III (XI). <CLAVDII> MAMERTINI GRATIARVM ACTIO DE CONSVLATV SVO IVLIANO IMPERATORI
1
[1] Etsi scio te, imperator, et cunctos qui consilium tuum participant posse mirari quod nunc demum gratias agere exorsus sum, quasi beneficia in me tua coeperint a consulatu, fatebor tamen quod ingerii cuius me poenitet conscius etiam nunc tacere voluissem et prorumpens licet huius muneris gaudium intra arcanae laetitiae conscientiam coercere. [2] Sed sive errorem nostrum sive consilium congesta et coacervata in unum beneficia vicerunt atque in id redegerunt necessitatis ambiguum ut mihi aut indiserti aut ingrati esset fama subeunda, malui eloquentiam potius quam pietatem erga te <et> officium meum desiderari. [3] Et sane in his honoribus quibus me prius honestaras, minor esse causa ad agendas gratias videbatur. [4] Nam cum me aerarium publicum curare voluisti, cum quaerens virum animi magni adversus pecuniam, liberi adversus offensas, constantis adversus invidiam me qui tibi viderer eiusmodi delegisti, idque eo tempore quo exhaustae provinciae partim depraedatione barbarica, partim non minus exitialibus quam pudendis praesidentium rapinis ultro opem imperatoris exposcerent, milites saepe anteactis temporibus ludo habiti praesens stipendium flagitarent, quoquo modo videbar honorem onere pensare. [5] At cum me praetoriis praefecisti et provincias de te egregie meritas meae fidei tutelaeque mandasti, ingens iudicii tui fuit munus, sed in eo non mihi solum quem tanta potestate succinxeras, verum etiam negotiis tuis commodasse aliquatenus videbare.
2
[1] Porro in decernendo consulatu remotis utilitatibus tuis rationem meae solum dignitatis habuisti. [2] Nam in administrationibus labos honori adiungitur, in consulatu honos sine labore suscipitur; in illis si laeteris cupidae ambitionis esse videaris, in hoc nisi aperte et propalam laeteris ingratus sis. [3] Huc accedit quod ipsa haec urbs atque hoc augustissimum consilii publici templum officium huius orationis efflagitant. Haec tibi nominis novi sed antiquissimae nobilitatis civitas patria est, hic primum editus, hic quasi quoddam salutare humano generi sidus exortus <es>. [4] Hi cives et populares tui silere me non sinunt, nec patiuntur ut quisquam alius auspicatissimo die apud te ac de te loquendi munus usurpet quam is qui amplissimo sit praeditus magistratu. [5] Putant aliquid adicere ad splendorem laudum tuarum consulis nomen, et recte putant; adicitur enim laudum dignitati honore laudantis. [6] Ac licet, maxime imperator, publico iudicio et nomine agere tibi gratias debeam, tamen illa quae pro summa re domi forisque gessisti nunc ex parte maxima praetermittam, ut quanto ocius ad ea quae propria sunt perveniat oratio.
3
[1] An ego nunc receptas virtute tua Gallias, barbariam omnem subactam pergam quasi nova et inaudita memorare? — quae in hac Romani imperii parte gloriosissima sint famae laude celebrata, in tantum ut imperatoris fratris mererentur invidiam. Quid enim aliud a te consortis imperatoris alienavit animum nisi gloriae tuae splendor? [2] Testor immortalem deum, testor ad vicem numinis mihi sanctam conscientiam meam me multa constanter in hac potissimum urbe fuisse dicturum de his quae adversus optimum imperatorem inclementer et impie cogitata atque suscepta sunt, si etiamnunc hominum coetus divus Constantius frequentaret. [3] Numquam profecto liberi civis et boni senatoris officio defuissem, quominus redarguerem atque convincerem eas illi in te odii fuisse causas quae amoris inflammatrices et fidei obsides esse debuerint.
4
[1] Florentissimas quondam antiquissimasque urbes barbari possidebant; Gallorum illa celebrata nobilitas aut ferro occiderat aut immitibus addicta dominis serviebat. [2] Porro aliae quas a vastitate barbarica terrarum intervalla distulerant iudicum nomine a nefariis latronibus obtinebantur. <Obiciebantur> ingenua indignis cruciatibus corpora; nemo ab iniuria liber, nemo intactus a contumelia, nisi qui crudelitatem praedonis pretio mitigasset, ut iam barbari desiderarentur, ut praeoptaretur a miseris fortuna captorum. [3] In hoc statu imperator noster Gallias nactus minimum habuit adversus hostem laboris atque discriminis: una acie Germania universa deleta est, uno proelio debellatum. Sed emendatio morum iudiciorumque correctio et difficile luctamen et periculi plenum negotium fuit. [4] Nam ut quisque improbissimus erat, ita maxime Caesaris rebus inimicus vitandis legum poenis de novo scelere remedia quaerebat; quia defendere admissa flagitia non poterat, in ultorem iuris invidiam congerebat. [5] Et cum sancti principis mores atque instituta falsarum vituperationum licentiam submoverent, callido nocendi artificio accusatoriam diritatem laudum titulis peragebant, in omnibus conventiculis quasi per benivolentiam illa iactantes: «Iulianus Alamanniam domuit, Iulianus urbes Galliae ex favillis et cineribus excitavit. [6] Illae provinciae obsessae, oppugnatae, ferro ignique vastatae beatiores sunt his oppidis quae habet sine hoste Constantius. Aestates omnes in castris, hiemes in tribunalibus degit. [7] Ita illi anni spatia divisa sunt, ut aut barbaros domitet aut civibus iura restituat, perpetuum professus aut contra hostem aut contra vitia certamen».
