEDIS idest agnis.

84

POLLIO idest adulatur consulem. Hic magister fuit equitum Caesaris, in cuius honorem hanc eclogam. Asinium Pollionem significat, qui et ipse poeta, cui gratificans dicit, ut qui Apollinem amaret, ei fluerent mella et rubus amomum ferat. QVAMVIS idest rustica sit.

85

PIERIDES VITVLAM idest optimum enim et plenum carmen facit. LECTORI idest amatori. PASCITE ut sacrificetis ei.

86

NOVA idest mirabilia. PASCITE TAVRVM idest quia erat praemium poetis taurus propositus.

87

PETAT idest feriat.

88

QVI TE POLLIO AMAT idest Asinius Pollio, consularis vir, tragoedographus, cuius beneficio Virgilius in amicitiam Caesaris receptus est. VENIAT ad consulatum. QVO TE QVOQVE venisse una tecum gaudet.

89

MELLA FLVANT idest patiatur aurea saecula. FLVANT idest destillent. ET RVBVS ASPER spineta. AMOMVM idest genus herbae florisve.

90

QVI VAVIVM NON ODIT idest pro poena dicit. Vavius et Maevius idest poetae, qui de Virgilio obtrectaverunt. Duos poetas temporis sui dicit pessimos, quorum carmina ob humilitatem abiecta sunt. Vult ergo notare, qui sunt inimici Virgilii. Qui Vavium idest pessimum poetam <amat, amet> et Maevium idest peiorem poetam, ut duplum habeat malum. Ex quibus Vavius curator fuit, de quibus Domitius in Cicuta refert: Omnia cum Vavio communia frater habebat, Vnianimi fratres sicut habere solent, Rura domum nummos acque omnia: denique, ut aiunt, Corporibus geminis spiritus unus erat. Sed postquam alterius. mulier † concubitum Novit, deposuit alter amicitiam. † Et omnia tunc ira tunc desoluta omnia nova regna duos accipiunt.

De Maevio vero nihil reperi, ut Adamnanus ait.

91

ATQVE IDEM IVNGAT idest rerum odiosarum sterilitate pereat, ut dupliciora et maiora mala habeat.

92

QVI LEGITIS FLORES idest ad cives suos dicit idest ante indulgentiam permissam, ne lateat occulta pernicies. FRAGA idest subi. Alii dicunt quidam poma iuxta terram nata.

93

FRIGIDVS idest anguis nocens aut qui in frigore moratur aut natura frigidus aut qui frigidos facit per morsum. Aliter FRIGIDVS nocens idest Clodius, qui se crediderat inpune habiturum agrum, si Virgilium occidisset.

94

PARCITE idest similitudo idest hoc ad cives dicit, ut se custodiant contra ditionem † temporis qui virum evitus erat princeps. NIMIVM idest ulterius ingredi.

95

ARIES aestivo tempore oritur, quo maxime incalescit. Virgilium quidam interficere gladio voluit: is transnato fluvio vestitus potuit evadere ibique vestem suam in ripa contraposita siccavit.

96

REICE idest amove, fuga.

97

IN FONTE LAVABO idest non in fluvio purificabo. Allegorice dicit de agris suis.

98

PRAECEPERIT idest exsiccaverit vel praeoccupaverit. AESTVS idest calor. Nam aestu solis lac consumitur, nisi mulsum fuerit.

100

EHEV QVAM idest interiectio dolentis. IN ERVO idest tĩ cur.

102

HIS CERTE idest Cornificio nimia. HAERENT idest movent. FASCINAT idest farmuinethar.

104 s

DIC QVIBVS IN TERRIS, ET ERIS MIHI MAGNVS APOLLO, TRIS PATEAT CAELI SPATIVM NON AMPLIVS VLNAS idest hic dedit locum solvendae quaestionis, ut: Musa mihi rel.

Aliter: apud antiquos fuit altissimus puteus, in quo descendebat ad <sacra> celebranda, cuius putei orbis, idest summus circulus, [quo cognosceret anni proventus], non amplius quam trium ulnarum mensuram habebat, cumque descendisset, sursum non ampliorem caeli partem, quam puteus habuit, poterat videre. Vel caelum pro toto mundo dicitur vel locus apud Aetnam in Sicilia, quo Dis Pater emersisse fertur ad rapiendam Proserpinam.

Aliter: caeli spatium idest clipeum Aiacis dicunt trium ulnarum, in quo expressa caeli forma fuit. [Hyacinthum significat, quem Aiax ictu disci occidisse dicitur.]

Aliter: in Sicilia ianua speluncae, in quam Orcus Liberam rapuit.

Aliter: dicit Cornutus ab ipso Virgilio audisse <se>, quod Caelium Mantuanum quendam tetigit, qui consumptis omnibus facultatibus nihil sibi reliquit, nisi locum trium ulnarum spatium ad sepulturam. Item Oledius Nasso <putei> orificium ait, quod tantum caelum patere videtur, quantum <putei> orificium patet.

Item Asconius Pedianus ait, se audisse Virgilium dicentem, in hoc loco se grammaticis crucem fixisse; quaesituros eos, si quid studiosius occuleretur. Dicit autem propter Caelium Mantuanum.

106

DIC QVIBVS IN TERRIS INSCRIPTI NOMINA REGVM NASCANTVR FLORES ET PHYLLIDA SOLVS HABETO. Flores idest nomen Aiacis et Hyacinthi. Hyacinthus dicitur Oebali filius ab Apolline esse disco occisus; ex eo florem natum vocem significantem gemitum habere.

Aliter: dicunt esse Aiacis sanguinem; cum se occidisset gladio Hectoris, inscriptum esse <in> florem aeae, hoc est gemendi sonitus Graecus; qua voce autem exclamaverunt Graeci, cum se Aiax percussit, eam dicunt scriptam esse in folio † ietimo, idest aeae. Quidam nomen scriptum ipsum Aiacis esse dicunt.

108

CONPONERE idest finire vel iudicare idest non est certantum, sed iudicantum est.

111

[...] Palaemon non ipse processerat agros suos inrigare, sed iudex residens servis suis hoc facere <permiserat>. Ideo ergo dicit sufficienter esse <inrigatos agros>.

109

[...] et qui studiorum amore flagravit, ne <ei> labor desit.

110

[...] Si metuet dulces, experietur amaros, sin autem non metuet amaros, experietur dulces.

111

RIVOS idest allegorice idest linguae. PRATA idest mentes et aures audientium.

FINIT III

INCIPIT IIII.
INTERPRETATIO SAECVLI NOVI.

1

SICELIDES MVSAE idest Musas Sicelides vocavit, quoniam Siculus fuit Theocritus, quem imitatus est in Bucolicis. Πάλιν autem γενεσίαν indicit, idest mundi iterum infantiam, quod Cumaeae Sibyllae responsis fuerat divinatum hoc de Pollione et Salonino, qui nomen accepit ab eo, quod eodem tempore pater eius Salonas expugnasset. Hanc eclogam sive in honorem Caesaris sive Asinii Pollionis, alii arbitrantur in Salonini honorem dictam, filii Pollionis.

2

IVVANT idest delectant. HVMILESQVE MYRICAE idest humiliora carmina vel virgulta sine fructu.

3

SILVAE SINT CONSVLE DIGNAE idest Pollione, qui erat designatus eo tempore, quo agris praeerat dividendis.

4

CYMAEI CARMINIS AETAS: quidam interpretantur ‘Cymaei’ Sibyllam, quod fuerit illa Cumaea,quae futura praedixit. Verum poeta veriorem historiam secutus est. Cymaeum Hesiodi carmen dicit. Cyma enim in Asia est, quam reiecta Ascra, civitate sua, posteriore tempore aetatis suae incoluit, in qua eadem carmina Hesiodus se scripsisse testatur, et de saeculis refert; quem imitatur poeta scribens saeculis futura tempora meliora, in honorem Salonini, filii Pollionis, qui natus est apud Salonas in Dalmatia: inde nomen accepit. In Sibyllinis libris dicitur inventum, quando cum Pelle Iovem regno et Apollinem regnaturum. † PTOIC interpretantur solem significari. Virgilius Apollinem declarat, quoniam et Lucinam dicit, quae eius est soror, vel subtiliter Augustum dicit.

Aliter: CVMAEI idest septima Sibylla, quod decem sunt Sibyllae, ut hoc exemplum manifestat. Sibyllae generaliter dicuntur omnes feminae vates lingua Graeca. Nam σιός Aeolico sermone Deus; βουλήν Graece mentem nuncupant, quasi Dei mentem; proinde igitur, quod divinam voluntatem hominibus interpretari solebant, Sibyllae nominatae sunt; sicut enim omnis vir prophetans vel vates dicitur vel propheta, ita omnis femina prophetans Sibylla nominatur: proprium nomen ex officio, non ex proprietate vocabuli est. Decem autem Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, quarum prima fuit † dipsis, secunda Libyssa, tertia Delphica in templo Delphici Apollinis genita, quae ante Troiana bella vaticinata est, cuius plurimos versus operi suo Homerus inseruit. Quarta Cimmeria in Italia. Quinta Erythraea, nomine Herophila, in Babylone orta, quae de Graecis Ilium petentibus vaticinata est, perituram esse Troiam et Homerum mendacia scripturum; dicta autem Erythraea, quia in eadem insula huius inventa sunt carmina. Sexta Samia, quae Phemonoe dicta est, a Samo insula, unde fuit cognominata. Septima Cymana, nomine Amalthea, quae novem libros attulit Tarquinio Prisco, in quibus erant decreta Romana conscripta: ipsa est et Cymaea, de qua Virgilius: Vltima Cymaei venit iam carminis aetas. Dicta autem Cymana a civitate Cyma, quae est in Campania, cuius sepulcrum in Sicilia adhuc manet. Octava Hellespontea in agro Troiano nata, quae scribitur Solonis et Cyri fuisse temporibus. Nona Phrygia, quae vaticinata est Ancyrae. Decima Tiburtina, nomine Albunea. In quibus omnium carmina efferuntur, in quibus de Deo et de Christo multa scripsisse manifestissime [...]: celebrior autem inter ceteras ac nobilior Eryithraea perhibetur.

5

MAGNVS AB INTEGRO idest ab initio vel ab origine.

6

IAM REDIT VIRGO idest Iustitia fugiens malos hominum mores inter rusticos morata [est] in caelum abiisse fertur. Ideo Iustitia virgo dicta est, eo quod incorrupta est, vel Maria. SATVRNIA REGNA idest stabilia regna.

7

NOVA PROGENIES idest quidam dicunt inspiratum eum de Salvatoris adventu, quidam de adventu Salonini Pollionis, quidam de adventu Octaviani dixisse. CAELO idest ab.

8

TV idest Diana. NASCENTI idest Phoebo. PVERO idest Salonino, Pollionis filio. QVO idest puero. FERREA idest gens laboriosa.

9

DESINET idest cessat. SVRGET idest reparatur.

10

LVCINA idest Diana. LVCINA idest quae parturientibus lucem praebere creditur et lucem nascentibus dat.

11

TEQVE ADEO DECVS idest adulatur consulem.

10

APOLLO idest Caesar.

11

INIBIT idest incipiet, consecrabit.

12

MAGNI idest longi. PROCEDERE idest provenire. MENSES idest XII, quod ante X fuere, vel saeculum bonum.

13

TE DVCE idest veniente Salonino. SCELERIS NOSTRI idest peccatorum nostrorum, idest proscriptionis Sullanae et Caesarianae.

14

SOLVENT idest homines corpus nostrum liberabunt a peccatis. Tempore enim Augusti Salvator venit.

15

ILLE idest Caesar.

16

HEROAS idest potestates caelestes.

17

PATRIIS VIRTVTIBVS idest, quod Iulius Caesar orbem terrarum pacasse videtur, qui Augustum, sororis suae filium, heredem Imperatoremque reliquit.

18

MVNVSCVLA idest dirivativum a ‘munera’.

19

ERRANTIS idest sine cultu humano pro multitudine. CVM BACCARE idest baccas idest boedin, genus herbae floris et odoris iucundi.

20

COLOCASIA idest herba, in Aegypto circa Nilum nascitur et apud Alexandrinos cibo digna. RIDENTI idest patenti. ACANTHO idest genus herbae.

21

DISTENTA idest plena. CAPELLAE idest a ‘capra’ diminutivum.

22

MAGNOS idest feroces homines. METVENT idest mansuescent enim.

23

CVNABVLA idest initia generis.

24

OCCIDET idest abscondetur. FALLAX HERBA. Aconitanam dicit, quae nascitur in Sardinia pastinacae similis, quam si quis comederit, moritur. Alibi autem nata somnum facit hominibus tantum.

25

ASSYRIVM idest per metonymiam pro omni malo pugnationis intellegas. VVLGO NASCETVR AMOMVM idest passim, omnino, ubique, promiscue. Amomum genus floris, ex quo amomum unguentum nascitur.

26

PARENTIS idest cum ad virilem togam perveneris.

28

PAVLATIM FLAVESCET, blic fithir, idest sine studio hominum terra fructus tradet. ARISTA broth. Omnia tibi erunt duplicia.

29

RVBENS idest matura. SENTIBVS idest vineis, arbustis, idest argumentum summae felicitatis.

30

SVDABVNT idest effluent. MELLA idest quia ex rore nascitur vel colligitur aut quia de caelo cum rore cadit.

46

* et quod adhuc per digitos nentes ad fusum tamquam praesens et praeteritum traiciendum est.

47

PARCAE idest Parcas κατὰ ἀντίφρασιν appellatas, quod minime parcant, quas tres esse voluerunt: unam, quae vitam hominum ordinat, alteram, quae contexit, tertiam, quae rumpit. Incipimus enim, cum nascimur, sumus, cum vivimus, desinimus, cum interimus.

49

IOVIS INCREMENTVM idest cui magnam virtutem Iovis dat aut <qui> quasi in numerum Deorum cesserit.

50

CONVEXO idest eruind vel digas, rotundo. NVTANTEM idest digeses aut exultantem cum gaudio, an trementem sub onere.

51

TRACTVSQVE idest latitudinem.

53

PARS VLTIMA idest quo vitam liceat eam mihi vivere.

56

NEC LINVS: Apollinis filius. Orpheus Calliopae Musae et Oeagri fluminis filius fuit, [Thebis oriundus est,] qui tantum potuit cithara, ut Eurydicen revocaret ab inferis. Linus autem Apollinis filius fuit Thebis oriundus, qui de cursu solis lunaeque omniumque astrorum scripsit [...]

31

FRAVDIS idest astuti animi.

32

TEMPTARE idest temptabunt. THETIM idest mare vel nomen loci.

31

SVBERVNT <...>

33

IVBEANT idest cogant.

34

TIPHYS idest magnus gubernator navis Argo, idest midnau, qui in Ponto cum posteriore parte navis dicitur perisse <in loco>, qui Symplegas appellatur.

36

MAGNVS ACHILLES idest Augustus. Gaius Caesar, cum testamento regnum traderet Iulio Caesari, etiam Troiam iussit restaurari ab eo, quoniam ipse superstes minime potuit.

37

FIRMATA idest ubi virilem togam sumpseris [idest ubi adoleveris].

38

CEDET idest abstinebit. NAVTICA ideat navis.

39

MVTABIT idest pretio. FERET idest omnia enim abundabunt.

40

RASTROS dainthech idest ligones idest non seretur terra. FALCEM ideat non falce putabitur.

41

ROBVSTVS idest propter ubertatem terrae.

42

MENTIRI idest tucrecha, fucata enim lana mentitur alium colorem.

44

CROCEO idest glas. <MVRICE> rubida tinctura vel purpura vel flos. MVTABIT idest tondebit. LVTO idest sua natura. Aliter [...]

21

IPSAE LACTE ipsae per se, non per pastores.

23

BLANDOS FLORES non omnis blandos sed ab omnibus meliores.

26

SIMVL HEROVM LAVDES idest Pollionis et Caesaris, ut: ipse nova carmina fecit.

31

PRISCAE VESTIGIA idest vetera bella, raptus coniugum, perfidias hospitum dicit.

36

MITTETVR ACHILLES idest de Pyrrho Epirota loquitur de genere Achillis, idest ipsum Pyrrhum, qui acerrimum bellum Romanis intulit, hunc ergo Achillem dixit. Troiam autem Italiam vult intellegi per longiorem sensum, quae a Troianis est constituta.

39

FERET idest procreabit.

43

ARIES idest per arietem totum pecus vult intellegi.

44

LVTO idest fusco vel fulvo, ut ibi: Fulgebat lutea bigis.

45

SANDYX idest genus herbae rubeum, cuius radices infantes cum coxerint, ceram tingunt.

46

CVRRITE FVSIS idest Deae, quae per fata vaticinantur; tria autem fata fingunt in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus propter tria tempora: praeteritum in fuso iam netum atque involutum est; praesens, quod inter digitos nentes traicitur; futurum in lana, quae colo inplicata est. * versibus non, infacundis.

58

ARCADIA idest ubi maxime colitur vel ubi natus est.

60

INCIPE PARVE PVER idest dicuntur infantes post quadragensimum diem matribus † adridere agnoscere, sin vero ante quadragensimum, indicium est mortis. RISV idest quoniam cognoscere sic videntur filii parentes suos, cum his ultro adrident.

61

DECEM idest quod mares in decem mensibus nascuntur. FASTIDIA idest contemptiones, vitae labores.

63

NEC DEVS HVNC MENSA NEC DEA DIGNATA EST CVBILI hoc est pueris nobilibus editis in atrio domus Iunoni Lucinae lectus ponitur, Herculi mensa. Iuppiter et Iuno cum altercatione sine coitu se debere filios suscipere <putarent>, Iuppiter de capite edidit Minervam, Iuno Vulcanum claudum: hic praecipitatus de caelo arti fabrili operam dedit, fecit sellam mira arte et Dea Iuno cum sedisset, haesisse dicitur, quae cum rogaret, ut solveretur, petit ille, ut illa suos parentes ostendisset, et risisse dicitur Iuno, unde ille matrem agnovit. DEA NEC DIGNATA CVBILI quia nuptias Veneris petiverat, sed ab illa contemptus est, nam illam artem non dilexit.

60

INCIPE RISV PVER hoc est iucundus esse et cognosce laetus matrem. Sed aliter curiosi putant hic suspicari.

FINIT IIII

INCIPIT V

1

CONVENIMVS BONI idest idonei et docti peritia ad cantandum.

Menalcas et Mopsus idest duorum pastorum nomina sunt, quorum alter obitum fratris deflet consecratum. Quidam autem <dicunt> hanc eclogam pertinere ad Saloninum, et divisa est in <II> personas idest Virgilii et Aemili Macri, qui et ipse poeta Virgilio amantissimus erat. Ergo Virgilius quasi persona Menalcae et Macer quasi Mopsi.

2

INFLARE idest intus flare.

4

TV MAIOR TIBI idest ut, cum sub persona Menalcae se velit intellegi poeta, Mopsus eum maiorem pronuntiet. AEQVVM PARERE idest oboedire.

5

INCERTAS PER VMBRAS idest ex ventorum enim flatu arborum rami commoventur et umbram mobilem faciunt.

6

SIVE ANTRO idest pro ‘in antro’.

7

LABRVSCA idest seadinne, silvestris vitis: ideo, quod in labris ruris idest in saepibus nascitur, vel uva agrestis dicta a labris idest a marginibus † vinum nascitur, sive potest labrusca dici eo, quod feratur labrusca labris in bibendo.

10

SI QVOS PHYLLIDIS idest Gitonis filia et regina Thraciae fuit, quae Demophontem, filium Thesei, a Troia redeuntem adamavit, postquam Troiam pugnabat; qui cum dedisset ei fidem, se ad eam protinus perventurum, et tardius perveniret, inpatienter eum desiderans laqueo vitam finivit ex arbore folia non habente. Reversus ergo Demophon venit ad arborem illam et coepit lacrimare. Illa autem sensit amantis affectum et pro lacrimis folia pullulavit, ex quo et Phyllis vocata est. IGNES idest amores.

