47
[1] Hactenus memet, imperator Auguste, praeteritas res tuas attrectasse fas fuerit; at cum tempus admoneat meminisse praesentium, finem sermoni facere maluerim quam in amplissimi ordinis munus invadere. [2] Dabitur utcumque venia piae temeritati, si usurpasse communia, non occupasse videamur aliena. Licuerit mihi, quae in barbaris gentibus longinquisque provinciis pro summa re fortiter feliciterque fecisti, et adnuente nomine tuo et senatu favente dixisse. [3] Ea vero quae Romae gesta sunt (et geruntur, ingeniis permittenda Romanis): qualem te Vrbi dies primus invexerit; quis in curia fueris, quis in rostris; ut pompam praeeuntium ferculorum curru modo, modo pedibus subsecutus alterno clarus incessu nunc de bellis, nunc de superbia triumpharis; ut te omnibus principem, singulis exhibueris senatorem; ut crebro civilique progressu non publica tantum opera lustraveris sed privatas quoque aedes divinis vestigiis consecraris, remota custodia militari tutior publici amoris excubiis, [4] horum haec linguis, horum, inquam, voce laudentur qui de communibus gaudiis et dignius utique quae maxima et iustius poterunt praedicare quae propria sunt. [5] O mea felix peregrinatio! O bene suscepti et exhausti labores! Quibus ego intersum bonis, quibus paror gaudiis! Quae reversus urbibus Galliarum dispensabo miracula! Quantis stupentium populis, quam multo circumdabor auditore, cum dixero: «Romam vidi, Theodosium vidi, et utrumque simul vidi; vidi illum principis patrem, vidi illum principis vindicem, vidi illum principis restitutorem!» [6] Ad me longinquae convenient civitates, a me gestarum ordinem rerum stilus omnis accipiet, a me argumentum poetica, a me fidem sumet historia. Compensabo tibi istam, imperator, iniuriam si, cum de te ipse nil dixerim, quod legendum sit, instruam qui legantur.