VIII (V). <INCERTI PANEGYRICVS DICTVS CONSTANTIO CAESARI>
1
[1] Si mihi, Caesar invicte, post diuturnum silentium sola esset vincenda trepidatio qua rudimenta quaedam vocis meae rursus experior, haud immerito me ultra quam aetas et quantulacumque studii mei ferret opinio perturbari confiterer, praesertim cum apud maiestatem tuam divina virtutum vestrarum miracula praedicarem. [2] Quo in genere orationis quanta esset cura, quantus labor, quam sollicita veneratio, sensi etiam cum in cotidiana illa instituendae iuventutis exercitatione versarer, [3] quamvis enim prima tunc in renascentem rem publicam patris ac patrui tui merita, licet dicendo aequare non possem, possem tamen recensere numerando. [4] Sed cum et me illo vetere curriculo aut inter adyta palatii vestri alia quaedam sermonis arcani ratio demoverit aut post indultam a pietate vestra quietem studium ruris abduxerit, et vos interim nullum ulciscendae augendaeque rei publicae vacuum tempus amiseritis; cum tot postea virtute vestra partae victoriae, tot excisae undique barbarae nationes, tot translati sint in rura Romana cultores, <tot> prolati limites, tot provinciae restitutae, haereo prorsus et stupeo, [5] et praeter illam ex otio meo tarditatem tanta rerum mole deterreor, ut hoc uno nitar hortatu quod ex quantacumque desidia quamvis maxime orationi imparem <parem> facis Caesar auditor, praesertim cum favente numine tuo ipse ille iam pridem mihi, qui me in lucem primus eduxit, divinarum patris tui aurium aditus evenerit. [6] Quo facilius maiestatis tuae recordatione confisus, possim illa quae tunc dicta sunt praeterire atque hunc sermonem ab his quae secuta sunt inchoare.
2
[1] Quamquam multa mihi ex illis quoque hoc in tempore necessario transeunda sunt ac potissimum ea quibus officio delati mihi a divinitate vestra honoris interfui, captus scilicet rex ferocissimae nationis inter ipsas quas moliebatur insidias et a ponte Rheni usque ad Danubii transitum Guntiensem deusta atque exhausta penitus Alamannia; nam et maiora sunt quam ut enarrari inter alla possint et, ne meis quoque stipendiis videar gloriari, sufficit conscientiae meae illa vidisse. [2] Det igitur mihi, Caesar invicte, hodiernae gratulationis exordium divinus ille vestrae maiestatis ortus ipso quo inluxit auspicio veris inlustrior, cui dies serenus atque, ut celebrantes sensimus, ultra rationem temporis sol aestivus incaluit, augustiore fulgens luminis claritate quam cum originem mundi nascentis animavit; [3] siquidem tunc inter illa rerum tenera primordia moderatus dicitur ne noceret ardentior, nunc certasse creditur ne maiestate vestra videretur obscurior.
3
[1] O felix beatumque ver novo partu, iam non amoenitate florum nec viriditate segetum nec gemmis vitium nec ipsis tantum favoniis et luce reserata laetum atque venerabile, quantum ortu Caesarum maximorum ! O tempus quo merito quondam omnia nata esse credantur, cum eodem nunc confirmata videamus ! O kalendae Martiae, sicuti olim annorum volventium, ita nunc aeternorum auspices imperatorum! [2] Quanta enim, invictissimi principes, et vobis et rei publicae saecula propagatis orbis vestri participando tutelam? Cuius licet esset omni hoste perdomito certa securitas, nimios tamen in diversa discursus vel revisenda poscebat. [3] Partho quippe ultra Tigrim redacto, Dacia restituta, porrectis usque ad Danubii caput Germaniae Raetiaeque limitibus, destinata Bataviae Britanniaeque vindicta, gubernacula maiora quaerebat aucta atque augenda res publica et, qui Romanae potentiae terminos virtute protulerant, imperium filio pietate debebant.