11

AVT ALCONIS HABES LAVDES idest Alcon genere fuit Cretensis, sagittarius nobilis; cum Dianae rem divinam faceret, filium eius in templo fatigatum lusu somnus obpressit; qui cum vidisset filium suum a dracone conlevatum, occiso dracone filium suum incolumem liberavit. CODRVS idest agebatur multis ante aetatibus, antequam Peloponnesia condita est. Codrus, Atheniensium dux; cum inter Lacedaemones et Athenienses bella gerebantur <et> nullo modo poterant conpescere, divinitus responsum est ab Apolline, ut, ex quacumque causa princeps fuerit occisus, [...] et vinceret [...] Cum ergo nemo audebat occidere principem, Codrus iste servili habitu ingressus occisus est et suis victoriam peperit. Quidam eum vere mutatum in habitum [...]

14

DESCRIPSI idest in cortice scribebant antiqui, et modo carmina alterna dicuntur.

15

EXPERIAR idest dicam.

16

SALIX idest flexibilis. PALLENTI idest quia prope similes [...] <similia> folia olivae etiam salix habet.

17

SALIVNCA idest genus herbae florem minutam gerens suavissimi odoris. ROSETIS idest † libis, vel herba † bona et calidum.

19

PLVRA idest dicere.

20

EXTINCTVM CRVDELI FVNERE. Funus dicitur crudele vivis parentibus. Alli luctum Salonini, nonnulli Flacci fratris eius putant. Daphnis, Mercuri filius, pastor eximiae formae fuisse dicitur. Hic dilectus a Nympha Lyca, cui fidem se dedit nullius mulieris alterius concubitu usurum, sed fefellit, ob quod orbatus est luminibus, quam caecitatem licet carminibus et fistula solaretur, non tamen diu vixit.

21

NYMPHIS idest plangentibus.

22

CONPLEXA SVI CORPVS et reliqua. Superstite enim Maia matre defunctus est Flaccus, quae graviter mortem eius ferens non diu supervixit.

24

NON VLLI PASTOS. Versus XIII syllabarum.

23

ASTRA idest quae hominum fata mutant atque inplent.

24

EGERE idest egerunt. BOVES AD FLVMINA idest nec ad pastum duxerunt nec ad potum. Sine dubio suo maerore retinebantur.

27

POENOS idest crudelis et feros.

28

INTERITVM MONTES idest non obitum, idest ne morte iam merita videretur extinctus.

29

DAPHNIS ET ARMENIAS. Sacra Liberi Patris Iulius duxit de Armenia ad Romam. CVRRV idest currui. TIGRIS idest flumen orientale, et bestiae convenit. Inmanes enim et feros homines docuit ab Augusto domari.

30

INSTITVIT idest invenit. THIASOS idest clasa. BACCHI idest Liberi Patris, quia bacchabatur bibens vinum. BACCHI THIASOS idest coetus virginum sive puerorum bacchantium [plangentibus Nymphis].

29

Aliter: CVRRV idest pro currum ipse primus inter pastores iungit.

31

INTEXERE idest ligare. HASTAS idest variis sertis indutas, quibus Baccha in sacris Liberi Patris utebatur.

34

TV DECVS idest sis tuis propitius parentibus. TVLERVNT IPSA PALES idest Dea pastoralis vel Dea frugum.

37

INFELIX LOLIVM idest quia, qui lolium manducant, caecitatem patiuntur atque ideo ‘infelix’. AVENAE idest mailamuilchi vel cuinfec vel zizaniae.

38

VIOLA idest scoth vel fobuitge. NARCISSO PVRPVREO idest pulchro.

39

PALIVRVS idest gleelce vel aiten idest infelix et acutus arboribus.

40

SPARGITE idest circumfixis arboribus. INDVCITE idest tegite. FONTIBVS VMBRAS idest [...] arboribus. Sensus hic est: post obitum Daphnidis, quae erant fecunda, sterilia extiterunt.

42

TVMVLVM idest fert. SVPERADDITE CARMEN idest sit scriptum super tumulo idest memoriae superscribite in ecloga.

43

IN SILVIS idest positus. DAPHNIS EGO rel. Carmen hoc super tumulo fuit et epitaphium vel † defectionis apud veteres.

44

PECORIS CVSTOS idest populi Romani.

46

IN GRAMINE idest israth, de nomine herbae, quae gramen dicitur. QVALE idest dulce.

47

SALIENTE idest scatente.

48

NEC CALAMIS idest allegorice dicit Virgilius de Theocriti scriptura. AEQVIPERAS idest coaequaris idest accusativo et ablativo. VOCE idest canendo. MAGISTRVM Theocritum dicit.

49

ALTER AB ILLO idest secundus a Theocrito.

50

NOSTRA idest [inter] carmina.

52

AD ASTRA idest inmortalem faciemus.

53

MAIVS idest amplius vel melius.

55

STIMICHON idest quidam pastor et ipse puer fuit, figuravit nomina Nympharum resonando.

56

CANDIDVS idest pulcher. INSVETVM idest aut hominibus aut sibi insuetum vel insuetam hominibus viam caeli dixit.

59

PANA idest carmina Panis. DRYADES idest Nymphas.

60

NEC MEDITANTVR idest non praeparant, idest dicit securitatem.

63

INTONSI idest nephglidi vel intacti et nemorosi, silvestres.

65

BONVS idest propitius. O FELIX idest feliciter visus. QVATTVOR ARAS idest consecravimus. Ponuntur enim hominibus arae, sed Deorum tantum sunt altaria.

67

NOVO idest recenti.

68

OLIVI idest quia tantum Minervae oleum consecratur.

69

MVLTO BACCHO idest vino Ariusiae.

71

NOVVM NECTAR. Ariusia oppidum Italiae, ubi multum vinum nascitur.

70

ANTE FOCVM idest ante ignem. FRIGVS idest hiems. MESSIS idest aestas.

71

NOVVM idest multum. CALATHIS idest calicibus. Calathus est genus poculi. Aliter: ARIVSIA nectar cetgrinne idest admirabilis saporis, et vinum Chium significat ex Graecia, quod optimum. Aliter: ARIVSIA idest portus in insula Lesbo vel Chio monte, qui est in insula Chio.

72

DAMOETAS ET LYCTIVS AEGON idest propria.

73

SALTANTIS idest ad mobilitatem. SATYROS idest Satyri genus poetarum, qui de saturitate cibi et copia canunt.

72

LYCTIVS Cretensis, ut ibi: Lyctius Idomeneus, ab Lycto, urbe Cretae.

73

ALPHESIBOEVS idest proprium poetae.

74

SOLEMNIA VOTA idest quae certis diebus celebrantur. Cenarum genera sunt III, unum, ut dixi, solemne, aliud viaticum † et cenam vocant, ad cuius adventum gratulantur, et est geniale, quod genio nostro indulgentes melius vivimus, ut etiam ipse Terentius: quod vix demenso suo suum defraudans genium.

77

THYMO idest † prorfedo.

78

HONOS idest <in> sacrificiis. NOMEN idest in praedicatione. LAVDES idest in meritis.

79

VT BACCHO idest Libero Patri. CERERIQVE idest Deae Terrae, quae eadem est et Proserpina, eadem est et Vesta.

80

DAMNABIS idest fusilisu idest reos facies, ut vota tua multi adorent.

81

QVAE idest digna.

82

VENIENTIS AVSTRI idest levissime.

83

PERCVSSA idest strepitu leni. IVVANT idest delectant, quoniam iucundus sonus exauditur, quotiens aqua profluens saxis inpeditur.

80

Aliter: DAMNABIS idest votis liberabis, unde etiam reos dicit, qui vota ferunt, ut ibi: Et statuam ante aras voti reos.

85

CICVTA idest buinne, idest te carmine Bucolicorum ante donabimus.

88

PEDVM idest bronbrachin, idest baculum incurvum, quo pedes ovium inpediuntur, et significat donum carminis.

89

ANTIGENES idest quidam pastor et significat Cornificium vel Maevium.

90

FORMONSVM idest pedum. PARIBVS NODIS obid, idest pari intervallo distantibus aut aequalibus.

FINIT V

INCIPIT VI

Faunorum, Satyrorum, Silenorum, idest genera poetarum, in quibus fingitur ecloga. Significat amicos Pollionis et Vari, qui Bucolica postulaverunt.

1

PRIMA SYRACVSIO idest civitas in Sicilia Theocriti, qui Syracusanus erat. PRIMA idest non quod primus Bucolica Latina hic scripserit, sed hoc ait: prima haec me voluit idest Thalia conscribere, mox et alia facturum, vel laudative. PRIMA idest † principalis ideo quod Syracusio versu Syracusia non debuit dicere, sed poetica figura usus est.

2

THALIA idest nomen Musae.

3

CVM CANEREM REGES idest cum cenere vellem, ut: Terruit Auster euntis pro ire volentes. Declaratque se Aeneidos libros incipere velle ante. CYNTHIVS. Cynthium etiam Augustum dicit, a quo iussus est minora carmina scribere.

5

DEDVCTVM idest in oblivionem ductum renovare vel tenue et iucundum.

6

NVNC EGO idest nunc me oportet. SVPER TIBI ERVNT idest abundabunt.

7

VARE TVAS rel. idest consul fuit bonus, qui praepositus ab Augusto divisioni agrorum fuit et Germaniam domuit. ET TRISTIA CONDERE BELLA idest Perusino bello victo Antonio Caesar Alphenum Varum in locum Pollionis constituit, qui praeesset Transpadanae regioni, cui idcirco Virgilius adulatus est.

8

AGRESTEM <idest> carmen [...] idest scriptura bucolica, quae fit per calamum.

9

NON INIVSSA idest a Nymphis vel a Caesare.

10

MYRICAE idest virgultum humile, cui carmina suo conparat.

11

CANET idest resonabit idest nobis canentibus resonabit nemus.

13

PERGITE idest iam perseverate vel dicite.

12

QVAM SIBI quam Varo.

13

CHROMIS ET MNASYLLVS idest invocat Musas et sic canere incipit. Aliter: CHROMIS ET MNASYLLVS idest propria Silenorum, nos pro condiscipulis Virgilii accipere velimus.

14

SILENVM PVERI SOMNO rel. idest Silenum, qui rogatus a Virgilio exposuit ei cosmopoeiam, filius, ut quidam dicunt, Panos, ut quidam, Terrae, ut quidam, Thaumantis, comitis Liberi Patris, vel comes Liberi.

15

IACCHO idest Iacchus Liber Pater † eius. <INFLATVM idest> vino ebrium.

16

SERTA idest coerca.

17

ATTRITA idest ex usu tenendi splendens. CANTHARVS idest cratera idest vas, in quo datur merum. ANSA idest dorn.

18

ADGRESSI idest sunt. SENEX idest pro senes. CARMINIS idest promissionis. AMBO idest hos ambos. Sic ostendit et Homerus.

20

TIMIDIS idest pro timentibus. Natura enim timidi sumus, timentes metu. INTERVENIT AEGLE idest una Nympharum.

21

VIDENTI idest incipienti vel vigilanti.

22

SANGVINEIS idest coloribus. MORIS idest merib. FRONTEM idest grode. TEMPORA aaru.

23

ILLE DOLVM idest faciebant timidum gressum solliciti, ne ante viderentur.

24

SATIS EST sufficit. VIDERI idest satis est levem me praesentibus videri ad poenam.

25

CARMINA idest vos quidem carmina vultis, mulier capiet [...]

26

HVIC ALIVD MERCEDIS idest mulieri Aeglae.

27

IN NVMERVM idest ad modulationem in versuum mensuram. FAVNOS idest Deos pastorales.

28

RIGIDAS idest inflexibiles. MOTARE idest movere.

29

NEC TANTVM PHOEBO idest quantum haec loca mirantur Sileni cantum. PARNASSIA idest mons Thessaliae.

30

RHODOPE idest montes Thraciae. Ibi sunt motae silvae nec mirum, si Deum mirati sunt, quantum hominem. ET ISMARVS idest mons est Apollini consecratus habens duo promuntoria apud Macedoniam, Cyrrham Apollini, Nysam Libero Patri.

31

PER INANE idest ethercil idest chaos dicit, quod omnia confusionem habebant eo, quod sine forma erant. COACTA idest collecta vel coniuncta. Aliter: CANEBAT secundum Epicureorum sectam ex solidis et atomis constare caelum et periturum <putat>, ut in Terentio: Quid si nunc ruat caelum? aut ut Sallustius: Omnia acta occidunt et orta senescunt.

32

SEMINA idest atomos. Artifex sensus, quo inducit poeta Silenum sapientium dogmata retractantem, eademque, quae et locis suis et temporibus a philosophis sunt investigata, personam Sileni inducit disputare, quem idcirco physici addunt choro Liberi Patris magistrum Dei atque per quem choro modus possit adhiberi. Vnde quoque ioculariter ei ferula adtributa.

Aliter: semina creaturarum vel rerum idest caelum, terram, aquam, ignem, vel omnium rerum materiam, quam ipsam in seminibus esse adfirmat ex atomis; Epicureus enim fuit. <MVNDI CONCREVERIT ORBIS> saeculum dicit sine materia. Alii dicunt, omnia in primis ex aqua et igni creari. Alii ex Oceano, materia omnium.

33

ET LIQVIDI SIMVL IGNIS idest sol et stellae, luna et sidera vel fulgora.

34

CONCREVERIT ORBIS idest conglobatus sit aer [submotis nubibus in altum locatis].

35

DVRARE idest durum fieri. ET DISCLVDERE idest separare. NEREA idest bled mil idest animalia maris vel NEREA idest filia Neptuni.

36

VT COEPERIT. Caelum enim quasi aqua conglobatum est. <NOVVM> aut primitus visum aut non ante visum. SVMERE idest proprium statum accipere.

37

STVPEANT idest homines vel terra vel mare.

38

SVMMOTIS in altum locatis.

39

SVRGERE idest crescere.

41

PYRRHAE idest Dea terrae, idest filia Terrae. Sine ordine posuit: ante enim Saturnia regna et sic, quos Pyrrha et Deucalion iactaverat, homines nati sunt. IACTOS idest post diluvium sub Deucalione et Pyrrha. Themis, Dea iustissima, petentibus propter raritatem hominum responsum dedit, ut ossa matris suae post dorsum posita tollerent et iactarent; cum pervidissent autem Terram omnium matrem, iacentes ab ea tulerunt petras atque iactaverunt in aquam et ita nati sunt homines. Thessalia tota depressa est in medio et circa montuosa. Vbi cum eodem tempore flumina abundarent quondam confusa, quo facilius vim aquae prae se fugerent, altitudinem petebant, multi etiam intra cumulos morabantur. Deucalion autem Thessalus cum Pyrrha in montem Parnassum ascendit et eos, qui ibidem fuerunt, concavis alveolis coepit in Parnassum, ubi ipse morabatur, deducere; denique ex siccata aqua et lapidibus homines ostendisse dicitur; lapides autem, quos Deucalion misit, in masculos, quosque Pyrrha, in feminas transfigurati sunt.

42

CAVCASEAS idest Caucasias, idest mons Armeniae vel Scythiae, in quo Prometheo adligato iecur vultur exedit, vel † resedet ab avibus alligatus.

43

ADIVNGIT idest canit.

42

FVRTVM PROMETHEI idest dicitur ignem de caelo furtim in ferulam abscondisse atque abstulisse ideoque ab Iove condemnatum in monte Caucasio poenas solvere per consummationem iecoris.

43

HYLAN idest proprium. Hylas, Herculis socius, cum <cum> Argonautis navigaret, a nave excidit atque periit. Veram fabulam haec continent. Alii dicunt, eum aquatum ad puteum sive fontem isse ibique praecipitem lapsum periisse. Quidam vero a Nymphis adamatum raptum esse ac numquam apparuisse.

44

LITVS HYLA idest quaerenti Herculi silvae omnes responderunt.

46

PASIPHAEN idest proprium mulieris [regina] regis Cretae, quae adamavit taurum, ex qua Minotaurus natus est. NIVEI idest candidi. AMORE idest pro in amore.

47

A idest o. VIRGO idest quasi aetate, quod antiqui fortes mulieres virgines dicebant.

48

PROETIDES idest Proeti et Antiae filiae, quae formam suam Iunoni praetulerunt, quas Iuno in vaccas convertit, et filiae regis Argorum fuerunt nomine Chrysippe, Iphinoe, Iphianassa; insania conpulsae crediderunt se boves esse et altos montes petierunt. FALSIS MVGITIBVS idest quia transfiguratae erant.

51

IN LEVI idest molli. CORNVA idest bene, quia dementia † latet cornua sibi exstare credebant.

52

A VIRGO idest quia fortis uxor.

53

FVLTVS idest substratus. HYACINTHO habens latus herba subtus stratum.

54

ILICE dus.

55

AVT ALIQVAM idest sequitur vaccam, idest sui oblitus generis.

56

DICTAEAE idest de monte Dicto, quasi nemorosae Nymphae. CLAVDITE SALTVS idest ut inveniatur taurus.

58

ERRABVNDA idest flexis pedibus. Aut errantis aut vagantis dixit aut proprie, quoniam non in directum pedem tollunt.

60

STABVLA idest lesib vel gelbintib idest ubi armenta [Apollinis] Solis fiebant. GORTYNIA idest Cretensis civitas.

61

HESPERIDVM MIRATAM idest Hesperides Atlantis filiae, quae patris hortum trans Oceanum, in quo mala aurea erant, custodierunt. Vnde Hippomenes, Megari filius, tria a Venere accepit. Atalante cum omnes viros cursu praeiret et sponsione luderet, mala aurea proiciens, dum ea colligerentur, excursus faciebat atque concubitus virorum fugiebat, sed postea adamata est ab Hippomene, Megari filio, Neptuni nepote, <et> superata ab illo, quod Veneriana mala acceperat, et victam eam praemii nomine coniugem accepit.

Atalante, Schoenei filia, cursus certamine cum in ipsa contentione ter singulos viros vicisset, * ideoque praemii nomine accepit eam coniugem Hippomenes.

62

PHAETHONTIADAS idest Iliadas, sorores Phaethontis. MVSCO idest circumdatas et contextas musco canit. Muscus herba circa caudices arborum bene olens nascitur.

63

PROCERAS idest susum rectas. ALNOS idest ferna, pro populis posuit.

64

ERRANTEM idest amantem. PERMESSI idest proprium fluminis Boeotiae. GALLVM idest Cornelius Gallus, cuius eclogarum libri leguntur. GALLVM filium Solis, qui cum se crederet filium Solis esse, petiit a patre suo, ut currus regeret. Hic postea praeceps missus est in Padum fluvium ac Cucnus nominatus est, quem flentes sorores in populos mutatae sunt.

65

AONAS idest Nymphas <in montes> Boeotiae venientes ut amail. VNA idest Musarum.

66

CHORVS idest honorem fecerint Phoebo discipuli.

67

LINVS idest filius Apollinis et Samathae. Alii dicunt huic hoc factum contigisse.

68

APIO idest liubserb herena. Olus apiumque iuxta aquam haec sunt amariora.

70

QVOS idest dederant. ASCRAEO SENI idest notandum ibi ‘seni’, nam mortuus finem vivendi recepit, vel quod ei vita sit redonata. ILLE idest Hesiodus.

71

RIGIDAS idest aut duras aut nimium rectas. DEDVCERE idest multa re permulcere rusticos solebat. ORNOS idest ligna idest darchac.

72

HIS idest calamis. GRYNEI idest mons Colophoniae Apollini sacer vel Apollinis nemus.

74

AVT SCYLLAM idest [...]

76

DVLICHIAS Ithacenses.

74

SCYLLAM QVAM FAMA SECVTA EST si quidem alterius amore flagravit. Sed fama idest infamia, ut ipse: Est in conspectu Tenedos notissima fama idest infamia, quia Tennes cum noverca sua concubuerat.

75

INGVINA idest nomen loci, in quo canes Scyllae latrabant, vel melen.

76

DVLICHIAS idest Vlixis patria.

77

A et exsecratio est et interiectio.

74

VEL SCYLLAM idest Nisus, rex Megarensium, cum oppugnaretur a Minoe, rege Cretensium, Scylla, filia eius Nisi, quae adamaverat hostium ducem, crine fatali absciso <...> et postea propter illa prodita non recepta in navem regiam, mutata est in monstrum sui nominis, quae circa fretum Siculum socios Vlixis vexavit, <in> quam Vlixes, <ut> videtur, incidit.