5
[1] Hae voces fuerunt ad inflammanda odia probris omnibus potentiores. Si enim comminisci aliqua flagitia temptassent, facile ipso splendore laudis et gloriae refutarentur; invenerunt accusandi genus quod nullus refelleret. [2] Sed quid, oro vos, principem nostrum facere debuisse censetis? Romanas urbes hostibus dederet, ne animum fratris offenderet? Provincias firmissimas utilissimasque rei publicae sub obtutibus suis vexari ac diripi sineret, ne quid Augustus quod nollet audiret? Flagitiis administrantium non modo frena laxaret, sed etiam stimulator accederet, ne inter principes faceret morum dissimilitudo discordiam? [3] Nobilem Etruriae adulescentem ferunt, cum propter eximiam formae dignitatem multarum in se feminarum amores excitaret, faciem suam ad obliterandam pulchritudinem vulneribus sauciasse. Sed facile fuit iuveni dignitati corporis decorem anni praeponenti et candorem decolorare et oris nitorem alte impressis cicatricibus devenustare. [4] Num aliquid huiusmodi adversus amorem civium facere debuit Iulianus? At ne potuit quidem, nisi forte existimamus patientes vulnerum formas esse virtutum. Scilicet et candorem Aequitatis potuit obumbrare et a Temperantia purpuram sancti ruboris abolere, cervicem Fortitudinis indignis confodere vulneribus, eruere oculos Providentiae! [5] Dein nisi ille adulescens severam manum propriis vultibus intulisset, dies et mora ac non longa aetatis successio omnem illum florem corporis peremisset. At in virtutibus principis nostri quanto aetas prolixior, tanto pulchritudo praestantior.
6
[1] Mitto cunctam barbariam adversus vindicem Romanae libertatis in arma commotam, gentesque recens victas et adversum iugum nuper impositum cervice dubia contumaces in redivivum furorem nefandis stimulis excitatas. Quae omnia obstinatam et immobilem principis maximi tandem vicere patientiam. [2] Itaque cum in ipso molimine oppressisset Alamanniam rebellantem, qui paulo ante inaudita regionum fluviorum montium nomina exercitu victore peragraverat, per ultima ferarum gentium regna, calcata regum capita supervolans, in medio Illyrici sinu improvisus apparuit. [3] Vidimus, felices illius viae comites, stupentes urbium populos dubitasse credere quae videbant. [4] Non aliter consternatas arbitror gentes quae primae lapsum caelo excepere Palladium. Virgines pueri, feminae <viri>, tremulae anus, titubantes senes non sine magno attoniti horrore cernebant imperatorem longam viam sub gravium armorum onere currentem, properantis anhelitum sine sensu lassitudinis crebriorem, sudorum rivos per fortia colla manantes, et inter illum pulveris qui barbam et capillum onerarat horrorem micantia sidereis ignibus lumina. [5] Voces gaudentium oppresserat miraculi magnitudo; cessabant officia laudandi plus quam laudanda cernentibus.
7
[1] Sufficere quidem poterat ad expeditionem praesentium negotiorum sola properatio, sed non sufficit principi nostro publicae rei una ratione consulere. Multa pariter adgreditur pectus nullis umquam laboribus fatigatum. Vt uno eodemque tempore et componeret fidissimarum provinciarum statum et barbariam omnem admoto propius terrore percelleret, longissimo cursu Histrum placuit navigari. [2] Pro sancta divinitas! Quae navigationis illius fuit pompa, cum dexteriorem incliti fluminis ripam utriusque sexus, omnium ordinum, armatorum atque inermium perpetuus ordo praetexeret, despiceretur ad laevam in miserabiles preces genu nixa barbaria! [3] Omnes urbes quae Danubium colunt aditae, omnium audita decreta, levati status instaurataeque fortunae, innumerabilibus barbaris data venia et munus pacis indultum. Qui properationem illam contemplabitur, nihil egisse praeter viam imperatorem putabit; qui gestarum rerum multitudinem considerabit, properasse non credet.
8
[1] O facundia potens Graecia! Omnium tuorum principum gesta in maius extollere sola potuisti, sola factorum glorias ad verborum copiam tetendisti. [2] Tu navem unam propter aurati velleris furtum et virginis raptum in caelum usque sublatam sideribus consecrasti. Tu puerum, inventorem serendi, draconum alitum curru volantem semina in terras sparsisse iactasti. [3] Quid tu, si ad scribendas celebrandasque res principis nostri animum adieceris, de Iuliani lembis liburnisque factura es? — quae non modo nihil cuiquam adimunt neque urbes hospitas populant, sed ultro omnibus populis immunitates privilegia pecunias largiuntur. [4] Qua dignitate describes classem per maximi fluminis tractum remis ventisque volitantem, tum principem nostrum alta puppi sublimem non per cuiuscemodi agros frumenta spargentem, sed Romanis oppidis bonas spes libertatem divitias dividentem, tum ex parte altera in barbaricum solum terrorem bellicum trepidationes fugas formidines obserentem?