4
[1] Et sane praeter usum curamque rei publicae etiam illa Iovis et Herculis cognata maiestas in Iovio Herculioque principibus totius mundi caelestiumque rerum similitudinem requirebat. [2] Quippe isto numinis vestri numero summa omnia nituntur et gaudent, elementa quattuor et totidem anni vices et orbis quadrifariam duplici discretus Oceano et emenso quater caelo lustra redeuntia et quadrigae Solis et duobus caeli luminibus adiuncti Vesper et Lucifer. [3] Sed neque Sol ipse neque cuncta sidera humanas res tam perpetuo lumine intuentur quam vos tuemini, qui sine ullo fere discrimine dierum ac noctium inlustratis orbem, salutique gentium non his modo quibus immortales vultus vestri vigent sed multo magis illis divinarum mentium vestrarum oculis providetis, nec solum qua dies oritur et praeterit et conditur sed etiam ex illa septentrionali plaga salutari beatis luce provincias: adeo, Caesar, vestra in orbem terrarum distributa beneficia prope plura sunt quam deorum. [4] Quibus ego si omnibus immorari velim, neque hic dies mihi totus neque proximus neque porro ceteri sat erunt; et habenda ratio est temporis, Caesare stante dum loquimur.
5
[1] Adoratae sint igitur mihi Sarmaticae expeditiones quibus illa gens prope omnis exstincta est et paene cum solo nomine relicta quo serviat. [2] Dent veniam trophaea Niliaca sub quibus Aethiops et Indus intremuit. Contenta sit voce gloriae suae etiam proxima illa ruina Carporum. Reservetur nuntiis iam iamque venientibus Mauris immissa vastatio. [3] Aliis haec permittente maiestate vestra celebrabo temporibus; di immortales, vota suscipio ut ipsis qui gessere praesentibus. [4] Illa vero, Caesar invicte, quae ductu atque auspicio numinis tui gesta sunt, quorum etiam spectaculo fruimur, sub hac occasione dignationis tuae sine dilatione dicenda sunt, eo magis quod, quamvis in communibus rei publicae bonis, necesse <est> nobis quae propiora nobis sunt maxime [sunt] gratulari.
6
[1] Statim itaque Gallias tuas, Caesar, veniendo vindicasti; siquidem illa celeritas, qua omnis ortus atque adventus tui nuntios praevertisti, cepit oppressam Gesoriacensibus muris pertinacem tunc errore misero manum piraticae factionis atque illis olim mari fretis adluentem portas ademit Oceanum. [2] In quo divina providentia tua et par consilio effectus apparuit, qui omnem illum sinum portus, quem statis vicibus aestus alternat, defixis in aditu trabibus ingestisque saxis invium navibus reddidisti atque ipsam loci naturam admirabili ratione superasti, cum mare frustra reciprocum prohibitis fuga quasi inludere videretur tamque nullo usu iuvaret inclusos, quasi redire desisset. [3] Quaenam umquam mirabimur valla castrorum post hoc novum in mari vallum? [4] Quid erit mirum si qua murorum aut arieti non cesserit firmitas aut machinas despexerit altitudo, cum Oceanus ille tanto libratus impetu, tanta mole consurgens, sive ulterioribus, ut ferunt, terris repulsus sive anhelitu quem respirat evectus seu quacumque alia ratione motus, numquam tua, Caesar, claustra perfregerit neque omnino convellerit tot dierum ac noctium receptu recursuque? — cum tot interim, qua terras circumfluit, litora solveret ripasque defringeret, uno illo, ut res est, loco aut potentia vestrae maiestatis inferior aut pro debito vobis honore clementior.
7
[1] Xerses, ut audio, Persarum rex potentissimus, pedicas iecit aureas in profundum, Neptunum se dictitans adligare quia fluctibus ferociret, stulta ille iactantia et sacrilega vanitate. [2] At enim tua, Caesar, divina providentia et efficaci est usa consilio nec insultavit elemento, ut non provocaret odium sed mereretur obsequium. [3] Quid enim aliud interpretemur cum, statim atque obsidionem necessitas et clementiae vestrae fides solverat, eadem claustra qui primus incubuit aestus inruperit, totaque illa, quoad usus fuit, invicta fluctibus acies arborum veluti signo dato et peracta statione dilapsa sit, ut nemo dubitaret portum illum, qui piratae, ne suis opem ferret, occlusus fuisset, nobis ad victoriam sponte patuisse? Potuisset enim, Caesar invicte, illo virtutis ac felicitatis tuae impetu totum peragi continuo bellum, nisi aedificandis navibus dari tempus rei necessitudo suasisset. [4] Quo tamen omni numquam ab eorum hostium eversione cessatum est quos adiri continens terra permisit.