78

TEREI idest proprium viri. Orosius dicit: Terei Prognae et Philomelae [eius] incesto parricidium adiunctum atque exsecrabilius utroque convivium per infandos cibos additum, cum propter sororis pudicitiam ereptam praecisamque linguam filium parvulum mater occidit, pater comedit.

83

EVROTAS idest fluvius Laconicae, in cuius ripa lauri sunt et templa Apollinis, cuius arbores edidisse carmen poeta refert.

84

ILLE idest Silenus. PVLSAE idest pro echo pulsatae. REFERVNT idest canenti reiciunt.

85

COGERE idest concludere. REFERRE idest reducere vel recognoscere.

86

ET INVITO PROCESSIT idest quasi nolente; nolentem dicit propter carminum voluptatem. Vel INVITO PROCESSIT idest ex harmonia mundus. Nam et ibi ideo ait: Aethera mulcebant cantu, et modo hic delectatione captus est, quoniam invito se processerit Vesper.

FINIT VI

INCIPIT VII

1

FORTE SVB ARGVTA rel. idest continentur IIII personae: Meliboei [et] Virgilii vel Vari; Daphnidis hoc est Corneli [et] Galli <vel> Caesaris [poetae sunt] ARGVTA dresachtach idest personanti vento. ILICE DAPHNIS idest Mercuri filius, optimus poeta, significat Caesarem.

2

CONTVLERANT idest inpactatar idest coadunaverant.

3

DISTENTAS idest plenas.

4

ARCADES idest sulbari vel fissidi.

5

CANTARE idest voce. ET RESPONDERE idest fistula, idest ambo poetae Thyrsis <et> Corydon, quod fistula Pan primus carmen cecinit in Arcadia.

Aliter ARCADES AMBO laudative dixit, idest summi cantatores, ut alibi: Soli cantare periti Arcades.

6

DVM TENERAS DEFENDO idest dum possessionem Virgilius cupit liberare, in Caesarem incidit, a quo sit conspectus et vocatus et cum sibi scripta fecisset [...]

7

VIR GREGIS idest hircus et abusive dicitur spes gregis. Horatius: uxorque olentis <mariti>. CAPER idest cuius lacte nutritus est Iovis. DEERRAVERAT idest todihel.

8

OCIVS velociter.

9

CAPER TIBI idest quoniam ex eo generantur. SALVVS idest slan. HAEDI idest plum.

13

MINCIVS idest fluvius, qui transit per Mantuam, patriam Virgilii. EXAMINA idest saith idest apes [per] susurrum remittunt.

14

NEC HABEBAM idest, quae meum serviret officium.

16

[...] Et magna contentio erat Virgilii et Aemilii Macri.

14

ALCIPPEN ET PHYLLIDA, idest ancillarum nomina.

16

CVM THYRSIDE idest Aemilius Macer, qui pari studio flagrabat † quia inscani in finibus.

17

POSTHABVI idest contempsi. SERIA idest samret, allegorice Virgilius dicit contra inimicos rel.

18

VERSIBVS AMBO idest pro illorum lusu.

19

<MVSAE.> Tria genera Musarum: aqua ignis aer.

21

NYMPHAE idest allegorice Musas ego diligo. LIBETHRIDES idest quas nos diligimus, idest a monte Boeotiae Libethro, qui est Musis sacer.

11

PER PRATA IVVENCI idest fluvius dicitur Iuvencus.

21

Aliter Libethrus idest fluvius in Thracia, ubi Orpheus laniatus est.

Alii fontem in Boeotia esse dicunt.

22

CODRO idest poeta amicus Virgilii; quoniam laudat Codrum, nunc intellegi voluit Helvium Cinnam poetam, de quo melius sentit. Idem est Cinna, cum dicit: Nam nec adhuc <Vario> videor <nec> dicere <Cinna> Digna, sed argutos inter strepere anser olores. Ait autem Cinnam <non> minus ingeniose scribere, quam Apollinem. PROXIMA idest similia Phoebi <et> Homeri carmina.

24

ARGVTA idest stridula, mobili. <PENDEBIT> aut si non similia canere potero, desistam esse poeta.

25

PASTORES idest poetae. CRESCENTEM idest incipientem dicere. ORNATE idest de se dicit.

26

ARCADES idest Aemilius Macer. RVMPANTVR idest ex invidia. CODRO idest Codrum Cinnam dicit et vult utique tamquam lividum aestimatorem futurum operis sui invidia rumpi vel, si livide, inquit, laudare coeperit

27

VLTRA idest si plus laudaverit, quam mihi placuerit. BACCHARE idest fronti corona inde ligatur, si quis est nociturus ingenio. Vt quidam putant, Cornificium lividum dicit, quia Cinnam [quem] supra laudavit.

Herba: bacchare, quod ob fascinum in frontem ligatur.

29

SETOSI idest simch. <PARVVS MICON> idest ex illo, quod scriptum est: † Micone granoque revexerat insulis. [Apollini et Dianae consecratum est.] Vota facit convenientia venatoribus et pastoribus Dianae, si inpetraverit, uti restituatur sibi ager. DELIA idest Diana. PARVVS idest puer.

30

MICON [idest Diana] vel pauper † dominus, ut in Horatio: parvi properemus; ut e contrario ‘ampli’ divites dicuntur. VIVACIS idest quod centum annos manere dicitur, <ut> quidam dicunt.

31

SI PROPRIVM HOC FVERIT idest perpetuum aut acceptum.

32

PVNICEO idest rubeo. COTHVRNO idest calciamento venatricio, crepidine. SVRAS idest gairri.

33

SINVM LACTIS idest genus vasis rustici ex vimine factum. ET HAEC idest sufficit <vel> decet. PRIAPE idest Priapus iurgiis gaudet et fascinum eum dixit.

34

EXPECTARE idest sustinere vel tollere.

36

SI FETVRA idest si [quis] responderit carmen spei meae, idest qui nunc marmoreus es Deus, aureus eris, si fetus gregis ampliatus fuerit. ESTO idest pro eris. VEL AVREVS idest formonsior.

37

NERINE idest Nerei filia. THYMO idest melle vel flore. DVLCIOR idest videtur. HYBLAE idest dulcior, inquit, Gallia melle Siculo et fertilitate sensus formonsior aedera.

38

ALBA idest quod est et nigra, idest Gallia dulcior est facultatibus nostris.

39

CVM PRIMVM PASTI idest cum primum possessores novi coeperint adsignatos possidere agros.

40

SI QVA TVI idest concubinam alloquitur. CORYDONIS idest Virgilii. TE CVRA idest si me diligis.

41

[...] Sardonia herba apio similis iuxta ripas nascitur in Sardonia insula, quam si quis manducaverit, risu moritur.

42

RVSCO idest aittun vel rusc. PROIECTA idest pro nihilo habita. ALGA idest herba.

43

LVX idest dies.

45

MVSCOSI idest coennich. FONTES idest sum.

46

ET QVAE VOS idest o loci. ARBVTVS idest sunt frondes. Vterque adulatorium carmen subiecit pertinens ad Caesaris venerationem.

47

SOLSTITIVM idest quia circa sextam horam sol stat et iterum currit.

48

TORRIDA idest ignea idest ex illo tempore. TVRGENT idest astoid.

49

ET TAEDAE idest caindla.

50

FVLIGINE idest osuidi.

51

HIC TANTVM BOREAE idest demonstrative, hoc est parvi ducimus et pro nihilo curamus frigora propter abundantiam lignorum.

52

LVPVS aliquid de numero pecorum tollat, hoc est numero ovium multitudinem civium.

53

STANT idest abundant. HIRSVTAE idest spinosae vel capillosae.

54

STRATA idest non vento, sed maturitate.

55

RIDENT idest hilara et festiva sunt.

56

ABEAT idest discedat. SICCA idest aqua viduabuntur flumina.

57

ARET AGER VITIO AERIS per ‘herba moriens’ et caelum vitiatum ait et omnia inculta, quod <Mantuani> cultores amiserunt agros, quos si Caesar restituerit, redituram <eis> fecunditatem.

58

PAMPINEAS idest chanachdi idest vitium.

59

PHYLLIDIS idest Caesaris.

60

IVPPITER idest aer. IMBRI idest multum pluviarum decidet de caelo.

61

POPVLVS idest profedo, idest quia Hercules populo coronatus ad Inferos descendit. IACCHO idest idem et Bacchus et Liber Pater.

63

PHYLLIS idest Caesar. CORYLOS idest Mantuanos.

64

NEC MYRTVS idest licet nihil sit tam sterile, quam Mantuanorum ager est, si Caesar adiuvassit suis, ager placebit populo suo.

65

FRAXINVS idest umnus. PINVS idest oct gagh.

66

ABIES idest octh gacha sardua lailu. POPVLVS idest fit. Subsequitur ‘pulcherrima’.

67

LYCIDA idest Cornelius Gallus, idest refert arbores eas, quae sunt vel inveniuntur speciosae, sed si frequentius sibi praesentia contingat Corneli Galli, quem nunc Lycidam vocat, non illas pulchriores fore.

FINIT VII

INCIPIT VIII

1

PASTORVM MVSAM idest hoc genus carminis coenon vel micton dicitur. Haec ecloga pharmacis appellatur. Nam duae personae introducuntur, Damonis et Alphesiboei, quorum alter amissam queritur uxorem orbatus, alter [et] eius mulieris refert actus, quae alii viro † amonolio dedita fuerit, alterque puellam, alter puerum ut puellam amat.

2

IVVENCA idest pro armentis posuit.

3

LYNCES idest pro feris omnibus.

2

INMEMOR idest oblita. HERBARVM idest pastus. QVOS idest poetas.

3

LYNCES idest fera bestia, quae <e> lupis et canibus nascitur, et ferae Liberi Patris sacris dedicatae, quae sunt pantheris similes, caudas tamen graciliores habent.

6

TV MIHI SVPERAS idest Pollionem petit Salonitarum victorem. Asinius Pollio prope non minus poeticae, quam oratoriae vel imperatoriae laudis avidus fuit. Nam et multa carmina et varia arte poematum scripsit. Vnde illud est, [idest]: Sophocleo tua carmina digna cothurno. Huic post victum Antonium apud Perusiam a Caesare successu datus est Alphenus Varus, qui iratus Mantuanis agros eorum perticae Cremonensium iunxit. Causa autem iracundiae haec fuit. Octavius Musa, civis Mantuanus idemque magistratus, cum tributum ab Augusto fuisset indictum, pecora Vari — nam Varus possessor apud Mantuanos erat — cuius pecora capta pignori tam diu in foro clausa tenuit, donec inedia morerentur. Vnde molestiam Mantuanis super amittendis agris intulit Varus, Virgilio tamen pepercit, quoniam condiscipulus eius fuerat. Eiusdem autem Vari est tragoedia Thyestes omnibus tragicis praeferenda, aliud nihil eius habetur.

6

TIMAVI idest locus, in quo Antenor civitatem condidit.

7

ORAM idest litora. ILLYRICI idest Adriatici maris. LEGIS idest consideras. EN ERIT idest optantis vox.

8

TVA FACTA DICERE idest tuas laudes dicere vel scribere.

9

EN ERIT idest utinam liceat tua facta meis carminibus digne exponi.

10

SOPHOCLEO idest ideo eum Sophocli conparabat, quia hic primus tragoediam scripsit, et Asinium Pollionem significat, qui tragoediam scripsit illo tempore.

11

A TE PRINCIPIVM idest [inter tuos triumphos aut inter tragoedias] quia nemo ante te scripsit tragoediam nec post te scripturus est.

12

CARMINA COEPTA TVIS idest quod sic intellegi debet: accipe iussis carmina coepta tuis, idest utile sit.

10

DIGNA hoc est, cum iusseris ab agris meis recedi, et ego haec in te carmina digne scribam.

13

INTER VICTRICES LAVROS idest quoniam solent poetae <aedera> coronari, quia pallida est et, qui versificantur, pallidi sunt, victoresque lauro [victrice] in certaminibus coronantur, et Asinium Pollionem significat, qui et poeta fuit, sed, quoniam Salonas devicerat, utraque corona dignus fuit, lauro ut victor, aedera ut poeta, ut ait: Pollio et ipse facit nova carmina. SERPERE idest humiliter procedere.

12

SINE idest leic.

14

FRIGIDA idest quoniam nox facta est.

16

TERETI idest [in] latitudinem triumphi.

17

NASCERE idest oriri diem desiderat. AGE idest ferairli, idest cito veni.

18

CONIVGIS NISAE idest quasi a sua uxore destitutus.

17

ALMVM tria significat: si lux alma recessit idest candida; parturit almus ager, idest fertilis; alma parens, idest sancta.

19

DVM QVEROR idest adloquor, quamvis alii sint, qui credunt Deos non esse, vel te, inquit, dies, dum queror, quod mihi liberalitate Caesaris destinata praedia alio translata sint.

20

EXTREMA idest vitae meae scilicet.

21

INCIPE MAENALIOS idest Arcadios a Maenalo monte, quod Pan Arcas fistulae inventor est, quae fistula convenit pastorali carmini, et perseverat in eisdem, et quia laudavit Maenalum eiusque lucos ae frequentiam canentium pastorum, versus Maenalios dicit vel vocat.

22

ARGVTVMQVE stridulum ex iteratione reciproce resonantis vocis. PINOS LOQVENTES idest plurimos semper habet poetas.

23

AMORES idest querimonias.

26

MOPSO idest Mopsus fuit antiquus vates. Mopso ergo Virgilii datur ager et significat Theocritum. NISA DATVR idest uxor mea viro indigno vel homini. Vel NISA locus in Asia, in quo superatus ab Apolline Marsyas poenas audaciae solvit iudicantibus Musis. QVID NON SPEREMVS idest quia in amore <est>, semper <sperare>.

27

GRYPHES idest animal in Hyperboreis locis nascitur semper adfectans equos, quod rostrum habet et pennas et quattuor pedes: imago leonis, caput aquilinum et ungues † ut iunoni.

28

CVM CANIBVS TIMIDI VENIENT AD POCVLA DAMMAE idest quod contra naturam eorum est; et masculini generis dixit dammae.

29

TIBI idest ad te ducitur.

30

NVCES idest nocte nuptiarum solent nuces iacere, ne perveniat malum augurium. TIBI idest quia, si cui incipit Hesperus, Oetam deserit. OETAM idest mons in Thessalia, unde Hesperus oritur. DESERIT ergo inridet Mopsum post montem cursu intento.

32

O DIGNO idest o mulier indigna, quae digno fueras iuncta viro. DESPICIS idest contemnis.

33

MEA FISTVLA idest rusticum carmen sive studium. ODIO MEA FISTVLA: in amatore enim tria requiruntur, ut formonsus sit, ut dives, ut bene cantans. CAPELLAE idest humile patrimonium.

34

PROMISSA idest pendens.

37

ROSCIDA MALA idest rorem habentia.

38

DVX idest ego vobis ducatum regebam, idest alloquitur ut [...] VIDI CVM MATRE LEGENTEM idest deliciosam.

39

ALTER idest secundus, ut sit tertius decimus.

40

FRAGILES idest flexibiles.

41

VT VIDI idest in despectu me habes. [...] idest propter inparem amorem et non reciprocum. VT VIDI idest ut statim. VT PERII idest ut valde. VT ME idest amor non inpetrabilis, eo quod fastidiosam dixeram. ERROR idest definitio amoris.

43

IN COTIBVS idest lecib; diminutive coticula facit.

44

ISMAROS idest mons Thraciae, idest pro habitatoribus [populus Africae]. RHODOPE idest mons. AVT EXTREMI GARAMANTES idest in extremum mundum constituti idest populus Africae.

45

NEC GENERIS NOSTRI idest quasi humani non esset generis. PVERVM idest Cupidinem. NEC SANGVINIS idest non ex nostris elementis generant, idest non ex nostro sanguine nascitur.

48

COMMACVLARE MANVS. Incertum, quam matrem dicere videatur; plures enim hoc vocabulo dignae sunt. Nam et Progne ob amorem Terei † se interfecit et Medea suos filios, sed hanc magis poetam accipiendum dixisse, quae futurum alterius maritum Iasonem damno communis sobolis adfecit.

40

In Corneliani CONTINGERE, in Ebri PERTINGERE.

48

TV idest interrogative.

49

MATER idest Medea, filia † pro aetate. AN PVER INPROBVS idest amore Iason inopportunus, qui eam ad tale facinus seduxerit, et omnia ad amorem referuntur crudelem.

54

ELECTRA idest orarget.

55

VLVLAE idest coinnil. CYGNIS idest elu. ORPHEVS Orphei.

56

ARION idest poeta summus. Arion Methymnaeus, citharoedus summns, cum in piratas incidisset, inpetravit, ut sibi eodem habitu, quo in scaenam introire adsuesceret, canere liceret. Cantu cum delphinas adlicuisset, in mare se praecipitavit exceptusque ab his in terram perlatus est, sicut et Phineus, cum incideret in piratas, praemisit sese in mare <et> delphines captae amore eius portaverunt eum in continentem.

58

OMNIA VEL MEDIVM FIANT idest etiam prius diluvium optavit, <deinde> vel medietatem mundi perire. Omnia, inquit, confundantur, idest quatenus mihi mori satius est, quam haec perpeti.

52

Miscet contrariis adversa, quod est contra rerum naturam. Nunc, inquit, fiat, quicquid contra rerum naturam est.

55

[...] quod Tityrus vel Orpheus vel ut Arion conferendus est: successu carminis non, ut deberet, sollicitavit silvas. Ita Virgilius consecutus est agrum, velut Arion insperato vixit † exilio conferendus vidit.

Vel Arion ab agone recedens, Methymnaeus natione, cum in piratas incidisset, inminentis mortis dilationem petiit et cithara letalem naeniam cum cecinisset, <se> repente proiecit in mare. Hunc delphinus piscis in dorso acceptum liberavit e mari et reddidit patriae.

58

VIVITE SILVAE idest valete.

59

AERII MONTIS idest excelsi. SPECVLA idest scopulo inminenti.

60

MVNVS idest mortem meam. HABETO idest uxor.

62

HAEC DAMON idest dixit.

63

DICITE idest expectatio de Alphesiboeo. PIERIDES idest Nymphae. NON OMNIA POSSVMVS idest verba delirantis vel amantis.

64

EFFER AQVAM idest uxor Daphnidis dicit: ipsa est praesaga et pro muliere dicitur. ET MOLLI idest lana. CINGE idest Amaryllis, ancilla eius. HAEC ALTARIA VITTA idest ad suam ministram dicit praesaga Amaryllidam, ut sint in potestate mea agri vel civium, quos eis restituere cupio. VITTA idest snathe.

65

VERBENAS idest verbena, genus herbae castissimae, sumptae, ut ait Terentius, ex ara: <Ex ara> sume hinc verbenas tibi.

Aliter VERBENAS idest frondes; nam omnia, quae virent, verbenae dicuntur. Alii rorem marinum, quo utebantur antiqui, antequam tus inveniebatur. Alii autem olivam proprie accipiunt.

Aliter verbenae frondes, olivae ramos, idest carnes pingues. ADOLE idest incende.

66

SANOS SENSVS non amantes sensus. CONIVGIS mariti.

65

ET MASCVLA TVRA idest fortia tura.

66

SANOS SENSVS idest qui non amant. Nam qui amant, aegrotant, quasi amor morbi causa sit.

67

NIHIL HIC post sacrificium perfectum.

68

DVCITE AB VRBE idest allegorice Roma. DOMVM idest Musam vel carmen. DVCITE idest maritum suum. DAPHNIN idest genetivus casus. Amorem suum dicit non Daphnin, sed lunam ipsam deducere de caelo.

69

VEL idest pro saltem, vel etiam. DEDVCERE idest Roma est dicens, ut veniat Caesar.

70

CIRCE idest filia Solis, quae socios Vlixis mutasse fertur in bestias.

71

FRIGIDVS idest eo, quod homines frigidos morte facit. CANTANDO idest eo, quod, dum incantatur, carminibus incantatorum anguis rumpitur.