9
[1] Iam quale illud fuit quod Histrum adhuc navigans beneficia tua usque ad Hadriam Tyrrhenum Mareoticum porrigebas? Ipso enim tempore levati equorum pretiis enormibus Dalmatae, Epirotae ad incitas intolerandi tributi mole depressi providentia, imperator, tua non modo miserias exuerunt, sed <ad> amplam etiam atque opulentam revixere fortunam. [2] Vrbs Nicopolis, quam divus Augustus in monumentum Actiacae victoriae trophaei instar exstruxerat, in ruinas lacrimabiles prope tota conciderat: lacerae nobilium domus, sine tectis fora, iamdudum aquarum ductibus pessumdatis plena cuncta squaloris et pulveris. [3] Certamen ludicrum lustris omnibus solitum frequentari intermiserat temporis maesti deforme iustitium. Ipsae illae bonarum artium magistrae et inventrices Athenae omnem cultum publice privatimque perdiderant. In miserandam ruinam conciderat Eleusina. [4] Sed universas urbes ope imperatoris refotas enumerare perlongum est; scire satis est cunctas Macedoniae Illyrici Peloponnesi civitates unis an binis epistulis maximi imperatoris repentinam induisse novatis moenibus iuventutem, aquas locis omnibus scatere, quae paulo ante arida et siti anhelantia visebantur ea nunc perlui inundari madere, fora deambulacra gymnasia laetis et gaudentibus populis frequentari, dies festos et celebrati veteres et novos in honorem principis consecrari.
10
[1] Si quis mortalium in aliquam caelestem speculam nube sublatus paulo ante vidisset maesta omnia, semiruta oppida, desolata moenia, ab indigenis solitudinem, exsulum turbam, is si nunc in idem illud editum reponatur ac despiciat cuncta laetantia, agros consitos, urbes frequentes, aquas oppidis influentes, magnifico cultu non privatas aedes sed publica tecta surgentia, dites pro terrarum ingeniis messibus segetes, vincentes agricolarum vota vindemias, arduos colles profundasque valles et lata camporum balatu hinnitu mugitibus persona, profecto mirabitur tam brevi cuncta mutata, desiliet e nubibus et viciniam caeli cupide derelinquet ut tuis, imperator, terris fruatur. [2] Illud vero cuius miraculi est, neminem ullum in tanto rerum paratu sensisse dispendium, in omnia pecuniam ab imperatore depromi et quoddam versa vice provinciis pendi tributum, illinc ad universos fluere divitias quo prius undique confluebant! — ut in maxima quaestione sit a quo accipias, imperator, qui sic omnibus largiaris. [3] Sed qui vitae tuae instituta rationemque cognoverit, facile fontem copiae huius inveniet. Maximum tibi praebet parsimonia tua, Auguste, vectigal. Quidquid enim alii in cupiditates proprias prodigebant, id omne nunc in usus publicos reservatur.
11
[1] Hucusque solus is fructus imperii putabatur, ut imperator a ceteris civibus non fortibus factis nec splendore gloriae sed magnitudine sumptuum separaretur. [2] Inde nihil necessariae substructionum in aedibus moles, ingentes aulicorum catervae legionum sumptum facile vincebant. [3] Quin etiam prandiorum atque cenarum laboratas magnitudines res publica sentiebat, cum quaesitissimae dapes non gustu sed difficultatibus aestimarentur, miracula avium, longinqui maris pisces, alieni temporis poma, aestivae nives, hibernae rosae. Haec cuncta animus voluptatum omnium victor abiecit. [4] Neque enim ei parandae sunt picturatae marmorum crustae et solido auro tecta laquearia, qui maiorem anni partem in nuda humo cubet et caelo tantum tegatur; neque turbae institutorum ad delicias ministrorum, cui tam pauca sint ministranda; neque tempus epularum ei qui saepius statarium prandium ad necessitatem humani corporis capiat, gaudens castrensi cibo ministro obvio et poculo fortuito.
12
[1] Sed inter haec mirari satis nequeo quod tam severe parcus in semet in cives suos tam liberalis est ac remissus, laborum asperrima sibi sumens ut nos quietis rebus agitemus, cum illud usu venire animadvertamus ut qui remotam a voluptatibus vitam sequantur difficiles et morosi sint <ac> sibi parum laeti, sed aliis tristiores maestas atque sollicitas etiam privatas domos faciant. [2] At sanctissimus imperator impense studet ut nos pro dignitate habitemus, ut commodis adfluamus, ut castam quidem sed hilarem ducamus aetatem, cum alios principes labor truces, remissos desidia reddiderit semperque seriis imperatoribus gratia, comibus defuerit industria. Neque quisquam sibi molestus ita se facilem ceteris praebuit, ut non ad suum exemplum alios coerceret. [3] Noster imperator nihil sibi veniae, nihil ceteris molestiae ac laboris impartiens suo negotio omnibus otium praestat, divitiarum largitor, curarum avarus, laboriosissima negotiorum praeoptans ipse agere quam aliis imperare.
