11
[1] Argumento est dies ille communis boni auctor quo tu, cum ad suscipiendam rem publicam vocabaris, oblatum imperium deprecatus es, nec id ad speciem tantumque ut cogi videreris, sed obnixe et diu et velut impetraturus egisti. [2] Quippe aberat causa fingendi: non enim te princeps solus et domi et tamquam temptaret ambibat, sed publice et in comitio et ut aliud iam facere non posset, prorsus ut nisi imperium adfectu simplici noluisses, potueris velle securus. [3] Expostulari hoc loco tecum rei publicae verbis necesse est, quae in summam tua cunctatione formidinem a media spe relapsa tali aliqua te profecto, sed quam solus audires, voce convenit: [4] «Parumne me, Theodosi, hactenus distulere Fata ut tu insuper temptes moras augere Fatorum? An nescis rem tuam per momenta consumi? Nescis me tibi tuisque decrescere? Quidquid atterit Gothus, quidquid rapit Chunus, quidquid aufert Alanus, id olim desiderabit Arcadius. Perdidi infortunata Pannonias, lugeo funus Illyrici, specto excidium Galliarum. [5] Principum senior in tanta bella non sufficit; alter, etsi futurus sit aliquando fortissimus, adhuc tamen parvus est. Tu dubitas excipere conlapsam et, ut nihil differas, sero reparandam? [6] Hanc mihi gratiam refers quod te etiam felix desideravi? quod cum me Nerva tranquillus, amor generis humani Titus, pietate memorabilis Antoninus teneret, cum moribus Augustus ornaret, legibus Hadrianus imbueret, finibus Traianus augeret, parum mihi videbar beata quia non eram tua? [7] Quid tu mihi faceres si iuris tui esses? Orat ecce te dominus meus, orat ecce te dominus adhuc tuus, et qui posset cogere mavult impetrare. Imperium, quod ab imperatore defertur, tam tibi nolle iam non licet quam velle non licuit».