2

[1] Quid ergo? Novusne me pavor et inopina trepidatio in ipso dicendi tempore deprehendit? Mihi vero hi omnes quibus altrinsecus iactor aestus diu ante meditati longeque prospecti sunt; sed cum admiratione virtutum tuarum ab ultimo Galliarum recessu, qua litus Oceani cadentem excipit solem et deficientibus terris sociale miscetur elementum, ad contuendum te adorandumque properassem, ut bona quae auribus ceperam etiam visu usurparem, timui (fateor) pii laboris officium impia taciturnitate corrumpere. [2] Ita dum obsequio interpretor impudentiam, dum in eundem hominem non puto convenire gaudium et silentium, duas res diversissimas iunxi metum et temeritatem. Quin et illud me impulit ad dicendum quod ut dicerem nullus adigebat; non enim iam coacta laudatio et expressae metu voces periculum silentii redimunt. [3] Fuerit abieritque tristis illa facundiae ancillantis necessitas, cum trucem dominum auras omnes plausuum publicorum ventosa popularitate captantem mendax adsentatio titillabat, cum grates agebant dolentes et tyrannum non praedicasse tyrannidis accusatio vocabatur. [4] Nunc par dicendi tacendique libertas, et quam promptum laudare principem, tam tutum siluisse de principe. Libet igitur redditam postliminio securitatem loquendo experiri; libet, inquam, quia neminem magis laudari imperatorem decet quam quem minus necesse est.