13
[1] Multi post exactos reges imperium universae rei publicae solitarium cupiverunt. Nota sunt recordantibus nomina eorum videlicet qui in propria furentes adfectati regni supplicia pependerunt. [2] Mitto veteres qui saxo praeceps dati, quorum bona publicata, domus erutae, interdicta posteris nomina; non paucos huiusmodi furore vecordes etiam nostra aetas tulit, qui propter caecam imperandi cupidinem in ferrum ruerunt. [3] Si hos deus paulisper vitae redditos adloquatur: «Heus», verbi gratia, «Nepotiane atque Silvane, per infestos gladios praesentesque mortes imperium petivistis. At nunc ultro vobis potestas regnandi datur ut ea qua Iulianus conditione regnetis, ut pro omnium otio die noctuque vigiletis et, cum domini vocemini, libertati civium serviatis, saepius proelium quam prandium capessatis, nihil cuiquam auferatis et ultro omnibus largiamini, nulli gratificemini, in neminem saeviatis, toto in orbe terrarum nullius virginis fama violetur, sit lectulus etiam sine concessis et legitimis voluptatibus Vestalium toris purior, aestate Alamannicum pulverem hieme pruinam Thraciae intectis verticibus perferatis», profecto verborum ipsorum molestiam delicatae aures non poterunt sustinere; tantis negotiis territi non modo imperium sed etiam vitam perosi ad inferiores aliquos inferos redire properabunt. Videbunt enim iustum principatum laboribus curis vigiliis inquietum, cuius illi faciem amoenam et amabilem contemplantes laborum aspera non videbant.
14
[1] Cum igitur inter egregia negotia itinere confecto usque ad Thraciae fines perventum foret, cursim disposito exercitus commeatu ad Romanam urbem annonae vacuam mentem reflexit. [2] Quemlibet alium a subveniendi conatibus gravissima fames et tristissimum rei publicae periculum deterruisset. Sed stipendiis provinciarum et patrimonii sui fructibus, tum undique frumentis coemptis usque ad opulentiam abundantiamque esurientem iam Vrbem refersit. Dicet aliquis: «Quomodo tam multa tam brevi tempore?» et recte. [3] Sed imperator noster addit ad tempus quod otio suo detrahit. Nihil somno, nihil epulis, nihil otio tribuit; ipsa se naturalium necessariarumque rerum usurpatione defrudat; totus commodis publicis vacat. [4] Itaque grandaevum iam imperium videbitur his qui non ratione dierum aut mensium sed operum multitudine et effectarum rerum modo Iuliani tempora metientur. [5] Cum Romani populi victus et exercitus commeatus esset in manibus, in media expediendae annonae trepidatione nuntius venit plurimas naves Africano tritico graves litus Achaicum praetervectas Constantinopolim pervolasse. Permoti omnes et adversus eos qui oram maritimam tuebantur irati venimus ad principem; desidia iudicum tantum perisse frumenti certatim pro se quisque conquerimur. [6] At maximus imperator serenum renidens: nihil esse peccatum, non sibi perisse quae ad hanc urbem frumenta venissent. Nos vocem illam noti amoris in patriam putabamus, cum proditionem futuri verborum ambago celaret; iam tum enim venturae felicitatis eventum conscius divini animus praevidebat.
15
[1] Cis pauculos dies in novum ac florentem statum re publica restituta, sacra mens ad honorum fastigia et magistratuum ornamenta respexit. [2] Versari coepit in sacri pectoris comitio consulatus. Quid secutus sit, ipse scit et quaecumque consilia eius gaudet formare divinitas. De omnibus Romani imperii viris primus electus sum, cum honorem meum adoreis militaribus gloriosus collega cumularet. [3] Gratias tibi, gratias, imperator, si mereri me credidisti, et plures gratias, imperator, si tantum amasti ut me consulem faceres etiam non merentem. [4] Nec ignoro maximos honores ad parum dignos penuria meliorum solere deferri, sed non vereor ne quis malivolorum in consulatu meo id autumet accidisse. Si quis hoc lividus iactitat, ipso tempore refutatur, adversus quem dixisse satis est: iam tum principi nostro Roma parebat. [5] Quid quod nihil speranti mihi de honoris augmento (neque enim ultra praefecturam se votorum meorum modestia porrigebat) perfertur nuntius consulem me creatum sine impendio, quod iam diu paucis; sine labore, quod numquam; sine petitione, quod nemini?
16
[1] Quis ignorat tum quoque, cum honores populi Romani suffragiis mandabantur, multos fuisse candidatorum labores? Ediscenda omnium nomina, tributim homines atque etiam singuli salutandi, prensandae obviorum manus, omnibus adridendum, non solum cum infimis sed etiam cum ignotis familiaritatis imago simulanda, multaque alia propter honorem agenda quae alias virum honore dignum facere non deceret. [2] Vnde illud Crassi celebre dictum. Cum peteret consulatum et forte cum Scaevola socero per vias Vrbis incederet nec praesente gravissimo et severissimo viro blandiri populo, palpare obvios et artes petitorias auderet exserere, «Quaeso», inquit, «Muci, paulisper abscedas, nec <me> comitatu tuo honestari putes. Impedis honorem meum: te spectante ineptus esse non possum». [3] At vero ego nullius favorem turpi adsentatione promerui, nihil feci ineptum, nihil egi quod spectare Mucium nollem. [4] Non modo nullum popularium deprecatus sum, sed ne te quidem ipsum, imperator, quem orare praeclarum, cui preces adhibere plenissimum dignitatis est, verbo saltem adii. Sponte in familiam meam divinum istud a te munus infusum est.