72

DVCITE DAPHNIN idest mutat Virgilius nomen possessionis suae et eam alio nomine a lauro Daphnin appellat.

73

TERNA idest novem intellegimus diversa colore. TRIPLICI idest tria alba, tria rosea, tria nigra.

74

LICIA idest englemen, quasi ligia, per quae ligantur stamina. Bene utitur liciis, quae membra adolescentis alligant.

75

EFFIGIEM DVCO idest faciunt [male] malefici: effigiem amatoris circumferunt unam luti, aliam ex cera. DEVS idest pro omnibus Diis. IMPARE pro impari.

77

NECTE idest immonaisc idest, cum ligare coeperis, Amorem te ligare dicito. NECTE idest metro anapaestico in honorem Cupidinis consecrato. TERNOS idest lanae colores.

78

VENERIS idest Amoris.

80

LIMVS idest terra mollis ex aqua soluta. HIC idest igni coquitur.

81

VNO IGNI idest sole.

82

SPARGE MOLAM idest inpone laborem. Ancillam vel concubinam vel collegam. Molam dicit, ut mos est maleficis. BITVMINE ori, idest de fulgore nascitur.

83

VRIT idest amore. IN DAPHNIDE idest adversum Daphnin.

86

LVCOS idest † Chalcidico et Euboico per artem. BVCVLA idest bonat, idest perdita amore.

87

IN VLVA idest in herba.

88

SERAE etmaill.

88

SERAE NOCTI idest longa nocte.

91

EXVVIAS idest indafodh, idest pellis serpentis senescentis et in terra silentis inde exuvia nominatur et deinde exuviae dictae vestes ab exuendo. EXVVIAS idest Medea dicit de fratre suo et Virgilius de Octaviano.

92

LIMINE IN IPSO idest sub limine depono idest loco sacro vel in templo Vestae.

93

DAPHNIN idest reducere.

95

HAS HERBAS idest † mala dicitur Medea dicit de fratre suo vel Caesar.

96

MOERIS idest pastor et tutor Virgilii, et <de> arte magica loquitur, quia Moeris magus peritissimus huius rei. MOERIS magus.

97

SAEPE LVPVM FIERI nihil est, quo lupum <se> fecerat, insuper et naturam fallebat. ET SE CONDERE SILVIS. Efficacissima carmina exemplis ostendit. LVPVM idest inter feritatem ambulantem non agnosci.

98

SAEPE ANIMAS idest ei † datus est herbis venientibus umbrae post fata vexerunt. SEPVLCHRIS idest quia sepulchris conduntur.

99

SATAS idest segetes a propria festivitate removere. TRADVCERE idest decipere. Seges interea et ipsa terra dicitur et quod continetur. MESSES idest iam in culmum turgentes.

101

FER idest affer idest ministrae suae dicit. CINERES idest aerearum. AMARYLLI idest concubinae nomen et ancillae.

102

IACE indas hantrat chenn. NE RESPEXERIS idest ne forte respicias aliam doctrinam vel maiestatem. HIS idest venenis.

103

ADGREDIAR idest insidiabor illi. NIHIL CARMINA idest carminibus hoc dixit, quasi adventu eius quaedam carmina dixerat.

105

CORRIPVIT idest adreth. Hoc dicitur et Ciceroni contigisse, cum de eo uxor sua sacrificaret. TREMVLIS idest crispantibus.

Vel uxor Ciceronis obtulit hostias pro marito. In illo tempore Cicero consul factus.

106

SPONTE SVA idest sine igni. FERRE idest offerre proicienda.

105

ALTARIA idest dicuntur et quae continent et quae continentur ipsis.

106

IPSE. BONVM idest tantum modo ut bonum sit; credo, <quod> bonum erit.

107

HYLAS idest conbochuil idest ubi amat inesse. CERTE idest verum.

108

FINGVNT <quia> qui amant, quae cupiunt, et vident.

109

PARCITE idest ad carmina: nolite movere. Hic non dixit ‘desine’, quia, qui desinit, finem facit, qui parcit, suspendit id, quod agebat.

FINIT VIII

INCIPIT VIIII

Lycida Cornelius Gallus, Virgilius Moeris. Dramaticon vel mimeticon.

1

QVO TE MOERI PEDES idest ad incedendum ducunt, hoc est, fingit se ad querelas iturum. Nam cum Clodio, quodam milite, communem agrum possidebat, a quo paene fuerat occisus.

3

NVMQVAM VERITI SVMVS idest malum inopinatum, ut Dido: Hunc ego si potui. AGELLI idest Virgilii vicus.

4

MIGRATE COLONI idest quoniam <repugnare> non possumus, cedimus. COLONI idest quondam domini.

5

FORS idest toceth idest clamor laetitiae militaris.

6

NEC VERTAT idest nec ei bene proficiat et non veniam mereatur.

Bene MITTIMVS idest properamus dona idest Ario, cuidam militi qui <ob> saxa commissa voluit educto gladio Virgilium interficere.

7

CERTE EQVIDEM idest tuo ingenio audieram agros esse restitutos. SVBDVCERE idest in proclivium a summo usque in imum.

8

MOLLI CLIVO idest ripa Minci. CLIVO idest aequa decursione a summo per descensum.

9

FAGI idest, sicut superius dictum est, a lacu usque ad arborem fines possessionis Virgilii a triumviris divisoribus agri Mantuani esse indultos.

10

OMNIA idest suprascripta loca. MENALCAN idest Virgilium.

11

FAMA idest tantum fama fuit. AVDIERAS idest reddi, sed arma plus possunt.

12

TELA INTER MARTIA idest inter vim militarem. VALENT idest solatiant. LYCIDA idest vocativus.

13

CHAONIAS idest Chaon nemus in Epiro vel regio. Vel Dodonenses, quod ibi a quercu per ipsas responsa dabantur.

14

NISI achtomlem. QVACVMQVE idest quoquo modo. LITES idest militares lites traducere.

15

ANTE SINISTRA CAVA MONVISSET AB ILICE CORNIX idest cecinisset.

16

TVVS idest amicus. IPSE MENALCAS idest Virgilius.

17

HEV CADIT idest congruit. IN QVEMQVAM idest ut occiderit Virgilium.

18

SOLATIA carminum. RAPTA a nobis.

21

VEL QVAE SVBLEGI idest subduxi, vel has ipsas odas, quas tibi recitavi, cum Romam venires. <Monet>, ne asperiorem reddat Varum, a quo ipse, cum per carbonarias <fugeret, necdum liberatus est>.

22

AMARYLLIDA idest concubina amborum, Virgilii et Lycidae.

23

TITYRE DVM REDEO idest non longe afuturus sum. Virgilius loquitur ad pastorem. PASCE CAPELLAS idest commemoratio carminum.

24

ET POTVM idest ad potandum.

25

OCCVRSARE CAPRO idest occurrere. Et militem cave: gladio ferit. Militi Varo dicit.

26

QVAE idest carmina poetae.

27

MANTVA idest nominativus idest superat Mantua nomen tuum.

28

MANTVA VICINA idest quod Cremona ob vicinitatem Mantuae nimium misera est.

29

SVBLIME idest adverbium vel SVBLIME nomen. CYGNI idest poetae.

30

CYRNEAS idest Corsicas, insula in mari Tyrrheno. Hic ostendit habitatores Mantuae fugisse ab ea causa libertatis, sicut apes fugiunt <taxos>. EXAMINA sathi. TAXOS idest fer idest arbor amaros flores habens, et mel amarum apes inde colligunt.

31

CYTISO idest genus herbae.

32

POETAM idest ingeniosum.

35

VARO idest proprium. CINNA idest proprium, idest nobili viro.

36

ANSER idest gigren idest poeta optimus Antoni et Anser nominatus est. INTER ARGVTOS OLORES idest iternelu luincenchu.

Olor idest avis est, quam Graeci cygnum appellant; olor enim dictus, quod sit totus plumis albus; nullus enim meminit cygnum nigrum; olon enim Graece totum dicitur.

39

HVC ADES idest <a> Polyphemo dictum amante Galateam. GALATEA idest filia, quam Cyclops adamavit. LVDVS IN VNDIS idest in honorem Mantuae hoc dicit et in honorem Caesaris.

41

POPVLVS idest profedo idest adiuncta Mincio.

42

LENTAE idest flexibiles.

43

INSANI idest magni.

44

PVRA idest splendida.

45

AVDIERAM NVMEROS idest cantatorum.

46

DAPHNI idest vocativus idest Caesar. QVID ANTIQVOS idest haec, per quae cecinit Moeris. SIGNORVM idest astrologia. SVSPICIS idest consideras.

47

ECCE DIONAEI idest ex Dione, filia Veneris, ex qua originem ducere Caesar gloriabatur. PROCESSIT CAESARIS ASTRVM idest Gai Caesaris, qui instituerat heredem imperi Caesarem. [...] hoc est imperare coepit.

48

GAVDERENT idest turgent idest maturae fiunt.

49

DVCERET idest acciperet. <APRICIS> calidis vel frigidis. APRICIS idest clithiab.

50

INSERE idest hic alloquitur Caesarem. PIROS idest arbores.

51

OMNIA FERT idest follo inde fedid.

52

CANTANDO idest carmina dicendo. CONDERE SOLES LONGOS idest dies finire magnos idest toto die canebam.

54

LVPI MOERIM idest vox pastoris est: antequam [illum] lupum viderim <ille me vidit>, ut vocem meam distringeret. Cum enim primi viderint, hiantibus oribus vox distringitur.

56

CAVSANDO idest causas nectendo diversas.

57

STRATVM idest quietum. EQVOR idest muir.

59

MEDIA EST idest ad urbem.

60

BIANORIS idest heros est; filius Tusci dicitur, qui et ipse condidit Mantuam. Bianor idest amimo et corpore fortissimus agricola. VBI STRINGVNT idest pro distringunt idest amputant vel faciunt.

61

MOERI idest proprium, vocativus. CANAMVS idest invicem nos delectemus.

62

HIC HAEDOS DEPONE idest Daphnem carminibus Bucolicorum; ad hoc enim hora inminet.

63

NE idest cautauminus.

64

LAEDIT idest a timore inminentis pluviae.

65

CANTANTES idest mulcentes nosmet. FASCE idest onere. LEVABO idest exaltabo vel relevabo, leviorem reddam.

66

PVER idest o Lycida. AGAMVS idest ambulemus.

67

IPSE idest Menalca.

FINIT VIIII

INCIPIT X

Ad Gallum Cornelium et Volumniam Thecidem meretricem, quam Lycoridam dicit. Exegeticon dicitur vel epangelticon. In honorem Galli, amici Virgilii.

1

ARETHVSA idest Nympha.

2

MEO GALLO idest poeta Antonii. QVAE LEGAT LYCORIS idest provincia vel meretrix, quam Gallus adamavit, quae contempto eo Caesarem secuta est, vel quae primo Cytheris. [Sollicitos, ut: mare sollicitum.]

3

GALLO idest meritis Galli.

4

SVBTERLABERE idest curres. SICANOS idest † sicandi pro plebis.

5

DORIS idest Dea maris idest mater Nympharum. DORIS Nympha maritima; ex nomine itaque eius mare appellatur, quia et aqua eius mari amarior est. AMARA idest salsa. VNDAM idest marinam aquam.

6

SOLLICITOS, ut: mare sollicitum.

7

ADTONDENT idest pascuntur. SIMAE idest milberach. VIRGVLTA idest inpressis naribus. SIMAE capellae, Graecum, idest † personas.

8

RESPONDENT idest montes enim reciprocam mittunt ex echo vocem.

9

QVAE NEMORA idest hic incipit narratio.

10

NAIADES idest vocativus ideat Nymphae fontium propriae, Oreades montium. INDIGNO idest inpari, quia amans contemnebatur. INDIGNO idest magno, ut Terentius dicit: indignum facinus ex me audies.

11

PARNASSI IVGA idest proprium montis Boeotiae. PINDI idest Pindus mons in Thessalia vel in Thracia.

12

AONIAE idest mons Boeotiae. AGANIPPAE idest fons Thraciae.

14

PINIFER <idest> fintadbirtihd. SVB RVPE IACENTEM idest deserta, prae nimio amore contemptu atque odio hominum captum in solis locis iacentem.

15

<MAENALVS idest> mons Arcadiae. GELIDI idest frigidi. LYCAEI idest proprium montis.

16

NEC PAENITET ILLAS idest allegorice idest nec tu erubescas Bucolica scribere nec nos erubescimus.

17

PECORIS idest poematis. POETA idest Gallus poeta fuit optimus, qui et ipse scripsit metra elegiaca.

18

ADONIS idest proprium.

19

<OPILIO idest> opiliones dicuntur ovium et pastores haedorum. SVBVLCI idest mucibi idest porcorum pastores, ideo tardi, quia aliter porci non pascuntur, nisi radicitus herbam eradicent.

20

VVIDVS idest pinguis sucus intrinsecus; unde uvae dictae sunt, quasi uvis pendentibus glandibus ex quercu coronatus. HIBERNA idest quia hiemis tempore glandes maturescunt.

22

TVA CVRA idest amor, ut ibi: Iamdudum saucia cura. Inrisorie dicitur.

23

ALIVM idest Antonium. HORRIDA CASTRA bella: hic tangit Antonium. Ideo [haec] autem horrida, quia cum Augusto Caesare fecit bella civilia.

24

SILVANVS idest Deus silvarum.

25

FLORENTES FERVLAS idest flesca idest virides frondes. GRANDIA idest longa. QVASSANS idest quae fiunt in ipsis ferulis.

26

QVEM VIDIMVS IPSI idest solent enim numina se offerre rusticis.

27

SANGVINEIS idest rubeis. EBVLI idest profedo. BACIS idest cariaib idest quia grana ipsa nigra sunt a foris, sucus autem eorum rubeus, ex quo venenum est. Ideo dixit ‘bacis sanguineis.’

28

INQVIT idest amanti. NON TALIA CVRAT idest non flectitur maeroribus. Expertus loquitur.

29

NEC LACRIMIS idest quantascumque lacrimas fuderit amans, tanto amplior eum respexit Amor, idest sicut non satiantur gramina rivis et rel.

31

TRISTIS AT verum tristis amator. TAMEN alii superioribus iungunt, melius tamen sensus cadit: Licet ego duro amore consumar, tamen erit solatium, quia amor erit vestra cantilena.

33

O MIHI idest pronuntiat se moriturum. TVM idest tunc. OSSA QVIESCANT idest sedantur.

34

OLIM idest aliquando, idest tria tempora significat, praesens praeteritum futurum.

35

VESTRIQVE idest pastor fuissem, ut rusticam vitam colerem.

36

VINITOR idest finbondid.

37

CERTE idest utinam esset Phyllis.

38

FVROR idest amor. QVID idest opus sit.

40

SVB VITE idest alii SVB RVPE.

41

SERTA idest coherta. PHYLLIS idest mollibus lenibusque manibus et digitis suis.

42

HIC GELIDI FONTES idest ac si diceret: quid te adiuvat inter frigora <esse> idest invasit amor eius animum et quasi ad praesentem loquitur. LYCORI idest proprium.

44

NVNC INSANVS AMOR idest quia neque per absentiam amantis discedit; omnis amor plenus est furoris. Hinc usque in finem amatoris inconstantia exprimitur.

45

ADVERSOS idest infestos. HOSTIS idest bellicosos.

46

PROCVL idest recessisti. NEC SIT . . . . . . <TV> idest Phyllis vel Lycoris.

47

ALPINAS idest montanas. RHENI idest proprium fluminis auch.

49

ASPERA PLANTAS idest etsi despectus a te, sollicitus sum, ne quid sustineas.

47

DVRA idest nimis crudelis.

50

CHALCIDICO idest Chalcis civitas in Euboea, in qua fuit Euphorion, qui Euphorion distichico versu usus est.

51

PASTORIS SICVLI idest Theocriti.

50

VERSV idest iterum rediit ad se et sic loquitur.

51

MODVLABOR idest sibrase idest scribam. AVENA idest calamo idest per scripturam.

52

INTER SPELAEA idest inter speluncas.

53

MALLE idest maacubrimse.

54

CRESCENT ILLAE idest silvae. AMORES idest et vos crescetis, amores.

55

MIXTIS NYMPHIS idest cum Nymphis permixtus montes lustrabo venando.

56

ACRIS idest vehementes. VENABOR idest adchichlus.

57

PARTHENIOS idest Arcadios, a virginibus dicti, quae illic venari consuerunt. SALTVS idest iterum quasi in ecstasi factus loquitur, ut solent amantes facere. Inconstans animus amantis diversa se amare loquitur.

Aliter: PARTHENIOS. Parthenii Lacones ideo, quod, cum profecti essent ad bellum, reliqua iuventus stuprum cum virginibus fecit; inde nati Parthenii nominati sunt.

59

PARTHO idest Parthico. <IRE> idest <a> provincia. CORNV idest ondid buoc idest arcus Persicos. CYDONIA idest Cretensia; ibi enim harum arborum usus inventus est primitus.

60

SPICVLA idest fogau vel gaau. MEDICINA idest ut supra dixit.

61

DEVS idest Cupido.

62

HAMADRYADES Nymphae, <quae cum> arboribus et nascuntur <et pereunt>, qualis illa, quae Erysichthonem occidit arborem caedentem, et vox inde erupit et sanguis, ut docet Ovidius. Dryades arbores habitant.

64

ILLVM idest Amorem.

65

SI FRIGORIBVS idest hoc dicit: <amore> carere non posse. HEBRVMQVE idest flumen Thraciae.

66

SITHONIAS idest a Sithone idest Phyllidis fratre.

67

ALTA idest suspensa. <LIBER> vitis. LIBER idest insnob. ARET idest moritur vitio aeris. IN VLMO idest in arbore posita.

68

VERSEMVS idest pascamus. CANCRI idest nomen sideris.

70

DIVAE idest Musae idest Deae. POETAM idest Gallum.

71

FISCELLAM idest sportam idest allegorice dicit: significat conposuisse hunc libellum tenuissimo stilo. HIBISCO idest herbae genus.

74

QVANTVM VERE idest hoc dicit propter Caesarem. SVBICIT idest crescit, ministrat ad proceritatem.

77

HESPERVS idest stella, quae primo vespere apparet. Verecunde se capellarum esse pastorem <dicit> idest vilissimorum animalium; nam Bucolica scribens debuit se dicere bovum pastorem; sed vitans arrogantiam ultimum se esse voluit, non principem, inscribens Bucolicis: <‘Ite domum saturae, ite capellae’>.

EXPLANATIO IVNII FILARGIRII GRAMMATICI EXPLICIT. Deus mecum per omnia, ego sum in gloria. Optatio mentis meae haec est, ut ante me supradictum est: quicumque legeris hanc glosiolam, Deum pro me misero roges, ut animae meae apud patrem meum veniam in caelo merear, qui nomine sum Fatosus.

FINIT AMEN.

II

Virgilius Maro in pago qui Andes dicitur haut procul a Mantua nascitur Pompeio et Crasso consulibus. Virgilius Brundisi moritur XI Kal. Oct. Sentio Saturnino et Lucretio Cinna consulibus nono Ptolomaei regis anno, cui apud Aegyptum Cleopatra in regnum successit, Augusti Caesaris XXVI regni anno, ante annos XVI Christi nativitatis. Ossa eius Neapolim translata in secundo ab urbe miliario sepeliuntur titulo huiusmodi superscripto, quem ipse moriens dictavit:

Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc
Parthenope: cecini pascua rura duces.

Humile, medium, magnum; physica, ethica, logica; Bucolica, Georgica, Aeneades; naturalis, moralis, rationalis; pastor, operator, bellator. Physica, ethica, logica propter naturam, propter usum, propter doctrinam.