8
[1] Quamquam illa regio divinis expeditionibus tuis, Caesar, vindicata atque purgata, quam obliquis meatibus Scaldis interfluit quamque divortio sui Rhenus amplectitur, paene, ut cum verbi periculo loquar, terra non est: [2] ita penitus aquis imbuta permaduit ut non solum qua manifeste palustris est cedat ad nisum et hauriat pressa vestigium, sed etiam ubi paulo videtur firmior pedum pulsu temptata quatiatur et sentire se procul mota pondus testetur. [3] Ita, ut res est, <aquis> subiacentibus innatat et suspensa late vacillat, ut merito quis dixerit exercendum fuisse tali solo militem ad navale certamen. [4] Sed neque illae fraudes locorum nec quae plura inerant perfugia silvarum barbaros tegere potuerunt quominus dicioni tuae divinitatis omnes sese dedere cogerentur, et cum coniugibus ac liberis ceteroque examine necessitudinum ac rerum suarum ad loca olim deserta transirent ut, quae fortasse ipsi quondam depraedando vastaverant, culta redderent serviendo.
9
[1] Quis hoc umquam futurum, etiamsi coram voluisset adfari, deus ante vos principes persuadere potuisset quod nunc vidimus et videmus: totis porticibus civitatum sedere captiva agmina barbarorum, viros attonita feritate trepidantes, respicientes anus ignaviam filiorum nuptas maritorum, vinculis copulatos pueros ac puellas familiari murmure blandientes, atque hos omnes provincialibus vestris ad obsequium distributos, donec ad destinatos sibi cultus solitudinum ducerentur. [2] Insultare hercule communi Galliarum nomine libet <et>, quod pace vestra loquar, ipsis triumphum adsignare provinciis. [3] Arat ergo nunc mihi Chamavus et Frisius et ille vagus, ille praedator exercitio squali<di> ruris operatur et frequentat nundinas meas pecore venali et cultor barbarus laxat annonam. [4] Quin etiam si ad dilectum vocetur accurrit et obsequiis teritur et tergo coercetur et servire se militiae nomine gratulatur. [5] Quid faciam, Caesar <invicte>? Ignosce si moror, ignosce si propero; multa enim illius temporis, quo transitus in Britanniam parabatur, admirabilia virtutum tuarum facta praetereo, dum festino cupidus ad singularem illam victoriam, qua universa res publica tandem est vindicata. [6] Cuius magnitudo, Caesar invicte, hactenus explicabitur, ut prius dicam quam necessarium illud et difficile bellum fuerit <quam> quo magis<terio> confectum sit.
10
[1] Minus indignum fuerat sub principe Gallieno quamvis triste harum provinciarum a Romana luce discidium. [2] Tunc enim sive incuria rerum sive quadam inclinatione fatorum omnibus fere membris erat truncata res publica; tunc se nimium et Parthus extulerat et Palmyrenus aequaverat; tota Aegyptus Syriaeque defecerant; amissa Raetia, Noricum Pannoniaeque vastatae; [3] Italia ipsa gentium domina plurimarum urbium suarum excidia maerebat; non erat tantum doloris in singulis, cum paene omnibus careretur. [4] Nunc vero toto orbe terrarum non modo qua Romanus fuerat virtute vestra recepto sed etiam qua hostilis edomito, cum totiens proculcata esset Alamannia, totiens obtrita Sarmatia, Iuthungi Quadi Carpi totiens profligati, submittente se Gotho pace poscenda, supplicante per munera rege Persarum, urebat animos (quod nunc denique confitemur) una illa tanti imperii contumelia, eoque nobis intolerabilior videbatur quod gloriae sola restabat.
11
[1] Et sane non, sicut Britanniae nomen unum, ita mediocris erat iacturae rei publicae terra tanto frugum ubere, tanto laeta numero pastionum, tot metallorum fluens rivis, tot vectigalibus quaestuosa, tot accincta portibus, tanto immensa circuitu. [2] Quam Caesar ille auctor vestri nominis cum Romanorum primus intrasset, alium se orbem terrarum scripsit repperisse, tantae magnitudinis arbitratus ut non circumfusa Oceano sed complexa ipsum Oceanum videretur. [3] Sed enim illa aetate nec Britannia ullis erat ad navale bellum armata navigiis et Romana res inde iam a Punicis Asiaticisque bellis, etiam recenti exercitata Piratico et propiore Mithridatico, non magis terrestri quam navali usu vigebat. [4] Ad hoc natio etiam tunc rudis et solis [Britanni] Pictis modo et Hibernis adsueta hostibus adhuc seminudis, facile Romanis armis signisque cesserunt, prope ut hoc uno Caesar gloriari in illa expeditione debuerit quod navigasset Oceanum.