17
[1] Fatebor autem tibi, maxime imperator, et tuto apud te omnia animi operta reserabo. Numquam in capita civium potestatem, numquam provincias concupivi; sed, quia iuvanda etiam a me videbatur pro virili portione res publica, cum administratum vocarer, propter opinionem desidiae non refugi. [2] Negotium publicum neque ambitor appetii neque per timiditatem aut ignaviam recusavi, sed a teneris annis, ab aetate puerili, ad hanc usque canitiem consulatus amore flagravi. [3] Secundum etiam confessionis tibi gradum debeo. Cum in aliorum principum esset potestate res publica, diu inanem cupiditatem sine spei solaciis fovi. Vnde enim mihi adspirandi ad hoc nomen esset amentia, opum vacuo et ignaro ambiundi? [4] Nam primum, cum Caesar esses, marcentem iam cupiditatis meae flammam spei bonae flatibus excitasti. Cum vero te, Auguste, mirificum innocentiae ac virtutum spectatorem viderem, tunc mecum: «Claudi Mamertine, non frustra hucusque vixisti. Habes idoneum fidei ac industriae iudicem. Memento in magno res tuas esse discrimine. Scietur non meruisse te consulatum, si tibi non detulerit hic imperator».
18
[1] Habes, Auguste, proditionem silentii mei, et rem a me non brevis aevi taciturnitate celatam. Nondum tamen cuncta prodidimus. Nullum hinc iam mecum volo referre secretum; omnia pectoris arcana vacuabo. [2] Suspendisses benivolentiam tuam et tuae isti in me liberalitati contra mores tuos artificii aliquid addidisses: forsitan rogassem. [3] Parvi autem, imperator, putas esse beneficii quod rogandi mihi periculum remisisti? Periculum inquam, sanctissime imperator. Si praestare dubitasses, si in posterum distulisses, quid me fieret post repulsam? [4] In levissimis quoque beneficiis petitis nec impetratis amicitia dissolvitur. Namque is quo amicitia continetur amor apud utrumque polluitur. Alter amari se quia non praestitit non putat, alter odio se esse quia non obtinuit arbitratur. [5] Nec sane mihi gratuito consul factus viderer, si honorem precibus emissem; miserum enim et laboriosum subissem meliore aevi parte transacta tirocinium rogandi. [6] Neque enim existimo molestius esse pecuniam quam preces fundere. Denique omnes in emendo videmus repensandi fiducia magno erectoque animo aurum argentumque depromere, eos vero qui preces adlegant humiles atque demissos vix cunctabunda atque titubantia verba proferre, neque solum orationem inclinare sed totis corporibus in genua submitti. Prorsus, ut ex animi mei sententia loquar, maximo vendit beneficium qui preces accipit.
19
[1] An vero, si centuriatis comitiis consul creatus essem, gloriosius mihi universi populi suffragiis declaratus viderer? Minime, siquidem etiam illis priscis temporibus multorum ambitu fuit Campus infamis. Nota divisorum flagitia, notae loculorum praestigiae, tum operarum ad vim et seditionem manus emptae. [2] Nec sane potest in confusa imperitorum multitudine quidquam esse perpensum. Nam cum boni rari sint, improborum vulgus immensum, in Campo autem numerus et turba praepolleat, sine dubio intelligitur eum suffragiis populi magistratum capere quem plures, id est quem peiores, probarunt; unde factum ut maiores nostri viderent Gabinios designatos et repulsos Catones. [3] Sed haec vetusta; detur recordari quemadmodum paulo ante honor petitus sit. Vix pauci exstiterunt quorum virtutibus deferretur, cum quidem ipsis illis tarda industriae ac probitatis merces veniret. [4] Ceteri vero perditissimum quemque ex aulicis frequentabant. Vti quispiam per artes turpissimas imperatori acceptissimus videbatur, eum adsiduis obsequiis emerebantur donisque captabant. Nec viros quidem sed mulierculas exambibant; nec feminas tantum sed spadones quoque, quos quasi a consortio humani generis extorres ab utroque sexu aut naturae origo aut clades corporis separavit. Ita praeclara illa veterum nomina sordidissimum quemque ex cohorte imperatoria et probrosissimum adulabant. [5] Hi, cum in provincias immissi erant, qua sacra qua profana rapiebant, iter sibi ad consulatum pecunia munientes.
20
[1] Itaque nullum iam erat bonarum artium studium. Militiae labor a nobilissimo quoque pro sordido et inliberali reiciebatur. Iuris civilis scientia, quae Manilios Scaevolas Servios in amplissimum gradum dignitatis evexit, libertorum artificium dicebatur. [2] Oratoriam dicendi facultatem <ut> multi laboris et minimi usus negotium nostri proceres respuebant, dum homines noluisse videri volunt quod adsequi nequiverunt. Et vere tantum laboris vigiliarumque suscipere ad id adipiscendum, cuius usus agendae vitae ornamenta non adiuvaret, dementia ducebatur. [3] Itaque omne studium pecuniae coacervandae; tanto enim quisque vir melior quanto pecuniosior habebatur. [4] Iam serviendi miseranda patientia, adsentandi mira calliditas. Ministrorum aulae cotidie limina terebantur. Ad fores eorum qui regiis cupiditatibus serviebant cernuos patriciae gentis viros cerneres ab huiusmodi dedecore non imbri non gelu non amaritudine ipsius iniuriae deterreri. Demissi iacentesque vix capita supra eorum quos precabantur genua tollebant. Ad postremum honores non iudicio aut benivolentia superborum sed misericordia merebantur.