Virgilius in operibus suis diversos secutus est poetas, Homerum in Aeneidis, quem licet intervallo longo secutus est; Theocritum in Bucolicis, a quo non longe abest; Hesiodum in Georgicis. Hic autem Hesiodus fuit de Ascra insula, qui scripsit ad fratrem suum Persen librum, quem appellavit ἔργα καὶ ἡμέρας idest opera et dies; hic autem continet, quemadmodum agri et quibus temporibus sint colendi. Ingenti autem arte egit, ut potentiam nobis sui ingenii indicaret coartando lata et angustiora dilatando. Nam cum Homeri et Theocriti in brevitatem scripta collegerit, unum Hesiodi librum divisit in quattuor, quod ratione non caret. Nam omnis terra quadrifaria: aut arvus idest sationalis, aut consitus idest aptus arboribus, vel pascuus, qui herbis et animalibus vacat, aut floridus, in quo sunt horti apibus congruentes et floribus. Alii autem duos tantum Georgicorum male dicunt, dicentes terrae operam esse, quam primi continent duo libri, nescientes tertium et quartum, licet Georgica non habent, tamen ad utilitatem rusticam pertinere. Nam et pecora et apes habere, studium est rusticum. Licet possimus agriculturam in his duobus agentibus invenire. Nam farrago sine cultura non nascitur, et in hortis colendis non minorem circum terras constat inpendi laborem. Et hi libri didascalici sunt, unde necesse est, ut ad aliquem scribantur. Nam praeceptum doctoris et discipuli personam requirit. Vnde et ad Maecenatem scripsit, sicut Hesiodus ad Persen, Lucretius ad Memmium. Sane agriculturae huius praecepta non ad omnes pertinent terras, sed ad solum situm Italiae, praecipue Venetiae teste ipso Virgilio, qui ait: Tibi res antiquae usque ingredior, cum de Italia diceret.

[Quid faciat laetas segetes, quid terras pingues efficiat. Segetem pro terra posuit, ut Horrescit seges ensibus vel sentibus. Pingues terras, ut paulo post dicit: cinis, intermissio arandi, incensio stipularum, stercoratio. Laetas: nam fimus, qui per agros iacitur, vulgo laetamen vocatur.]

[Quo sidere idest quo tempore, quia ex sideribus tempora colliguntur.]

Iuxta eos, qui opus Virgilii altius volunt animadvertere, hic ordo: Virgilium iuxta ordinem vitae mortalium carmina conposuisse. Primum incultam et pastoralem vitam hominibus fuisse Bucolicis indicavit, postea necesse fuisse mortalibus fruges et usum agrorum inventum Georgicis ostendit; ubi cupiditatem possidendi ex contentione finivit, ad arma usque perventum est. Sed argumentum de armis fuit, ut in honore Caesaris Aeneae virtutes, ex cuius genere esse cupiebat, suo carmine ornaret. Nam et primis erroribus, qui ad similitudinem carminis Homeri descripti sunt. Nam paria sunt et numero et magnitudine periculorum virtutis indicia. In aliis vero sex libris, unde in Italia primi armorum conflictus, quantae gentes ad proelium excitatae, quanti duces ante Turni occasum.

Titulus, causa, intentio, numerus, ordo, explanatio. Vtilitas legendi, iucunditas audiendi. Modus tenuis, moderatus, praevalidus: tenuis in Bucolicis, moderatus in Georgicis, praevalidus in libris Aeneae.

Incipiunt Bucolica in laudem Caesaris et principum ceterorum, per quos agri redditi sunt, Asinii Pollionis Alphenique Vari et Cornelii Galli. Georgica in honorem Maecenatis, qui sibi opem tulit. Novissima autem Aeneis in honorem Caesaris, qui ex genere Aeneae fuit.

Bucolica triennio scripsit, Georgica VII annis, Aeneida XI.

Argumentum Bucolicorum. Tiberius Caesar Iulius et Antonius contra Cassium Brutum civile bellum gesserunt. Inde milites victoris Augusti et Antonii Transpadanorum et Cremonensium et Mantuanorum rapuerunt. Inde Virgilii ager ademptus est, quem Asinius Pollio iubente Caesare restituit, in cuius honorem Bucolica scripsit.

<ECLOGA PRIMA.>

Eclogam conposuit gratiarum actionem continentem, in qua sibi personam induit Tityri et Meliboei alicuius Mantuani profugientis et felicitatem Virgilii admirantis. Pastores ovium et bovum carmina invicem exponentes induxit. Tityrus ergo ovium pastor, Meliboeus bovum. Opiliones, qui haedos pascunt, Tityros, qui oves, Meliboeos, qui boves.

Tityrum Virgilium dicit, Meliboeum Cornelium Gallum, unum de Mantuanis, quibus sunt agri adempti. Tityrum arietem vel hircum Siculi dicunt. Asinius Pollio, Alphenus Varus et Gallus missi sunt agrum militibus Caesaris dividere; iam veteranis constitutis ergo omnibus Mantuani expulsi sunt. Virgilio ob summum ingenium sua loca data sunt. Ideo itaque in eorum laudem dicit. Meliboeus idest Cornelius Gallus, Tityrus idest Virgilius.

1

PATVLAE idest latae et excelsae. FAGI idest cuius arboris fructu antiqui vescebantur, quam Graeci fegon appellant. Allegorice Caesarem dicit, cuius adiutorium Virgilium texit.

2

TENVI idest subtili. MEDITARIS MVSAM idest carmen poeticum subtile.

3

FINES idest litora.

4

FVGIMVS idest quoniam veteranis militibus Augusti Caesaris praestitutus dies fuit neci eorum, nisi fugissent. LENTVS idest securus.

5

AMARYLLIDA S. idest Amaryllis, ut quibusdam videtur, Roma est; ut quibusdam, duarum amicarum nomina sunt Amaryllis et Galatea. Galli a candore corporis dicuntur Galatae, qui cum Graecis venientes se miscuerunt. Vnde primum ea ratione Gallograecia nuncupata est, et postea Galatia nominata est. Galatia translatio interpretatur. Ancyra metropolis Galatiae. RESONARE idest ut sonaret carmina Virgilii.

6

<MELIBOEE> Meliboeus idest nomen conpositum ex Graeco idest μέλειν et βοῦς idest quod bovum curas gerat. DEVS idest Caesar Angustus.

7

ARAM idest arae mortuis, altaria Diis consecrantur.

8

INBVET idest frequentabit vel initiabit. Inbuere aram novam idest consecrare.

9

ERRARE idest carpere herbas vel vagari libere. ET IPSVM idest me ipsum.

10

LVDERE idest scribere. CALAMO idest carmine agresti.

11

TOTIS idest prosperis. Ideo dixit TOTIS, quod Sulla, cum proscriberet agros, iussit dominos eorum habere pastores, unde viverent. Hoc ergo negat Caesarem fecisse.

12

TVRBAMVR idest eicimur. EN idest ecce. CAPELLAS idest diminutive a capro.

15

A idest eheu.

13

HANC idest uxorem vel vitam suam.

14

CORYLOS idest coryli et nuces avellanae. Densas corylos, quod sunt masculi et feminae. Corylus arbor nucis avellane. GEMELLOS idest geminos.

15

A idest interiectio dolentis vel exsecrantis. SILICE NVDA idest in terra sterili idest in rupe. CONIXA idest enixa.

17

PRAEDICERE QVERCVS idest in templo Iovis Dodonaei quercus fuerunt Iovi dedicatae, quae fata Romanorum cecinerunt. TACTAS idest fulmine percussas. Proscriptione a Sulla Romanis inlata dicuntur vastationes quercui ingestae, quae in tutela Iovis fiebat; quando peccaret quis in Iovem, ipse percutiebat quercum. Significat iram Iovis. Per Iovem significat Octavianum.

18

DA idest indica.

19

VRBEM QVAM DICVNT idest poetae. Per urbem significat iventum per inventorem et inventorem per inventum. ROMAM idest Roma et ante Romulum fuit et ab ea sibi Romulus nomen adquisivit. Marianus Lupercorum poeta sic ostendit: Sed de flava et cano ita Roma Aesculapi filia novum nomen Latio facit, quod ab ipso nomine omnes Romam vocant.

20

HVIC NOSTRAE idest Mantuae urbi.

21

DEPELLERE idest amovere in pascua vel separare agnos et haedos a lacte.

23

NORAM idest pro noveram. CONPONERE idest conparare.

24

HAEC idest Roma.

25

VIBVRNA idest genus virgulti simile cupressi humilis.

26

TANTA CAVSA idest cupiditas.

27

LIBERTAS idest agrorum reditus.

28

CANDIDIOR idest pro candida.

30

AMARYLLIS HABET idest Roma. GALATEA idest Gallia vel Mantua. Dum me Galatea idest donec me Gallia, vel certe Amaryllis et Galatea idest duarum amicarum nomina regionum vel civitatum vel mulierum inducta sunt in eodem agro atque in eadem vicinitate viventium. Galatea, quam primum habuerit Tityrus, Amaryllis, quam postea, vel Galatea nomen hereditatis suae, quam prius habuit et rel.

32

NEC SPES idest quasi servum <se> ostendit. NEC CVRA PECVLI idest augmentum patrimonii. Paupertas eum premebat. Peculium idest facultas servi, quae de pecoribus accipitur. Peculium quasi pecudium.

33

VICTIMA idest hostia pro pecoribus.

34

INGRATAE idest aut quia nihil gratum et suave rusticus in civitate patitur, cuius labore vivitur, vel quod parva aestimantur, quae rusticis magna constant.

35

GRAVIS idest ponderosa. AERE idest dono vel tributo.

36

QVID VOCARES idest quia nemine laetabatur poeta. MAESTA AMARYLLI idest vocativus.

37

CVI PENDERE idest in cuius honorem inviolata servares. <SVA> consueta, non insueta poetae ingenio.

38

TITYRVS idest Virgilius. PINVS idest Roma.

39

FONTES idest senatores. ARBVSTA idest iuvenes scholastici.

40

NEQVE SERVITIO rel. idest nec deesse officio servitutis poteram.

41

PRAESENTES DEOS idest firmos.

42

IVVENEM idest Caesarem dicit Octavianum Augustum. Decreverat enim senatus, ne quis eum puerum diceret, ne maiestas tanti imperii minueretur.

43

BIS SENOS DIES idest primi dies XII mensium idest Kalendae. FVMANT idest sacrificant.

44

RESPONSVM idest permisit libere vivere.

45

PASCITE VT ANTE idest ut ante eratis pueri, sic et modo. [Eclogae idest exceptiones].

47

ET TIBI MAGNA SATIS. Ordo: satis magna pascua. QVAMVIS LAPIS idest quamvis mons saxeus sit.

48

PALVS idest cethor. OBDVCAT idest tegat.

49

FETAS idest praegnantes.

50

CONTAGIA idest pestilentiae.

51

FLVMINA NOTA idest Padum et Mincium.

52

ET FRIGVS CAPTABIS idest quod aestivo tempore sub umbra fit frigus. OPACVM idest auras prosperas vel pro nemore. <FONTES SACROS> quod omnibus aquis Nymphae sunt praesidentes. Ideo habitacula earum.

54

HYBLAEIS idest mons in Sicilia, ubi optimum mel nascitur † idest florem aptum. SALICTI idest virgulti genus eo, quod salit et surgit cito.

55

SVSVRRO idest susurratio vel animal, quod de apibus nascitur.

56

FRONDATOR idest pastor, qui de frondibus domum sibi facit, vel avis, quae in frondibus murmurat. AD AVRAS idest calidas aestatis.

59

IN AETHERE CERVI idest ante rerum natura mutabitur, quam nos Caesarem poterimus oblivisci.

60

FRETA idest maria.

61

PERERRATIS FINIBVS idest transmutatis vel confusis.

62

ARARIM idest flumen Germaniae vel Galliae. GERMANIA idest Germanus.

63

ILLIVS idest Iulii Caesaris. † Nam cogitatione oblivioni non tradetur.

64

SITIENTIS idest quia aqua raro invenitur. IBIMVS idest in exilium. AFROS idest synecdoche. Ab Afris Libyam voluit intellegi, quae aqua indiget.

65

OAXEN idest Apollinis et Anchialae filius, qui in Creta habitans oppidum condidisse fertur et suo nomine nominavit. Aliter fluvius Scythiae vel Mesopotamiae.

Cretam idest terram albam et velocitate utitur fluvius rapiens albam terram idest limosam.

67

EN VMQVAM idest ecce aliquando.

68

PAVPERIS TVGVRI idest si mirabor etiam vile tugurium.

69

ARISTAS idest pro annis.

70

NOVALIA idest quae per singulos annos novantur per semina. MILES idest, seu quod agrum suum teneant, seu quod civile gesserunt bellum.

73

INSERE idest Meliboeus semet ipsum imperat.

78

CYTISVM genus fruticis vel herba, quae nascitur inter campos et silvas. In Cytisa civitate nascitur amara hominibus, non capris. AMARAS idest ad nostrum saporem; nam capris dulces sunt.

80

MITIA idest matura.

81

MOLLES idest maturae.

82

VILLARVM idest ad vespertinam caenam praeparandum.

83

CADVNT VMBRAE idest tenebrae primum veniunt in valles montium, quasi dixisset nox inminet [secum].

FINIT PRIMA.

INCIPIT II

Virgilius Corydonis in persona intellegitur, Caesar Alexis in persona intellegitur, Antonius in Menalcae persona inducitur, Damoetas Theocritus significatur, magister Virgilii, Amyntas Cornificius poeta, inimicus Virgilii, intellegitur. Caenon idest novum, micton idest mixtum.

1

ARDEBAT idest inpatienter diligebat vel alebat vel laudabat. ALEXIN idest Alexander fuit servus Asinii Pollionis. Hunc Virgilius, rogatus ad prandium, cum vidisset in ministerio nimium pulcherrimum, dilexit eumque dono accepit. Caesarem quidam acceperunt, formonsum operibus et gloria. Alii puerum Caesaris quem si laudasset, gratam rem Caesari fecisset. Nam Virglius dicitur III pueros habuisse.

2

DELICIAS idest dretel.

3

TANTVM idest tantummodo.

4

<INCONDITA> idest non scripta. HAEC INCONDITA idest carmina.

5

STVDIO INANI idest fundebat incassum, dum <in> absentem loquebatur.

6

O CRVDELIS idest inexorabilis, qui non flecteris meis scriptis et non das raptos agros. <ALEXI> o Caesar. Corydon a Virgilio fictum nomen videtur ex nomine avis, quae corydalis dicitur, dulce canens.

8

CAPTANT idest frigida loca pro aestate aestiva.

9

LACERTOS idest genus serpentis.

10

<THESTYLIS> idest fictum nomen. Thestylis idest nomen rusticae mulieris, quae messoribus aestu fatigatis diversa genera herbarum contundens pulmentarium his parat. Vel concubina Corydonis.

11

SERPILLVM Latine conula, Graece nomen proprium herbae vel caepae.

13

CICADIS vermes, quae cuculum fugant cantando in lignis, similiter istas cervi expellunt.

11

SERPILLVM idest nomen herbae vel caepae.

14

NONNE SATIVS idest nonne sufficit? <TRISTES> quae tristem faciunt. AMARYLLIDIS IRAS idest quidam hoc aVirgilio ideo dictum putant, quod magis amicitia Antonii, quam Augusti accipienda fuisset.

15

MENALCAN idest Antonium vel alumnos eius. FASTIDIA idest contemptus vel ditiones.

16

ILLE NIGER idest Antonius, quia Aegyptius fuit. CANDIDVS ESSES idest Caesar candida de regione.

17

CREDE COLORI idest prosperitati.

18

LIGVSTRA flores papaverum vel melcaprorum. VACCINIA idest violae purpureae idest dercefroiõ vel subi vel certe dẽr[~]c[~]ẽr[~]ũĩc[~]h[~].

19

DESPECTVS idest spernis studium meum.

20

NIVEI quia antiqui lanam albam diligebant vel candore poetae magis. LACTIS idest ingenii sui ostendit abundantiam.

21

SICVLIS idest quia Theocritum, poetam Siculum, suum magistrum sequitur.

24

AMPHION DIRCAEVS idest Amphionem Thebanum musicae fuisse studiosum, omnibus notum. Dircaeum autem dicit a fonte Dircaei, qui est in Boeotia. Amphion idest Antiopae et Iovis filius fuit, qui ita lyra cecinisse dicitur, ut eius cantu Thebanorum muri surrexerint. ACTAEO idest promontorium in capite montis contra mare Aracinthium. Aracinthus idest mons in Attica.

25

IN LITORE VIDI idest ne diceretur ei: in quo speculo te vidisti, cum sis rusticus?

26

NON EGO DAPHNIN idest pulchritudinem eius non metuam. DAPHNIN idest filius Apollinis.

27

IVDICE idest pro iudicante. IMAGO idest quam vidit in speculo.

28

SORDIDA idest quae tu sordida existimas.

30

CONPELLERE idest minare vel pascere. HIBISCO idest genus virgulti, quo pastores flagellant pecus.

32

PAN natura omnium rerum, inventor fistulae pastoralis dicitur. Per cornua solem significat et lunam, per fistulam VII planetas stellas, per pellem pictam caeli sidera, per ungulas caprinas soliditatem terrae. Syringam cum Pan persequeretur, versa est in calamos, unde Graece syringa fistula dicitur.

35

AMYNTAS QVID NON FACIEBAT idest pastor nobilis, qui voluit carmen rusticum scribere insulsum.

36

CICVTIS idest calamis vel culmis.

37

DAMOETAS idest Theocritus dicitur.

39

STVLTVS idest quia invidit. AMYNTAS idest Cornificius, qui conatus est contra Virgilium scribere.

41

CAPREOLI idest quibus solent pueri ludere.

42

SICCANT idest mulgent.

43

THESTYLIS idest vicina ei rustica mulier idest desidiosa et voluntaria.

46

CALATHIS idest octhalcamib. NAIS idest proprium Nymphae.

50

LVTEOLA idest rubicunda. PINGIT idest conponit.

51

IPSE EGO CANA LEGAM idest agresti carmine laudabo te. LANVGINE corbuĩn[~]n[~].

52

CASTANEAS NVCES idest omnia poma, quae durum corticem habent, <ut> castaneae, nuces dicebantur; quae mollem, mala dicebantur.

53

CEREA idest matura. PRVNA idest aĩrnimdr[~]ãĩg[~]ĩn[~]. HONOS idest honor. Diversitas florum et colorum ornatum et honorem facit.

54

O LAVRI idest quamquam ingratas habetis baccas. PROXIMA MYRTE idest aut loco aut dignitate. Laurus et myrtus utraque virgulta conscia amoris. Nam laurus Apollini, Veneri myrtus dilecta est.

56

MVNERA idest carmina. ALEXIS NEC CVRAT idest Caesar, quia dilecta ei civilis conversatio.

57

MVNERIBVS idest poemate. IOLLAS idest dominum pueri Pollionem enim vult intellegi, dum Iollam appellat, vel Cornificium significat.

58

AVSTRVM ventum Notum contrarium floribus; sicuti floribus collectis et depositis ventus contrarius spargit <eos>, sic carmina mea contemnuntur et munera ab Alexi.

59

PERDITVS idest demens. APROS idest qui conturbant fontes. Nunc mea carmina inimici turbant.

60

QVEM FVGIS A DEMENS idest revocat Alexin ad rusticum carmen.

61

DARDANIVSQVE PARIS idest Alexander. Paris, filius Priami, pastor in silvis prius fuit. PALLAS Minerva, quae prima artibus suis oppida constituit et condidit urbes.

63

TORVA idest saeva, aspera, irata. LEAENA idest hoc nomine veteres non utebantur. Dicebant enim leonem masculine et feminine. Feminine, ut Plautus in Vidularia dicit: Nam audivi ego feminam leonem semel parire. Cicero de gloria libro . . . sic ait: Statuerunt simulacrum Leaenae. Leam vero Varro ad Ciceronem dicit libro tertio: Sicut [ait] † non est in panthera et lea.

64

SEQVITVR LASCIVA CAPELLA idest quae omnia ad voluntatem persequuntur cibi capiendi.

65

CHORI DONO idest CHORI exercitus eorum, qui saltare faciunt in civitate. DONO idest donum. ALEXI saltare cum choro. TRAHIT idest chori te trahunt.

66

ASPICE ARATRA idest propter versi mensuram aratra dixit.

69

QVAE TE DEMENTIA idest insanus es, qui fugis amantem

70

SEMIPVTATA TIBI ET FRONDOSA VITIS idest mentes sanas non habent, qui ex semiputata et frondosa vite vinum bibunt.