12
[1] Isto vero nefario latrocinio abducta primum a fugiente pirata classe quae olim Gallias tuebatur, aedificatisque praeterea plurimis in nostrum modum navibus, occupata legione Romana, interclusis aliquot peregrinorum militum cuneis, contractis ad dilectum mercatoribus Gallicanis, sollicitatis per spolia ipsarum provinciarum non mediocribus copiis barbarorum, atque his omnibus ad munia nautica flagitii illius auctorum magisterio eruditis, exercitibus autem vestris licet invictis virtute, tamen in re maritima novis malam coaluisse ex indignissimo latrocinio belli molem audiebamus, licet de exitu fideremus. [2] Nam et accesserat diuturna sceleris impunitas quae desperatorum hominum inflarat audaciam, ut illam inclementiam maris, quae victoriam vestram fatali quadam necessitate distulerat, pro sui terrore iactarent, nec consilio intermissum esse bellum sed desperatione omissum crederent, adeo ut iam communis poenae timore deposito archipiratam satelles occideret et illud auctoramentum tanti discriminis putaret imperium.
13
[1] Hoc igitur bellum tam necessarium, tam difficile aditu, tam inveteratum, tam instructum ita, Caesar, adgressus es ut, statim atque illo infestum maiestatis tuae fulmen intenderas, confectum omnibus videretur. [2] Nam primo omnium, in quo praecipue consulendum fuit, ne quid barbarae nationes converso illuc numine tuo novare temptarent, invocata patris tui maiestate provisum est. [3] Tu enim ipse, tu domine Maximiane, imperator aeterne, novo itineris compendio adventum divinitatis tuae accelerare dignatus repente Rheno institisti, omnemque illum limitem non equestribus neque pedestribus copiis sed praesentiae tuae terrore tutatus es: quantoslibet valebat exercitus Maximianus in ripa! [4] Tu vero, Caesar invicte, instructis armatisque diversis classibus ita hostem incertum consiliique inopem reddidisti, ut tunc denique senserit quod non munitus esset Oceano sed inclusus.
14
[1] Hoc loco venit in mentem mihi quam delicata illorum principum fuerit in administranda re publica et adipiscenda [re publica] laude felicitas, quibus Romae degentibus triumphi et cognomina devictarum a ducibus suis gentium proveniebant. [2] Itaque Fronto, Romanae eloquentiae non secundum sed alterum decus, cum belli in Britannia confecti laudem Antonino principi daret, quamvis ille in ipso Vrbis palatio residens gerendi eius mandasset auspicium, veluti longae navis gubernaculis praesidentem totius velificationis et cursus gloriam meruisse testatus est. [3] At enim tu, Caesar invicte, omnis istius et navigationis et belli non modo pro imperii iure praeceptor sed rebus ipsis et exemplo constantiae tuae hortator atque impulsor fuisti. [4] Prior siquidem a Gesoriacensi litore quamvis fervidum invectus Oceanum etiam illi exercitui tuo, quem Sequana amnis invexerat, inrevocabilem iniecisti mentis ardorem, adeo ut cunctantibus adhuc ducibus, caelo et mari turbidis, ultro signum navigationis exposceret, quae iam minacia videbantur signa contemneret, die pluvio vela faceret, ventum quia derectus non erat captaret obliquum. [5] Quis enim se quamlibet iniquo mari non auderet credere te navigante? Omnium, ut dicitur, accepto nuntio navigationis tuae una vox et hortatio fuit: «Quid dubitamus? Quid moramur? Ipse iam solvit, iam provehitur, iam fortasse pervenit. Experiamur omnia, per quoscumque fluctus eamus. Quid est quod timere possimus? Caesarem sequimur».