21
[1] At nunc quisquis provincias tribunatus praefecturas consulatus cupit, nihil necesse est pecuniam per fas et nefas quaerat ac libertatem suam salutator vilis imminuat. Quanto fuerit paratior servituti, tanto honore indignior iudicabitur. [2] Tum aliud quoddam hominum genus est in amicitia principia nostri, rude (ut urbanis istis videtur), parum come, subrusticum; blandimentis adulantium repugnat, pecuniae vero alienae tamquam rei noxiae tactum reformidat, maximas opes in rei publicae salute et gloriosa imperatoris sui laude constituit. [3] Iam ipse ingenti divinaque prudentia adversus omnes adsentatorum inlecebras captionesque munitus est. Quippe ei a fucatis adulantium venenis quod periculum est, qui aures etiam veris laudibus gravatus impartiat? [4] Sed multo multoque nunc facilior est ratio honorum petendorum. Quisquis, inquam, capere magistratum voles, auri atque argenti neglegens esto, nullas ostiatim potentium aedes obito, nullius pedes nullius genua complectitor. Adhibeto tantum tibi gratuitas et paratu facillimas comites, Iustitiam Fortitudinem Temperantiam atque Prudentiam: ultro ad te maximus imperator accedet et ut capessas rem publicam flagitabit. [5] Otioso tibi atque alia curanti provinciae praefecturae fasces sella curulis atque omnia insignia magistratuum deferentur. Quid enim sibi verae vir perfectaeque virtutis non constanter de honore promittat, cum me propter tantillum innocentiae meritum uno in anno ter videat honoratum?
22
[1] Ecquis deus uno in anno multiplices fructus agro uni dedit? Num quisquam in eadem novali aestate una amplius quam semel messuit? Num cui uno autumno unoque vineto vindemia triplex fluxit? Vna certe unius hiemis est olivitas. Sed in nostri principia beneficiis miraculo caret multiplicata fecunditas. [2] Vt de aliis optimis viris taceam qui a priore in proximum autumnum fructus annorum multiplices messuerunt, mihi certe tertia unius anni ubertas est consulatus. Primum thesaurorum omnium mandata custodia et dispensatio largiendi, secundum locum tenet in honorum meorum fructibus praefectura; additus his quo vel solo cuiuslibet aviditas vinceretur, proventuum meorum tertius, consulatus. [3] Dein cum ager adsiduitate fructuum in maciem decoquatur, imperatoris nostri posterior liberalitas vincit priorem, nec fit effeta gignendo sed per vices fructuum fecundatur. Nova prorsus fuit honorum deferendorum et insperata congestio. [4] Nondum statum suum siderum curricula mutaverant: iam princeps cursum dignitatis alterius commovebat. Etiamtum sol ab eorundem astrorum regione radiabat: iam Augustus tertia magistratus mei signa transcenderat. [5] Quaeso, non vobis inanis gloriae cupidissimus, non flagrans ambitione notabili videretur, si quis in se tanta pariter optasset quanta in me uno tempore Augustus ingessit?
23
[1] Habitari ab iustis viris in Oceano terras ferunt quas Fortunatorum insulas vocant, quod per eas non arato solo frumenta nascuntur, fortuitis vitibus iuga collium vestiuntur, sponte pomis arbor gravatur, ad herbarum vicem olus vulgo est. [2] Quantula ista sunt, si deum auctorem consideres, munera! Nempe nobis quoque, cum agrum non nostris manibus excolamus, haec inlaborata nascuntur. [3] Quanto felicior nostra conditio! Quanto beatitudo praestantior! Non spica triticea, non viles uvarum racemi, sed opes atque divitiae nihil laborantibus ingeruntur; provinciae praefecturae fasces sponte proveniunt. [4] Tu, tu inquam, maxime imperator, exsulantes relegatasque virtutes ad rem publicam quodam postliminio reduxisti, tu exstincta iam litterarum studia flammasti, tu Philosophiam paulo ante suspectam ac non solum spoliatam honoribus sed accusatam ac ream non modo iudicio liberasti, sed amictam purpura, auro gemmisque redimitam in regali solio conlocasti. [5] Suspicere iam in caelum licet et securis contemplari astra luminibus, qui paulo ante pronorum atque quadrupedum animantium ritu in humum visus trepidos figebamus. Quis enim spectare auderet ortum sideris, quis occasum? Ne agricolae quidem, quorum opera ad motum signorum caelestium temperanda sunt, tempestatum praesagia rimabantur. [6] Ipsi navitae, qui nocturnos cursus ad astra moderantur, stellarum nominibus abstinebant. Prorsus terra marique non ratione caelesti sed casu ac temere vivebatur.
24
[1] Nihil igitur mirum est, imperator, quod tantus amor et tam verus in te civium fervet; neque enim ullum post homines natos puto tanto generis humani ardore dilectum. [2] Ceterorum regum atque imperatorum caritates admodum rarae nec umquam diuturnae fuerunt. In summis enim hominum habitavere pectoribus subita et forte nata benivolentia provocatae, non virtutum admiratione devinctae. [3] At vero noster adfectus veri certique iudicii est, imis mentis sedibus inligatus, animae et vitae immixtus et initus, resolutis etiam morte corporibus cum immortali mente victurus. [4] Arma igitur et iuvenes cum gladiis atque pilis non custodiae corporis sunt, sed quidam imperatoriae maiestatis sollemnis ornatus. Quid enim istis opus est, cum firmissimo sis muro civici amoris obsaeptus? [5] An metuenda tibi curia est, cum senatui non solum veterem reddideris dignitatem sed plurimum etiam novi honoris adieceris? An populus est timendus procuratori alimentorum suorum, vitae vindici, libertatis auctori? Nam quid de militibus loquar? Duo an tria ferme ex vetere memoria amicorum paria proferuntur. [6] Nego quempiam ab uno amico plus dilectum quam tu, imperator, non modo a comitibus <et> tribunis tuis sed a legionibus cunctis, equitibus ac peditibus, gregariis etiam militibus diligaris. [7] Itaque, quod ad te attinet, cuncta iam a custodia tui arma removeres; sed quando hoc potes persuadere militibus? Anxia est fidelium diligentia; maximo amori maximus timor iunctus est. Non nobis sufficit quod obtinuisti ut nemo te velit laedere, nisi nos curamus ut nemo possit.