71

ALIQVID idest operum vel affectuum. INDIGET VSVS idest <ad> necessitatem victus.

73

INVENIES ALIVM idest amicum.

71

Vel ALIQVID PARAS idest vult se intellegi Aeneidos scripturum Caesaris.

73

INVENIES ALIVM idest aliud opus hinc adgredimur efficacius futurum.

FINIT II

INCIPIT TERTIA.

1

DIC MIHI DAMOETA idest Virgilius se Damoetam facit, Menalcan idest Cornificium, Aegonem <Theocritum> et Palaemonem idest Caesarem aut Meliboeum Gallum, <quia> postea iudex factus est. Qui Cornificius voluntate tenuerat possessionem, sed quasi dissimulanter interrogat. Vrbanus etiam Virgilius respondet, non esse illius beneficium, sed Caesaris. Vel Aegon custos gregis. DIC MIHI idest Cornificii nunc personam ostendit Virgilium contumeliosa interrogatione provocantis <ad> certamen. ‘Cuium’ veteres dixerunt neutri generis et ‘cuius’ ‘cuia’ masculine et feminine dicebant. Nos ‘cuius’ commune trium generum dicimus. MELIBOEI idest Gallus Meliboeus. PECVS idest cives Mantuae, quos infelices ait semper ipse Virgilius idest eos spoliat, dum Caesar studet novitati amicorum.

3

NEAERAM enim novitatem vult intellegi, idest amica communis inter se.

5

ALIENVS CVSTOS idest qui opus alienum facit.

6

SVCVS idest vires. LAC SVBDVCITVR idest furto tollitur idest cives spoliantur agris.

7

PARCIVS ISTA idest <non est>, quo nobis inpudentiam exprobres, viri sumus. Scito tamen, te fecisse, quae viris turpia sunt obiectu, in sacello.

4

NE ME PRAEFERAT ILLA idest dum timet, ne ego amicitia Caesaris praeponar, hic spoliat Mantuanos.

8

NOVIMVS TE idest scimus, te et passum, quae viris inhonesta obiectu sunt. Haec ad Cornificium dicit. TRANSVERSA TVENTIBVS HIRCIS idest maiccinidisse, verecunde. Hircus enim lascivum animal et petulcum animal et fervens semper ad coitum, cuius oculi ob libidinem in transversum aspiciunt. Vnde et nomen traxit. Nam hirci sunt oculorum anguli secundum Suetonium rel. Vnde Virgilius dicit, Cornificium non poetam, sed libidinosum esse, similitudine hirci libidinosi, et habentem oculos semper flagrantes in mulieres.

9

<ET QVO — SED FACILES NYMPHAE RISERE SACELLO> . . . . in sacello stuprum committi aut faciles, quae etiam ad inlecebras libenter adsentiunt, vel propitiae ad veniam dandam. RISERE idest indulsere. In SACELLO idest in sacro loco.

10

ARBVSTVM et reliqua. Arguit autem Virgilium, quod strumentum studiorum non habeat neque struere sciat novum carmen. MICONES autem cives.

12

CVM DAPHNIDIS ARCVM FREGISTI. Pro carmine arcum posuit. Daphnis idest filia Amyclaei ab Apolline adamata, quae, cum fugeret vim amatoris, in arborem idest laurum versa est. Alii Daphnin Neptuni filium.

14

PVERO idest Virgilio. DONATA idest a Theocrito.

15

ALIQVA idest ratione.

16

CVM TALIA FVRES idest quid faciant servi malique, cum tu, qui furto possides agrum meum, fiduciam adversum me sumpseris?

17

CAPRVM idest agrum vel carmen.

18

LYCISCA idest canis ex lupa et cane conceptus idest orcẽbucahil.

22

MERVISSET idest utroque modo dicitur, et beneficium et stipendium.

25

CANTANDO TV ILLVM idest non vicisti illum carmine. HAVT idest pro non.

26

NON TV IN TRIVIIS idest Romae pastores cum ovibus circumeuntes in locis triviis stantes cantu pastorali admonent eos, qui lac emere volunt. Ideo dicit ‘in triviis’.

27

STIPVLA idest cuislen.

30

MVLCTRA idest vas, in quo mulgetur de grege.

32

NON AVSIM idest Cornificius negat contendere, quod est filius familias idest sub potestate regia.

37

FAGINA pro faginea, quod rectius, ut ab ulmo ulminea, a populo populea.

39

AEDERA idest ab aerendo arboribus, sine adspiratione dici debet. CORYMBOS idest brutus, baccas aederarum.

40

CONON idest genere Samius, mathematicus, stellarum peritissimus magister. QVIS ALTER: quidam Eudoxum vel Aratum. Eudoxum enim mathematicum, eundem philosophum, Platonis discipulum dicunt. Quidam vero Aratum. Alii Hesiodum dicunt, quia Georgicon carmen conscripserit. Item CONON qui cum Ptolomaeo vixit, rege Alexandrino, cuius discipulus dicitur Archimedes Syracusanus et a Romanis occisus est iam senior.

43

NECDVM ADMOVI idest ad usum convivii.

45

CIRCVM idest circiter.

46

SILVAS SEQVENTES idest quia motae sunt silvae illius cantu.

48

SI AD VITVLAM rel. idest quam pignoris posuit nomine.

49

QVOCVMQVE idest ad quodcumque praeminm vel carmen.

50

PALAEMON idest Caesar, est iudex causae.

57

FORMONSISSIMVS ANNVS idest synecdoche, totum pro parte. Vernum enim tempus dicit.

59

ALTERNA idest carmina. CAMENAE idest Nymphae.

60

AB IOVE PRINCIPIVM MVSAE idest hoc de Arato. AB IOVE idest ab Augusto, quem ponit in similitudinem Iovis imperium populi Romani gubernantem.

61

COLIT TERRAS idest fecundas facit.

62

ET ME PHOEBVS AMAT idest me Caesar bene sentit. Consuemus enim illum carminibus delectare.

Alter amicitiam Caesaris, alter familiaritatem coniungunt. Ideo et poeta ait: amat me Phoebus. Aut quod originem geniturae ex isto versu conprehendit. Nam mater Virgilii fertur Maia, cum eundem paritura gravis esset, somniasse, se lauri fructum variis [fructibus] floribus ornatum genuisse et cetera quaeque.

63

HYACINTHVS idest nomen herbae vel puer, qui pulcherrimae formae fuisse traditur: ab Apolline dilectus ab eodem inprudenti ludicro disco opertus est, de cuius cineribus flores nati sunt eius nomine conscripti: rubei coloris sunt. HYACINTHVS puer prope amnem Eurotam dum cum Apolline ad discum ludit, incautus interiit. Eum Nymphae fleverunt, ut earum lacrimis inriguus fons crearetur. Inde ‘rubens hyacinthus’ dicitur colori solis conparatus.

64

GALATEA idest nomen filiae vel ad civitatem pertinet, in qua Virgilius fuit prius et <quam> sub nomine mulieris ostendit. Quidam autem putant, quod duas mulieres Virgilius habuit, Amaryllidem et Galateam, unam de Romanis, alteram de Gallia vel de alia provincia quacumque, in qua habitavit, vel allegorice loquitur. LASCIVA idest luxuriosa.

65

VIDERI idest a me idest ut eam sequar in salicem horridam.

64

MALO ME PETIT idest cãbarag[~].

66

MEVS IGNIS idest amor.

67

DELIA idest Diana de Delo insula vel † Caesari voluntati.

68

MEAE VENERI idest amicae Galateae.

69

QVO CONGESSERE idest quo nidos suos contulerunt.

70

PVERO idest Caesari Augusto.

71

AVREA MALA idest eclogas decem.

68

NOTAVI LOCVM idest inveni, quae cupiebam mihi evenire idest amicitiam Caesaris idest † duces Caesaris.

69

PALVMBES idest eclogae, quas cupiebat Caesar.

71

MITTAM pro misi.

74

AMYNTA idest Octavianus.

75

TV SECTARIS idest Virgilius allegorice tetigit pugnantem contra Antonium <Octavianum>, [...] et Virgilium non dimittebat pugnare. EGO RETIA SERVO idest tu voluntatem capis venando, ego retia servo.

76

PHYLLIDA et IOLLA idest Iolla enim Deus Mantuanorum, Phyllida vero idest felicitatem.

77

CVM FACIAM VITVLAM rel. idest antequam messes meterent, vitulam circum messes ducebant ac post sacrificium incipiebant secare segetes.

80

TRISTE LVPVS idest inimicus ovium vel herba, quam pecora non manducant. STABVLIS idest Mantuae.

81

AMARYLLIDIS IRAE idest Romae superbia.

82

DVLCE SATIS HVMOR idest <ut> humorem sata amant et haedi arbutum, sic ego Caesarem unice.

83

AMYNTAS idest Caesar.

84

POLLIO AMAT idest hic magister equitum Caesaris, cui adulatur Virgilius, qui et ipse poeta fuit.

85

VITVLAM idest optimum et plenum carmen facit. LECTORI idest amatori. PASCITE idest ut sacrificetis ei.

86

NOVA CARMINA idest mirabilia carmina. PASCITE TAVRVM idest quia erat praemium poetis pro carmine positus, vel taurum propositum dicit.

88

QVI TE POLLIO AMAT idest Asinius Pollio vir tragoedographus est. VENIAT idest ad consulatum. QVO TE QVOQVE venisse gaudet, idest una tecum.

89

MELLA FLVANT idest patiatur aurea saecula. <FLVANT idest> destillent. AMOMVM idest genus herbae vel floris vel pigmenti.

90

QVI VAVIVM NON ODIT idest Vavius et Maevius poetae, qui Virgilio obtrectaverunt. Duos sui temporis poetas, quorum carmina ob humilitatem abiecta sunt. Vult ergo notare, qui sunt inimici Virgilii, quasi dixisset: Qui Vavium pessimum poetam <amat>, et Maevium peiorem amet, ut duplum habeat malum. De quibus Domitius in Cicuta refert: Omnia cum Vavio communia frater habebat, Vnianimi fratres sicut habere solent, Rura domum nummos <atque> omnia: denique, ut aiunt, Corporibus geminis spiritus unus erat. Sed postquam alterius mulier † concubitum Novit, deposuit alter amicitiam. † Et omnia tunc ira tunc desoluta omnia nova regna duos accipiunt.

De Maevio vero nihil repperi.

92

QVI LEGITIS FLORES idest ad cives suos dicit idest ante indulgentiam permissam, ne lateat occulta pernicies. FRAGA idest s[~]ũb[~]ĩ. Quidam tamen dicunt pomi iuxta terram nata.

93

FRIGIDVS idest aut nocens aut qui in frigore moratur aut natura frigidus aut quod frigidos facit per morsum. ANGVIS idest milites, quibus dati sunt agri, quippe Clodius, qui se crediderat inpune habiturum agrum, si Virgilium occidisset.

94

PARCITE OVES idest similitudinem hic facit idest ad cives hoc dicit, ut se custodiant a persecutione. NIMIVM idest ulterius progredi.

95

IPSE ARIES idest ad sidus pertinet, quod aestivo tempore oritur, in quo tempore maxime ardescit. Quidam vero Virgilium interficere voluit gladio. Virgilius autem transnato fluvio vestitus evadere potuit ibique vestem suam in ripa contraposita siccavit. ARIES idest aestivum sidus, in quo res humidae siccantur.

96

REICE idest amove, fuga.

97

IN FONTE LAVABO idest in Caesare, qui fons est ducibus suis.

98

PRAECEPERIT idest praeoccupaverit. AESTVS idest calor. Nam aestu solis lac consumitur, nisi mulsum fuerit. COGITE idest congregate plebem.

100

IN ERVO idest fod[~]or[~]bẽn[~]ĩ.

102

HAERENT idest movent.

105

TRIS PATEAT CAELI SPATIVM idest apud antiquos fuit altissimus puteus, in quo descendebat ad sacra celebranda, cuius putei orbis, idest summus circulus, [quo cognosceret anni proventus], non amplius quam trium ulnarum mensuram habebat, cumque descendisset, sursum non ampliorem caeli partem, quam puteus habuit, poterat videre.

Vel specus apud Aetnam in Sicilia angusto ore profunda altitudine, per quem rapta est Proserpina a Dite Patre. Vel caelum pro toto mundo.

Alii clipeum Aiacis dicunt trium ulnarum, in quo expressa caeli forma fuerat.

106

NASCVNTVR FLORES idest iqui demonstrantium litterarum formam nomina obtinent. Aiax cum se interfecisset gladio Hectoris, flores [ac] violae a sanguine concreto exortae litteras habuerunt Aiacis, Hyacinthi [alii Adonis] nomina exprimentes [habuerunt]. Hyacinthus enim dicitur Oebali filius ab Apolline esse occisus disco: ex eo florem natum vocem significantem gemitum habere, vel sanguis Aiacis, cum se interfecisset, ut praediximus, inscripsit in florem has litteras idest aeae, hoc est gemendi sonitus Graecus; qua voce autem exclamaverunt Graeci, cum se Aiax percussit, eam dicunt scriptam esse in folio † ietimo, idest aeae. Quidam nomen ipsum Aiacis scriptum esse dicunt.

108

NON NOSTRVM idest non nostrae peritiae. CONPONERE idest iudicare.

109

QVISQVIS AMORES idest qui amat, ne amittat a dolore, quod amavit.

110

AVT METVET DVLCIS AVT EXPERIETVR AMAROS idest qui studiorum amore flagravit, ne <ei> labor desit. Si metuet dulces, experietur amaros, si autem non metuet amaros, experietur dulces.

FINIT III

INCIPIT IIII.

1

SICELIDES MVSAE idest quoniam Siculus fuit Theocritus, quem imitatus est in Bucolicis. Hanc eclogam scriptam esse aiunt in Asinium Pollionem, quidam in filium eius Saloninum, qui nomen accepit a Salona civitate, quam eodem tempore, quo natus est, pater eius expugnavit, sive in honorem Octaviani Augusti sive Asinii Pollionis. † Natus est et regnavit Octavianus.

2

IVVANT idest delectant. HVMILES MYRICAE idest humiliora carmina vel HVMIILES idest sine fructu.

1

PAVLO MAIORA idest carmina. Laudes regibus nunc dico, hucusque de ducibus, vel MAIORA idest quae prophetata sunt et a Sibyllis de Octaviano, nunc narro.

3

SILVAE SINT CONSVLE DIGNAE idest maiora carmina nostra Asinio Pollione sint digna. Hic adulatur Asinio, qui eo tempore agris praeerat dividendis.

4

VLTIMA. CYMAEI idest quae fugiens homines malos et suos mores in rusticis morata est, in caelum abiisse fertur. Quidam interpretantur Sibyllam, quae fuerit Cumana, quae praedixit futura. Aliter: Cymaeum Hesiodum dicit. Cyma enim in Asia civitas, quam relicta Ascra, civitate sua, posteriore tempore aetatis suae incoluit, in qua eadem carmina Hesiodus se scripsisse testatur, et de saeculis refert; quem imitatur Virgilius scribens saeculis futura tempora meliora, in honorem Salonini, filii Pollionis, qui natus est apud Salonas in Dalmatia: inde nomen aecepit.

Vel subtiliter Augustum dicit.

4

AETAS idest tempus inpletionis prophetiae Sibyllae vel finis, quem narrat Hesiodus. VLTIMA idest postrema.

5

AB INTEGRO idest de novo.

6

VIRGO idest Iustitia vel Maria. REDIT idest post Evam. SATVRNIA idest aurea.

7

NOVA PROGENIES idest Augustum dicit. Aestimavit enim Virgilius, quod de Augusto praedixit Sibylla, cum de Christo omnia prophetavit. CAELO idest † ut Lucanus, ut Virgilius aestimat.

8

FERREA idest bellicosa et laboriosa.

10

LVCINA idest Diana, quae lucem nascentibus facit. TVVS APOLLO idest Augustus.

11

TE CONSVLE idest hoc admirabile tuo tempore meruisti.

12

MAGNI MENSES idest tempus bonum, idest XII, quod ante X fuere.

14

SOLVENT idest dimittentur peccata nostra adventu Christi.

13

SCELERIS NOSTRI idest Virgilii, et Mantuae illi dicit, quod dimittetur ei et plebi suae adventu Augusti.

15

DEVM VITAM ACCIPIET idest Augustum inmortalitatem consecuturum adfirmat, quod ad Christum pertinet.

14

SOLVENT TERRAS idest liberabunt.

16

HEROAS idest potestates caelestes.

17

PATRIIS VIRTVTIBVS idest, quod Iulius Caesar orbem terrarum pacasse videtur, qui Augustum, sororis suae filium, heredem Imperatoremque reliquit.

18

NVLLO CVLTV idest sine cultu humano producet terra fructus.

19

CVM BACCARE idest h[~]õb[~]b[~] et h[~]ĩn[~] vel genus herbae <floris> et odoris iucundi.

20

RIDENTI idest patenti. COLOCASIA idest herba, quae in Aegypto circa Nilum nascitur, et in cibum digna. ACANTHO idest herba.

21

DISTENTA idest plena.

23

FVNDENT FLORES idest ad Christum pertinet, quoniam magi obtulerunt ei munera.

24

SERPENS idest diabolus. HERBA idest dottrina gentilium. FALLAX HERBA idest Aconitana, quae nascitur in Sardinia pastinacae similis, quam si quis comederit, moritur. Alibi autem nata somnum facit hominibus tantum.

25

ASSYRIVM AMOMVM idest genus pigmenti, apud Assyrios tantum fit. VVLGO idest ubique nascetur.

28

PAVLATIM idest sine studio hominum. ARISTA idest segete.

29

RVBENS idest matura.

31

PRISCAE FRAVDIS idest astutiae hominum.

32

THETIM idest mare vel nomen loci.

34

TIPHYS idest gubernator navis Argivorum. ALTERA ARGO idest ut fuit antea cum Graecis.

36

MAGNVS ACHILLES idest Augustus. Gaius Caesar, cum testamento regnum traderet Iulio Caesari, etiam Troiam iussit restaurari ab eo, quoniam ipse superstes minime potuit. Vel de Pyrrho Epirota loquitur de genere Achillis, vel ipsum Pyrrhum, qui acerrimum bellum Romanis intulit, hunc ergo Achillem dixit. Troiam autem Italiam vult intellegi per longiorem sensum, quae a Troianis est constituta.

38

CEDET idest cessabit a navigatione mercandi. NEC MVTABIT idest cum oneribus mercatoriis non gemet.

39

FERET OMNIA idest omnia abundabunt.

41

IVGA SOLVET idest non arabit pro ubertate fructus, quem terra sua sponte gignet.

42

MENTIRI idest fucata enim lana, quae ab hominibus accepit colorem, mentitur illum colorem, quem non natura sibi . . . .

43

ARIES idest totum pecus significat.

44

CROCEO LVTO idest fusco vel fulvo idest suam naturam ostendet.

45

SANDYX genus herbae rossei coloris idest g[ˉ]l[ˉ]āūs[ˉ].

50

NVTANTEM MVNDVM idest an exultantem gaudio an trementem sub onere gravi.

55

ORPHEVS idest filius Calliopae Musae et Oeagri fluminis [Thebis oriundus] fuit, Linus idest Apollinis <filius> fuit Thebis oriundus, qui de cursu solis lunaeque omniumque astrorum scripsit versibus non infacundis.

58

PAN ETIAM ARCADIA ubi maxime colitur.

63

NEC DEVS HVNC MENSA NEC DEA DIGNATA CVBILI EST idest pueris nobilibus editis in atrio domus Iunoni Lucinae lectus ponitur, Herculi mensa. Iuppiter et Iuno cum altercatione sine coitu [sine partu] se debere filios suscipere <putarent>, Iuppiter de capite edidit Minervam, Iuno Vulcanum claudum: hic praecipitatus de caelo arti fabrili operam dedit, fecit sellam mira arte et Dea Iuno cum sedisset, haesisse dicitur, quae cum rogaret, ut solveretur, petit ille, ut illa suos parentes ostenderet, et risisse dicitur Iuno, unde ille matrem agnovit. DEA NEC DIGNATA CVBILI quod nuptias Veneris petiverat, sed ab illa contemptus est, nam illam artem non dilexit.

