45
[1] Pertinet ad securitatem omnium saeculorum quod est factum videri, ut, si quis umquam nefaria vota conceperit, monimentis nostrorum temporum recensitis per oculos hauriat innocentiam. Quisquis purpura quandoque regali vestire umeros cogitabit, Maximus ei exutus occurrat. [2] Quisquis aurum gemmasque privatis pedibus optabit, Maximus ei plantis nudus appareat. Quisquis imponere capiti diadema meditabitur, avulsum umeris Maximi caput et sine nomine corpus adspiciat. [3] Scimus quidem nihil umquam novandum, cum Romanum semper imperium aut tuum futurum sit aut tuorum; pertinet tamen ad geminam rei publicae securitatem quod fieri non potest etiam non timeri. [4] Sed utcumque virtutis tuae opera curiosae posteritatis oculis artificum manus reddet, cum te vel Alpium dorsa superantem vel flumina obiecta tranantem vel agmen hostile triumphalibus vestigiis atterentem pictorum atque fictorum adsequetur imitatio, clementia, imperator, tua quo caelo, quo pigmento, quo aere aurove ducetur? — qua tu ipsius victoriae victor ita omnem cum armis iram deposuisti ut ceciderit nemo post bellum, certe nemo post Maximum. [5] Paucis Maurorum hostium, quos secum velut agmen infernum moriturus incluserat, et duobus an tribus furiosi gladiatoris lanistis in belli piaculum caesis, reliquos omnis venia complexa velut quodam materno sinu clausit. [6] Nullius bona publicata, nullius multata libertas, nullius praeterita dignitas imminuta. Nemo adfectus nota, nemo convicio aut denique castigatione perstrictus culpam capitis aurium saltem molestia luit. Cuncti domibus suis, cuncti coniugibus ac liberis, cuncti denique (quod est dulcius) innocentiae restituti sunt. [7] Vide, imperator, quid hac clementia consecutus sis: fecisti ut nemo sibi victus te victore videatur. Spectabas haec e tuis collibus, Roma, et septena arce sublimis celsior gaudio ferebaris.