25
[1] Habuerunt nonnulli alii principes devotam et amantem sui cohortem, sed alio quodam modo: primum quod imperiti ac rudes indoctissimum quemque in consilium delegabant, scilicet ut ipsorum prudentia vulgo suorum aliquatenus emineret. [2] Ita, cum vilissimus quisque honorum et divitiarum potitus foret, sua commoda et vitia principum diligebant. Ab his optimus quisque abigebatur procul, cum suspecta esset probitas et invisa, et quanto quisque honestior tanto importunior turpium arbiter vitaretur. [3] At tu, Auguste, omnibus nugis remotis optimum et doctissimum quemque perquiris. Si quis praestat virtutibus bellicis et laude militiae, in amicis habetur; qui in oratoria facultate, qui in scientia iuris civilis excellit, ultro ad familiaritatem vocatur. [4] Quicumque in administratione rei publicae innocentem se umquam et strenuum praebuit, in consortium munerum receptatur. [5] Regendis provinciis non familiarissimum quemque sed innocentissimum legis. Omnes a te augentur pecunia, locupletantur divitiis, honoribus honestantur.
26
[1] Prorsus amicitias tueris privati fide, imperatoris opulentia. Quae perpetuae et constantis benivolentiae prima fiducia est, certissima virtutum et maxima principis, veritas. Numquam in animo esse suspicacem <te> audivi: [2] nemo simulatis blanditiis, nemo falsa pollicitatione deceptus est. Quis nescit aliorum imperatorum hilarem diritatem cachinnantemque saevitiam, a quibus ingenita crudelitas figmento laetitiae tegebatur? [3] Mira est in principe nostro mentis linguaeque concordia. Non modo humilis et parvi animi sed servile vitium scit esse mendacium. Et vere, cum mendaces homines aut inopia aut timor faciat, magnitudinem fortunae suae imperator qui mentitur ignorat. [4] Quis, oro vos, plura praebuit fidei constantiaeque documenta? Omnes quos privatus in familiaritatem recepit, eodem habet imperator adfectu; nemo gradu pulsus, nemo aditu prohibitus, nulli palatii fores clausae sunt; omnes bonos habet. [5] In recipiendis amicis optimus iudex est; si aliqui sunt improbi, tolerandis familiarium vitiis immutabilis est amicus.
27
[1] At mutant secundae res animos. Nostrum principem si nondum mutaverint, quando mutabunt? Cuius umquam divinior felicitas fuit? [2] Paulo ante in laceratis Galliae provinciis lapsus inimicorum capitalium apertis armis et occultis insidiis petebatur; in pauculis mensibus divino munere Libyae Europae Asiaeque regnator est. Quae maiora exspectabimus dei praemia, quae uberiora dona Fortunae? [3] Videte num secundis rebus elatus aliquid de prioris vitae mansuetudine et moderatione mutaverit. Mutavit, plane mutavit; nam civilior factus prosperorum infregit invidiam. [4] Cui non vel illud tempus sedatae praebuit mentis indicium, quo horrendi belli metu re publica liberata elati sumus cuncti gestiente laetitia? [5] Sed imperator, quamquam caelesti ope salutem rei publicae propagatam videret, et condicionem doluit humanam et offensarum gratiam faciens induit fratrem, et cuius armis vitam suam impugnatam sciebat mortem eius ornavit ac postea ipse iusta persolvit. Et memoria et oblivione mirabilis, oblitus inimici meminit heredis.
28
[1] Sed quid ego longius indicia mitis et mansuetae mentis accerso? Hic ipse, hic inquam ipse dies praebuit civilis animi satis clara documenta. [2] Ego et collega meus, ne quid maximus imperator propensius humanitatis studio faceret, verebamur. [3] Itaque matutino crepusculo palatium petimus. Adventare nos principi forte tum danti operam salutatoribus nuntiatur. Statim e solio tamquam praeceptus exsiluit vultu trepido atque satagente, qualis meus esse potuisset, si principi serus occurrerem. [4] Aegre remotis populi qui nos praegrediebatur agminibus, ut quam longissime nobis obviam procederet laboravit. Illic gaudentibus cunctis, pro sancta divinitas! quo ore, qua voce «Ave» inquit, «consul amplissime». Dignatus osculo oris illius divinis adfatibus consecrati dexteram dedit, illam dexteram, immortale pignus virtutis et fidei. [5] Poetae ferunt altissimum illum et cuncta potestate cohibentem deum, qui ditione perpetua divina atque humana moderatur, cum despiciat in terras, habitu oris tempestatum incerta mutare, eius nutu mundum tremescere, illius hilaritate turbines abigi, nubes fugari, nitentia per orbem serena diffundi.