60

INCIPE RISV PVER hoc est iucundus esse et cognosce laetus matrem. Sed aliter curiosi putant hic suspicari. Dicuntur infantes post quadragensimum diem matribus † adridere agnoscere, sin vero ante quadragensimum, indicium mortis est.

FINIT IIII

INCIPIT V

1

CVR NON MOPSE rel. Menalcas et Mopsus duorum pastorum nomina, quorum alter obitum fratris deflet consecratum. Quidam autem dicunt hanc eclogam pertinere ad Saloninum, et divisa est in <II> personas idest Virgilii et Aemilii Macri, qui et ipse poeta et Virgilio amantissimus erat. Virgilius quasi persona Menalcae et Macer quasi Mopsi. Δραματικόν idest consussus. BONI idest docti et idonei ad cantandum.

4

TV MAIOR ut, cum sub persona Menalcae se velit poeta intellegi, Mopsus eum maiorem pronuntiet.

5

SVB INCERTAS VMBRAS idest ex ventorum enim flatu arborum rami commoventur <et> umbras mobiles faciunt.

7

LABRVSCA idest quod in labris ruris idest in saepibus nascitur silvestris vitis.

8

CERTET AMYNTAS idest Cornificius inimicus Virgilii.

9

QVID idest c[~]ĩr[~]ĩc[~]ẽ. SI idest ãd[~]ãs[~].

10

AVT PHYLLIDIS IGNES idest Phyllis, regina Thracum, et adamavit Demophonta, Adrasti filium, qui cum adhuc ad Troiam pugnavit et non pervenit tempore, quo promittebat ei pervenire ad eam, illa propter dolorem amoris laqueum pependit ex arbore folia non habente: illa illic vitam finivit. Reversus ergo Demophon venit ad arborem illam et coepit lacrimare. Arbor autem sensit amantis affectum et pro lacrimis folia pullulavit, ex quo et Phyllis est vocata.

11

AVT ALCONIS idest Alcon, peritissimus sagittariorum, iter agens puerum aspexit a serpente circumflexum: direxit sagittam et puero intacto serpentem occidit. AVT IVRGIA CODRI idest Codrus, Atheniensium dux, cum inter Lacedaemonios et Athenienses bella gerebantur <et> nullo modo poterant conpescere, responsum [dictum] est ab Apolline, ut, ex quacumque causa princeps fuerat occisus, illam et vinceret gentem gens, cuius princeps occisus esset. Cum ergo nemo audebat occidere principem, Codrus iste servili habitu congressus occisus est et suis victoriam peperit. Quidam eum vere mutatum in habitum lixae [...] et se iniecit hostibus et interemptus est.

13

CORTICE idest carta, qua erat prius.

14

ALTERNA idest carmina.

17

ROSETIS idest silvis rosae, vel genus herbae.

19

DESINE PLVRA idest dicere.

20

EXTINCTVM idest fratrem suum vel Saloninum vel Caesarem. DAPHNIN idest Mercurii et Hersae filius, pastor formae eximiae fuisse dicitur. Hic dilectus a Nympha Lyca vel Hedina, cui fidem dedit se nullius mulieris alterius concubitu usurum, sed fefellit, ob quod orbatus est luminibus. Caecitatem licet carminibus et fistula solaretur, non tamen diu vixit.

21

NYMPHIS idest plangentibus.

22

CONPLEXA SVI CORPVS rel. idest superstite enim Maia matre defunctus est Flaccus, quae graviter mortem eius ferens non diu supervixit. MISERABILE idest dignum miseratione.

23

ATQVE ASTRA VOCAT idest quae hominum fata mutant atque inplent.

24

NON VLLI PASTOS idest versus XIII syllabarum. NEC EGERE idest nec ad pastum duxerunt nec ad potum, sine dubio suo maerore. Alii volunt Caesarem Daphnin vocasse.

27

POENOS LEONES idest duces feros atque inmites homines docuit.

29

CVRRV idest pro ’currui’ posuit. SVBIVNGERE TIGRES idest inmites et feras gentes, vel sacra Liberi Patris Iulius duxit de Armenia ad Romam.

30

BACCHI idest Liberi Patris utebatur.

34

TV DECVS OMNE TVIS idest sis tuis propitius parentibus.

35

IPSA PALES idest Dea frugum.

34

TVLERVNT idest abstulerunt.

37

AVENAE idest m[ˉ]āīl[ˉ]m[ˉ]ōl[ˉ]c[ˉ]h[ˉ]ī vel c[ˉ]ūīn[ˉ]t[ˉ]b[ˉ]ēc[ˉ]h[ˉ]ā idest genus zizaniae.

38

VIOLA idest f[ˉ]ōb[ˉ]ūīr[ˉ]g[ˉ]ē. PVRPVREO NARCISSO pulchro.

39

PALIVRVS idest g[ˉ]l[ˉ]ēēl[ˉ]g[ˉ]ē.

40

SPARGITE idest circumfusis arboribus.

42

SVPERADDITE CARMEN idest titulum scriptum super tumulum.

43

IN SILVIS idest positus.

44

FORMONSI PECORIS idest populi Romani. CVSTOS idest Iulius Caesar vel Flaccus vel Saloninus.

48

SED VOCE MAGISTRVM idest Theocritum.

49

NVNC ERIS ALTER AB ILLO idest secundus a Theocrito.

50

NOSTRA idest carmina.

52

AD ASTRA FEREMVS idest inmortalem faciemus.

55

STIMICHON idest quidam pastor et ipse puer fuit, figuravit. [...]

56

CANDIDVS idest pulcher. INSVETVM idest hominibus caeli viam dixit.

59

DRYADES idest Nymphae montium.

63

INTONSI MONTES idest intacti, nemorosi, silvestres, sine pastu.

66

ECCE DVAS ARAS idest ponuntur enim hominibus arae, sed Deorum tantum sunt altaria.

65

SIS BONVS idest propitius.

70

SI FRIGVS idest hiems. MESSIS idest aestas.

71

CALATHIS idest c[ˉ]āt[ˉ]h[ˉ]āl[ˉ]c[ˉ]āīb[ˉ]. ARIVSIA idest oppidum Italiae, ubi Picenum nascitur vinum.

73

SALTANTES idest ad mobilitatem corporis pertinet.

72

LYCTIVS Cretensis, ut ibi: Lyctius Idomeneus, ab Lycto, urbe Cretae.

73

ALPHESIBOEVS idest Cornelius Gallus, quem invenisse boves significat, eum cibi restituisse agrum.

75

LVSTRABIMVS AGROS idest purificabimus, sacrificabimus sacrificiis.

77

CICADAE idest quae rore pascuntur.

79

QVOTANNIS AGRICOLAE FACIENT idest in perpetuum tibi offerent.

80

DAMNABIS idest condemnabis et reos factorum facies, si non reddant tibi vota.

82

AVSTRI idest molliter susurrantis.

83

IVVANT idest delectant, quoniam iucundus sonus exauditur, quotiens aqua profluens saxis praepeditur.

85

HAC TE NOS rel. idest ante hoc carmine te donabimus Bucolicon, quod munus, puer cum esset Cornificius speciosus et concupisceret, non inpetravit, quamvis ob aetatem dignus esset.

88

PEDVM idest virga curvata, qua retinentur pedes pecudum. Inclinatum baculum, cum quo oves tenentur vel ovium pedes a pastoribus, ne lanceis conprehensae laedantur.

89

ANTIGENES idest quidam pastor vel Cornificius.

FINIT V

INCIPIT VI

1

PRIMA SYRACVSIO idest Syracusia civitas in Sicilia Theocriti, qui Syracusanus erat. Faunorum rel. Amici et socii Pollionis et Vari, qui Bucolica postulare videntur, vel Dii, qui delectabantur haec carmina.

2

THALIA idest Musae proprium [pro appellativo posuit].

3

CVM CANEREM REGES idest cum canere vellem, ut: Terruit Auster euntis pro ire volentes. Declaratque se Aeneidos libros incipere velle ante. CYNTHIVS idest Apollinem Cynthium dicit a monte Cyntho in insula Delo, idest Augustum, a quo iussus est minora carmina scribere.

5

DEDVCTVM idest tenue et iucundum.

6

NVNC EGO idest nunc me oportet. SVPER ERVNT TIBI idest abundabunt.

7

VARE TVAS rel. idest Varus consul fuit, qui praepositus ab Augusto divisioni agrorum fuit et Germaniam Romanis domuit. Victo enim Antonio Caesar Alphenum Varum in locum Pollionis constituit, qui praeesset Transpadanae regioni, cui idcirco Virgilius adulatus est. TRISTIA BELLA idest Aeneae. CONDERE idest scribere.

8

AGRESTEM MVSAM idest carmen bucolicum. HARVNDINE idest scriptura, quae fit per calamum.

9

NON INIVSSA idest a Nymphis vel a Caesare.

10

MYRICAE Bucolica, humiles arbores.

11

TE NEMVS OMNE CANET idest nobis canentibus resonabit.

13

PERGITE idest dicite.

13

CHROMIS ET MNASYLLVS IN ANTRO idest Silenorum et Satyrorum nomina, vel nos pro condiscipulis Virgilii accipimus.

14

SILENVM idest qui rogatus a Virgilio exposuit ei cosmopoeiam, filius, ut quidam dicunt, Panos, ut quidam, Terrae, ut quidam, Thaumantis, comitis Liberi Patris, vel comes Liberi.

15

IACCHO idest Libero Patre.

17

CANTHARVS idest vas, quo merum custoditur, atque pigmenta custodit. ANSA ADTRITA idest ex usu semper tenendi adtrita.

19

LVSERAT idest dum carmina promittit.

20

ADDIT SE SOCIAM idest quidam volunt Seriam, ancillam Maecenatis, quae <dicitur> ingeniosissima fuisse, quidam Vari amicam. AEGLE idest una de Nymphis.

21

VIDENTI idest Sileno.

22

FRONTEM PINGIT idest, ut se ornatum videret Silenus.

24

SATIS EST idest sufficit. POTVISSE VIDERI idest levem et vilem me a vobis videri.

26

HVIC idest mulieri. ALIVD MERCEDIS ERIT idest vos quidem carmina, mulier vero capiet pro suo sexu munera. Veneream voluptatem significat.

27

IN NVMERVM idest in ordinem venire et ludere. FAVNOSQVE FERASQVE idest Deos pastorales.

29

NEC TANTVM GAVDET idest quantum haec loca mirantur.

30

RHODOPE idest montes Thraciae. ET ISMARVS idest mons est Apollini consecratus habens duo promuntoria apud Macedoniam, Cyrrham Apollini, Nysam Libero Patri.

31

PER INANE idest spatium, chaos dicit, quod omnia confusionem habebant, quoniam sine forma erant. COACTA SEMINA idest collectae materiae creaturarum de atomis minimis, ut gentiles putant.

32

ANIMAE idest aerem.

33

ET LIQVIDI SIMVL IGNIS idest sol et luna et stellae ac fulgora.

35

DVRARE SOLVM idest durum ac solidum fieri. ET DISCLVDERE idest separare.

38

SVBMOTIS NVBIBVS idest in altum collocatis.

39

SVRGERE idest crescere.

41

HINC idest canebat. PYRRHA idest Dea terrae et filia Terrae. LAPIDES IACTOS idest quos Pyrrha et Deucalion iactaverant, idest in terra post diluvium Deucalionis homines nati sunt de illis viri et feminae.

42

CAVCASEAS VOLVCRES idest mons Scythiae, ubi Prometheus ligatus ab avibus. . . . .

42

FVRTVMQVE PROMETHEI idest ignem de caelo furtim in ferulam abscondisse atque abstulisse dicitur. Ideo ab Iove condemnatum in monte Caucasio poenas solvere per consummationem iecoris.

43

HYLAN idest Hylas, Thiodamantis filius et Herculis socius, cum <cum> Argonautis navigaret, a nave excidit ac periit; eumque ad puteum aquatum sive fontem isse ibique praecipitem lapsum periisse. Quidam vero a Nymphis adamatum raptum esse ac nusquam apparuisse.

46

PASIPHAEN idest mulier Minois, regis Cretae.

47

A idest eheu.

48

PROETIDES idest Proeti, regis Argorum, filiae, quae sunt Chrysippe, Iphinoe, Iphianassa, idest Iunoni formam suam praetulerunt; insania conpulsae crediderunt se boves esse et altos montes petierunt.

52

VIRGO idest quia antiqui fortes mulieres virgines dicebant.

56

DICTAEAE, quae de Dicto monte.

60

GORTYNIA idest civitas Cretensis.

61

<HESPERIDVM idest> Hesperides Atlantis filiae, quae patris hortum, in quo mala aurea erant, . . . . . . . PVELLAM idest Atalanten, Schoenei filiam.

62

MVSCVS herba circa caudices arborum bene olens nascitur. PHAETHONTIADAS idest Iliadas, sorores Phaethontis.

63

PROCERAS ALNOS idest susum rectas.

64

ERRANTEM idest amantem. PERMESSI idest proprium fluminie Boeotiae [...] ac Cucnus nominatus est, quem flentes sorores in populos mutatae sunt. Vel Cornelius Gallus.

65

VNA SORORVM idest Musarum.

66

VIRO idest Gallo. PHOEBI idest Apollinis. CHORVS OMNIS idest Phoebi discipuli.

67

LINVS idest Apollinis filius et Samathae. ILLI idest Gallo.

68

APIO idest herena olus est.

69

TIBI idest Gallo. MVSAE idest Deae.

70

QVOS calamos dederunt. SENI idest Hesiodo.

74

QVID SCYLLAM. Virgilius duas Scyllas dicit esse, unam Nisi filiam, alteram Phorci. Nisus, Megarensium Siculorum rex, a Minoe, rege Cretensium, propter Androgei filii sui occisionem, quem Athenienses et Megarenses dolo circumventum occidissent, graviter oppugnabatur. Sed Scylla, Nisi filia, adamavit Minoem, patris scilicet sui hostem, et patri crinem fatalem purpureumque abscidit. Quo iam absciso pater periit. Itaque Scylla a Minoe non recepta; detestans malum, quod in patrem admisit, [et] eam in mare iecit, et in avem, quae ciris dicitur, Latine vero tonsilla, versa est et pater eius Nisus in haliaetum conversus est, qui parricidii exsequens poenas cirim hostili mente persequitur.

Scylla vero, Phorci et Crataeidis Nymphae filia, virgo pulcherrima a Glauco, Deo maris, adamata est, de qua Virgilius dicit in I libro Aeneidorum: Vos Scyllaeam rabiem penitusque sonantis Accestis scopulos. Et a Circe, Solis filia, quae Glaucum amaverat, in beluas marinas transfigurata est fretumque Siculum obsedit, ubi praeternavigantes adficiebat. Eamque Neptunus percussam tridenti in scopulum mutavit. Glaucus enim Scyllam habere et tenere non potuit. Ideo rogavit Circen, Solis filiam, maleficiorum doctissimam, ut Scyllam suis maleficiis corrumperet et seduceret. Circe vero Glaucum amans, ne Scylla plus forte a Glauco amaretur † et illa, sciens fontem, in quo Scylla post venatum se abluere semper consueverat, quae Dianae comes erat, illa malefica veniens ad fontem inficit illum, in quem descendens Scylla pube tenus in beluam mutata est et rel. Neptunus vero sibi non placens, Scyllam virgineo vultu fallentem semper invadere naves, illam percussit <et> in scopulum convertit.

70

ANTE idest <notandum> ibi ‘seni’, nam mortuus finem vivendi recepit vel <quod> ei vita sit redonata.

72

HIS idest calamis. GRYNEI idest mons Colophoniae Apollini sacratus <vel> nemus Apollinis.

78

TEREI idest proprium viri. Progne idest Pandionis filia, uxor Terei, Thracum regis.

79

PHILOMELA idest quod fecit Progne, hoc dicit Philomelam fecisse.

83

EVROTAS idest fluvius Laconiae, in cuius ripa lauri sunt et templa Apollinis, cuius arbores edidisse carmen poeta refert.

84

ILLE CANIT idest Silenus. PVLSAE VALLES idest pro echo.

85

COGERE idest concludere.

FINIT VI

INCIPIT VII

Continentur IIII personae: Meliboei [et] Virgilii vel Vari; Daphnidis hoc est Corneli [et] Galli vel Caesaris [poetae sunt]; Corydonis et Thyrsidis Virgilii et Vari: horum fere similis aetas fuit et † prioris personae diu futura sunt, diu certamine sequentur. Arcades autem ideo, quod agrestis carminis fistula sit instrumentum, cuius inventor Pan.

1

SVB ARGVTA idest loquax vel mobilis, stridula. DAPHNIS idest Mercurii filius, optimus poeta, qui et Cornelius Gallus.

2

CONTVLERANT idest adunaverant.

3

DISTENTAS idest plenas.

4

ARCADES idest ambo poetae Thyrsis <et> Corydon, quod fistula Pan primus carmen in Arcadia cecinit.

5

CANTARE idest voce. ET RESPONDERE idest fistula.

6

DVM TENERAS DEFENDO idest dum possessionem Virgilius cupit liberare, in Caesarem incidit, a quo sit conspectus et vocatus et cum sibi scripta fecisset [...]

7

VIR GREGIS idest abusive dicitur spes gregis. Horatius: uxorque olentis mariti idest capri.

9

CAPER TIBI SALVVS idest quoniam ex eo generantur.

13

MINCIVS idest fluvius, qui transit per Mantuam, patriam Virgilii. EXAMINA idest apium.

14

NEQVE EGO ALCIPPEN NEC PHYLLIDA idest nomina ancillarum.

16

CERTAMEN idest ille et ille, non illius et illius. CVM THYRSIDE MAGNVM idest Aemilius Macer, qui pari studio flagrabat † qui ascani in finibus.

17

POSTHABVI idest contempsi. MEA SERIA idest secreta negotia domus meae vel mea propria.

21

NYMPHAE idest allegorice Musas ego diligo. LIBETHRIDES AVT MIHI CARMEN idest Libethrus fluvius in Thracia a monte Boeotiae Libethro, qui est Musis sacer.

22

CODRO idest poeta amicus Virgilii; quoniam laudat Codrum, Helvium Cinnam poetam vult intellegi, de quo melius sentit. PROXIMA PHOEBI idest similia Phoebi et Homeri carmina.

24

PENDEBIT idest aut si non similia canere potero, desistam esse poeta.

25

PASTORES idest poetae. CRESCENTEM idest incipientem dicere. ORNATE idest de se dicit.

26

ARCADES idest Aemilius Macer. VT ILIA CODRO idest Codrum Cinnam dicit et vult tamquam lividum aestimatorem futurum operis sui invidia [...]

27

SI VLTRA rel. idest si plus laudaverit, quam mihi placuerit. BACCHARE idest boethin.

28

FVTVRO idest poetae mihi.

29

SETOSI CAPVT idest ecce vovetur. DELIA idest Diana. PARVVS MICON idest vel gramen vile hederae, idest herba, quae ob invidiam in frontem ligatur, Apollini et Dianae consecratum. Pauper † dominus [...]

30

CORNVA CERVI idest vota facit convenientia venatoribus et pastoribus Dianae, si inpetraverit, uti restituatur sibi ager.

31

SI PROPRIVM idest perpetuum vel acceptum. HOC idest munus.

32

PVNICEO idest rubro. COTHVRNO idest calciamento venatricio.

33

SINVM LACTIS idest genus vasis idest b[ˉ]ōm[ˉ]īl[ˉ]g[ˉ]ē. PRIAPE idest . . . . . . QVOTANNIS idest hic Aemilius Macer timet quasi, ne noceat sibi. Priapum veneratur ut fascinum Deum.

36

SVPPLEVERIT idest per multitudinem agnorum. AVREVS ESTO idest formonsior.

37

NERINE idest filia Nerei. GALATEA idest Gallia mihi dulcior, inquit, de melle Siculo, fertilitate sensus formonsior. THYMO pro melle posuit vel flore.

39

CVM PRIMVM idest vespere.