15
[1] Nec fefellit opinio vestrae felicitatis, siquidem, ut ex ipsorum relatione comperimus, ad tempus ipsum tantae se dorso maris nebulae miscuerunt, ut inimica classis apud Vectam insulam in speculis atque insidiis conlocata ignorantibus omnino hostibus praeteriretur, ne vel moraretur impetum quamvis non posset obsistere. [2] Iam vero quod idem ille vestro auspicio invictus exercitus, statim atque Britanniae litus invaserat, universis navibus suis iniecit ignes, quinam alii nisi divinitatis vestrae monitus impulerunt? [3] Aut quae alia ratio persuasit nullum praesidium fugae reservare nec vereri dubia bellorum nec Martem, ut dicitur, putare communem, nisi quod vestri contemplatione constabat de victoria non posse dubitari? [4] Non illi tunc vires, non humana robora sed vestra numina cogitaverunt. Proposito qualicumque proelio certam sibi spondere fortunam non tam est fiducia militum quam felicitas imperatorum. [5] Ipse ille autem signifer nefariae factionis cur ab eo litore quod tenebat abscessit, cur classem portumque deseruit, nisi quod te, Caesar invicte, cuius imminentia vela conspexerat, timuit iam iamque venturum? [6] Vtcumque cum ducibus tuis maluit experiri quam praesens maiestatis tuae fulmen excipere, demens qui nesciebat, quacumque fugeret, ubique vim vestrae divinitatis esse, ubi vultus vestri, ubi signa colerentur.
16
[1] Te tamen ille fugiens incidit in tuorum manus, a te victus a tuis exercitibus oppressus est. [2] Denique adeo trepidus et te post terga respiciens et in modum amentis attonitus properavit ad mortem, ut nec explicarit aciem nec omnes copias quas trahebat instruxerit, sed cum veteribus illius coniurationis auctoribus et mercennariis cuneis barbarorum tanti apparatus oblitus inruerit. [3] Adeo, Caesar, etiam hoc rei publicae tribuit vestra felicitas, ut nemo fere Romanus occiderit imperio vincente Romano. Omnes enim illos, ut audio, campos atque colles non nisi taeterrimorum hostium corpora fusa texerunt. [4] Illa barbara aut imitatione barbariae olim cultu vestis et prolixo crine rutilantia, tunc vero pulvere et cruore foedata et in diversos situs tracta, sicuti dolorem vulnerum fuerant secuta iacuerunt, atque inter hos ipse vexillarius latrocinii, cultu illo quem vivus violaverat sponte deposito et vix unius velaminis repertus indicio. [5] Adeo verum sibi dixerat morte vicina, ut interfectum se nollet agnosci.
17
[1] Enimvero, Caesar invicte, tanto deorum immortalium tibi est addicta consensu omnium quidem quos adortus fueris hostium sed praecipue internecio Francorum, ut illi quoque milites vestri qui per errorem nebulosi, ut paulo ante dixi, maris abiuncti ad oppidum Londiniense pervenerant, quidquid ex mercennaria illa multitudine barbarorum proelio superfuerat, cum direpta civitate fugam capessere cogitarent, passim tota urbe confecerint et non solum provincialibus vestris in caede hostium dederint salutem sed etiam in spectaculo voluptatem. [2] O victoria multiiuga et innumerabilium triumphorum, qua Britanniae restitutae, qua Francorum <vires> penitus excisae, qua multis praeterea gentibus in coniuratione illius sceleris deprehensis imposita est necessitas obsequendi, <qua> denique ad perpetuam quietem maria purgata sunt! [3] Gloriare tu vero, Caesar invicte, alium te orbem terrarum repperisse, qui Romanae potentiae gloriam restituendo navalem addidisti imperio terris omnibus maius elementum. [4] Confecisti, inquam, bellum, Caesar invicte, quod cunctis impendere provinciis videbatur, tamque late vagari et flagrare poterat quam late omnis Oceanus et Mediterranei sinus adluunt.
18
[1] Neque enim, si metu vestri lues illa solis Britanniae visceribus intabuit, idcirco nescimus quanto se alia furore iactasset, si fiduciam pervagandi qua patebat habuisset. [2] Nullo siquidem certo fine montium aut fluminum terminabatur quem dispositae limitis custodiae tuerentur, sed ubique, vanis licet ob virtutem felicitatemque vestram, magnis tamen terroribus imminebat, qua iacent maria quaque venti ferunt. [3] Recursabat quippe in animos illa sub divo Probo paucorum ex Francis captivorum incredibilis audacia et indigna felicitas, qui a Ponto usque correptis navibus Graeciam Asiamque populati nec impune plerisque Libyae litoribus appulsi ipsas postremo navalibus quondam victoriis nobiles ceperant Syracusas et immenso itinere pervecti Oceanum qua terras inrumpit intraverant, atque ita eventu temeritatis ostenderant nihil esse clausum piraticae desperationi, quo navigiis pateret accessus. [4] Itaque hac victoria vestra non Britannia solum servitute est liberata, sed omnibus nationibus securitas restituta quae maritimo usu tantum in bello adire periculi poterant quantum in pace commodi consequuntur. [5] Nunc secura est, ut de latere Gallico taceam, quamvis paene conspicuis litoribus Hispania, nunc Italia nunc Africa nunc omnes usque ad Maeotias paludes perpetuis curis vacant gentes. [6] Nec idcirco minoribus gaudiis feruntur dempti periculi meri<to> quod experiundi necessitate caruerunt, sed hoc ipsum et in administratione [vel] providentiae vestrae et in refectione fortunae impensius gratulantur, quod tanta illa vis nauticae rebellionis in vestigiis suis concidit. [7] Atque ipsam Britanniam, quae sedem tam diuturno sceleri praebuisset, constat victoriam vestram sola sui restitutione sensisse.