29
[1] Hoc ita esse oculis paulo ante licuit experiri. In quantam laxatus est populus te consulibus tuis adridente laetitiam! [2] Vidimus attonitos admirantium vultus, multiformes laetantium status, varios corporum motus. Clamores inconditos profundebat laudandi effusa libertas. Tripudiabat crebris saltibus multitudo. Nimiae laetitiae decoris sunt et gravitatis immemores. Illa iactatio togarum, illa exsultatio corporum nescientibus paene hominibus excitabatur. [3] Omnem modestiam populi, omnem verecundiam tui gaudia effrena superaverant. «Ave, consul amplissime! » Aveo plane, imperator, et avebo. Neque enim eventus esse potest optati huius ambiguus, cum is avere me iubeat qui iam fecit ut averem. «Consul amplissime». Sum plane et consul et amplissimus consul. Quis enim me fuit amplior consul, quem sublimat et inlustrat consulatus quem tribuisti, amplitudo quam tribuis? [4] Post primae salutationis fausta conloquia, quid pro iure consulari agere nobis placeat sciscitatur, senatorium impleturus officium, si libeat tribunal petere, si contionem advocare, si rostra conscendere. Sed nos ad curiam sollemnia diei huius senatusconsulta ducebant. [5] Itaque comitem se statim praebet et utrumque latus consulibus praetextatis tectus incedit, non multum differens a magistratibus suis et genere et colore vestitus.
30
[1] Superfluum forte videatur quae vosmet ipsi vidistis iterare, neque enim auribus expetuntur quae fuerint usurpata luminibus; sed mandanda sunt litteris, inserenda monumentis, mittenda in posteros venturis saeculis vix credenda miracula. [2] Paene intra ipsas Palatinae domus valvas lecticas consulares iussit inferri et, cum honori eius venerationique cedentes sedile illud dignitatis amplissimae recusaremus, suis prope nos manibus impositos mixtus agmini togatorum praeire pedes coepit, gradum moderans paene ad lictoris nutum et viatoris imperium. [3] Credet hoc aliquis qui illa purpuratorum vidit paulo ante fastidia? — qui ideo tantum honorem in suos ne inhonores contemnerent conferebant. Credet aliquis tanto post veterem illam priscorum temporum libertatem rei publicae redditam? Neque enim ego Lucii Bruti et Publii Valerii, qui primi exactis regibus potestate annua civibus praefuerunt, consulatum nostro anteponendum puto. [4] Vterque bono publico, uterque Romanae rei publicae salutaris, uterque insignis principiis commodorum; sed habet aliquid unusquisque praecipuum. Illi consularem potestatem per populum acceperunt, nos per Iulianum recepimus. Illorum anno libertas orta est, nostro restituta.
31
[1] Sed sint, sanctissime imperator, ea quae tu iuste moderate civiliter facis aliis forte miraculo; mihi esse non possunt, qui te omnibus humanis vitiis absolutum et liberum sciam solo immortalitatis amore flagrare, derigere omnes opes et cogitationes tuas ad memoriam posteritatis aeternam, atque his maxime servire iudicibus qui de rebus gestis tuis sine odio et gratia venturis saeculis iudicabunt. [2] Non potest quidquam abiectum et humile cogitare, qui scit de se semper loquendum. [3] Nunc, si tibi, imperator, parum ampla nec respondente meritis tuis oratione usus videbor, quaeso obtestorque ne meae id naturae potius quam magnitudini beneficiorum tuorum putes esse tribuendum. [4] Nemo, nemo usquam post homines natos ampliora praemia a regibus atque imperatoribus consecutus est, nulli plus oneris impositum. [5] Non abnuam praefecturas et consulatus multis esse delatos, sed iis post emensos labores honos quasi debitus restitutus est; mihi, cum iam honorem adeptus sim, nunc demum ut meruerim laborandum est. Versa ratione temporum, permutata munerum vice, modo enitendum est ut praemio dignus existimer, cum iam praemium ceperim. [6] O mihi festinae benivolentiae tuae gravissimum pondus ! Vereor ut aperte exprimere difficultatum mearum ordinem valeam. Facilius est, imperator, bonis artibus mereri consulem fieri quam industria et labore perficere ut videaris meruisse, cum factus sis.
32
[1] Absit, Auguste, et istud sancta divinitas omen avertat, ut tu a quoquam mortalium exspectes vicem beneficii! Verumtamen (quod solum vel accipere potest ista fortuna vel a nobis opibus tuis tribui) immortalitatem munerum tuorum colam officiis sempiternis. [2] Omne negotium, omne otium meum in ornandis rebus tuis celebrandisque ponetur; neque solum a vivente me ac vigente grati animi benivolentia declarabitur, sed etiam cum me anima defecerit monumenta tui in me beneficii permanebunt. [3] In referenda autem gratia, sanctissime imperator, hoc tibi polliceor semperque praestabo, mihi neque in suggerendis consiliis veritatem neque in adeundis, si res poposcerit, periculis animum neque in sententia simpliciter ferenda fidem neque in hominum voluntatibus pro re publica teque laedendis libertatem neque in laboribus perferendis industriam neque in augendis imperii tui commodis grati animi benivolentiam defuturam, idque omni vitae meae tempore summis opibus enisurum elaboraturum effecturum ut honores in me tui non, quia necesse fuerit, ad quemcumque delati, sed, quia ita oportuerit, recte positi et ratione conlocati esse videantur.