40

SI QVA TVI CORYDONIS idest Virgilii; concubinam alloquitur. HABET TE CVRA idest si me diligis.

41

[...] Sardonia idest herba apio similis iuxta ripas nascitur in Sardonia insula, quam si quis manducaverit, risu moritur.

42

HORRIDIOR RVSCO idest aittiun. Hic adulatur Macer Virgilio. PROIECTA ALGA idest herba pro nihilo habita.

43

LVX idest dies.

45

MVSCOSI FONTES idest [...]

46

ARBVTVS idest [...]

Vterque adulatorium carmen subiecit pertinens ad Caesaris venerationem. ET QVAE VOS idest o loci.

47

SOLSTITIVM idest aestas.

48

TVRGENT idest fulgent.

51

TANTVM CVRAMVS idest pro nihilo curamus frigora propter abundantiam lignorum.

53

STANT idest abundant. HIRSVTAE idest spinosae.

54

STRATA idest non vento, sed maturitate.

55

RIDENT idest florent.

56

ABEAT idest discedat.

57

ARET AGER idest Mantuanorum.

58

LIBER idest Bacchus, qui et Liber Pater.

59

PHYLLIDIS idest Caesaris.

60

IVPPITER idest aer vel imber.

61

POPVLVS ALCIDAE idest quod Hercules populo coronatus ad Inferos descendit.

63

PHYLLIS idest Caesar. CORYLOS idest Mantuanos.

64

NEC MYRTVS VINCET rel. licet nihil sit tam sterile, quam corylus <idest> Mantuanorum ager est, iuvante tamen Caesare nulla arbor eam vincit, idest nullus Caesare potentior est.

67

LYCIDA idest Cornelius Gallus.

FINIT VII

INCIPIT VIII

1

Hoc genus carminis coenon vel micton dicitur. Haec ecloga pharmacis appellatur. Nam duae personae introducuntur, Damonis et Alphesiboei, quorum alter amissam queritur uxorem orbatus, alter eius mulieris refert actus, quae alii viro † amonolio dedita fuerit, alterque puellam, alter puerum ut puellam amat.

1

DAMONIS idest Cornificii. ALPHESIBOEI Virgilii. MVSAM pro carmine posuit.

2

INMEMOR idest oblita. QVOS EST idest poetas.

3

LYNCES idest ferae Liberi Patris sacris dedicatae.

6

TV MIHI SEV MAGNI SVPERAS IAM SAXA TIMAVI idest tragici carminis mentione efficit, ut Pollionem credant nominari, sed Cornelius Gallus potest existimari, quod dicit: A te principium, tibi desinet. Nam et prima ode de illo loquitur et ultima. Pollionem petit Salonitarum victorem.

Asinius Pollio prope non minus poeticae, quam oratoriae vel imperatoriae laudis avidus fuit. Nam et multa carmina et varia arte poematum scripsit. Vnde illud est: Sophocleo tua carmina digna cothurno. Huic post victum Antonium apud Perusiam a Caesare successu datus est Alphenus Varus, qui iratus Mantuanis agros eorum perticae Cremonensium iunxit. Causa autem iracundiae haec fuit. Octavius Musa, civis Mantuanus idemque magistratus, cum tributum ab Augusto fuisset indictum, pecora Vari — nam Varus possessor apud Mantuanos erat — cuius pecora capta pignori tam diu in foro clausa tenuit, donec inedia morerentur. Vnde molestiam Mantuanis super amittendis agris intulit Varus, Virgilio tamen pepercit, quoniam condiscipulus eius fuerat.

6

TIMAVI idest locus, in quo Antenor civitatem condidit.

7

SIVE ORAM idest litora. ILLYRICI idest Adriatici maris. LEGIS idest rimas. EN ERIT VMQVAM idest optantis vox.

8

TVA FACTA idest tuas laudes.

9

EN ERIT VT LICEAT idest utinam liceat tua facta meis carminibus digne exponi.

10

SOPHOCLEO COTHVRNO idest ideo eum Sophocli conparat, quod primus hic tragoediam scripsit. TVA CARMINA idest Asinium Pollionem significat, qui tragoediam scripsit illo tempore.

11

A TE PRINCIPIVM [...]

12

[...] idest inter tuos triumphos aut inter tuas tragoedias et meum poema.

13

INTER VICTRICES idest Asinium Pollionem significat, qui et poeta fuit, sed quoniam Salonas devicerat, utraque corona dignus fuit, lauro ut victor, aedera ut poeta, ut ait: Pollio et ipse facit nova carmina, quasi dixisset: Laudabo tuum poema et tuam victoriam per totum orbem.

17

NASCERE idest oriri diem vult, idest veni, age diem almum. PRAEVENIENS LVCIFER ALMVM idest tria significat: si lux alma recessit, idest candida; parturit almus ager, idest fertilis; alma parens, idest sancta.

11

A TE PRINCIPIVM idest nemo ante te scripsit tragoediam nec post te scripturus est.

20

EXTREMA idest vitae meae.

21

MAENALIOS idest a Maenalo monte Arcadios dicit.

22

PINOS LOQVENTES idest poetas semper habet plurimos.

23

AMORES idest carmina.

26

MOPSO idest Mopsus antiquus vates fuit. Mopso ergo ager Virgilii datur. NISA idest uxor mea indigno homini datur. NISA idest locus in Asia.

27

IVNGENTVR IAM GRYPHES idest animal in Hyperboreis locis nascitur semper equos adfectans, quod rostrum habet et IIII pedes: imago leonis, caput aquilinum.

33

MEA FISTVLA idest rusticum carmen.

30

SPARGE MARITE NVCES idest nocte nuptiarum solent nuces iacere, ne perveniat malum augurium. OETAM idest mons in Thessalia, unde Hesperus oritur.

33

CAPELLAE idest humile patrimonium.

38

DVX EGO VESTER idest ego vobis ducatum regebam. LEGENTEM idest deliciosam.

41

ERROR idest definitio amoris. VT VIDI idest statim. VT PERII idest valde. VT ME MALVS idest quemadmodum, velut: perii, statim ut vidi, idest postquam.

44

ISMARVS idest mons Thraciae, pro habitatoribus. GARAMANTES idest populi Africae in extremum mundum constituti.

45

NEC GENERIS NOSTRI PVERVM idest Cupidinem. NEC SANGVINIS idest non ex nostris elementis generant.

47

SAEVVS AMOR DOCVIT idest amore Iasonis filios suos trucidavit Medea. MATREM idest Medeam aut Prognam.

48

TV QVOQVE idest interrogative.

49

AN PVER INPROBVS ILLE idest amore Iason inopportunus, qui eam ad tale facinus seduxerit; Progne ob amorem Terei † se interfecit.

52

NVNC ET OVIS VLTRO rel. Miscet contrariis adversa, quod est contra naturam rerum. Nunc, inquit, fiat, quidquid contra rerum naturam est.

55

[...] quod Tityrus vel ut Orpheus, vel ut Arion conferendus est: successu carminis non, ut deberet, sollicitavit silvas. Ita Virgilius consecutus est agrum, ut Arion insperato vixit, † vel exilio conferendus.

54

SVDENT ELECTRA idest gemmae sucinae.

56

ARION idest tragoedus summus ab agone recedens, Methymnaeus natione, cum in piratas incidisset, inminentis mortis dilationem petiit et cithara letalem naeniam cum cecinisset, <se> repente proiecit in mare. Hunc delphinus piscis in dorso acceptum liberavit e mari et reddidit patriae.

58

VEL MEDIVM FIANT MARE idest <prius> diluvium optavit, <deinde> vel medietatem mundi perire. Omnia, inquit, confundantur, quatenus mihi mori satius est quam haec perpeti † et iterum idest diluvium. VIVITE SILVAE idest valete.

59

SPECVLA idest scopulo inminenti.

60

HABETO idest o uxor.

63

PIERIDES idest Nymphae.

64

EFFER AQVAM idest uxor Daphnidis dicit: ipsa est praesaga.

65

VERBENAS idest genus herbae castissimae sumptae, ut ait Terentius, ex ara: <Ex ara> sume hinc verbenas tibi. Vel frondes olivae, alii dicunt rorem marinum, quo utebantur antiqui, antequam tus inveniebatur. ADOLE idest incende.

65

MASCVLA TVRA idest fortia.

66

SANOS AVERTERE SENSVS idest sanus sensus est, qui non amat. Nam qui amant, insani sunt.

67

NIHIL DESVNT idest de praeparatione sacrificii. NISI CARMINA idest incantationes.

68

DVCITE AB VRBE idest allegorice dicit Romam. DAPHNIN idest Caesarem, ut sint in potestate mea agri civium, quos eis restituere cupio.

69

DEDVCERE LVNAM idest quam aqua fertur deducere per incantationem, quando defecit luna, ut fingunt gentiles, vel lunam Dianam dicit vel allegorice Romam.

70

SOCIOS MVTAVIT VLIXIS idest in leones et in ursos.

71

FRIGIDVS idest natura vel eo, quod frigidos homines facit.

73

TERNA idest hostia. TRIPLICI COLORE idest novem intellegimus diversa colore: tria alba, tria rubea, tria nigra.

74

LICIA ēn[ˉ]g[ˉ]l[ˉ]ēm[ˉ]ēn[ˉ], quasi ligia, per quae ligantur stamina. Bene utitur liciis, quae membra adolescentis alligant.

75

CIRCVM EFFIGIEM idest hoc faciunt malefici: circumferunt effigiem amatoris. Duae effigies idest una luto, alia ex cera.

77

AMARYLLIS idest ancilla eius et praesaga.

78

VENERIS idest Amoris.

81

VNO EODEMQVE IGNI idest sole.

82

SPARGE MOLAM idest inpone laborem, vel mola idest holus, quod spargitur super sacrificia.

83

EGO HANC idest uro.

87

PROPTER idest iuxta.

91

EXVVIAS idest vestes.

92

LIMINE IN IPSO idest sub limine sepelio.

93

DEBENT idest reducere.

96

IPSE DEDIT MOERIS idest pastor et tutor Virgilii et magus huius rei peritissimus.

97

LVPVM FIERI idest calliditate et subtilitate artis magicae dicitur lupus vel naturae versibilitate.

98

EXCIRE SEPVLCHRIS quod faciebant pythonissae.

99

ALIO idest ubi non erant segetes, vel a propria regione in aliam regionem ducebat segetes.

101

AMARYLLI idest ministra vel concubina vel ancilla.

102

HIS idest venenis.

103

ADGREDIAR idest insidiabor illi.

105

ALTARIA idest altaria dicuntur et quae continent et quae continentur.

106

SPONTE SVA idest sine igne. BONVM SIT idest credo, quod bonum augurium erit.

107

HYLAS idest horcemilchu vel conbochail.

102

NE RESPEXERIS idest ne officiat venenum maleficii.

<FINIT VIII>

<INCIPIT> VIIII

Dramaticon vel mimeticon. Lycida idest Cornelius Gallus, Moeris idest Virgilius.

1

QVO TE MOERI PEDES idest fingit se ad querelas iturum. Nam cum Clodio, quodam milite, communem agrum possidebat, a quo paene fuerat occisus. QVO TE PEDES idest ducunt.

2

O LYCIDA VIVI PERVENIMVS idest gratulamur, quod evadere potui; vix enim evasi.

3

NVMQVAM VERITI idest malum inopinatum, ut <Dido> dixit: Hunc ego si potui rel. AGELLI idest Virgilii vicus.

6

HAEDOS idest dona vel carmina.

7

AVDIERAM idest ingenio tuo agros esse restitutos. SE SVBDVCERE COLLES idest in proclivium idest a summo usque in imum.

8

MOLLI CLIVO idest ripam Minci aequo descensu.

9

VSQVE AD AQVAM rel. idest haec sunt fines possessionis Virgilii.

10

OMNIA idest suprascripta loca. MENALCAN idest Virgilium.

11

AVDIERAS ET FAMA FVIT tantum fama.

12

LYCIDA idest nomen. MARTIA idest bellicosa.

14

QVACVMQVE idest quoquo modo. NOVAS LITES idest militares lites traducere.

16

NEC TVVS idest amicus. MENALCAS idest Virgilius.

17

HEV CADIT IN QVEMQVAM idest ut occideret Virgilium.

18

SOLATIA idest carminum.

21

QVAE SVBLEGI idest subduxi. CARMINA NVPER idest vel has ipsas odas, tibi quas recitavi, cum Romam venires.

22

AMARYLLIDA idest quasi concubina amborum, Virgilii et Lycidae, <vel> Roma dicitur.

23

BREVIS EST VIA idest non longe afuturus sum. PASCE CAPELLAS idest commemoratio carminum.

24

POTVM idest ad potandum.

25

CAPRO idest Claudio.

26

IMMO HAEC idest carmina.

28

MANTVA VAE MISERAE quod Cremona ob vicinitatem Mantuae nimium misera est.

29

SVBLIME idest nomen. CYGNI idest poetae.

30

SIC TVA CYRNEAS FVGIANT idest hic ostendit habitatores Mantuae fugisse ab ea, sicut apes effugiunt taxos Cyrneas. TAXOS idest arbores <amaros> flores habentes, et mel amarum apes inde colligunt.

35

CINNA idest nobili viro et poeta.

39

O GALATEA idest filia, quam Cyclops adamavit. QVIS EST NAM LVDVS IN VNDIS idest <a> Polyphemo dictum amante Galateam.

43

INSANI FLVCTVS idest magni.

44

PVRA SVB NOCTE idest splendida.

46

DAPHNI idest Caesar. QVID ANTIQVOS ORTVS idest carmina, per quae cecinit Moeris. SIGNORVM idest astrologia.

47

ECCE DIONAEI idest Dione, filia Veneris, ex qua originem ducere Caesar gloriabatur. CAESARIS idest Gai Caesaris, qui instituerat heredem imperii Caesarem. ASTRVM idest imperare coepit.

48

GAVDERENT idest maturae fiunt.

50

DAPHNI idest vocativus.

52

CANTANDO idest carmina dicendo. CONDERE SOLES idest dies finire magnos: tota die canebam.

56

CAVSANDO idest causas: nectendo diversas.

59

MEDIA VIA idest ab urbem.

60

BIANORIS idest heros est; filius Tusci dicitur, qui et ipse condidit Mantuam. Bianor idest animo et corpore fortissimus agricola.

61

CANAMVS idest invicem nos delectemus.

62

HIC HAEDOS DEPONE idest carmina vel satiliti.

65

FASCE idest onere.

66

PVER Lycida.

67

IPSE idest Menalca.

FINIT VIIII

INCIPIT X

Ad Gallum Cornelium et Volumniam Thecidem meretricem, quam Lycoridam dixit. Exegeticon dicitur vel epangelticon. In honorem Galli, amici Virgilii.

2

IPSA LYCORIS idest provincia vel meretrix, quam Gallus adamavit, quae eo contempto Casarem est secuta.

5

DORIS idest mater Nympharum. DORIS Nympha maritima. AMARA idest salsa. SVAM VNDAM idest aquam marinam.

6

AMORES idest Galli.

7

SIMAE CAPELLAE idest inpressis naribus.

8

RESPONDENT idest montes enim reciprocam mittunt ex echo vocem.

9

QVAE NEMORA idest hinc incipit narratio.

10

NAIADES idest fontium Nymphae. INDIGNO idest inpari, quod amans contemnebatur.

11

PARNASSI idest mons Thessaliae. PINDI idest Thraciae mons.

12

AONIAE idest mons Boeotius. AGANIPPAE idest Nympha vel fons Thraciae.

15

MAENALVS idest mons Arcadiae.

14

SVB RVPE IACENTEM idest deserta, prae nimio amore contemptu atque odio hominum captum in solis locis iacentem.

15

LYCAEI idest montis.

16

NEC PAENITET idest allegorice nec tu erubescas Bucolica scribere nec nos erubescimus.

17

PECORIS idest poematis. DIVINE POETA idest Gallus poeta optimus fuit, qui ipse scripsit metra elegiaca.

18

FORMONSVS ADONIS idest proprium.

19

OPILIO idest opiliones dicuntur magistri ovium.

20

HIBERNA DE GLANDE idest quod hiemis tempore glandes maturescunt.

22

TVA CVRA idest amor. Inrisorie dicitur.

23

ALIVM idest Antonium. HORRIDA CASTRA idest bella: hic tangit Antonium. Ideo autem horrida, quod <cum> Augusto Caesare fecit bella civilia.

24

SILVANVS idest Deus silvarum.

25

FLORENTIS idest virides frondes. GRANDIA idest longa.

27

SANGVINEIS idest rubeis. EBVLI BACIS idest coloribus vel EBVLI BACIS idest nomen arboris vel herbae. SANGVINEIS BACIS idest quia grana ipsa nigra sunt a foris, sucus autem eorum rubeus, ex quo venenum est. MINIO idest vafordinon.

28

MODVS idest amanti. TALIA idest quae sequuntur.

29

NEC LACRIMIS. Quantascumque enim lacrimas fuderit amans, tanto amplior eum respexit Amor.

31

TRISTIS ET ILLE idest amator. TAMEN CANTABITIS ARCADES idest alii superioribus iungunt ‘tamen’, aliter est sensus, idest: Licet ego duro amore consumar, tamen erit solatium, quod amor erit vestra cantilena.

33

O MIHI idest pronuntiat se moriturum. TVM idest pro tunc.

34

OLIM idest aliquando. Nam tria tempora significat.

35

ATQVE VTINAM idest ut rusticanam vitam colerem. VNVS idest ut pastor fuissem.

41

PHYLLIS LEGERET idest mollibus lenibusque manibus et digitis suis.

42

HIC GELIDI FONTES idest invasit amor eius animum et quasi ad praesentem loquitur. FONTES idest ac si diceret: quid te adiuvat inter frigosa <esse>.

44

NVNC INSANVS AMOR idest omnis amor plenus furoris. Hinc usque in finem amatoris inconstantia exprimitur.

46

TV PROCVL idest recessisti.

47

A DVRA idest crudelis.

50

IBO idest etsi me spernas, sollicitus tamen sum, ne quid sustineas. CHALCIDICO idest civitas enim in Euboea Chalcis dicitur, in qua fuit Euphorion, quem transtulit Gallus.

51

PASTORIS SICVLI idest Theocriti.

52

INTER SPELAEA idest inter speluncas.

54

CRESCENT ILLAE idest silvae. CRESCETIS AMORES idest et vos, amores, crescetis.

55

MAENALA idest accusativus.

57

PARTHENIOS idest Arcadicos, a virginibus dicti, quae illic venari consuerunt. CIRCVMDARE SALTVS idest iterum quasi in ecstasi factus loquitur, ut solent amantes facere.

59

PARTHO idest Parthus, qui in Parthia habitat. CYDONIA idest Cretenses; ibi enim harum arborum usus inventus est primitus.

60

SPICVLA idest fogu.

61

AVT DEVS ILLE idest Cupido.

62

NEQVE HAMADRYADES idest Nymphae, <quae cum> arboribus et nascuntur <et pereunt>, qualis illa, quae Erysichthonem occidit arborem incidentem, et vox inde erupit et sanguis, ut docet Ovidius. Dryades arbores inhabitabant.

64

NON LLLVM idest Amorem.

65

HEBRVM idest flumen Thraciae.

66

SITHONIAS idest Sithon mons Thraciae.

67

LIBER idest sinob. ARET idest moritur. Vel Liber Pater, qui et Bacchus, pro vite dicitur. ARET idest vitio aeris. ALTA vitis in arbore posita.

68

VERSEMVS idest pascamus.

70

DIVAE idest Musae idest Deae. POETAM idest Gallum.

71

FISCELLAM ideat sportam; significat conposuisse hunc libellum tenuissimo stilo. HIBISCO idest genus herbae vel virgulti.

74

QVANTVM VERE NOVO idest propter Caesarem hoc dicit. SVBICIT ALNVS idest crescit et ministrat ad proceritatem.

77

HESPERVS idest stella, quae primo vespere apparet.

EXPLICIT EXPLANATIO IVNII FILAGIRII GRAMMATICI IN BVCOLICA VALENTINIANO. BVCOLICON HABET VERSVS δCCCXX

FINIT.