19
[1] Merito igitur statim atque ad litus illud exoptatus olim vindex et liberator appuleras, obvius sese maiestati tuae triumphus effudit, exsultantesque gaudio Britanni cum coniugibus ac liberis obtulerunt, non te ipsum modo, quem ut caelo delapsum intuebantur, sed etiam navis illius quae tuum numen advexerat vela remigiaque venerantes, paratique te ingredientem stratis sentire corporibus. [2] Nec mirum si tanto gaudio ferebantur post tot annorum miserrimam captivitatem, post violatas coniuges, post liberorum turpe servitium tandem liberi tandemque Romani, tandem vera imperii luce recreati. [3] Siquidem praeter illam clementiae vestrae pietatisque famam, quae communi gentium voce celebratur, in ipso, Caesar, tuo vultu videbant omnium signa virtutum: in fronte gravitatis, in oculis lenitatis, in rubore verecundiae, in sermone iustitiae. [4] Quae singula ut respectantes agnoverant, laetitiae clamoribus concinebant; vobis se, vobis liberos suos, vestris liberis omnis generis sui posteros devovebant.
20
[1] Nos quidem certe, o perpetui parentes et domini generis humani, hoc a dis immortalibus omni votorum nuncupatione deposcimus, ut liberi nepotesque nostri et si qua omnibus saeculis erit duratura progenies, cum vobis tum etiam his quos educatis atque educabitis dedicentur. Quid enim melius posteris nostris optare possumus quam quo fruimur ipsi? [2] Tenet uno pacis amplexu Romana res publica quidquid variis temporum vicibus fuit aliquando Romanum, et illa quae saepe veluti nimia mole diffluxerat magnitudo tandem solido cohaesit imperio. [3] Nihil ex omni terrarum caelique regione non aut metu quietum est aut armis domitum aut pietate devinctum. Et ex aliis quidem partibus aliqua restant, quae, si voluntas vel ratio rerum desiderent, possitis adquirere; ultra Oceanum vero quid erat praeter Britanniam? [4] Quae a vobis ita recuperata est ut illae quoque nationes terminis eiusdem insulae cohaerentes vestris nutibus obsequantur. [5] Nulla progrediendi causa superest nisi si, quod Natura vetuit, fines ipsius quaerantur Oceani. Omnia, inquam, invictissimi principes, vestra sunt quae digna sunt vobis, et inde est quod consulere singulis aequaliter licet, cum universa teneatis.
21
[1] Itaque sicuti pridem tuo, Diocletiane Auguste, iussu deserta Thraciae translatis incolis Asia complevit, sicut postea tuo, Maximiane Auguste, nutu Nerviorum et Trevirorum arva iacentia Laetus postliminio restitutus et receptus in leges Francus excoluit, ita nunc per victorias tuas, Constanti Caesar invicte, quidquid infrequens Ambiano et Bellovaco et Tricassino solo Lingonicoque restabat, barbaro cultore revirescit. [2] Quin etiam illa, cuius nomine mihi peculiariter gratulandum, devotissima vobis civitas Aeduorum ex hac Britannicae facultate victoriae plurimos, quibus illae provinciae redundabant, accepit artifices, et nunc exstructione veterum domorum et refectione operum publicorum et templorum instauratione consurgit. Nunc sibi redditum vetus illud Romanae fraternitatis nomen existimat, cum te rursus habeat conditorem. [3] Dixi, Caesar invicte, prope plura quam potui sed pauciora quam debui, ut iustissima mihi causa sit propitio numine tuo et nunc desinendi et saepe dicendi.